EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo VIII

editio: ALIM
fons: ALIM

Migne Patrologia Latina Tomus 96


I recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Pervenit ad nos, eo quod protervus et nimis arrogans Leo archiepiscopus Ravennantium civitatis suos ad vestram excellentissimam benignitatem ad contrarietatem nostram, falsa suggerendo, direxit missos.

Etenim, praecellentissimae, magne rex, postquam vestra excellentia a civitate Papia in partes Frantiae remeavit, ex tunc tyrannico atque procacissimo intuitu rebellis beato Petro et nobis extitit. Et in sua potestate diversas civitates Emiliae detinere videtur, scilicet Faventias, Forumpopuli, Forolivi, Cesinas, Bobio, Comiaclum, ducatum Ferrariae seu Imulas atque Bononias, asserens, quod a vestra excellentia ipse civitates una cum universo Pentapoli illi fuissent concessae, et continuo direxit Theophylactum missum suum per universarn Pentapolim, hoc ipsud denuntians, cupiens eosdem Pentapolenses a nostro servitio separare. Sed ipsi nullo modo sese illi humiliare inclinati sunt nec a servitio beati Petri et nostro recedere maluerunt, magis autem firmi in nostris apostolicis mandatis, quemadmodum extiterunt sub nostro prędecessore, domno Stephano papa, cui sanctae recordationis genitor tuus simulque et praeclara excellentia tua ipsum exarchatum sub iure beati Petri permanendum traditum est, in omnibus firmiter permanere noscuntur. Nam praenominatas civitates, ut dictum est, Emiliae ipsae nepharius archiepiscopus in sua potestate detinens, ibidem actores quos voluit constituit et nostros, quos ibidem ordinavimus, proicere visus est, sed et cunctas actiones infra civitatem Ravennantium ipse ordinavit. Et ecce, quod numquam speravimus, in magnam humilitatem sancta spiritalis mater tua, Romana ecclesia, evenisse dinoscitur, et nos etiam in nimiam deminorationem atque despectum esse videmur, dum ea, quae potestativae temporibus Langobardorum detinentes ordinare ac disponere videbamur, nunc temporibus vestris a nostra potestate impii atque perversi, qui vestri nostrique existunt emuli, auferre conantur. Et ecce inproperatur nobis a plurimis nostris inimicis, exprobrantes nos et dicentes: ‘Quid vobis profuit, quod Langobardorum gens est abolita et regno Francorum subiugata? Et ecce iam nihil de his, quae promissa sunt, adinpletum est; insuper et ea, quae antea beato Petro concessa sunt a sanctae recordationis domno Pippino rege, nunc ablata esse noscuntur’.

Etenim illud, quod antefatus nefandissimus archiepiscopus asserit, proponens occasionem, in ea potestate sibi exarchatum Ravennantium, quam Sergius archiepiscopus habuit, tribui: nos, excellentissimae fili, quemadmodum tempore domni Stephani papae, qui illuc Franciam profectus est, cui et ipsum exarchatum traditum est, ita et nostris temporibus eum sub nostra potestate disponere atque ordinare volumus. Et omnes in hoc cognoscere possunt, qualem potestatem eius ter beatitudo in eandem Ravennantium urbem et cunctum exarchatum habuit, qui etiam archiepiscopum Sergium exinde abstulit, dum contra eius voluntatem agere spiritu superbiae nitebatur; etenim ipse noster praedecessor cunctas actiones eiusdem exarchatus ad peragendum distribuebat, et omnes actores ab hac Romana urbe praecepta earundem actionum accipiebant; nam et iudices ad faciendas iustitias omnibus vim patientibus in eadem Ravennantium urbe residendum ab hac Romana urbe direxit, Philippum videlicet illo in tempore presbiterum simulque et Eustachium quondam ducem. Et ut plenius de hoc satisfacere christianissima excellentia vestra potest, dignetur advocare praedictum Phylippum episcopum; eoque de huiusmodi re inquisito, certissimae veritatem agnoscere potestis, quia omnia ita sunt, quemadmodum innotuimus.

Et non tibi placeat, bone et excellentissimae fili, ut in tantum despectum atque humilitatis deminorationem sancta Dei ecclesia Romana, spiritalis mater tua, quae caput est omnium ecclesiarum Dei, eveniat. Sed magis peto te coram Deo omnipotente, ut ita disponere iubeas eundemque archiepiscopum sub nostra potestate contradere digneris, ut a nobis cunctum exarchatum disponatur, sicut saepe fatus domnus Stephanus, beatissimus papa, temporibus sanctae memoriae genitoris vestri, domni Pippini, disponere visus est; quatenus vestris felicissimis temporibus ipsa sancta universalis Dei ecclaesia exaltata permaneat et ex hoc in presenti vita suffragiis apostolorum beati Petri et Pauli regni gubernacula longo senio cum inmensis victoriis possidere etiam et in futura beatitudine caelestia regna adipisci mereamini. Ecce enim magnopere direximus ad vestra regalia vestigia praesentem Anastasium, fidelissimum nostrum cubicularium, cui et in ore posuimus, quae nostra vice vestrae excellentiae enarrare debeat. Quem in omnibus vobis commendantes, cuncta illi credere et ad nos cum prospero nuntio et effectu cause absolvere iubeatis. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

II recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM ADRIANUS PAPA.

Reversus a vestris Deo dilectis regalibus vestigiis praesens Gausfridus, habitator civitatis Pisinae, nostrisque praesentatus optutibus retulit nobis de inmensis victoriis, quas vobis omnipotens et redemptor noster dominus Deus per intercessiones beati Petri principis apostolorum concedere dignatus est; sed et de vestra prosperitate nos certos in omnibus reddidit. Quo audito, vehementi exultationis laetitia noster in Domino ovans relevatus est animus, et protinus, extensis palmis ad aethera, regi regum et domino dominantium opimas laudes retulimus, enixius deprecantes ineffabilem eius divinam clementiam, ut et corporis sospitatem et anime salutem vobis tribuat et multipliciter de hostibus victorias tribuat omnesque barbaras nationes vestris substernat vestigiis. Et certe crede nobis, magne, christianissime rex, bone, praecellentissime fili, et maximam habeto fiduciam, quia, dum tu fideli studio in amore ipsius principis apostolorum secundum tuam promissionem permanseris et cuncta eidem Dei apostolo adimplere studueris, et salus tibi et inmensa victoria ab omnipotenti Deo tribuetur indesinenter.

Et quidem nos Deum proferimus testem, cui omnium cordium occulta reserata existunt: ab illo die, quo ab hac Romana urbe in illis partibus profecti estis, cotidiae momentaneis etiam atque sedulis horis omnes nostri sacerdotes seu etiam religiosi Dei famuli, monachi, per universa nostra monasteria simulque et reliquus populus tam per titulos quam per diaconos trecentos ‘krieleyson’ extensis vocibus pro vobis Deo nostro adelamandum non cessant flexisque genibus eundem misericordissimum dominum Deum nostrum exorantes, ut et veniam delictorum vobis et maximam prosperitatis laetitiam etiam et copiosas victorias vobis multipliciter e caelo concedat. Ipsae referuit nobis siquidem Gausfridus: dum a vobis absolutus reversus est, voluit eum interficere Allo dux; unde, dum vellet ipse Gausfredus ad vestra denuo reverti vestigia, posuit exploratores atque insidiatores in itinere, qui eum interficerent; quo cognito, apud nos refugium fecit. Et dum se petisset ad vestra absolvi vestigia, dum iam aderatum habuimus Anastasium nostrum missum ad vestram excellentiam dirigendum, eum ad vestram presentiam cum ipso nostro misso absolvimus. Quem, petimus, ut pro amore beati Petri et nostra postulatione benigne suscipere et protectionis atque favoris vestri opem illi inpertire dignemini, deprecantes et hoc: ut masas illas, quas ei concessistis, per vestram auctoritatis largitatem possideat. Sed et hoc nimis quesumus atque postulamus [vestram] benignitatem: ut episcopos illos, id est civitatis Pissinae seu Lucanae et Regio, ad proprias sedes adque ecclesias et plebes eis commissas absolvere iubeatis revertendum, quia ita, bone rex, excellentissime fili, animae tuae expedit, ut ipsi episcopi propriis sedibus restituantur omnesque Dei ecclaesiae suis praesulibus ornatae consistant et cunctus Dei populus in magna laetitia vestris felicissimis temporibus degere valeat vobisque hoc respiciat at aeternam mercedem.

Nos itaque firmi in vestra caritate permanentes ideo ea, quae pertinere cognoscimus ad salutem animae vestrae, fiducialiter vos satagimus deprecandum, ut Deus noster omnipotens vestris semper placatus existat piis operibus et copiosam vobis ex hoc in presenti et futura vita tribuat remunerationem. Incolomem excellentiam [vestram] gratia superna custodiat.

III recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM ADRIANUS PAPA.

Desiderantissima vestrae excellentiae scripta suscepimus; in quibus tantum de absenti conlocutione gavisi sumus, quantum et ipsum, qui locutus est, semper mihi cupio esse presentem. Quas relegentes et de vestra inmensa prosperitate agnoscentes, nimis sumus gratulati, quoniam vestra prosperitas nostra esse comprobatur letitia et vestra exaltatio nostra existit post Deum securitas.

Ferebatur enim in ipsis regalis vestrae potentiae apicibus, quod remeantes ad vos missi vestri, scilicet Wilcharius sanctissimus frater noster, archiepiscopus, seu Dodo religiosus abbas, vobis retulissent, quod ea, quae eis a vobis fuissent iniuncta, benignae atque amabiliter a nobis esse suscepta. Sed cognoscit omnipotens Deus noster, cui archana cordis reserata assistunt, quia omnem missum a vestris regales obtutibus directum cum nimio amore et decenti honore suscipere studemus et omnem vestram voluntatem sincera mentis integritate inplere satagimus atque cum prosperitate ad vos repedandum absolvere festinamus, neque nulla nos posse huius mundi transitorii ac labentibus opibus vel humani suasioni blandimentis ab amore et dilectione vestrae inclytae sublimitatis vel ab ea, quae vobis polliciti sumus, declinari, dum hic ad vixerimus, sed firmi et stabiles in vestra permanemus caritate. Absit namque a nobis, carissime et nimis nobis dulcissime fili, ut ea, quae inter nos mutuo coram sacratissimi corpus fautoris tui, beati apostolorum principis Petri, confirmavimus atque stabilivimus, per quovis modum irritum facere adtemptemus, quoniam et nos satisfacti sumus, qui et vos in nostra caritate firmiter esse permansuros. Sed peto te coram Deo, carissime fili, sicut iam olim per nostros affatus vestro culmine deprecare visus sum: si quis de nobis nequissimas dictas vestris auribus proferre maluerint, cupiens per fallatiam se vobis commendare, nullam credulitatis illi admittatis copiam; quia, ut prediximus, nos firmi in vestra permanemus dilectione, magis dum et salvator noster designandum expressit dicens: ‘In hoc cognoscent omnes, quia a mei estis discipuli, si dilectionem habueritis in invicem’. Interea continebatur series vestrae excellentiae, quod, accedente proximo mense Octobrio, dum Deo favente in partibus Italiae adveneritis, omnia, quae beato Petro regni celorum clavigero et nobis polliciti estis, ad effectum perducere maturatae; laetitia enim patris est perfectio filiorum et de eorum provectu naturalis affectu congaudet. Quapropter salutis tuae agnoscentes perfectionem, hilares redditi sumus et, quia augmentum et exaltationem matris tuae, sanctae Dei ecclesiae, in Italiam destinatis properare ut perficiantur, magis magisque optamus. Sed deus et dominus noster Iesus Christus faciat nobis in propinquo de vestra praesentia gaudere et una vobiscum in invicem exultare.

De missis nempe nostris, Andream videlicet coepiscopum seu Pardum egumenum, unde nobis intimandum direxistis, ut cum missi vestri, Possessorem fratrem nostrum, episcopum, atque Dodonem religiosum abbatem, ad vestris regalis vestigiis repedantes, dirigeremus: ita adimplere velotius destinavimus. Sed Pardus egumenus propter inbecillitatem corporis sui proficiscere minime valuit; et direximus in vicem illius Valentinum episcopum.

Illud vero, quod de Anastasium missum nostrum nobis indicastis, quod aliqua inportabilia verba, que non expediaebat, vobis locutus fuisset, unde valde tristi effecti fuistis et pro hoc adhuc apud vos eum detinetis, nimis noster fraglat animus; dum Langobardi et Raviniani fatentur inquientes, quia nullo modo rex in apostolico permanet caritate, dum eius missum apud se detinet. Sed neque ab ipsis mundi exordiis cognoscitur evenisse, ut missum protectoris tui, beati Petri, magnus vel parvus a quacumque gente detentus fuisset; sed iubeat nobis eum vestra sollicitudo dirigere, et, severissimae eos sciscitantes, iuxta noxam ei repertam eum corripiemus. Nam de Langobardo illo, qui cum eodem Anastasio misso nostro apud vos properavit nomine Gaidifridus, unde nobis significastis, ut, dum vestro fuisset palatio, fraudem agebat adversus vestram regalitatem, insuper et vestrum suasisset notarium falsasque fecisset litteras, per quas nos cupiebat in scandalum vobiscum immittere, quod avertat divinitas: neque invenitur homo, qui nos possit per quovis modum adversus vos in iracundiam provocare; sed testis nobis est Deus, qui hocculta hominum cognoscit: per nullum argumentum eum infidelem vestrum cognovimus.

Sed ut brevius dicamus, si ille, qui ab amatorem tuum, beatum Petrum, ad vos destinavit, talia suscipere meruerit a, quid considerandum est de nefandissimos et nimis strophariis Passcalem et Saracinum, qui talia, ut et vos per honorandis vestris apicibus insinuastis, in hae Romana urbę agere ausi sunt, quale numquam ab exordio mundi auditum est sortisse? Et dum talia egissent et apud vestris optutibus coniunxissent, non ambigentes pro reatum, quam operati sunt, vos deprecati sunt, ut eos in nostram reducere debuissetis gratiam; sed magis coram vestris presentiis et nostris missis disstractionibus vacabant. Et miror valde, quod illi, qui talia et inaudita de nos coram vestris optutibus proferebant verba, in magnis deliciis habere dinoscitis. An nescit vestra praecellentia, quia, si quacumque persona de qualibet gente adversa aut inania de vestra eximia celsitudine referuisset verba, dignam in eum exercentes vindictam, vinctum eum usque ad vestram direxerimus excellentiam, sicut et de Paulino egimus? Pro quo deprecamus atque coniuramus praecellentiam vestram, dulcissime fili, per redemptorem dominum nostrum Iesum Christum, ut viriliter, Deo vobis inspirante, exurgatis et miserae et flagitiosę praesumptionis, utpote pium regem, legalem vindictam nobis de eis exercere iubeatis, ut in hoc cognoscant gentes, quia ob amorem beati Petri magnam in nobis habetis dilectionem, ut, qui nobis dolentibus condolent, ita et nobis laetantibus congaudeant – aut nobis eos dirigere dignetis, ut omnipotens Deus respiciens de excelso pro iusta vindicta nobis de eis inlata concedat tibi una cum excellentissima filia nostra, regina, et amantissimis natis longa spatia vitae per metas annorum, et ego, licet peccator, dum de eis perfectam suscepero iustitiam, magis ac magis, ut ago, ante ipsius ianitoris regni celorum sacram confessionem adsidue pro vestra incolomitate fundere valeam preces. Incolomem excellentiam [vestram] gratia superna custodiat.

IV recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM ADRIANUS PAPA.

Dum tanta securitatis laetitia spiritalis mater vestra, sancta Dei catholica et apostolica Romana ecclesia, dilatata laudabiliter permanet etiam apostolica aula, ob vestrorum delictorum veniam sedule a nobis et cunctis Dei sacerdotibus orationum vota et sacrificiorum hostiae divinae proferuntur maiestati.

Itaque, precellentissime fili, coniungentes ad nos fidelissimi vestri misi, scilicet Possessorem sanctissimum fratrem nostrum, episcopum, seu Rabigaudum religiosum abbatem, detulerunt nobis desiderantissimas vestre sublimitatis syllabas. Quas et cum nimio amoris dulcedine acceptantes suscepimus relegentesque et de vestra inmensa prosperitate agnoscentes magnas omnipotenti Deo nostro referuimus laudes, qui nobis tam benignissimum ac christianissimum regem suae ecclesiae detulit defensorem.

Continebatur quippe in ipsis vestris regalis seriem apicibus, quod, Domino protegente, remeante vos a Saxonia, mox et de presenti Italiam vel ad limina protectoris vestri, beati apostolorum principis Petri, ad implendis, quae ei polliciti estis, properare desideraretis. De quo audito nimis noster letatus est animus una cum universo nostro populo, eo quod nimis desiderabiles sumus, prominentissimum vestrum conspicere vultum; quoniam – satisfaciat te veritas, dulcissime et amantissime fili atque a Deo institute, magne rex, – in eadem sponsione, quam in invicem ante sacram eiusdem Dei apostoli confessionem adnexi sumus, firmi atque incommutabiles diebus vitae nostre cum universo nostro populo permanere satagimus; unde et caritatis vestro regali culmini nos provocat, sedule de vestra sospitate addiscere. Et cognoscat vestra conspicua excellentia, quia, si mora de vestro adventu provenerit, magna nobis inminet voluntas, ibidem in vestri obviam, ubicumque vos valuerimus coniungere, gradiendum proficiscere.

Interea notioni vestrae excellentiae deducimus de predictis vestris fidelissimis missis: quia, sicut ad nos pervenerat et vestrae regali potentiae per nostros apices intimandum direximus, dum nobis praesentati fuissent ipsi missi vestri, fideles in servitio fautoris vestri, beati Petri apostolorum principis, et nostri atque vestri repperimus; pro quo petimus, ut benignae eos suscipere iubeatis.

His prelibatis, divinam exoramus clementiam, ut sua vos gratia multipliciter tueatur, tribuens vobis atque excellentissime filiae nostre, reginae, et amantissimis vestris natis longeva ac prospera tempora regni gubernacula possidenda, vestrisque vestigiis cunctas barbaras nationes prosternat, dilatans multipliciter terminos regni vestri, etiam et celestis regni gaudiis vos faciat esse per infinita saecula participes. Incolomem excellentiam vestram, domine fili, superna custodiat gratia.

V recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRITIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA. Revertentes ad nos missi nostri, quos ad vestram a Deo illustratam praecellentiam nuper visi sumus direxisse, scilicet Andreas reverentissimus frater noster, episcopus, et Anastasius cubicularius, detulerunt nobis honorandos atque mellifluos benignissimae christianitatis vestrae apices; quorum series dum nostris recitaretur auribus, liquido cuncta in eis adnexa didicimus. Sed et ipsi praefati nostri missi indeminutae nobis omnia, quae illis a vobis iniuncta sunt, retulerunt plenissime, adserentes de vestra benivola puritate et magna cordis constantia, quam erga beatum Petrum principem apostolorum et nostram mediocritatem secundum vestram promissionem habere videmini. Pro quo nimio repleti gaudio, ilico extensis palmis ad aethera, omnium creatori, domino Deo nostro, inmensas referuimus grates, inpensius pro vestra prosperitate eius divinam exorantes clementiam, ut confirmet isdem dominus Deus noster hoc ipsud in vestro florigero pectore, quatenus velociorem atque copiosum fructum sancta spiritalis mater vestra, Romana nostra ecclaesia, capud omnium ecclesiarum Dei, de vestra consequatur promissione.

Sed, bone, dulcissime atque praecellentissime fili, domine mi, a Deo institute, magne rex, deprecor et obnixae peto, tamquam praesentaliter coram tuis adsistens optutibus, cum magna fiducia, ut velociter ea, quae beato Petro pro magna animae tuae mercede et a Deo protecti regni vestri stabilitate beato apostolorum principi Petro, celorum regni clavigero, per tuam donationem offerenda spopondisti, adimplere iubeas, quatenus isdem princeps apostolorum multo amplius tibi protector et auxiliator apud divinae maiestatis potentiam existat.

Plenissimae enim satisfactus es, praecellentissime regum, qualis fortissimus ac validus ipse ianitor regni caelorum beatus Petrus tuae extitit excellentiae adiutor, et quomodo eius sacris interventionibus omnipotens dominus Deus noster victoriam tibi tribuit regnumque Langobardorum tuae tradere iussit potestatis dicioni; et in antea magnam habeto fiduciam, quia, eius suffragiis circumvallatus, tuis regalibus vestigiis caeteras barbaras nationes omnipotens Dominus substernet. Quia nos omnino satisfacti sumus et magnam habemus fiduciam in vestri cordis constancia, celeriter vos omnia perfici, quae eidem apostolo apostolorumque principi spopondistis; optime enim cognoscimus, qualis firmitas et integritatis stabilitas inter nos Deo auspice in apostolica aula corroborata est, et ‘scimus, cui credidimus, et certi sumus’. De eo vero, quod innotuistis: ad vos properasse Leonem archiepiscopum, nos quippe, testatur veritas, libentissimae acceptamus eos, qui ad vestra regalia accelerant vestigia, quoniam una dilectio, una caritas eademque puritatis affectio inter nos consistit. Et si praefatus archiepiscopus nobis direxisset, ad vestri se praesentiam velle proficisci, gratuito animo nostrum missum cum eo direxissemus. Itaque praesens vester missus aliam nobis optulit praecellentiae vestrae epistolam. Cuius confertam paginam didicentes, valde noster laetatus est animus in vestrae mentis benigno proposito, redemptorem nostrum multipliciter deprecantes, ut longo ac prospero senio cum magna de hostibus victoria caelestis regni gubernacula pariter cum excellentissima et a Deo protecta filia nostra, benignissima et vere christianissima regina fidelissimaque amatrix beati Petri, dulcissima vero vestra coniuge, atque amantissimis natis vos perfrui annuat, tribuens vobis et celestis regni cum sanctis perenniter possidenda gaudia.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

VI recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Dum tanta amoris dilectio et firma caritatis integritas inter nos Deo auspicae corroborata existit, magnum nobis imminet fervoris desiderium, de vestra inmensa prosperitatis laetitia certos effici. Quapropter, paterno sinceritatis affectu vestram a Deo protectam excellentiam ter et in Domino plurimum osculantes, quaesumus, ut nos celerius de vestra sospitatis integritate atque praecellentissimae filiae nostrae, a Deo inlustratę, magnae reginae, dulcissime filiae nostrae, nec non et excellentissimorum filiorum vestrorum nos laetos quantotius efficere studeatis; in eo quod expectabiles usque hactenus fuimus vestros suscipiendum missos, sed nondum ad nos pervenerunt. Et ob hoc maxima nos dilectionis affectio cogit, sinceram cordis nostri puritatem vestro regali culmini enucleanter proferre, dum nimirum vestra salus nostra est laetitia et prosperitatis vestrae commoditas nostra est exultatio. Itaque innotescimus excellentiae vestrae, suscepisse nos epistolam directam nobis a Iohanne patriarcha Gradense. Vicesima septima enim die Octobrii mensis ipsa ad nos pervenit epistola, et protinus – nec potum nec cibum sumsimus neque nos neque huius scriptor nostrae apostolice relationis, sed eadem hora eodemque momento ipsam antefati patriarchae epistolam cum his nostris apostolicis syllabis vobis transmisimus.

Itaque valde tristes effecti sumus, quoniam sifoniatas bullas eiusdem epistolae repperimus: a Leone archiepiscopo primitus relecta nobis directa est. Et in hoc conprobare potest excellentissima christianitas vestra, qualis est fraudulenta fides ipsius Leonis archiepiscopi, quia non pro alio praesumsit eandem epistolam primitus reserare ac relegere, nisi ut omnia, quae ibi ascripta sunt, ut certe omnibus manifestum est, adnuntiaret tam Arghis duci Beneventano quamque reliquis nostris vestrisque inimicis; et dubium non est, cuncta iam praelatis emulis ab eodem archiepiscopo esse adnuntiata.

Nos quidem, veritate testante, coram Deo dicimus puriter et fideliter, in vestro permanentes amore, iuxta quod inter nos praesentialiter in aula apostolica confirmatum est, ea, quae ad nos perveniunt, de praesenti cum magna cautela vobis studemus denuntianda, quia post Deum et beatum Petrum alibi nostra spes et fiducia non est nisi in vestra a Deo protecta excellentia. Tu enim, dulcissimae, magnae, a Deo inlustratae rex, noster cum Deo defensor et protector existis, quia per te sancta Dei ecclesia, spiritalis mater tua, exaltata magno exultat gaudio, confidentes, cuncta a vobis beato Petro promissa velociter effectui mancipanda. Sed Deus omnipotens, in cuius manu omnia mundi regna consistunt, sua vos multipliciter foveat gratia et beatorum apostolorum principum Petri ac Pauli intercessionibus longo ac prospero senio regni gubernacula possidere et pariter cum excellentissima filia nostra, regina, et amantissimis natis gaudere et celestia praemiorum cum sanctis perenniter vos faciat adipisci regna. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

VII recensere

EMBOLUM DE LEONE ARCHIEPISCOPO.

Etenim innotescimus excellentissimae christianitati vestrae, eo quod, quando a vestra regalia vestigia reversus est Leo antefatus archiepiscopus, in magnam superbiam ac tyrannicam elationem pervenit et nullo modo, sicut antea, nostris apostolicis obtemperare inclinatus est mandatis et nullum ex Ravinianis vel Emiliae pro accipiendis praeceptis de diversis accionibus ad nos venire permisit: ita eis indignatus comminatus est dicens, quod, si quis ex eis ad nos venire praesumpsisset, non potuisset venire. Nam Pentapolenses omnes, oboedientes existentes in nostro apostolico servitio, ad nos proni sicut tempore praedecessoris nostri, domni Stephani papae, properaverunt et pręcepta de singulis eorum civitatibus more solito acceperunt. De reliquis vero civitatibus Emiliae simulque et Gabello hi, qui a nobis ibidem ordinati sunt, ab eo exinde proiecti sunt, et alios ex eis in vinculis detinet; at vero de civitatibus Imulense seu Bononiense ita profanizat dicens, quod vestra excellentia ipsas civitates minime beato Petro et nobis concessit, sed sibi ipse archiepiscopus a vobis fuisse concessas ac traditas asserit sub sua potestate permanendas. Unde nullum hominem ex eisdem civitatibus ad nos venire permisit, sed ipse ibidem actores quos voluit sine nostra auctoritate ordinavit et in sua eas detinet potestate. Et non tibi placeat, excellentissimae fili, ut tanto despectui hanc apostolicam habeat fidem, non reputans de sua promissione, quam beato Petro et eius vicariis iureiurando adibuit, sed sicut transgressor mandatorum Dei in periurii reatus incidit. Etenim nos firmiter credimus et magnam habemus fiduciam, quod omnia, quae beato Petro per vestram donationem offerenda promisistis, adinplere pro magna regni vestri stabilitate et aeterna vobis conferenda retributione studeatis.


VIII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Dum in tanta securitatis laetitia spiritalis mater vestra, sancta Dei catholica et apostolica Romana ecclaesia, consistens exultat, ob hoc opinatissima nominis vestri memoria in universo orbe terrarum dilatata atque laudabiliter permanet divulgata etiam et apostolica aula, et ob vestrorum veniam delictorum sedulae a nobis et cunctis Dei sacerdotibus orationum vota et sacrificiorum hostiae divinae offeruntur maiestati. Itaque, praecellentissime fili, recordari credimus, a Deo protectam christianitatem vestram nobis direxisse in responsis per Andream reverentissimum et sanctissimum fratrem nostrum, episcopum, quod hoc autumno tempore vestros ad nostri praesentiam studuissetis dirigendum missos, qui nobis omnia secundum vestram promissionem contradere deberent.

Et expectabiles fuimus usque hactenus per totum Septembrium etiam et Octobrium et praesentem Novembrium mensem, ipsos vestros suscipiendum missos et de vestra sospitate per eos agnoscere. Et dum minime ad nos advenissent, direximus nostras apostolicas literas usque Papiam ad iudices illos, quos ibidem constituere visi estis, ut nobis significare deberent de adventu eorundem vestrorum missuum. Qui ita nobis direxerunt in responsis: nequaquam ad nos vestri nunc esse profecturi missi. Unde magnum desiderium in nostro imminet cordae, et interna mentis nostrae viscera in vestro ardentius fervescunt amore.

Idcirco, cupientes de vestra prosperitate certos laetosque effici, magnopere studuimus praesentes nostros missos, scilicet antefatum Andream sanctissimum fratrem nostrum, episcopum, et Pardum Deo amabilem, dilectum filium nostrum, egumenum, ad vestra regalia transmitti vestigia, visitantes et salutantes per eos tam praecellentissimam christianitatem vestram quamque excellentissimam filiam nostram, amantissimam coniugem vestram, a Deo inlustratam reginam, et dulcissimos ac nobilissimos natos vestros. Predictis siquidem nostris missis cuncta in ore subtilius posuimus eosque diligenter informavimus, quae de singulis causis vestrae a Deo protectae excellentiae nostra vice enarrare debeant. Eosque benignae atque hilari vultu a vobis suscipi petimus, eorumque sermonibus, quos nostra vice protulerint, credere et aurem benignitatis vestrae adcommodare cunctaque perficere et adimplere dignemini, quae sanctae memoriae genitor vester, domnus Pippinus rex, beato Petro una vobiscum pollicitus et postmodum tu ipse, a Deo institutae, magnae rex, dum ad limina apostolorum profectus es, ea ipsa spopondens confirmasti eidemque Dei apostolo praesentaliter manibus tuis eandem offeruisti promissionem.

Nos enim magnam fiduciam habemus in vestri cordis firma constantia, et certi sumus omnino de benigno mentis vestre proposito. Unde et copiosum a vobis suscipi prestolamus fructum, ut, sicut caepisti, bonum opus perficias tuisque temporibus sancta Dei ecclesia multo amplius exaltata permaneat, quatenus omnipotens Dominus, intercedente beato Petro principe apostolorum, dignam vobis remunerationem tribuat et in caelestibus regnis cum sanctis et electis post huius vitae longevitatem perenniter exaltandum vos recipiat. Per te enim, bone, victoriosissime rex, praefata sancta universalis Dei ecclesia de inimicorum inpugnationibus erepta magno, ut dictum est, triumphat gaudio et orthodoxa christianorum fides vestro praesidio in pristino venerationis statu permanet inmutilata.

Pro quo obnixe quaesumus, ut de vestra prosperitate nos quantotius certos reddere iubeatis, quia vestra salus nostra est securitas et vestra laetitia nostrum esse comprobatur gaudium. Unde firmi in vestro amore et dilectionis caritate permanentes incessanter divinam deprecamur clementiam, ut sua vos gratia multipliciter tueatur, tribuens praecellentiae vestrae atque excellentissime filiae nostrae, reginae, et amantissimis natis vestris longeva ac prospera tempora regni gubernacula possidenda, vestrisque vestigiis cunctas barbaras nationes prosternat, dilatans multipliciter terminos regni vestri, etiam et celestis regni gaudiis vos faciat esse participes.

Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

IX recensere

EMBOLUM DE PROTERVIA LEONIS ARCHIEPISCOPI.

Et hoc vestrae a Deo protectae excellentiae innotescimus: eo quod, postquam a vobis reversus est Leo archiepiscopus, in nimiam superbiam elevatus nullo modo nostris praeceptionibus sicut antea oboedire voluit; sed brachio fortae usque hactenus in sua potestate detinere videtur Imulas atque Bononias, dicens, quod easdem civitates nullo modo beato Petro neque nobis concessistis nisi tantummodo eidem Leoni archiepiscopo. Unde dirigentes ibidem nostrum misum, id [est] Gregorium saccellarium, qui iudices earundem civitatum ad nos deferre deberet et sacramenta in fide beati Petri et nostra atque excellentiae vestrae a cuncto earum populo susciperet; sed nequaquam idem archiepiscopus eundem nostrum saccellarium illuc ire permisit. Nam et Dominicum, quem nobis in ecclesia beati Petri tradidistis atque commendastis, comitem constituimus in quandam brevissimam civitatem Gabellensem, praeceptum eiusdem civitatis illi tribuentes: minime illum permisit ipsum actum agere, sed, dirigens exercitum, vinctum eum Ravennam deduxit et sub custodia habuit. Nam et de aliis civitatibus Emiliae, id est Faventias, ducatus Ferrariae, Comiaclo, Forolivi, Forumpopuli, Cesinas et Bobio seu Tribunatum decimo, nullum hominem exinde ad nos pro suscipiendis praeceptis actionum advenire permisit; nam illi omnes parati erant ad nos coniungere.

De reliquis vero civitatibus utrarumque Pentapoleos, ab Arimino usque Eguvium, omnes more solito ad nostri advenerunt pręsentiam et pręcepta actionum de ipsis civitatibus a nobis susceperunt, et in nostro servitio atque oboedientia fideliter cuncti permanent, nisi solummodo ipse archiepiscopus in sua ferocitatis superbia existit. Sed petimus te coram Deo vivo, praecellentissime fili, ut nullo modo hoc tibi placeat, ut ea, quae sanctae memoriae genitor tuus et tu ipse beato Petro concessistis atque offeruistis, quod absit, temporibus vestris abstollantur et ecclesia beati Petri per malignos homines, qui iniqua inmittunt, humilietur, sed magis semper per vos exaltata permaneat.

X recensere

DOMNO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Omnino confidimus et certi sumus, quod tua a Domino protecta excellentia in his, quae pariter loquentes inter nos convenerunt, firmiter atque inmutabiliter permanere studeat et caritatis vinculum in medio nostrum corroboratum toto mentis adnisu atque sincero affectu observare procuret, dum nos Deo propicio in ea ipsa abita in invicem dileccionis concordia cum magna sinceritate mentis satagimus perseverandum, quia – Deo teste dicimus –, a quo cum vestram mellifluam christianitatem in alterno amicitiae amore colligati sumus, maximam in tua a Deo inspirata benignitate habere videmus fiduciam, quod omnes causas sanctae Dei ecclesiae et provinciae nostrae salubri mancipentur effectu.

At vero, excellentissimae et a Deo servate fili, bone et optime rex, tuae per huius nostrae apostolicae relationis seriem deducimus notioni, eo quod, dum ad nos pervenisset de fidelissimi vestri missi adventu, scilicet Possessorem sanctissimum fratrem nostrum, episcopum, seu Rabigaudum religiosum abbatem, in magno gaudio noster elevatus est animus, quoniam desiderabilis sum adsidue, missos excellentiae vestrae sollte cum magno gaudio et decenti honore suscipere et per eos de vestrae sublimitatis sospitate certos esse; unde nos ilico, secundum qualiter missis vestrae regalis potentiae decet, omnem praeparationem seu et caballos in obviam eorum direximus.

Illi nempe, dum Perusiam a coniunxissent, relaxsantes recto itinere ad nos coniungendum – secundum qualiter a vestro a Deo protecto culmine directi fuerunt et ut vestros honorandos apices relegentes invenimus –, nos despicientes apud Hildibrandum in Spoletium perrexerunt, dirigentes nobis per nostros missos: ‘eo quod tantummodo cum Hildibrandum loquimur; et deinde, ut directi sumus, una vobiscum apud domnum apostolicum coniungemus’. Postmodum enim, dum cum praedictum Hildebrandum locuti fuissent et apud eum diucius morarentur, nostris apostolicis eis adiurantes direximus syllabas: ‘Per Deum omnipotentem et vitam excellentissimi filii nostri, domni Caroli, magni regis, ut directi estis, apud nos coniungere satagite, ut unanimiter pertractantes, quod ad exaltationem sanctae Dei ecclesiae pertinuerit et ad laudem regni nostri praecellentissimi filii, agere studeamus; et tunc per dispositum, ut eius praecellentiae decet missos, apud Beneventum vos proficiscere disponimus’. Sed illi, nescimus quid pertractantes, statim a Spolecio in Beneventum perrexerunt, nos in magnum derelinquentes ignominium, et Spoletinos ampliaverunt in protervia. Unde valde hanc nostram perturbaverunt provinciam. Et pro hac re in magna tristitia noster reiacet animus, quia, quantum per illos expectabamus suscipere prospera nuntia de exaltatione sanctae nostrae ecclesiae – sicut et in vestris reperimus honorandos apices et nostri nobis referuerunt missi, qualiter a vestra regalitate iniunctum habuerunt –, in tanta afflictione et deminoratione conati sunt. Sed recordari te credimus, dulcissimae atque amantissime fili, qualiter nobis benignissimo vestrum ore affati estis, dum ad limina beatorum principum apostolorum Petri et Pauli properati estis: quia, non aurum neque gemmas aut argentum vel litteras et homines conquirentes, tantum fatigium cum universo a Deo protecto vestro Francorum exercitu sustinuissetis nisi pro iustitiis beati Petri exigendis et exaltatione sanctae Dei ecclaesiae perficienda et nostram securitatem ampliare certantes.

Sed, tamquam presentaliter coram vestris mellifluis regalis optutibus assistentes, obsecrantes petimus vestram a Deo fundatam regalem potentiam, ut de tanta et tali tribulatione, in qua nos ipsi vestri dereliquerunt missi, velociter per fidelissimos et benignissimos vestros missos nos consolari et laetificare iubeatis, quia et ipsum Spoletinum ducatum vos praesentaliter offeruistis protectori vestro beato Petro principi apostolorum per nostram mediocritatem pro animae vestrae mercaede. Et ita obnixe quaesumus, praecellentissime fili, ut nostram depraecationem de predicta afflictione et prenominatum Spoletinum ducatum celerius effectui mancipetis, quatenus dignam ex hac misericordissimo Deo nostro, intercedente beato Petro apostolorum principe, pro cuius amore et reverentia aurem in nostris petitionibus accomodare inspiratus fueris, suscipias mercedem, quia – Deo teste dicimus – nisi vestram cupimus exultationem et laetitiam, dum annuente Deo magna inter nos atque insolubilis caritatis concordia corroborata est, permanentes in his, quae mutuo inter nos asserentes confirmavimus.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.


XI recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGO BARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Reminiscere consideramus a Deo protectam excellentiam vestram: sepius vobis innotuendum direxissemus de Hildibrandum Spoletinum ducem seu Arighisidem Beneventanum ducem atque Rodcausum Foroiulanum de sevisimum consilium, quod erga nos atque vos gerendum non differunt. Nunc vero dum fidelissimi vestri missi, re vera sanctissimus frater noster Possessor episcopus atque Rabigaudus religiosus abbas, a Benevento repedantes, per praedictum Hildibrandum apud nos properati sunt, nimis nos obsecrantes pro prenominati Hildibrandi noxa, ut ei veniam tribuissemus, adserentes, ut apud eum nostrum indiculum et obsides pro sua dubitatione [mitteremus] et Hildibrandus nostris se pressentasset optutibus: nos quippe secundum fidelissimi missi vestri dictum illuc usque Spoletio direximus Stephanum nostrum fidelissimum dudum saccellarium, qui cum eum affatus fuisset et tunc nostros ibidem destinassemus obsides. Ipse nempe noster missus, cum apud eum coniunxisset, in magna eum invenit protervia, eo quod missi Arigisi Beneventani ducis seu Rodcausi Foroiulani nec non et Reginbaldi Clusinae civitatis ducum in Spoletio cum praefatum reperit Hildibrandum, adibentes adversus nos perniciosum consilium: qualiter, Deo eis contrario, proximo Martio mensae adveniente utrosque se in unum conglobent cum caterva Grecorum et Athalgihs Desiderii filium et terrae marique ad dimicandum super nos irruant, cupientes hanc nostram Romanam invadere civitatem et cunctas Dei ecclesias denudare atque ciborium fautoris vestri, beati Petri, abstollere vel nosmet ipsos, quod avertat divinitas, captivos deducere nec non Langobardorum regem redintegrare et vestrae regali potentiae resistere.

Ob hoc, praecellentissimae rex et dilectissime fili, peto te et tamquam praesentaliter adsistens cum divinis mysteriis coniuro coram Deo vivo et vero et eius principae apostolorum beato Petro, ut sub nimia festinatione et maxima celeritate nobis subvenias, ne pereamus, quoniam post Deum in tuis manibus nostras omnium Romanorum commisimus animas. Ne nos derelinquas aut differas solatiandum, ut dicant gentes, quae in cuncto orbe terrarum sunt: ‘ Ubi est fiducia Romanorum, quam post Deum in regem et regnum Francorum habebant?’ Et tu de omnibus, a Deo protecte, dilectissime fili, ante tribunal Dei eris redditurus rationem, quoniam, ut prelati a sumus, tuae dulcissimae sublimitati per Dei praeceptionem et beati Petri sanctam Dei eclesiam et nostrum Romanorum rei puplicae populum commisimus protegendum. Et ita ad limina protectoris tui, beati Petri apostolorum principis, properare satagitae, ut cunctos adversarios sanctae Dei ecclesiae atque nostros seu vestros regalis vestri culminis substernantur vestigiis et ea, quae eidem Dei apostolo vestris propriis pro animae vestrae mercaede offeruistis manibus, ad effectum perducatis, ut, fructum bonum offerens, in futuri examinis die merearis dicere: ‘ Domine meus, princeps apostolorum beate Petre, cursum consummans, fidem tibi servans, ecclesiam Dei a superna clementia tibi commendatam de manibus persequentium defendens liberavi et, adsistens immaculatus coram te, offero tibi pueros, quos mihi commisisti de manibus inimicorum eruendos, sospes adque incolomes existentes’. Tunc et, qui in presenti vita regni gubernacula tenes, etiam et in futuro saeculo cum Christo regnans, caelestis praemiorum gaudia adipissci merearis, audiens nimirum paternam desiderabilem vocem illam inquientis: ‘Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis preparatum est ab origine mundi’. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRIGIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Excellentissimae et a Deo protectae christianitati vestrae per his nostris apostolicis notescimus apicibus, pervenisse ad nos nuntiis precurrentibus, quod Constantinus imperator divina evocatione de hac subtractus fuisset lucae; sed, quia certum non didiceramus, pro hac de re vestrae a Deo protectae excellentiae indicare differuimus. Nunc vero suggessit nobis sanctissimus ac reverentissimus frater noster, Stephanus Neapolitanae urbis episcopus, per has syllabas ea ipsa nobis intimando; quas et septima die praesentis Februarii mensis suscipientes easque peragrantes, confestim vestro regali culmini significare maturavimus et pro magna sublimitatis vestre satisfactione eosdem affatos infra haec nostra scripta vobis directa posuimus. Interea et hoc vestrae precellentiae, dulcissime et amantissimae fili, petendum dirigimus de perfidum illum et seminatorem zizaniorum atque instigatorem humani generis, emulum Raginaldum, dudum in castello Felicitatis castaldium, qui nunc in Clusinae civitate dux esse videtur: eo quod plurima mala per suas iniquas summissiones spiritalis matris vestrae, sanctae Dei ecclesiae, et nobis ingerendum non desinit, dum omnino ea, quae beato Petro principi apostolorum a vestra excellentia pro animae vestre mercede offertae sunt, per suum iniquum argumentum abstollere anhelat et in suo proprio servitio eos habere desiderat; unde et per semet ipsum cum exercitu in eandem civitatem nostram, castello Felicitatis, properans, eosdem castellanos abstulit. Et nequaquam credimus, benignissime fili et christianissime rex, quod pro predicti Raginaldi ducis exaltatione mutationem fecisset vestra a Deo corroborata regalitas una cum excellentissima filia nostra, regina, atque dulcissimis natis vestris vel cunctum a Deo institutum Francorum exercitum, nisi pro sustentatione amatricis vestre, sanctae Dei ecclęsiae, ut per vestro benigno certamine perenniter permanens eniteat. Idcirco poscimus et nimis subplicando insistimus vestram a Deo illustratam potentiam, ut ob amorem beati Petri apostoli nullo modo praenominatum Raginaldum ibidem Tusciae partibus esse permittatis, sed neque illum ei agendum caedatis. Et non vobis hoc durum pareat: dilectione, quam in invicem conpagati sumus, fiducialiter hoc petendum deducimus et obtinere speramus, eo quod et sub Desiderii temporibus iurgia et scandala frequenter seminando non omittebat.

Sed, excellentissime fili, ut nos post Deum in tuum fortissimum brachium una cum universo nostro populo speramus et die noctuque pro vestrae sospitatis atque victoriis concedendum divinam exoramus clementiam, ita dum omnibus causis sanctae Dei ecclesiae disponere celeretis, ut sancta Dei ecclesia et nosmet ipsi tuis felicissimis temporibus permaneamus, ut, sicut temporalia vobis largivit, et caelestia tribuat possidenda. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XIII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Insignis preconii vestre a Deo fundatae regalis potentiae syllabas suscepimus et Deo omnipotenti gratias egimus, qui nos certos reddidit de sospitate a Deo protecti regni vestri, simul et de spiritale filia nostra, regina, dulcissima vestra coniuge, proles etiam et pro cunctos episcopos, diversos sacerdotes, senatu et universo a Deo conservato populo Francorum; cognitor enim scrutator corda et renum Deus noster, quia et sincere sine qualibet occasione in vestra melliflua regalis potentiae permanemus caritate. Et deprecamus Dei omnipotentis clementiam cum nostris episcopis, sacerdotibus, clerum atque senatum et universum nostrum populum, ut vobis indesinenter [Page 585]

victorias tribuat et vestrum dilatet regnum ad exaltationem spiritalis matris vestrae, sanctae Dei Romane ecclaesiae, et salutem populi nobis a Deo commissi, quia vestra exaltatio nostra est letitia. Et semper desideramus et cupimus, quae bona sunt atque prospera, de vestro a Deo protecto regno et omnium Francorum salutaria addiscere, quia nos post Deum alii fiduciam non habemus nisi in vestro fortissimo brachio. Et sicut predecessor noster, domnus Stephanus papa, bonam habuit fiduciam genitori vestro, sanctae recordationis domno Pippino regi, ita et nos multo amplius in vestro fortissimo regno confidimus et certi permanemus. Repperimus enim in ipsas vestras mellifluas apices pro venalitate mancipiorum, ut quasi per nostris Romanis venundati fuissent in gentem necdicendam Saracenorum. Et numquam, quod absit, in tale declinavimus scelus, aut per nostram volontatem factum fuisset; sed in litoraria Langobardorum semper navigaverunt necdicendi Greci et exinde emebant ipsa familia et amicitia cum ipsis Langobardis fecerunt et per eosdem Langobardos ipsa suscipiebant mancipia. In quibus et direximus exinde Alloni duci, ut preparare debuisset plura navigia et comprehenderet iam dictis Grecis et naves eorum incendio concremaret; sed noluit nostris obtemperare mandatis, quia nos nec navigia habemus nec nautas, qui eos conprehendere potuissent. Tamen, in quantum valuimus, Domino proferimus teste, quia magnum exinde habuimus certamen, cupientes hoc ipsud scelus vetare; qui et naves Grecorum gentis in portu civitatis nostrae Centumcellensium comburi fecimus et ipsos Grecos in carcere per multa tempora detinuimus. Sed a Langobardis, ut praefati sumus, plura familia venundata sunt, dum famis inopia eos constringebat; qui alii ex eisdem Langobardis propria virtutae in navigia Grecorum ascendebant, dum nullam habebant spem vivendi. De autem sacerdotibus nostris quod vobis false et contra Deum et animae eorum suggerere ausi sunt, ‘mentita est iniquitas sibi’; et nulla est, Domino annuente, in nostris sacerdotibus pollutio; nec talia credere debet vestra sublimitas, dum nos, vero Domino cooperante, per intercessiones sanctae semper virginis Mariae, dominae nostrae, et beati Petri apostolorum principis in vinculo caritatis atque dilectione nos adnecti dignatus est. Nunc vero quaerunt emuli nostri, qui semper zizania seminaverunt, aliquam, illis Deo contrario, inter partes malitiam seminare; sed Domino auxiliante per intercessiones beati Petri apostoli prevalere minime habebunt, quia nos cum Domini virtute talem in vestro regali culmine habemus fiduciam; dicit enim psalmista: ‘Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam maliloquam’, qui talia vobis inaudita mala suggerunt et crimina in nostris sacerdotibus ponunt. Deus autem noster suae protectionis dextera vos conservare dignetur ad exaltationem sanctae Dei Romane ecclesiae. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XIV recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA. Dum nimio provocati amore, aptum duximus, primitus quidem a Deo protectae excellentiae vestrae seu spiritalis filiae nostrae, reginae, proles etiam, episcopos et presbiteros nec non et universos optimates cunctumque preclare genti vestrae, Francorum populi a Deo confortati regni vestri pertinentem, his nostris apostolicis visitare apicibus, certos de vestra ac laetos effici inpensius prosperitatis ambigentes integritatem.

Igitur dum ad nos reversi fuerunt missi spiritalis matris vestrae, sanetae Dei ecclesiae, a vestigio a Deo protecti regni vestri, id est reverentissimus frater noster Phylippus, episcopus, et Megistus dilectissimus filius noster, archidiaconus, retulerunt nobis de fidei caritatis vestrae constantia, quam erga beatum Petrum apostolorum principem et nostram humilitatem habere dignati estis pro vestrae animae mercede. Hoc audito, magno gaudio noster elevatus est animus, et cepimus Deo laudes referre et beato principi apostolorum Petro pro exaltatione regni vestri atque filiae nostrae, reginae, coniugis vestrae, prolis etiam et pro cunctis Francis, fidelis beati Petri apostoli atque vestris.

De vero illud, unde vestrae eximiaetati per iam dictos nostros missos, scilicet reverentissimum fratrem nostrum Philippum, episcopum, et dilectissimum nostrum Megistum, archidiaconum, dignati estis nobis repromittere, ut in sanctum diem Pascae ad limina beati apostolorum principis Petri una cum spiritale filia nostra, regina, Domino auxiliantae properare debuissetis, ut filium, qui nunc vobis procreatus est, a sacro baptisma in ulnis nostris suscipere debuissemus: sicut terra sitiens imbrem, ita et nos exspectabiles fuimus mellifluam excellentiam vestram; et dum adpropinquasset ipsum diem sanctum Pascae et nullum mandatum de adventum vestrum suscaepissemus aut de missis vestris secundum placitum, quod inter nos extiterat, valde tristes effecti sumus. Sed obnixae te petimus, praecellentissimae et magnae rex, ut, secundum quomodo inter nos constitit, pro ipso sancto baptisma nostrum adimplere iubeas desiderium de eundem eximium vestrum filium, quatenus duplex spiritus sancti gratia in medio nostrum adcrescat et gemina festivitatis laetitia nobis caelebretur.


Et hoc deprecamur vestram excellentiam, amantissime fili et preclare rex, pro Dei amore et ipsius clavigeri regni caelorum, qui solium regni patris vestri vobis largiri dignatus est: ut secundum promissionem, quam polliciti estia eidem Dei apostolo pro animae vestrae mercaede et stabilitate regni vestri, omnia nostris temporibus adimplere iubeatis, ut ecclesia Dei omnipotentis, id est beati Petri apostoli, cui claves regni caelorum ab omnium opificae facinorum nexus solvendi simulque ligandi attributa est facultas, in omnibus amplius quam amplius sancta Dei ecclesia exaltata permaneat et omnia secundum vestram pollicitationem adinpleantur; et tunc vobis in caelestibus arcibus adscribitur merces et bona oppinio in universo mundo. Et sicut temporibus beati Silvestri Romani pontificis a sanctae recordationis piissimo Constantino, magno imperatore, per eius largitatem sancta Dei catholica et apostolica Romana ecclesia elevata atque exaltata est et potestatem in his Hesperiae partibus largiri dignatus, ita et in his vestris felicissimis temporibus atque nostris sancta Dei ecclesia, id est beati Petri apostoli, germinet atque exultet et amplius quam amplius exaltata permaneat, ut omnes gentes, quae hec audierint, edicere valeant: ‘Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, in qua invocaverimus te; quia ecce novus christianissimus Dei Constantinus imperator his temporibus surrexit, per quem omnia Deus sanctae suae ecclesiae beati apostolorum principis Petri largiri dignatus est’. Sed et cuncta alia, quae per diversos imperatores, patricios etiam et alios Deum timentes pro eorum anime mercedae et venia delictorum in partibus Tusciae, Spoletio seu Benevento atque Corsica simul et Savinensae patrimonio beato Petro apostolo sanctae que Dei a et apostolicae Romanae ecclesiae concessa sunt et per nefandam gentem Langobardorum per annorum spatia abstulta atque ablata sunt, vestris temporibus restituantur; unde et plures donationes in sacro nostro scrinio Lateranensae reconditas habemus. Tamen et pro satisfactione christianissimi regni vestri per iam fatos viros ad demonstrandum eas vobis direximus. Et pro hoc petimus eximiam praecellentiam vestram, ut in integro ipsa patrimonia beato Petro et nobis restituere iubeatis. Et dum omnia per vestrum congruum dispositum sancta Dei ecclesia effectum susceperit, ipse princeps apostolorum beatus Petrus ante tribunal omnipotentis clementiam pro vestra sospitate atque longevitate et exaltatione a Deo confortati regni vestri deprecetur maiestatem.

Opere enim direximus apud vestram eximiam praecellentiam, id est reverentissimum et sanctissimum fratrem nostrum Philippum et Andream episcopos seu Theodorum ducem nostrum, quibus et in ore posuimus, ut vestrae a Deo protectae excellentiae minutius enarrare debeant. Quibus et eis in omnibus credere debeatis, et solite benignae eos suscipere iubeatis pro amore fautoris vestri, beati Petri apostoli, ut, dum ad nos reversi fuerint cum effectu causae, ante confessionem ipsius Dei apostoli cum omnibus episcopis et sacerdotibus atque cuncto clero, senatu et universo nostro populo pro vestra sospitate atque longevitate et exaltatione regni vestri Domino fundere valeamus praeces, ut aevis temporibus eximietatem vestram conservare dignetur ad exaltationem spiritalis matris vestrae, sanctae Dei Romanae ecclesiae, et, sicut terrena gaudia largitus est, ita et celestia tribuat sempiterna. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.


Destinavit nobis per vestros apices a Deo constituta regalis potentia, quia, Deo sibi contrario, Agarenorum gens cupiunt ad debellandum vestris introire finibus. Hoc vero cognito, in magna exinde tribulatione atque afflictione positi sumus; sed nequaquam dominus Deus noster talia fieri permittat nec beatus apostolorum Petrus princeps. Nos vero, dulcissime fili et magne rex, incessanter pro vobis cum omnibus nostris sacerdotibus atque religiosis monachis et cunctum clerum vel universum populum nostrum domini Dei nostri deprecamus clementiam, ut ipsam necdicendam Agarenorum gentem vobis subiciat et vestri eam substernat pedibus, et minime prevalere adversus vos valeant; quia, sicut populus Pharaonis demersus est in Mari Rubro, eo quod non crediderint Deo, ita et in hac vice dominus Deus noster per intercessiones beati Petri apostoli in vestris eos tradat manibus. Confortamini autem et estote robusti, quia Dominus omnipotens confidentes in eum vestri regni dabit victoriam de inimicis vestris atque nostris. Et sicut indesinenter die noctuque ante confessionem eiusdem Dei apostoli Domini deprecamus maiestatem, ut vestrum dilatet regnum, ita nos faciat de vestra sospitate et exaltatione regni vestri semper in Domino exultare.

In quibus et ante aliquantos dies istius Mali mensis, quod vestros suscepissemus apices, direximus apud vestram a Deo protectam excellentiam Andream et Philippum sanctissimos episcopos atque Theodorum eminentissimum nostrum nepotem pro salutatione atque visitationis causa et prosperitatis vestrae letitiam agnoscere. Et hoc petimus te, amantissime fili, ut pro amore fautoris vestri, beati apostolorum principis Petri, benigne eos solite suscipere iubeatis, ut cum gaudio et effectu cause et exaltatione sanctae Dei Romane ecclesiae ad nos remeandum celeriter eos absolvere dignemini, ut ipse princeps apostolorum pro vobis intercedat ante domini Dei nostri maiestatem, ut amplius vestrum dilatet regnum et victorias tribuat nosque, vel si peccatores, ante confessionem ipsius Dei apostoli fundere valeamus preces. Et hoc agnoscat a Deo protecta precellentia vestra: quia, aliquantas civitates nostras Campaniae operantes, emuli vestri atque nostri, nefandissimi Beneventani, ipsum nostrum populum suadent atque subtrahere a nostra dicione decertant una cum habitatores castri Caietani seu Terracinensium, obligantes se validis sacramentis cum ipso patritii Siciliae, qui in predicto castro Caietano residet; et decertant a potestate et dicione beati Petri et nostra eosdem Campaninos esurpare et patritio Siciliae subiugare. Nos vero, dum hoc ipsud agnovissemus, vicibus atque vicibus admonendum et predicandum per nostris episcopis et fideles beati Petri eis direximus – cupientes eosdem Campaninos salvos habere, aut aliqua malitia eis minime eveniret –: ut nostri presentia coniungere debuissent aut per unamquamque civitatem primatos quinque apud vestra a Deo fundata precellentia destinare debuissent. Sed neque ad vestri presentiam eos dirigere valuimus, nec ad nostris obtutibus coniungere noluerunt. Tamen et reverentissimum fratrem nostrum Philippum seu Pascalem nostrum nepotem eis direximus, ut nostris se presentarent obtutibus aut apud vestra regali potentia coniungendum properare debuissent. Nec tunc nostris ammonitionibus se accommodare voluerunt. Dum vero eorum nequitiae praevalere minime potuimus, disposuimus cum Dei virtute atque auxilio una cum vestra potentia generalem nostrum exercitum illuc dirigere, qui eos constringere debeant et inimici beati Petri atque nostri seu vestri emendare.

Sed petimus te, amantissime fili, coram Deo vivo, ut nefandissimos et Deo odibiles Beneventanos per vestra scripta atque fidelissimum vestrum missum praetestandum dirigere iubeatis, ut a tale iniqua operatione resipiscere debeant et in nostris Campaninos talia inmittere, quia nos per nullum tenorem ipsos nefandissimos Beneventanos aut eorum missis recipere volumus, sed nec ad consecrationem episcoporum suscipere, dum contrarii beati Petri atque nostri et vestri effecti sunt. Interea petimus te, magnae rex et dulcissime fili, ut, sicut vobis poscendum per Andream et Philippum sanctissimis episcopis nostris seu Theodorum eminentissimum nostrum nepotem direximus, ita in omnibus nostram postolationem adimplere iubeatis, ut angelus Dei omnipotentis vos praecaedat et faciat vestra praecellentia triumfantes atque cum magnis victoriis et exaltationem ad proprii regni vestri culmen una cum omnem Deo dilectum Francorum exercitum incolomem revertendum.

XV recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGO BARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Mellifluae et a Deo protectae tuae excellentiae, benignissimae fili, honorabiles suscepimus syllabas; quas et cum nimio amore liquido informati sumus. Sed omnipotens, clemens et misericors Deus, in cuius manu cor excellentiae tuae, bone et Deo imitabilis fili, regitur, corroboret cor et mentem tuam et brachium suae potentiae tibi extendat. Nos quidem die noctuque numquam desistimus, cum sacerdotes cunctoque christiano populo in confessione beati Petri principis apostolorum subpliciter exorare, ut una cum excellentissima filia nostra, regina, et precellentissimos vestros nobilissimos proles victorem te super omnes barbaras nationes faciat, quatenus omnes sub tuo brachio umiliati vestigia pedum tuorum prorsus osculentur et ecclesia Dei [tua] a Deo instituta regali potentia nimirum exaltetur. Numquam enim credimus, quod semel pollicitus es super venerabile corpus beati Petri clavigeri regni caelorum, quaelibet falsa potestas seu principatus poterit tuam firmissimam excellentiam segregare a caritate et amore, quam a cunabulis tuis beato Petro principi apostolorum habuisti; sed in ea fide et dilectione simulque et promissione te confidimus permanere, in qua et nos firmi et stabiles, quod faciae ad faciaem polliciti sumus, Domino pręsidiante et beato Petro principe apostolorum mediante, usque in finem manemus. Unde omnipotens, pius et misericors Deus longo ac prospero senio una cum precellentissima filia nostra, regina, et nobilissimis suboles regni gubernacula faciat perfrui et vitam aeternam vobis tribuat possidendam. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XVI recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Credimus, quod iam vestrae a Deo protectae excellentiae auribus pervenisset de episcopo Mauricio Histriense: qualiter, dum eum fidelem beati Petri et nostrum cognovissent nefandissimi Greci, qui ibidem in praedicto territorio residebant Histriense, et dum per vestram excellentiam dispositus fuit pręnominatus Mauricius episcopus, ut pensiones beati Petri, qui in superius nominato territorio reiacebant, exigeret et eas nobis dirigere debuisset, zelo ducti tam predicti Greci quamque de ipsis Histriensibus eius oculos eruerunt, proponentes ei, ut quasi ipsum territorium Histriense vestrae sublimi excellentiae tradere debuisset. Propterea petimus a Deo protectam excellentiam vestram, amantissime fili et magne rex, ut iubeas dirigere Marcario duci praecipiendum, ut iam fatum Mauricium episcopum, qui in visione vestrae excellentiae praesentatus est, ut eum in suo episcopio reverti faciatis pro vestrae animae mercede, eo quod ipse iam dictus episcopus ad nos properavit et nos eum iterum direximus ad Marcario duci Foroiuliense, ut, qualiter a vobis fuerit dispositus, ita peragere debeat. Et hoc petimus excellentiam vestram: ut per vestrum congruum dispositum ipse adpraehendatur, prout salus populi, qui ibidem commoratur, proveniat. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XVII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA. Nullum plus credimus victoriosissimae regalis excellentiae vestre uti presidium, quam erga beatum Petrum apostolorum principem et pro eius sanctae aecclesiae exaltatione, sicut coepistis, usque in finem decertari. Quatenus salutantes triumphatorissime erga vos benivolentiae vestrae, per hos nostros affatus enucleatius vobis de partibus istis insinuamus, qualiter nefandissimi Neapolitani una cum Deo odibiles Grecos, praebente maligno consilio Arighis duce Beneventano, subito venientes Terracinensem civitatem, quam in servitio beati Petri apostolorum principis et vestro atque nostro antea subiugavimus, nunc autem in valido consilio iterum ipsi iam fati nefandissimi Neapolitani cum perversis Grecis invasi sunt. Nos quidem sine vestro consilio nullatenus ibidem dirigere voluimus; sed poscimus vestram a Deo promotam regalem excellentiam, ut, sicut solita est, pro amore beati Petri clavigeri regni caelorum disponere debeat et celeriter nobis Vulfuinum dirigere, ut hic apud nos Kalendas Augustas paratus esse festinet; atque talem eidem mandationem facere iubeatis, ut cum omnes Tuscanos seu Spoletinos atque cum ipsos nefandissimos Beneventanos in servitio vestro pariterque nostro ad recolligendum ipsam civitatem Terracinensem eveniant, simulque Domino annuente ad expugnandum Caietam seu Neapolim, nostrum recolligentes patrimonium, quod ibidem in territorio Neapolitano ponitur, occurrant, ut, eos in omnibus subiugantes, sub vestra atque nostra sint dicione.

Placitum quidem cum ipsi fallaces Neapolitani per missum eorum nomine Petrum in istum sanctum Paschę habuimus – patrimonium nos beati Petri apostoli, quod ibidem in Neapoli ponitur, exquirentes et in vestro servitio eos subiugare desiderantes –: ut, quindecim obsides ex nobilissimis eorum filiis nobis dantes, ipsam civitatem Terracinensem illi colligerent, sub ea videlicet ratione, ut issent ad patricium eorum in Sicilia et, si nostrum patrimonium reddere voluissent, ipsam civitatem et obsides reciperent. Sed nos sine vestro consilio neque obsides neque ipsam civitatem reddere habuimus, eo quod pro vestro servitio ipsos obsides apprehendere cupiebamus, quia eorum malignum consilium aliud non est, nisi una cum infidelissimo Arigihs duce Beneventano tractantes. Et cotidie missos nefandissimi patricii Sicilię ipso Arighis suscipiente, impedimentum iam fatus Arighis solus fecit, ut minime nos obsides a iam dictis Neapolitanis reciperemus, quia cotidie ad istam perditionem filium nefandissimi Desiderii, dudum necdicendi regi Langobardorum, expectat, ut una cum ipsum pro vobis nos expugnent.

Sed hoc petimus vestram a Deo promotam excellentiam: ut nulla qualisvis persona vobis pro hoc impedire valeat pro amore beati Petri et nostro, quia nullo modo potest nos eos sinenter a vobiscum pariter ab illis deridamur: quia nostra virtus atque gloria una cum beato Petro apostolorum principe vos estis. Nos quidem pro nihilo deputamus ipsam civitatem Terracinensem; sed, ut non per illum vitium incurrat, et infideles Beneventani, sicut desiderant, locum invenientes, a vestra subtrahantur fide, idcirco ista vobis insinuantes dirigimus, ut – per vestrum adminiculum, sicut fati sumus, ecclesia protectoris vestri, beati Petri apostoli, exaltata – laus vestra atque victoria in universo mundo sonetur; et in perpetuum una cum excellentissima filia nostra, regina, atque precellentissimis vestris suboles cum sanctis omnibus regnare mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XVIII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Directus a vestigia regalis excellentiae vestrae Addo Deo amabilis diaconus, noster vesterque fidelis, multa nobis consueta, quae erga nos et beatum Petrum apostolorum principem geritis, referuit. Quatenus omnipotente Deo et eiusdem apostolo gratias egimus, indesinenter orantes pro vestra sospitate atque ampliata victoria. Porro, dilectissimae atque excellentissime fili, sicut direxistis nobis nostrae petitioni adimpleri pro trabes ad restaurationem sanctae ecclesiae, poscimus vestra a Deo promota excellentia, ut Kalendas Augustas hic ad limina beati Petri, fautoris vestri, si fieri potest, parate esse inveniantur, ut exinde sempiterna memoria vestra et hic et in futuro permaneat.

De camarado autem, quod est ypochartosin ad renovandum in basilica beati Petri apostoli, nutritori vestro, prius nobis unum dirigite magistrum, qui considerare debeat ipsum lignamen, quod ibidem necesse fuerit, ut, sicut antiquitus fuit, ita valeat renovari. Et tunc per vestram regalem praecellentiam iussionem dirigatur ipse magister in partibus Spoletii, et demandationem ibidem de ipso faciat lignamen, quod in predicto ypochartosin, hoc est camarado, necesse fuerit, quia in nostris finibus tale lignamen minime reperitur. Et pro hoc sanctissimus frater noster Wilcharius archiepiscopus nunc minime fatigetur venire, dum ipsum lignamen per semet ipsum siccetur; quia, dum viride est, non audemus exinde opera qualecumque facere. Praefatus autem Addo Deo amabilis diaconus olim, dum cum fratri nostro Fulrado Deo amabili religioso abbate et presbitero hic venisset, petiit nos, ut ei corpus sanctum tribuissemus; sed nos, sicut iam dudum vobis direximus, per revelationem territi ullo modo audebimus ex ipsa sanctorum corpora amplius exagitare. Sed si vestra voluntas fuerit corpus beati Candidi marthyris, quod apud Wilcharium fratrem nostrum, archiepiscopum, reiacet, si mutatum non est – sed ipsum est, quod sanctę recordationis predecessor noster, domnus Paulus papa, concesserat dudum Aciulfo presbitero –, una vobiscum ipsum illi concedimus sanctum corpus; quia per concilium et fide dignas personas testimonium reddentes eius locum atque ecclesiam repperimus, unde iam fato domno Paulo papa ipsum sanctum corpus apud iam dictum Aciulfum presbiterum concessum est.

De autem partibus Neapolitanis, sicut cum nefandissimi Gręci seu Beneventani consiliant, qualiter vobis insinuantes per nostras apostolicas syllabas direximus, omnia minutius in ore posuimus fidelissimi vestri missi, scilicet Addoni diaconi, quod vobis enucleatius simulque per ordinem enarrare debeat; ut – sicut semper et nunc per vestram a Deo confirmatam regalem potentiam sancta ecclesia exaltata triumphat – in ampliato honore una cum spiritale filia nostra, regina, seu precellentissima vestra prole in aeterno regno fulgentes in perpetuum cum sanctis omnibus regnare mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XIX recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM ADRIANUS PAPA. Dum tanto ex puro cordis amore omnes generaliter agnoscunt, quod erga beatum apostolorum principem Petrum fautoremque vestrum et nos crebro fideliter vestra regalis potentia prorsus gerit, convenit nempe ex totis nostris precordiis, quae ad salutem preciosissimae animae vestrae pertinent, libenti suggerere animo. Proinde salutantes paternam dilectionem, indicamus vestrae precelsae regali potentiae, quia cuncta congregatio venerabilis monasterii sancti Christi martiris Vincentii, unam concordiam pro hoc simul habentes, poposcentes nobis, ut nostris apicibus pro abbate ipsorum, qui insons aput vos accusatus est, immo et per vestram prefulgidam iussionem exinde ablatus, vestris regalis vestigiis praesentatus, eum vobis in omnibus commendari, eo quod ullo modo vestrae regali potentiae infidelitatis reum quisspiam ex acusatoribus suis facere aut comprobare valebit, eo quod omnino falsum ei crimen obicitur. Et ideo pro amore beati Petri regni caelorum clavigeri magnopere petentes fiducialiter quaesumus, ut eum venusto vultu ac vibranti animo clementissimae recipere iubeatis. Iuste quippe est, quemadmodum tam magnam congregationem religiosis moribus suis regulariter atque naviter regere valuit, a vestris praecelsis optutibus sospis absolvi, in pristino statu clementissimis iussis vestris, nobis poscentibus, restitui, quia valde idoneum ad commissum sibi officium seu vestrae fidelitatis, sicut ab omni eius congregatione didicimus, reperi agnovimus. Deus omnipotens, in cuius manu sunt omnia regna mundi, ipse per suffragia apostolorum principis Petri semper nos faciat de vestro regali culmine letari; et in hoc mundo una cum precellentissimis subolis vestris super omnes barbaras nationes dominantes longiori aevo regni gubernacula fruere valeamini atque in aetheris arcibus cum sanctis omnibus regnare mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XX recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Precelsas ac Deo inspiratas per reverentissimum et sanctissimum Possessorem archiepiscopum, fidelissimum missum vestrum, sagacisismas precipuasque syllabas suscipientes, valde in his noster relevatus est animus, regales triumphos in eis atque sospitates reperientes. Et pro hoc magnas omnipotenti Deo referuimus grates, in aula fautoris vestri, beati Petri apostoli, divinam exorantes clementiam. Referebatur quippe in ipsis vestris regalis apicibus, quia causa vestra nostra sit et nostra vestra; in oc vero freti existimus, quia divina inspiratione veritas haec procul dubio a vobis exarata prorsus omnibus manifesta ac certa splendescit. Et quoniam ad nostrum iudicium canonice simulque regulariter contentiones inter monachos venerabilis monasterii sancti Vincentii et abbatibus eiusdem monasterii, scilicet Autbertum et Pothonem, discuti atque examinari vestra direxit precelsa regalis excellentia, ipse quippe prefatus Autbertus dudum abba, calle itineris peragratus, repentina morte occupatus, minime nostris apostolicis valuit se manifestare presentiis. Quapropter convenientes plures ex primatis monachis cum prefato Pothone abbate ipsorum, adstiterunt omnes pariter in conspectu apostolici decreti nostri.

Qui residentes una cum reverentissimo et sanctissimo Possessore archiepiscopo seu Ansoaldo abbate venerabilis monasterii sancti Petri, pariter Aquilino abbate de Varegio atque Raginbaldo abbate venerabilis monasterii sanctae Dei genetricis, simul Gisulfum abbatem venerabilis monasterii sancti Petri, Hildibrando duci, Taciperto et Prandulo, simulque nostris adstantibus servitiis: Theophylacto bibliothecario, Stephano saccellario, Campulo notario, Theodoro duci et ceteri plures. Et dum ingressus fuisset Rodicausus eiusdem monasterii monachus, referebat adversus eundem Pothonem abbatem, testimonium dicens: ‘Domine, [cum] cursum hore sextae explessemus et secundum consuetudinem pro regis incolomitate eiusque prolis propheticum decantaremus psalmum, videlicet: “Deus, in nomine tuo salvum me fac”, subito surrexit abba et psallere noluit.’ Item referebat: ‘Quia, pariter peragrantes, coepit mihi abba dicere: “Quid tibi videtur de hac causa, quia exinde exspectavi signum videre et minime vidi?” Tunc ergo respondi: “Deus omnipotens humiliet cor ipsius et faciat nos incolomes reverti, quia non sunt tales nostra merita, ut taliter agnoscere mereamur”. Et dixit mihi abba iterum: “Quia, si non mihi fuisset pro monasterio et terra Beneventana, talem eum habuisse sicut unum canem”. Et iterum adversus eum addidit: “Quia tantos ex Francos remansissent, quantos ego in umero vegetare valeo”.’

Et dum a nobis sciscitatus fuisset prelatus Potho abba, si ita esset, cum nimia satisfaccione respondit dicens: ‘Quia semper congregatio nostra pro eius excellentia, simul pro ipsius prole procul dubio in monasterio psallit. Sed dum in opera essem cum ipso et ceteris, infantes expleta oratione prostrati in terra initiantes psallere: “Deus, in nomine tuo salvum me fac”, subito surrexi pro opera, quae ad utilitatem ipsius monasterii fiebat. De vero itineris collocutione nullo modo ad iniuriam eius regalis excellentiae quicquam locutus sum, nisi fatus sum: “Quod, si pro monasterii desertione seu terram illam mihi non fuisset, omnino in talem pergere habui loco, ubi a nemine curassem”. Porro de Francis quod fatus est, nullo modo talia proferui, aut ex meo exivit ore; sed contagio ex omni parte mihi opponit.’

Dum a nobis interrogatus fuisset prenominatus Rodicausus, si haec alii cum eo audissent, tunc adfirmavit, quia solus esset et nullus secum alius audisset. Tunc plures ex ipsis priores monachi asserebant, testimonio pro ipso Rodicauso dicentes: ‘Quia, in stupro captus cum propria neptę sua, ex presbitero factus monachus effectus est. Et tale crimen adversus abbatem nostrum inponere minime valebit, quia a sacris canonibus respuetur’.

Et introducti sunt alii tres monachi, qui cum Hildibrando duce venerunt et cum Autberto abbate moraverunt, adserentes adversus Pothonem abbatem: ‘Quia nos, cupientes apud excellentissimum regem peragrari, a custodia comprehensi sumus et in carcerem missi’. Ad haec respondit ante dictus abba: ‘Veritas est, quia custodes habui in ponte, non eos qui apud regem irent devetare, sed eos, qui suam regulam relinquunt et ad suum vomitum in saeculo, peccato inminente, revertunt, eos conprehendere iussi. Et tunc, quando dicunt, ibidem minime fui, sed aput magnum regem iter carpebam’.

Tunc nos liquidius pertractantes et sacrorum canonum instituta inquirentes repperimus in concilio Calcedonensae capitulo octavo decimo confirmante ita: Coniurationis et conspirationis crimen et ab exteris est legibus prohibitura, multo magis hoc in Dei ecclesia ne fiat, admonere conveniet; si qui ergo clerici vel monachi reperti fuerint coniurantes aut conspirantes aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradu proprio penitus abiciatur. Item capitulo vicesimo primo: Clericos aut laicos, accusantes episcopum aut clericos, passim et sine probatione [ad] accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio. Simul et in Africano concilio capitulo octavo fertur: Preterea sunt quam plurimi bonae conversationis, qui existimant, maiores natu vel episcopos passim vageque in accusatione pulsandos: debent tam facile admitti necne? Aurelius episcopus dixit: ‘Placet igitur caritati vestrae, ut is, qui aliquibus sceleribus inretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi?’ Ab universis episcopis dictum est: ‘Si criminosus est, non admittatur, placet'.

Et haec omnia considerantes; et quoniam habet hoc proprius hostis insidias, ut, quos in pravorum actuum perpetratione, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum falsas ad presens simulando dilacerat; et quia, utrum vera essent an non, districta diutius per triduum fecissemus inquisitione perquiri, et nullam in ea de his, quae dicta fuerant, culpam invenissemus, sed, ne quid nobis videretur obmissum aut nostro potuisset cordi dubium remanere, praefatum abbatem Pothonem sacramentum proferri decrevimus: quia nulla talia pro infidelitate regalis vestrae potentiae dixisset, sed nec aliquando eiusdem magni regis infidelis fuit vel erit cunctis diebus vite suae; simul et alii decem primati monachi ipsius venerabilis monasterii, quinque ex genere Francorum et quinque ex genere Langobardorum, statuimus, ut preberent sacramentum: quia numquam audierunt ex ore abbatis quamlibet infidelitatem adversus vestram regalem excellentiam.

Ipsi vero petierunt, se omnes pariter ad vestram regalem venire praesentiam. Nos quippe, illorum exquirentes fidem erga vestram regalem venire potentiam, sinuimus properandi, solite pro vobis in confessione beati Petri clavigeri regni cęlorum non sinentes fundi preces, ut una cum domna regina vestrisque sobolis multorum annorum curriculis hic pollentes cum sanctis omnibus sine fine regnare mereamini. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat. [Paulus presbiter, Venerandus presbiter, Faroaldus, Adalbertus, Gaudiosus, Benedictus diaconus, Iosue diaconus, Hermenfridus, Raginbertus, Autcarius, Gregorius, Agemodus, David, Gaidualdus, Ariolfus, Stephanus, Garibaldus, Gregorius, Savinus, Aldosindo, Rothbertus, Ratehis, Haribertus, Leo, Martinianus, Allo, Maio, Scaptulfus, Cunualdus, Leminosus, Magnus, Ursus, Autbaldus, Aldefusus, Petrus, Ansualdus, Allo, Petrus, Gratiosus, Faroaldus, Ursus, Adualdus.]

XXI recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Beatus David rex et propheta spiritu sancto repletus, pro futuri regni vestri erga beati Petri apostolorum principis sanctam ecclesiam benivolentia dignaque solacia ac splendidissima rutilantia orans, canit et dicit: ‘Manda, Domine, virtutem tuam; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. A templo sancto tuo, quod est in Ierusalem, tibi offerunt reges munera’. Ex quibus muneribus ditata, spiritalis mater vestra, sancta catholica et apostolica Romana ecclesia, per vestra a Deo protecta laboriosa certamina relevata exultat, a templo sancto beati Petri, fautoris vestri: ‘Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis’, crebro orantibus in vobis triumphum; et mandat cotidie virtutem suam per beatum Petrum apostolorum principem, vobis subiciens omnes barbaras nationes, dilatans atque amplius exaltans in toto orbe terrarum vestrum splendidissimum regnum. Et quoniam non valet lingue nostrae ferculum, ut dignum est, de vestro precelso mihique dulcissimo amore explicare, apostolica voce proclamamus dicentes: ‘Multifariae multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis’ per unigeniti sui magnifice operationis virtutem ostendit magnalia in orbe terrarum, donans vobis per beatum Petrum clavigerum regni caelorum victorias, quas, dextera Dei cooperante et protegente, multis documentis de vestris allatis muneribus ecclesia beati Petri enituit, tam de civitatibus quam de diversis territoriis sub integritate eidem Dei apostolo a vobis offertis.

Et ideo poscentes vestram a Deo promotam regalem clementiam petimus, ut, sicut a vestra prerectissima excellentia beato Petro, nutritori vestro, pro luminariorum concinnationes atque alimoniis pauperum Savinense territorium sub integritate concessum est, ita eum tradere integro eidem Dei apostolo, praesidiante vestro praecellentissimo annisu, dignemini. Quicquid enim regni celorum ianitori, beato Petro apostolo, adfertis, in sempiterna memoria pro vobis simulque et pro excellentissima filia nostra et spiritali commatre, domna regina, et pro vestris nobilissimis atque excellentissimis natis nec non et pro omni Christo dilecta genelogia vestra sacrificium purissimum atque olocaustum, divinae suavitatis odore fraglante, in ara vestri pectoris eius invisibili maiestati mactatis.

Et pro tam magna vobis concessa a Deo super omnes reges per beatum Petrum gratia nullus sit de adversariis, qui vestro mellifluo cordi suadere valeat ab amore beati Petri apostoli, protectoris vestri, seu a nostra dilectione, quam usque obtantes permanemus, ut non deficiat laus vestra per toto orbe terrarum de ore hominis, victorias vobis a Deo concessas praedicantes ac disfamantes. Opere enim direximus vestrae regali potentiae fidelissimos missos nostros, videlicet dilectissimum filium nostrum Agathonem diaconum seu Theodorum eminentissimum consulem et ducem nostrumque nepotem, qui vice nostra vobis enucleatius, sicut eis in ore posuimus, poscentes suggerant. Quos petimus pro amore beati Petri apostoli benignae cum nimio amore eos suscipi; et illis pro causis beati Petri principis apostolorum vestrae a Deo protectae regali potentiae suggerentibus, dignemini obaudire preces, ut, dum a vobis remeaverint et nobis vestram renuntiaverint prosperitatem, referentes simul de causis eiusdem Dei apostoli effectum et noster pro hoc relevatus fuerit animus, digne valeamus cum propheta psallentes orare: ‘Domine, salvum fac regem et exaudi nos in die, qua invocaverimus te’. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam, quam coepit, perficiat atque vitam vestram una cum precellentissima filia nostra et spiritali commatre, domna regina, vestraque nobilissima prole et hic per multorum annorum curricula extendat, simul gubernacula annuat in ampliori culmen victorias perfruere et post longa tempora senioque et perfecto in celestis vos patriae congregationem recipiat, ut ibidem sine fine regnare mereamini. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRITIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Recordari vos credimus, excellentissimae et a Deo protectae fili et magne rex, quomodo disposuistis vestros prudentissimos ac fidelissimos missos: ut cum nostris pariter missis pergerent ad suscipiendum in integro patrimonium nostrum Savinense, quod pro vestrae animae mercede et venia delictorum beato Petro, protectori vestro, concedere iussistis. Dumque vero nostri vestrique illuc pergerent missi, inventi sunt ibidem fidelissimi atque seniores testes annorum plus minus centum, qui testificantes super altare intus ecclaesiam sanctae Dei genetricis Mariae, in loco quidem Forobono, coram sancta Christi evangelia in praesentia fidelissimis ac nobilissimis vestris missis, scilicet Ittherium et Magnarium – tantummodo vestri missi, absque praesentia nostris missis – adfirmantes dixerunt, quod et ipsi vestri missi vobis subpliciter, sicut testes illi iurati patefecerunt, referre possunt, quomodo antiquitus ipse beatus Petrus sanctaque nostra Romana ecclesia eundem detinuit patrimonium. Et minime ipsum suscepimus in integro patrimonium vel nostris missis contraditus est, sicut isti testes adfirmantes, coram sancta Christi evangelia testificantes, dixerunt. Sed petimus te, excellentissime fili et magne rex atque spiritalis compater, ut vestram adprehendere debeant dexteram et iurantes dicant ipsi vestri nobilissimi missi, quid de eundem patrimonium Savinense beati Petri pręviderunt atque cognoverunt. Testem enim invoco Deum, quia nullorum fines inrationabiliter indigeo; sed, sicut ex antiquitus fuit ipse iam fatus patrimonius, eum in integro beato Petro apostolo concessistis, ita suscipere optamus. Quatenus petimus vestram praecelsam regalem potentiam, ut pro amore eiusdem Dei apostoli atque nostro ipsos iam fatos fidelissimos missos vestros aut unum ex illis cum alia persona, quae vobis placuerit, dirigere iubeatis, ut ipsum patrimonium Savinensem, sicut caepistis, in integro iustitia annuente nobis contradatur, quapropter usque in finem perseverare debeat vestra regalis potentia, sicut eundem patrimonium in integro eidem Dei apostolo pro vestrae animę mercede concessistis atque tradidistis, ut hic et in futuro a domino Deo nostro et ab ipso clavigero regni celorum retribucionem boni operis suscipere mereamini una cum excellentissima filia nostra, domna regina nostraque spiritali commatre, et vestros nobilissimos proles atque memoriale vestrum in ecclesia eiusdem Dei apostoli opinantissime in aeternum permaneat.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXIII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI CONPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Nectareas mellifluasque regalis excellentiae vestrae per harum transvectorem Petrum reverentissimum et sanctissimum fratrem, iam et coepiscopum nostrum, suscepimus syllabas; in quibus de eius ordinatione reperientes, ilico benigne voluntatis vestris mandatis, sicut soliti sumus, implevimus. Quem petimus pro amore beati Petri apostolorum principis, fautoris vestri, et nostra in vobis firma dilectione, in omnibus eum tuentes, amplius illum exaltare dignemini; sic enim decet, ut, qui ab apostolica sede ordinatus fuerit, omnibus in onore canonicae institutionis, sicuti mos antiquitus fuit, partibus illis praecellit. Quanta enim fiducia atque gloriatio in vestra precelsa regali potentia habemus, lingua ut reor humana fari non potest. Quatenus ipse iam fatus Petrus reverentissimus et sanctissimus frater et coepiscopus noster insinuari potest, quantam amoris ferventiam cor nostrum in vestra triumphatorissima precelentia die noctuque existit. Et dum tantam fiduciam de vestra a Deo protecta regali excellentia gerentes habemus, nimis expectabiles sumus, sicut vobis poscentes direximus, de Savinense territorio: ut ea, quae [pro] mercede animae vestrae pariterque spiritalis filiae nostrae atque commatris nec non et pro vestros nobilissimos proles beato Petro apostolorum principe in integro concessistis, adimplere per fidelissimos missos vestros, qui et causam ex parte examinaverunt, sicut et antiquitus fuit, contradere nobis iubeatis, uti ab ipso regni caelorum clavigero dignam retributionem hic et in futuro recipere mereamini.

Enimvero praedictus Petrus reverentissimus et sanctissimus frater et coepiscopus noster obtulit nobis pseudopittatium a Paulino, sicut fatus est, pro Theodosio quondam imperatore dato et a vestra excellentia nobis directum, habens in supera scriptione adbreviarium Calcedonensis concilii a quodam Verecundo episcopo editum; quem in apocryphis reperientes, falsidicus invenietur. Sancta vero catholica et apostolica spiritalis matris vestrae Romana ecclesia non breviter, sed totum sanctum et venerabile quartum Calcedonense conplete a amplectens prorsus venerat et non audet relinquere sanctum et venerabile eius constitutum exsequere, a quodam factum adpreviarium nullam consonantiam sanctae institutionis habentem. Nos quidem pro tanto amore, quo erga vestram a Deo institutam regalem potentiam habemus, direximus vobis ex eodem sancto et venerabili concilio ante accionem eius exemplar epistolae sancti Leonis pontificis ad cleros et nobiles Constantinopolitanos atque populum eiusdem civitatis directae post actum iniquum et perversum in Efesena urbe secundo concilio adversus sanctum et venerabilem Flavianum eiusdem Constantinopolitanum episcopum; condemnans impiissimum Dioscorum atque prophanum Eutycem, adortans atque commonens predictum populum, ut in ea fide permaneat, in qua christianissimum principem eorum novit permanere. Talis enim almus et venerabilis vir atque in toto orbe sanctus Leo papa, noster precessor opinatissimus, praedicabilis fuit, ut, si aliquid in fide adversus Theodosium imperatorem scandalizatum fuisset, numquam post actum iniquum et latrociniosum secundo in Efeso factum ipse precipuus beatus pater, sanctus Leo, hereticos damnans laudasset fidem Theodosii, sed magis pariter cum ipsis velut consentaneum eum damnasset. Nos quidem, sicut fati sumus, apocryfos libros non sequimur, sed eos veneramur et amplectimur, quos sancta catholica et apostolica suscepit ecclesia. In qua fundati una cum filia nostra et spiritali commatre, domna regina, atque vestris triumphatorissimis subolis per multorum annorum curricula perfrui dignemini et cum sanctis omnibus praemia aeterna in vita perpetua habere valeamini. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXIV recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Ad referendum praecellentissimę regalis potentiae vestre beneficiis gratias, mens humana ut reor fari non potest de tantis laboriosis certaminis, quae erga fautorem vestrum, beatum Petrum apostolorum principem, et nos geritis; cotidie bonitas suffragia, quatenus ab ipso Dei apostolo dignam retributionem et hic et in futuro vestra praerectissima excellentia procul dubio credat habere. Euntes autem apud Savinensem territorio nostros vestrosque fidelissimos missos, videlicet filius noster, Ittherius venerabilis abbas, seu Maginarius religiosus cappellanus, sicut per vestrum bonum dispositum voluerunt nobis contradere in integro iam fato Savinense territorio, et minime potuerunt, mittentes varias occasiones perversi et iniqui homines. Tamen et ipsi iam fati fidelissimi missi omnia vobis subtiliter vice nostra referre possunt.

Quapropter vestre a Deo protectae regali potentiae reverentissimum missum nostrum Stephanum, dudum saccellarium, direximus suggerendum, ut pro mercaede anime vestrae, sicut caepistis, ita in integro iam fato territorio Savinense beato Petro regni caelorum clavigero contradere iubeatis, ut, ipse Dei apostolus pro vestra a Deo promota regali precellentia precipuae suffragante, cum sanctis omnibus regnare mereamini. Quatenus pro eiusdem Dei apostoli amore et mercedis animę vestrae unum e duobus iam fatis missis cum prefato Stephano misso nostro nobis dirigere iubeatis, ut, sicut ex antiquitus fuit et in veritate iam fati vestri fideles missi satisfacti sunt, in integro nobis eum contradere precipiatis, et signa inter partes constituentes, ut sine qualibet contentione aut controversia maneamus, ut opinatissimę vestra memoria pro hoc in celestibus regnis maneat ampliata. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXV recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Divinitus preordinata vestra a Deo protecta summa regalis potentia procul dubio credimus, quia, super pristinos omnes ac fidelissimos orthodoxosque reges atque imperatores erga sanctam catholicam et apostolicam spiritalem matrem vestram Romanam ecclesiam veram dilectionem habentes, innumerabilia bona per vestra laboriosa certamina cotidie offertis. Et pro hoc nempe certi facti estote: quia, quantum caput totius mundi, eandem sanctam Romanam ecclesiam, eiusque rectorem simulque pontificem amplectendo seu fovendo honorabiliterque glorificando diligitis, tantum vos beatus Petrus apostolorum princeps inconcussos facit triumphos hic et in futuro victores super omnes regnare reges; prorsus quippe confidimus, quia, quantum per vos sancta catholica et apostolica spiritalis mater vestra Romana ecclesia exaltata triumphat, tantum caeleste vos ambire atque hereditare per intercessionem apostolorum principis concedit in perpetuum regnum.

Veniente igitur hic apud nos fidelissimo Maginario, denuntians nobis vestrae sospitates regalis potentiae, nimis pro huius nuntii noster relevatus est animus: repleti sumus omni letitia et exultatione.

Qualiter vero ei praecepit vestra a Deo promota triumphatorissima excellentia pro Savinense territorio, ut nobis sub integritate contraderet, sicut beato Petro clavigero regni caelorum tribuistis, minime propter malignos ac perversos homines potuit. Totam enim iustitiam, quam beatus Petrus apostolus, protector vester, ex ipso territorio habet, presentaliter iam fatus Maginarius missus vester vidit tam per donationes imperiales quam per ipsorum protervorum regum Langobardorum, ipsum territorium cum masis sibi pertinentibus enucleatius designantes. Si vero perfidus Desiderius dudum rex non sub integritate, sed tantummodo masas nobis, quantum reperiri potuit, quas ex antiquitus sancta Romana ecclesia tenuit, ut nullus ex illis partibus Langobardorum ausus est resistere: quanto magis, vestrae a Deo protectae regali potentiae in omnibus oboedientes existentes, iussa vestra adimplere debuerant. Nos quidem neque imperatoribus neque regibus gratias agimus, nisi tantummodo vestrae triumphatorissimę excellentiae, quia noviter eum beato Petro apostolorum principi sub integritate condonastis.

Pro hoc enim fidelissimos missos nostros una cum monitiones nostras apto tempore vestrae regali potentiae dirigimus, ut liquida perscrutatione, divinitus inspiratus, indagantes iustitias, beato Petro apostolo eveniant ad effectum, ut precelsa ac Deo promota regalis culmina atque memoria vestra in ecclesia beati Petri, nutritori vestro, usque in finem seculi inter sanctos nominetur. Sed, sicut semper in eius sacratissima aula orantes pro vobis persistimus, omnipotens, clemens et misericors Deus, in cuius manus cor excellentiae vestrae regitur, una cum excellentissima filia nostra et spiritale commatre, domna regina, seu domno Pippino, excellentissimo rege Langobardorum et proprio spiritali filio nostro, caeteraque vestra nobilissima prole corroboret cor et mentem vestram et brachium suae potentiae vobis extendat, ut victores vos super omnes barbaras nationes faciat, quatenus omnes sub vestro brachio humiliati vestigia pedum vestrorum osculentur, ut amplius ecclesia Dei per vestram a Deo institutam regalem potentiam nimirum exaltata permaneat. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXVI recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Omnipotens Deus, repertor omnium, in cuius manu sunt omnia iura regnorum, reperiens secundum cor suum vestram excellentissimam regalem potentiam, ipse eam ad magnam consolationem atque exaltationem spiritalis matris vestrae, sanctae catholicae atque apostolicae concessit ecclesiae; quem vicae apostolica poscimus, premia vobis vite donari aeternae.

Quapropter suscipientes Georgium reverentissimum et sanctissimum episcopum nostrum, a vestra triumphatorissima precellentia tanta bona de vestra laboriosa certamina atque beneficia, quae erga beatum Petrum, clavigerum regni caelorum, et nos geritis, denuntiavit, quod, si enucleatius exarare voluissemus, nullo ori nostro sufficeret sermo, ut opinor; sed ipse princeps apostolorum, fautor vester, beatus Petrus, pro cuius amore haec omnia geritis, ipse vestrum protegat atque in omnibus dirigat in triumphis regnum.

Verum quippe fidelem ipsum reverentissimum et sanctissimum praefatum episcopum vestrum nostrumque reperientes, nimis eum vobis commendari poscimus, ut secundum suam certam fidem atque dilectionem, quam erga vos et nos gerit, ita consolatus prorsusque totus, nobis poscentibus, a vestra praefulgida regale potentia mereatur per se clamare, ut, dum per nostrum suggessum vestram ampliatam super se praecipuam habuerit undique benivolentiam, quietus pro vobis valeat fundere preces, nosque in confessione beati Petri apostolorum principis solite orationes enixius pro vobis fundentes praeces, super omnes barbaras nationes victores inveniamini atque una cum praecellentissima filia nostra et spiritali commatre, domna regina, vestrisque nobilissimis suboles, regni gubernacula in aevo fruentes, in aetheriis arcibus cum sanctis omnibus regnare mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXVII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Dum nimis in nostro pectore momentis omnibus vester regnat amor et multa nobis fiducia magnaque gloriatio apud precellentissimam atque a Deo promotam vestram regalem potentiam existit, convenit nempe nos pro vestri precelsi, a Deo protecti regali culmini solliciti cotidie inquirere salute, ut, agnita iuxta nostrum desiderium omnia prospera esse erga vestram excellentiam summam, sanctae et individuae trinitatis dignos referuimus grates.

In quibus ad aures vestrae regalis potentiae intimantes innotescimus de Constantinopolitanae partibus: eo quod in finibus eius gens Persarum invadentes atque depredantes venerunt usque in loco, quod dicitur Amoria, sexagesimo miliario eiusdem civitatis Constantinopolitanae; unde et praedam magnam conprehendehtes secum detulerunt. Et, sicut audivimus atque fama fertur, thius regis Persarum princeps et dux exercitui nefandissimi ipsorum existebat; qui, dum reversus fuisset cum iniqua victoria, elatus in superbia mentitus est proprio nepto suo et ab eiusdem exercito factus est rex Persarum. Et infra Perse tumultuantes pugnare ad invicem pro nepote et thio dicuntur.

Nos vero, petentes divinam clementiam, crebro pro vobis die noctuque orare prorsus non sinimus, ut ad exaltationem sanctae Dei spiritalis matris vestrae Romane ecclesiae et nostram perennem laetitiam longiori aevo in triumphis celebri nomen regnantes una cum excellentissima filia nostra et spiritali commatri, domna regina, vestraque precellentissima prole et sospes in presenti vita et in aeterna beatitudinae vos conservare dignetur. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXVIII recensere

DOMINO PRECELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Gratiae sancti spiritus igniti calore, nulla quiescimus plus ratione qualibet terrenae potestatis splendidi preterquam vestrae a Deo promotae regali potentiae, cum oportunitas datur, ex totis nostris precordiis intimare. Quae dum tam firmam stabilemque annexa, fideliter unanimes in unitate conglobatos ullo modo credimus quamlibet magna parvaque persona inter apostolicam sedem et vestrae excellentiae dirimari, talem prorsus vestrum prefulgidum in triumphis regnum erga amorem beati Petri apostolorum principis, fautoris vestri, et nostro dilectione agnoscentes usque hactenus persistere et indisolubile permanere, quod numquam possit quamlibet callida versutia hominum ab amore clavigeri regni celorum disiungi; quem prorsus auxiliatorem in opinatissimis vestris triumphis, nos poscentibus atque precantibus, credimus propugnatorem habere, procedens et introducens vestrum precelsum regalemque triumphum calcari super omnes barbaras nationes.

Quatenus semper pro vobis divinam exorantes clementiam Deique timorem pre oculis habentes atque pro animae sanctae recordationis precellentissimi genitoris vestri, domni Pippini, summi regis, et pro omnibus fidelibus Francis, simulque divinum considerantes iudicium, nitebamur emendari de pravis atque perversis actibus videlicet Heleutherium seu Gregorium, ineptos atque inutiles nugaces. Quibus per eorum proterva contumacia non sinebant in eorum iudiciaria partibus Ravennae inopes atque pussillos opprimentes vivere, tam in venalitate hominum apud paganas venundantes gentes, quam de panibus eorum absque ulla misericordia avide deglutiebant; ex qua pestilentia plurima pars indeficientes atque ruentes dissipati sunt. Insuper ignobilium vulgum catervamque cruentorum nequiter congregantes, non sinebant cotidiae nefandas penetrare neces; unde, dum in ecclesia quadam die missarum celebrarentur sollemnia et eadem hora quidam diaconus sanctum Christi evangelium populis predicaret, intus in eodem sanctuarium ab eorum impiissimis hominibus sanguis effusus est innocens, pro sacrificium laudis homicidium perpetrantes.

Et dum ipsi freti existentes, eo quod nos talia iniqua tetra atque perversa operatione minimae illos in christiano populo peragere sinissemus, idcirco superba arrogantia elati conati sunt sine nostra scientia ad vestris properari regales obtutibus, existimantes, se per eorum infidelem atque iniquam fallatiam a fide puritatis et dilectione beati Petri et nostra vos separari, nescientes miseri et infelices, quia, qui prumpti fideles eiusdem Dei apostoli sunt, et vestri felicissimi regni fideles sunt, pariter et, qui eius inimici esse videntur, vestri procul dubio inimici sunt. Quapropter poscentes quaesumus vestram a Deo protectam regalem potentiam per beatum Petrum apostolorum principem, cui a Domino potestas ligandi solvendique peccata in caelo et in terra data est, et ipsum sanctum baptisma, quod inter nos per spiritum sanctum habere videmur: illorum procacitas vester prefulgidus aspectus hilaris minime manifestetur, neque recipere ipsos nefandos vultu dignissimo dignemini; sed tamquam inimicos beati Petri et vestros existentes, eorum superbam gloriationem respuentes, ad nos dehonestatos per fidelissimos missos vestros humiles veniant, ut omnia, quae fati sumus, eorum comprobemus praesentia, quatenus, qui agunt talia iniqua atque perversa, per eos emendentur, et inlibata oblatio, quae a sanctae recordationis genitoris vestri, domni Pippini, magni regis, allata et vestris praefulgidis regales manibus in confessione beati Petri, clavigeri regni celorum, offerta atque nimirum confirmata sunt, inconcussa et inmacula in eternum permaneant, ut ante tribunal Christi ipse protector vester, beatus Petrus apostolus, dignus retributor vobis appareat et, sicut in hoc terrenum regnum una cum praecellentissimis subolis vestris et omnibus fidelibus Francis in triumphis pollentes tuetur et protegit, ita et in etheris arcibus cum sanctis omnibus faciat sine fine regnare.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXIX recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Prestolatos nimisque nobis obtabiles regales vestros suscepimus affatus per fidelissimum vestrum latorem atque missum, videlicet Andream religiosum abbatem. Quos reserantes, repperimus in eis de vestrae precelsae regalis potentiae et conparis subulibusque vestris seu cunctis precipuis vestris nostrisque fidelibus sospitate et incolomem ac sincerissimam prosperitatem; in quibus redemptorem mundi consuete referuimus grates.

Magis autem inibi de vestris Deo presidiatis regalibus triumphis conperientes: qualiter saevas adversasque gentes, scilicet Saxonum, ad Dei cultum suae sanctae catholicae et apostolicae ecclesiae rectitudinis fidei atque, Domino auxiliante, Petri Paulique apostolorum principum interventione suffragante, sub vestra eorum colla redacta sunt potestate ac dicione, eorumque optimatum subiugantes, divina inspiracione regalem annisum universam illam gentem Saxonum ad sacrum deduxistis baptismatis fontem; unde nimis amplius divinae clementiae referuimus laudes, quia nostris vestrisque temporibus gens paganorum in vera et magna deducentes religione atque perfectam fidem vestrisque regalibus substernuntur dicionibus.

In hoc quippe freta vestra a Deo fundata existat potentia, quia, [si], sicut pollicita est fautori suo, beato Petro apostolo, et nobis, puro corde atque libentissimo animo adinpleverit, maximas ac robustiores illarum gentium suis precipuis suffragiis vestris substernet pedibus, ut, nemine eos persequente, vestris regales subiciantur potentiis, et maximum fructum in die iudicii ante tribunal Christi de eorum animarum salute offerre mereamini dignissimum munus, et pro amorem arum lucra infinita mereamini adipisci regnum.

Illud autem, quod vestra regalis intimavit excellentia: ut in uno mense vel in una die pro huiuscemodi opias, scilicet stabilitatis vestrae victoriae, laudes Deo gerentes canere, una vel duas ferias letanias peragere: valde enim in hoc nobis dilecta stabile insistit. Quatenus apostolica exarantes censura decrevimus simulque omnibus nostris partibus, quibus sub dicione spiritalis matris vestrae, sanctae Romane ecclesiae, existunt, ilico celebrari una nobiscum disponentes emisimus Domino protegente, videlicet vicesima tercia die seu vicesima sexta atque vicesima octava huius advenientis Iunii mensis, quod sunt inprimis vigilias beati Iohannis Baptistae seu natalem sanctorum Iohannis et Pauli nec non et vigilias beati Petri apostoli. Similiter et vestra regalis potentia in suis dirigat universis finibus seu transmarinis partibus, ubi christiana moratur gens, instar perficiendum triduanas letanias. Et ideo talem protelatum emisimus spacium, propter tam longinquas christianas nationes ultra vestrum regale morantes regnum.

Nos quippe non solum unam vel duas, ut nobis insinuastis, celebrandum letanias previdimus, sed etiam, pro vestra ut soliti sumus indesinenter orari excellentia cupientes, decrevimus perficiendas et redemptori mundi canentes laudes ipsas gentes, quae per vestrum regale certamen ad christianam perducte sunt fidem, usque in aevo per vestrum maneant adminiculum, et nostris vestrisque finibus omnes repelli faciat egritudinis morbos et procul eiciat pestilentiam, ut, nostris vestrisque diebus populus nobis a Deo commissus in magna degentes ubertatis affluentia simulque sincerissimae sospitatis letitia, longiori aevo una cum domna regina vestraque nobilissima prole mereamini regni gubernacula perfrui et in aethereis arcibus sine fine regnare, ut per vestra laboriosa certamina magis magisque spiritalis mater vestra, sancta Romana ecclesia, maneat exaltata.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXX recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Vestre a Deo protectę regalis excellentiae suscipientes missos, scilicet Ittherium et Magenarium religiosos abbates, sciscitati sunt nes interrogantes de Saxonibus, qui christiani fuerunt et ad paganissmum reversi sunt, qualem penitentiam eis sacerdotes iudicare debeant.

Hoc predecessorum nostrorum, sanctorum pontificum, dudum decretum est: quod, qui resipiscentes et ruinas suas cogitantes redire maluerint, sub longa penitentiae satisfactione admittendi sunt; et iterum: penitentiae satisfactione purgentur, quae non tam temporis longitudine quam cordis conpunctione pensanda sunt. Et ideo, excellentissimae et a Deo protecte fili, oportet sacerdotes partibus illis pastorali circumdari sollertiam atque episcopalem induere vigilantiam et in eorum arbitrio indici poenitentiam, considerantes piaculum tam voluntatis quamque extra voluntatem coacti ad suum revertentes vomitum, et tunc canonica promere sententia, quatenus, si veraciter reversi in fide orthodoxa maluerint perseverari – promissuros se omnem adimpleri episcopalem praedicationem, indiculum orthodoxae fidei exarantes secundum olitanam patrum tradicionem, unum confitentes baptismum, sub iusiurandum pollicentes fidem christianitates servaturos –, in gremio suscipiantur orthodoxae fidei ecclesiae, ut copiosa merces vobis adscribatur in caelis.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXI recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Sepe vestrae a Deo protectae regalis potentiae poscentes direximus, ut pro mercaede anime vestrae trabes maiores ad ecclesias Dei restaurandas per vestrum regalem praesidium emittere iuberetis; et nullum ab illis, quibus preceptum est, suscepimus effectum. Quatenus et ipsas ecclesias, in quibus nobis trabes maiores necessarie sunt, ex parte ruerunt, et alias rui conspicimus; et ipsas trabes praestolantes, quid agere nescimus et pro hoc in magna tristitia degentes existimus. Quapropter obnixe vestram triumphatorissimam excellentiam poscentes quaesumus, ut nulla deinceps eveniat mora, sed per vestrum a Deo protectum regale dispositum nobis ipsas trabes maiores celerius emittere precipitatis, ut nullo modo qualibet neglectum ponere audeant. Quia freti prorsus existimus, quantas ecclesias Dei ex ipsas trabes restauratas fuerint, in vestrum sempiternum memorialem seu domne reginae vestrisque nobilissimis subolis restaurantur. Quapropter poscimus, ut vestrum proprium idoneum missum dirigere iubeatis, qui ipsos actores, qui pro iam dictas trabes neclectum ponere ausi sunt, distringere debeat, ut ipse nobis eas tradere per vestrum dispositum studeat, ut exinde magnam, ut fati sumus, recipere valeatis mercedem. Porro et hoc vestrae regali potentiae innotescimus: quia Arighis Beneventanus dux iusticias quas de hominibus suis quaerente exercitabit super Amalfitanos ducati Neapolitani et, undique eos circumvallans, incendit omnes possessiones eorum atque habitacula foris posita. Quo audito, Neapolitani direxerunt in adiutorium ipsorum plures homines et exinde super eos interfecerunt plurimam multitudinem ducati Beneventani, unde cum ceteros plures et inde optimates captivos apud se habent. Quod in his vero partibus actum est, vobis enucleatius enuntiare festinavimus. Simili modo et hoc recordari credimus vestre a Deo promotae precellentiae: qualiter pro amore beati Petri, clavigeri regni caelorum, et eiusdem ecclaesiaę restaurationis, pro ipsius aule tectae vestra excellentia nobis est pollicita dirigere stagni libras mille; simili modo et Ittherius vester fidelissimus per vestrum eximium dispositum similiter alias mille libras dirigere promisit. Pro quo poscens petimus vestrae regalis precellentiae, ut ipsum stagnum nobis per vestrum bonum dispositum dirigere iubeatis, quia ipsa ecclesia fautoris vestri, beati Petri, tempus verni ab aquis nimis invalescit, et, unde eius aulae tecti restaurare, minime habemus. Sed obnixe petimus, ut per comites vestros, qui in Italia sunt actores, ipsum iam dictum stagnum dirigere iubeatis, per unumquoque comitem libras centum, ut dignam pro hoc ab ipso Dei apostolo retributionem suscipere mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Praerectissimos atque nitidissimos Deo dicatae regalis praecelsae scientiae vestrae mellifluos suscepimus versos. Quos reserantes atque singillatim relegentes, eorum robore cum nimio ampleximus amore. Et procul dubio vestra credere dignetur regalis potestas, quia omnino, sicut per eos innotuistis, a nobis in omnibus perficietur. Teste enim invoco Deo, cui servio in spiritu meo, quod sine intermissione die noctuque semper memoria vestri facio, in orationibus meis obsecrans tam pro vestra in triumphis regali victoria et perpetua stabilitate quamque pro sanctae memoriae genitoribus vestris, simul coniugis vestrae domnae Hildibrande reginae, filiae et spiritali commatri nostrae; et nempe eorum memorialę non derelinquetur in eternum. Crucem, quam nobis misistis, in sanctam nostram ecclesiam recondentes, vestra memoria in eternum in ea manebit.

De sospitate enim nostra, quae vestra regalis cupit audire clementia, omnia erga nos Deo faventae prospera existunt; quia et nos de vestra regali salutae atque victorias crebro audire desideramus, quoniam vestra salus nostra est. Et hoc magnopere poscimus et, sicut per anterioras nostras syllabas, vestram poposcimus regalem potentiam, ita perficere dignetur: ut idoneos missos suos dirigere iubeat, qui nobis contradere debeant fines Popolonienses seu Rossellenses, sicut ex antiquitus fuerunt; nam ex parte nobis ex ipsis finibus non tradidetur; sed quesumus, ut vestrae regalis oblationis donatio fine tenus maneat inconvulsa. Praesertim et partibus ducati Beneventani idoneos dirigere dignetur missos, qui nobis secundum vestram donationem ipsas civitates sub integritate tradere in omnibus valeant, ut ex hoc potissimam remunerationem una cum spiritale filia nostra, domna regina, vestrosque precellentissimos proles ab ipso regni caelorum clavigero, beato Petro apostolo, suscipi mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXIII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Venientes ad nos fidelissimi missi vestri, scilicet Roro capellanus seu Betto, post vestram optabilem regalem sospitatem adnunciatam sciscitati sunt nobis pro nefandissimo Athalchiso, filio Desiderii tiranni regis: si ita fuisset, quod, Deo sibi contrario, partibus Italie evenisset. Nos vero nuper, quod de ipso protervo Athalchiso audivimus, per fidelissimum missum vestrum Aruinum comitem vobis intimare non obmisimus, quia pro vestra regali victoria Deo auspice tractantes nullum neclectum ex omni parte ponimus, vestrae prefulgide excellentiae indicantes, ut, Domino opitulante atque beato Petro apostolorum principi comitante, precipua vestra regali providentia prudentissimam suamque nostramque salutem procuret. Sic enim de iam dicto nequissimo Athalgiso nobis nunciatum est: quia in veritate, Deo sibi contrario, cum missis inperatoris partibus scilicet Calabriae residet, iuxta confinium ducatui Beneventani, ut de et pro eius invalidum adventum Campulus episcopus civitatis Caietanae per suas nobis significavit syllabas; similiter et de Pentapoli pro eiusdem Athalgisi arrogantia nobis in scriptis intimaverunt. Quatenus ob nimium vestrum amorem infra alios misimus apices tam a Caaeta quamque Pentapoli series nobis destinatas.

Nempe quidem scimus, quia ipse iniquus et perfidus Adalgisus pro nulla alia causa in istis declinavit partibus, nisi tantummodo pro vestra nostraque contrariaetatę. Unde oportet, ut firmissima vestra scara partibus Beneventanis emittere vestra precelsa regalis excellentia niteat, ut undique per vestrum regale amminiculum inperturbati pariter maneamus.

Nos vero haec omnia considerantes, dilectissime nimisque amantissimae atque a Deo protectae prerectissime fili, nobis sic aptum esse videtur: ut, si voluntatem vestram fecerint ipsi Beneventani, non ullo modo expedit, Grimualdum filium Arichisi Benevento dirigere. Verumtamen, sicut vobis ab omnipotenti Deo nostro prudentissima sapiencia concessa est, ita sagaciter pro huiusmodi re pertractari atque congruae disponere iubeamini, ut ea, quę vobis nobisque expedibilia fuerint, ad perfectum salubriter veniant, ut non in quolibet labore pariter eveniamus.

Sed si ipsi sepius dicti Beneventani minime vestram regalem adimpleverint voluntatem, sicut vobis polliciti sunt, statim ibidem taliter exercita emittere studeamini, ut ad profectum sanctae nostrae aecclesiae vestraeque regalis proveniat excellentiae; et sic illis partibus disponatur, ut inimicus locum nocendi non inveniat, sed semper vestra in triumphis exultet in Domino regalis victoria. Enimvero una cum fidelissimis missis vestris pertractantes consideravimus, ut, si minime ipsi Beneventani adinplere voluerint regalem vestram voluntatem, Kalendas Maias vestra robustisima hoste in confinio preparata super ipsos irruere Beneventanos inveniretur – et demum pariter penetrantes in his confirmari pro aestivo temporis egritudine non audebimus –; et iterum, si super eos Kalendas Maias usque in Septembrio mense exercita non evenerint, dubium nobis esse videtur, ut forte, Deo sibi contrario, predictus nefandissimus Adalgisus per insidias Grecorum non aliquam nobis vobisque conturbacionem facere moliatur, quia iam dicti missi Grecorum et cum eo esse noscuntur et alii in Neapoli residere videntur. Sed aec existimantes in vestro robustissimo atque a Deo protecto regali arbitrio emisimus pertractandum, ut, qualiter vobis placuerit, disponere celeriter dignetur, nobis intimante per suos regales affatos suam nostramque securitatis salutem.

Quapropter nimis poscentes quaesumus vestram prerectissimam excellentiam, ut nullo modo pro causa Grimualdi filii Arichisi credere plus cuiquam iubeatis quam nobis; nam pro certo sciatis, quia, si ipsum Grimualdum in Benevento miseritis, Italiam sine conturbatione habere minime potestis, eo quod Leo episcopus secreta nobis sic fatus est: quia Adalberga relicta Arigihs tale habet consilium, ut, dum ipse Grimualdus filius eius Beneventanis finibus introierit, ingeniose cupit duas filias suas secum deferri et quasi orationis causa in Sanctum Angelum in Gargario pergere et deinde in Tarantu, ubi et thesauros suos reconditos habet, quia tantum octoginta milia distat a Sancto Angelo usque Taranto.

Sed in hoc minime vestra a Deo promota excellentia considerari debeat, quod pro nostra aviditate aut ipsas civitates adquirendum, quas beato Petro apostolo et nobis condonastis, talia vobis insinuari studuimus; sed pro magna securitate sanctae Dei catholicae et apostolicae Romane ecclesiae atque vestrae precelsae regalis exaltationis victoria ea, quę audivimus et agnosci potuimus, vestris regales auribus insinuare nullo modo negleximus. Vestra quoque regalis excellentia, qualiter ei placuerit et aptum prospexerit, in omnibus his disponere provideatur.

Quapropter magnopere poscentes vestram clementissimam regalem benivolentiam quaesumus, ut pro amore fautoris vestri, beati Petri clavigeri regni celorum, nostraque in Christo spiritali paterna dilectione clariter atque spetialiter per vestros regales honorabiles apices missis vestris dirigere dignemini, ut nullo modo ad vos remeari audeant, nisi prius sub integritate civitates partibus Beneventanis, sicut eas per vestram sacram oblationem beato Petro apostolo et nobis contulistis, in omnibus contradere valeant et iustitias de Populonio et Rosellas nobis facere sub integritate studeant, quia sunt alii ex missis vestris, qui contemnere moliuntur et fedare vestram sacram oblacionem. Sed, sicut partibus Tusciae civitates, id est Suana, Tuscana, Bitervo et Balneoregis ceterasque civitates cum finibus et territoriis eorum, beato Petro offerentes condonastis, ita in eo modo civitates partibus Beneventanis contradere nobis protinus faciatis, ut, dum missi vestris vestros susceperint regales firmissimos affatus, sine qualibet interposita dilatione nobis eas contradere sub integritate valeant, ut nullus sit, qui possit extingui vestrum inlibatum sacrificium, sed, hoc lucri potissimum premium adquirentes, digne mereamini una cum spiritali nostra filia, domna regina, vestrisque nobilissimis subolis in aethereis sine fine regnare arcibus. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXIV recensere

DOMINO EXCELENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Pręfulgidos atque nectareos regalis potentiae vestrae per Aruinum ducem suscepimus apices. In quibus referebatur, quod palatii Ravennate civitatis mosivo atque marmores ceterisque exemplis tam in strato quamque in parietibus sitis vobis tribuissemus. Nos quippe libenti animo et puro corde cum nimio amore vestre excellentiae tribuimus effectum et tam marmores quamque mosivo ceterisque exemplis de eodem palatio vobis concedimus abstollendum, quia per vestra laboriosa regalia certamina multa bona fautoris vestri, beati Petri clavigeri regni caelorum, ecclesia cotidiae fruitur, quatenus merces vestra copiosa adscribatur in celis. Suscepimus enim per eundem Haruinum equum utilem unum a vobis directum; alius autem, qui cum ipso directus est, defectus in ipso itinere mortuus est. Unde ob vestram memoriam maximas referuimus grates.

Sed secundum nostrum amorem, quod ex intemo corde erga vestrum habemus praefulgidum regnum, tales nobis famosissimos emittite equos, qui ad nostram sessionem facere debeant, in hossibus atque plenitudinem carnis decoratos, qui, dum in omnibus aspectibus laudabiles existere valebunt, vestrum prefulgidum triumphis laudare niteant nomen; et pro huiusmodi rei, sicut soliti estis, dignam ab ipso Dei apostolo suscipere valeatis retributionem, ut una cum domna regina vestraque nobilissima prole in hoc mundo regnantes in aetheriis arcibus vitam aeternam adipisci mereamini. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXV recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI CONPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Meminit vestra a Deo promota regalis excellentia, qualiter ad nos emisit fidelissimis missis, scilicet Attonem religiosum diaconum seu Goteramnum magnificum ostiarium. Et postergum eorum ad nos evenerunt videlicet Maginarius religiosus abba seu religiosus Ioseph diaconus, qui nobis fideliter intimaverunt ea, quae illis iniuncta habuit vestra prerectissima regalis potestas, ut secundum nostrum apostolicum consilium partibus Beneventanis ita peragerent.

Qui nostri presentia residentes prenominati quattuor missi, id est Maginarium religiosum abbatem seu Attonem et Ioseph religioses diacones atque Goteramnum magnificum ostiarium – dum adhuc minime coniunxisset nostris apostolicis optutibus Liudericus, qui cum prelato Maginario seu Ioseph ad nos missus fuit –, tale illis prebuimus consilium: ut nullo modo se alterutrum separari, sed preeuntes Atto et Goteramnus in oppido Valvae, ibidem expectarent tam Maginarium et Ioseph quam Liudericum, quem socii eius aput nos morantes expectabant. Qui precedentes, scilicet Atto cum Goteramno, nullo modo nostris accommodaverunt consiliis, sed, relinquentes penitus Maginarium seu Ioseph et Liudericum, abierunt singulariter Benevento. Qui postergum eorum euntes, Maginarius cum Ioseph et Liuderico, in Benevento iam Attonem et Goteramnum nullo modo invenire valuerunt, eo quod in Salerno perrexerant [ad] Adalbergam, relictam Arichis ducis. Qui dum Maginarius cum sociis suis a fidelibus vestris audissent, sicut nobis ipsi intimaverunt, eo quod infideliter peragerent tam relicta predicti Arichissi ducis quamque ceteri Beneventani – erga vestram regalem excellentiam atque nostrum apostolatum iniqua atque adversa tractari non desinunt –, fugam arripientes Maginarius cum Ioseph et Liuderico una cum Goderamno, qui ad eos adloquendum venerat a Salerno, introierunt in finibus ducati Spoletini in prelato oppido Valvae et ibidem morantur usque ad vestrum regalem triumphum dispositum. Atto vero audiens, ut fertur, fugiens intus in ecclesia Salerno, pre timore eiusdem ecclesiae altare tenuit; ipsi autem Beneventani eum suadentes, ut reor, dissimulantes mitigaverunt et [ad] vestram excellentiam fictae miserunt, se ipsos fideles in omnibus commendantes. Et ob nimium suavemque amorem, quod erga vestrum invictissimum gerimus regnum, nullo modo valemus pretermittere, liquidius de omni rei causas vobis insinuari. Venientes quippe ad nos de Capua, quae beato Petro apostolorum principi pro mercede anime vestrae atque sempiterna memoria cum ceteris civitatibus offeruistis, videlicet Gregorius presbiter seu Saductus, Pergulfus, Audemundus, Haimo, Landemarus, Warnefridus, Sigulfus, Audualdus et Corbulus, intimaverunt nobis, quia, dum Atto diaconus ad vestram reversus est excellentiam, statim missi Grecorum duo spatarii imperatoris cum diucitin, quod Latine dispositor Siciliae dicitur, in Lucaniae Acropoli descendentes, terreno itinere Salerno aput relictam Arachisi ducis peragrantes tercio decimo Kalendas Febroarias pervenerunt. Qui ibidem cum ipsis tres dies consiliantes, Beneventani post tercium diem usque Neapolim eos deduxerunt; Neapolitani vero cum magno obsequio cum signis et imaginibus eos suscipientes, Neapolim ingressi sunt pariter; et usque actenus cum ipsis Neapolitanis atque Stephano, episcopo eiusdem Neapolitanae ecclesiae, pertractantes existunt.

Sed vestra a Deo promota prerectissima regalis excellentia a Deo inspirata taliter pertractari debeat, ut suam et nostram in omnibus securitatem procuret; et nulli hominum inanes fabulas attendat, neque muneribus suadere quispiam eam valeat; sed tantummodo pro exaltatione spiritalis matris suae, sanctae nostrae catholicae et apostolicae Romanae ecclesiae, suaeque regalis excellentiae et nostrae decertari niteat, quia, ut arbitramur, ipsi Beneventani istius temporis verni transire mitigant, ut estivo tempore, Deo illis contrario, vobis in periurii reatus incurrant. Sed vestra regalis potentia sic illis in triumphis preire satagat, ut et illorum protervia procul dubio inveniente sub pedibus suis conculcet et sua exaltatione in toto profametur mundo tam de sua prudentissima regali victoria quamque de sacratissima oblatione, quae partibus ipsis Beneventanis beato Petro, fautori suo, puro corde ob nimium amorem atque sempiterna memoria condonavit. Qui, dum ipse claviger regni celorum, beatus Petrus apostolus, fautor et protector vester, in integro vestram susceperit sacram donationis oblationem, digne valeamus in eius alma confessione tam pro vobis quamque spiritali filia nostra, domna regina, vestrisque nobilissimis subolis fundi preces, ut, per multorum annorum curriculis in hoc mundo regni gubernacula fruentes, in etheriis arcibus sine fine regnare mereamini. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXVI recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Nectareos suavissimosque precelsos regales apices vestros cum nimio cordis suscepimus amore. Quos reserantes reperientesque vestram regalem sospitatem simul spiritalis filiae nostrae, domnae reginae, vestraeque nobilissimae prole salutis prosperitate, magnas omnipotenti Deo referuimus grates, qui vobis per intercessionibus beati Petri apostoli, fautoris vestri, nobis velut inmeritis iugiter pro vobis exorantibus, indesinenter victorias ubique tribuet et omnia circa vos salubriter disponet, tam marcas quamque confinia. Magis quippe de subiectione Baiuariorum, sicut nempe prediximus et optavimus, ita et prestolantes audivimus de vestra precelsa regale in triumphis victoria. Nempe quidem meminere credimus, qualiter vobis per anteriores nostras apostolicas emisimus syllabas de Capuanis, qui ad nos venerunt per vestrum regalem adminiculum. Quatenus, dum ipsas nostras vobis emisissemus sillabas, post aliquantos dies prelatos Capuanos in confessione protectoris vestri, beati Petri apostolorum principis, iurare fecimus in fide eiusdem Dei apostoli et nostra atque vestrae regalis potentiae.

Et post actum sacramentum unus ex ipsis Capuanis, Gregorius presbiter, nobis repetiit secreti loqui asserens: ‘Quia nullo modo iam quippiam celare possum, tale vobis prebente sacramentum’; et dum a nobis enucleatius sciscitatus fuisset, retulit nobis dicens: ‘Quia dum domnus Carolus, magnus rex, preterito anno a Capuana urbe reversus fuisset, Arichis dux suus aput inperatorem, Deo sibi contrario, emisit missos, petens auxilium et honorem patriciatus una cum ducatu Neapolitano sub integritate, simul et suum cognatum Athalgisum cum manu valida in adiutorium dirigendi, promittens ei, tam in tonsura quam in vestibus usu Grecorum perfrui sub eiusdem imperatoris dicione. Haec audiens autem imperator, emisit illi suos legatos, scilicet spatarios duos cum diucitin Siciliae, ferentes secum vestes auro textas, simul et spatam vel pectinae et forcipes patricium eum constituendi, sicut illi predictus Arichisus indui et tondi pollicitus fuerat, petentes Rumualdum eiusdem Arichigisi filium in obsidiatum. De vero Athalchisus eius cognato emisit ei dicens: ‘Qui aput illum non dirigimus, sed eum dirigimus cum exercito in Tervisio aut Ravenna’.

Qui venientes Dei nutu per suffragia apostolorum malignancium consilia dissipata repperierunt, eo quod Arichiso duce vel ipsius filio Rumualdo defunctus invenerunt.

Et dum ibidem Salerno Atto fidelissimus vester missus fuisset, Beneventani ipsis Grecis minime recipere voluerunt, sed post reversionem predicti Attoni diaconi tunc eos terreno itinere a finibus Grecorum deferentes Salerno receperunt. Et cum Athalberga relicta Arichis seu optimatibus Beneventanis tribus diebus persistentes consiliati sunt, suadentes ipsi Beneventani predictos missos Grecorum, dicentes: ‘Quia nos aput regem Carolum emisimus missos nostros, petentes ab eo Grimaldum ducem nostrum recipiendi; insuper et per Attonem diaconem, ipso nobis pollicente, rogum emisimus, ut penitus eum ducem consequenter susciperemus. Sed propter hoc morari vos Neapolim convenit, dum usque ipso Grimualdo recipere possimus ducem; et, quod genitor eius Arigichisi minime valuit adinplere, Grimualdus eius filius, dum culmen genitoris sui adeptus fuerit, prorsus imperialem voluntatem cum omne dicione, sicut cum suo constitit genitore, in omnibus adimplemus, pariter nobiscum promissa explente’. Quapropter terreno itinere usque Neapolim eos cum magno deduxaerunt honore; qui Neapolitani ipsos Grecos cum banda et signa suscipientes; ibidem degentibus, predicte rei prestolantes adventum, non desinunt una cum Stephano episcopo et consentaneis eius Neapolitanis adversa perpetrantes tractare; mittentes ipsi Greci aput imperatorem, de obitu Arigisi filiique eius denunciantes; et ab eo exspectant consilium, quid agere debeant.

Sed in his omnibus, excellentissimae et a Deo protectae, dulcissime fili, sollertissime regalis potentia vestra niteat pertractari tam pro exaltatione spiritalis matris vestrae, sanctae Romane ecclesiae, nostraque salute, quamque, Domino protegente beatoque Petro clavigero regni celorum presidiante, pro vestro invictissimo regno in triumphis securitate.

Porro et hoc, sicut ipse Gregorius presbiter Capuanus nobis innotuit, de fidelissimis missis vestris, scilicet Magenario religioso abbate seu Ioseph et Liuderico comite atque Gotteramno hostiario, qui, a Benevento reversi Spoletio, ideo exinde fugerunt, eo quod talem consilium Beneventani cum Neapolitanis et Sorrentinis atque Amalfitanis habuerunt: ut foris civitate Salernitana iuxta mare vestros missos applicare facerent et, nocte repentino cursu super eos ruentes Beneventani pariter cum Neapolitanis, illos interficerent; et postmodum proferre, quia Neapolitani, quasi super ipsos Beneventanos venientes, existimantes sese Beneventanos, eos clam occiderent. Et prefati missi vestri, haec cognoscentes, coacti fugam arripuerunt, vestram exquirentes regalem inlusionem, quod, si ipsi missi vestri ivissent Salerno, Neapolitani cum Amalfitanis et Surrentinis armati ibi absconsi fuerunt, ut inruerent cum Beneventanis super ipsos missos vestros occidendi. Quod nempe certi facti existimus: omnia eorum nequam consilia ad nihilum rediguntur, eo quod talem amplissimam fidem atque ex intimo corde dilectionis amore erga beatum Petrum principem apostolorum et nos vestram regalem potentiam omnino habere agnoscimus. Et idcirco omnia vobis, sicut ipso Dei apostolum die noctuque petimus suggerentes, subiciuntur et vestris prefulgidis regalibus plantis substernuntur.

Nostra vero sospitate, ut inquirendum direxistis, Domino coopitulante, vestram omnino instar agnoscentes salutem, valentes pro vobis non sinimus fundi preces, ut, in hoc mundo regni gubernacula multorum curricula fruentes annorum, et in etheriis arcibus una cum domna regina vestrisque nobilissimis sobolis sine fine regnari mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXVII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, NOSTRO SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Nectareas nimisque mellifluas regalis excellentiae vestrae suscepimus sillabas; in quibus agnoscentes vestrae sinceritatis salutem seu spiritalis filiae nostrae, domnae reginae, vestraeque praecelsae prolae et, quod erga fines vestros Christo propitio prospera esse cernuntur, magnas omnipotenti Deo referuimus grates, qui nos de vestro regali triumpho crebro letos efficitur.

De vero apostolicas syllabas nostras, quas vobis emisimus primum quidem per Aruinum comitem, postmodum vero per Roronem et Bettonem directas, et in vestris regales apicibus repperimus nobis exinde grates referri.

Prorsus nobis vestra regalis excellentia credere niteat, quia numquam voluimus, ut Grimualdus Arichis Beneventano remeasset, nullum alium nisi propter inimicorum vestrorum atque nostrorum machinationis insidias, sed verum etiam, sicut vestra promisit nobis regalis excellentia, pro exaltatione atque defensione sanctae Dei ecclesiae et de vestro nostroque profectu. Quod vos, Domino opitulante et beato Petro apostolorum principi comitante, omnimodis illis creditis, cum summa virtutae agere; procul dubio in his credimus – qui opus quod cepistis pro exaltatione spiritalis matris vestrę, sanctae Romane ecclesiae, fine tenus perficitis, et magis magis per vestra laboriosa certamina exaltata manebit –, quia pro huiusmodi vestrum regalem nomen in libro aeternae vitae adscriptum est.

Illud autem, quod nobis vestra intimavit excellentia: quicquid de istis partibus conpertum habuerimus, sub celeritate omnia vestrae regali excellentiae significari niteremur –: Emisit nobis Stephanus Neapolitanus episcopus per suis apicibus, diaconia iuris sanctae nostrae ecclesiae sibi concedi, inter quibus embolim posuit, significante nobis pro nefandi Adalgiso, filio protervi Desiderii, et pro insidias Grecorum; simili modo et Campulus episcopus Kaetamis per sua series ea ipsa nobis intimavit. Quatenus pro nimio vestri amore eundem embolim atque epistolam infra posuimus.

Sed taliter vestra precellentia demandare atque disponere iubeat, ut exercita a vobis demandata, ut nobis direxistis, preparata existant et, ubi nobis necessae fuerit, celeriter occurrere satagant.

Repperimus quidem in ipsis vestris apicibus embolim: quia de civitatibus partibus Beneventanis, quibus beato Petro apostolo et nobis devota obtulistis mentae, de Rosellas, de Populonio Aruino duci iussistis, qualiter cum ceteris fidelibus vestris missis ita omnia complere debeant, sicut Deo placeat et beato Petro apostolo et nobis; propterea in his pro vestra benivola excellentia non sinimus divinam exorare clementiam. Sed quid missis vestris contigit? Vestra noluerunt adinplere pro huiusmodi iussa neque de Rosellas et Populonio neque partibus Beneventanis. Unde Crescentium et Adrianum duces cum fidelissimis missis vestris partibus Beneventanis direximus, vestra regalia suscipientes vota; sed nulla alia illis tradere voluerunt nisi episcopia, monasteria et curtes puplicas, simul claves de civitatibus sine hominibus, et ipsi homines in eorum potestate introeuntes exeuntes manere. Et quomodo nos sine hominibus civitates illas habere potuerimus, si habitatores earum adversus eas machinarentur? Nos quippe, in eorum libertate permanentes, sicut ceteris civitatibus partibus Tusciae, donis vestris regere et gubernare eos cupimus, omnem eorum habentes legem.

Unde petimus vestram excellentiam, ut nullus hominum sit, qui vestra sacra vota inpediri valeat, et ne meliorem faciatis Grimualdum filium Aragisi quam fautori vestro, beato Petro clavigero regni celorum, eo quod ipse Grimualdus in Capua, presentes missis vestris, laudabat se dicente: ‘Quia domnus rex precepit, ut, qui voluerit homo meus esse tam magnus quam minor, sine dubio esse tam meus quam vel cuius voluerit’. Qui, ut nostris evenit auribus, optimates Grecorum, in Neapolim sedentes, insultantes fremebant dicentes: ‘Deo gratias, quia eorum promissa ad nihilum sunt redacta’; sed eorum cachinnas subsannationes pro nichilo reputamus, quamvis ipsi Greci referebant, quia missi apostolici iam duas vicis sine effectu reversi sunt. Ecce enim huiusmodi re emittimus in servitio beati Petri apostoli cum vestris fidelissimis missis nostris, qui vobis omnia liquidius sugerere debeant. Et quesumus, ut taliter eos pro hac causa disponere iubeatis, ut fautor vester, beatus Petrus apostolus, secundum vestram sacram oblationem suscipiat effectum, ut hic et in futuro una cum domna regina vestraque nobilissima prole existat retributor. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXVIII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Directus a vestra insigne regale precellentia, videlicet Ermenbertus religiosus presbiter, inter responsionis suae verba obtulit nobis commemoratorium, ut asserebat, vestre excellentiae exaratum, scilicet de electione episcoporum Ravennatis ecclesiae: quia, quando Sergius archiepiscopus obiit, in electione Leonis archiepiscopi fuerunt missi vestri, Hucbaldus vel pares sui.

In hoc enim omnino valde vestram excellentiam meminere credimus, quia, quando predictus Sergius archiepiscopus obiit, per suam arrogantiam Michaelius presumtor invadere ausus fuit ecclesiam Ravennatem et, per auxilium Desiderii sevissimi regis ipsam enormiter invadens, ecclesiam diu detinebat, et a suo proprio rectore destituta atque viduata manebat. Tunc ad decessorem nostrum sanctae recordationis, domnum Stephanum papam predictus Hucbaldus a vestra directus regale excellentia pro ceteris causis ab eodem prelato domno Stephano papa per vestrum a Deo roboratum regale adminiculum Ravennam missus est, eundem prefatum Michaelium invasorem ex ipsa Ravennatis ecclesia expellendum et hic Roma tamquam transgressorem sacrorum canonum deferendum.

Nam nos nullo modo meminimus: neque a predecessoribus nostris, sanctis pontificibus, neque a sanctae recordationis precellentissimi genitoris vestri, domni Pippini, magni regis, neque a vestra in triumphis regali victoria missum ad electionem Ravenne directum esse tam in electione Iohannis archiepiscopi quam in electione Gratiosi archiepiscopi eiusdem. Sed dum de hac luce contigisset migrari archiepiscopum civitatis Ravennantium, olitana tradicio clerus et pleps consistens sedis apostolice petebant inmutilata doctrina: quatenus, una concordia, una eademque voluntas unoque consilio conglobati, apostolicam suscipientes admonitionem, talem sibi eligerent pastorem, qui nec a sacris canonibus respueretur nec ullo extra capitulo possit obsistere; qui cum iocunditate, decreti omnium manibus subscriptione roboratum, ad nostrae apostolicae sedes occurrebant, proprium sibi antestitem consecrandum; sicut et nunc canonicae factum est.

Sed his omnibus vestram suadentes regalem excellentiam quaesumus, ut linguas dolosas, quae adversus sanctam Romanam catholicam et apostolicam ecclesiam garrire simulant, procul dubio longe a vobis respuantur, et nullo modo labiis iniquis et dolosis credere iubeatis; quia, sicut in commonitorium illud referebatur, pro honore vestri patriciati nullus homo esse videtur in mundo, qui plus pro vestra regale excellentia decertari molietur exaltatione quam nostra apostolica assidue deprecatio. Et sicut in nostris precordiis nisibus totis ubique super omnes honoravimus et honoramus, ita amplius quam amplius honorem regni vestri precellere omnibus, qui in mundo esse noscuntur, optamus. Veruntamen et de ipsa benivolentia, que in vestro gerimus culmen honoris, in universo intonuit mundo; sicut nempe omnibus patet, quia die noctuque in confessione fautoris vestri, beati Petri, non sinimus fundere preces, ut, una cum domna regina vestraque precelsa prole aevis temporibus in hoc mundo victores regnantes, in vita eterna sine fine regnare mereamini. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXIX recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALT COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Ad aures clementissimae regalis excellentiae vestrae intimantes innotescimus, quia, dum vestra regalis in triumphis victoria precipiendum emisit, ut a partibus Ravennae seu Pentapoliis expellerentur Venetici ad negotiandum, nos ilico partibus illis emisimus, vestram adinplentes regalem voluntatem; insuper et ad archiepiscopum praecipiendum direximus, ut, in quolibet territorio nostro iure sanctae Ravennate ecclesiae ipsi Venetici presidia atque possessiones haberent, omnino eos exinde expelleret et sicuti ecclesiae suae iura manibus suis tenere.

Quid autem contigit Garamanno duci ? Subito inruit super predia et possessiones sanctae Ravennatae ecclesiae nostris territoriis sitae et non solum eas occupavit, sed et omnes fruges a predicta abstulit ecclesia seu et de aliis piis locis. Nos quippe statim eum adhortari studuimus, ut, si fideles vester exstitisset, ipsas possessiones piorum locorum reddere prorsus non omitteret, quia et iure ecclesiae Ravennantium seu et aliorum piorum locorum esse videntur et nostris territoriis sitae existunt; ille vero nullo modo recordavit neque ipsas possessiones reddere voluit, sed inliciter eas detinere conatus. Quapropter poscentes vestram in triumphis regalem potentiam quasumus, ut pro amore fautoris vestri, beati Petri apostolorum principis, nostroque paternae dilectionis talia illi agere non sinatis; sed per vestram clemmentissimam regalem preceptionem eum exinde expellere omnino dignemini, ut et nostra territoria per vestram regalem tuitionem intacta permaneant et, quicquit infra ipsa territoria esse noscuntur, inrefragabiliter a piorum locorum possessa eorum iura fruantur; quemadmodum vestra in triumphis victoria una cum domna regina vestraque nobilissima prole hic et in futuro sine fine regnare mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXX recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI CONPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Novimus regalis excellentiae vestrae benignitati pro Domini amore atque beati Petri apostolorum principis, a quo meritis praeclara est dignitate ditata ecclesia, et sicut amatrix iustitiae unicuique suffragiis inpertire. Quatinus petentes quaesumus, ut pro eiusdem beati Petri, fautoris vestri, amore nostraque paterna dilectione, sicut solita est vestra profulgida regalis potentia piorum locorum sollicitudine restaurationis iuvamina ferri, ita et in subiectis monasteriis spiritalis matris vestrae, sanctae nostrae Romanae ecclesiae, quibus a vestra vibrantissima regali in triumphis precellentia concessi atque offerti sunt: scilicet monasterium sancti Ilarii confessoris Christi, qui positus est in Calligata, una cum hospitales, qui per calles Alpium siti sunt, pro peregrinorum susceptione, poscimus, ut a nulla magna parvaque persona qualibet invasione atbrachium pati vestrę eximia sinat clementia, sed in omnibus pro monachorum Deo gerentibus laudibus atque susceptione peregrinorum iustitia illic conservare, sicut solita est, dignetur; et invasionem, quam Gudibrandus dux civitatis Florentinae in eodem monasterio ingerit, in curte quodam Sasantino, territorio scilicet Florentino, arripiens ex ea inliciter plura peculia, quae illi minime pertinent abstollenda, emendare iubemini; simulque terras, quas ex ipsa curte plures homines sine ratione abstulerunt, reddere vestra a Deo inspirata regalis potentia faciat; et pro amore eiusdem regni caelorum clavicularii et nostro prefati monasterii missis, mitissimo vultu ac benignissima hilaritate eos suscipientes, iustitias, quas a vobis petierint, clementissime, sicut soliti estis, suscipientes effectum, ut, dignae pro ipsis monachis seu peregrinorum susceptione suscipientes mercedem, potius valeamus in confessione ianitoris regni caelorum pro vobis filiaque nostra, domna regina, vestraque triumphatorissima prole divinam exorare clementiam, ut, hic aevis temporibus regni gubernacula fruentes, in aetheriis arcibus consortes cum ipso Christi confessore beato Hilario effecti inveniamini.

Incolomem excelentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXXI recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Orthodoxe fidei plenissimos atque nectareos vestrae a Deo promotae regalis excellentiae suscepimus affatus. Quos reserantes, vestram a Deo promotam salutem ac in triumphis victorias seu precellentissimae filiae nostrae, domnae reginae, vestrisque precellentissimis filiis atque nostris vestrisque fidelibus sospitatem simulque sinceritatem reperientes, magnae omnipotentis Dei clementiae referuimus grates. Ilud autem, quod nobis vestra innotuit regalis potentia per suum fidelissimum missum, scilicet Garamannum gloriosum ducem, pro Iohanne monacho atque presbitero – qui, sicuti in vestris referebatur regalis apicibus, de captivatione hominum et de aliis inlicitis causis, quae a pravis perpetrantur hominibus, vobis enuntiasset, ut Deo propitio per vestrum precelsum regalem dispositum corrigerentur vel emendarentur – quernadmodum nobis poposcit regalis potentia, libenti eum suscepimus animo, solito in omnibus vestris accommodantes votis.

Talem prorsus scimus vestram regalem excellentiam, quia in his nullius ambigit monitione: quia, Domino coopitulante beatoque apostolorum principe Petro pro ipsa semper suffragante, veram predicationem orthodoxe fidei, quam ab eius suscepit ecclesia, inlesam atque inmobilem tenens ultroque inreprehensibilem, sine macula vibrans exultat atque in omnibus penitus fulget et non desinit emendare sęvos atque iniquos callidosque homines ab inlicitis actibus queruntur, sed et captivos in sua propria reverti crebris fecit diebus.

Fatus quippe est nobis prelatus Johannes monachus, quia dixisset vobis, ut omnis episcopus spiritalem teneret armam et non terrenam. Quatenus, si ita est, quia militaris induunt arma, hortantes vestrae notescimus a Deo protectam regalem excellentiam, ut nullo modo sic fieri permittat; sed, quos secum in quolibet deferri cupit loco, tam episcopos quam presbiteros, horthodoxae fidei galeamque salutis induti arma, orationibus vacare gnaviter studeant, ut, cuncto populo ea, quae pro salute anime sunt, seu aeternam vitam adipisci predicantes eorumque confessionem suscipientes, inreprehensibileter sacerdotalem gerant officium; ceteri vero episcopi atque presbiteri in eorum degentes ecclesiis, canonice unusquisque per vestrum regale robustissimum presidium suum valeant regere populum a Deo sibi comimssum. Porro de revelatione eiusdem Iohannis monachi, sicut eius referebat locutio, vere fantasma esse existimatur. Dicebat enim, quia vidit primis in somnis caelos apertos et dexteram Dei; deinde vidit postmodum somnium aliud: turrem magnam et descendentes angelos; inter quibus vidit speciem hominis, alas habentes aquile, mortuumque essentem, et aliam speciem hominis, alas habentem columbe vivae et dicentem: ‘Quia hic est fides christiana’. Absit enim a fidelium cordibus, ut fides christianorum mortua esse prędicetur. Nos enim speciem, aquile alas habentem, sicut a sanctis suscepimus patribus, Iohannem evangelistam testamur, qui secreta caelestia hominibus predicat: ‘In principio erat verbum’ et cetera; in specie vero columbe spiritus sanctus visus est; nam numquam legimus speciem hominis alas columbe indutum. Quapropter nimis vestram laudantes firmissimam atque laudabilem fidem, in hoc cognovimus, quia vos fantassma ipsas reputastis visiones. In eo quod nobis pro eo vestra poposcit regalis potentia, ut nequaquam a nobis condemnatus, anathematizatus vel flagellatus fuisset, neque aliquam atversitatem ei facere debuissemus: quatenus, in his omnibus vestram accommodantes regalem petitionem, in quantum necesse fuit, ipsum ammonuimus monachum atque in proprium suum locum inlesum absolvimus. Nam, si vestrum illi non profuisset regale adminiculum, ecclesiasticam illi disciplinam canonice inferentes sicuti monacho giryllo, a nobis correctus et emendatus, monachicam regulam illi demonstrare inreprehensibiliter habuissemus. Ob nimium vero amorem vestrum cum magna patientia atque benignitate susceptus commonitusque ultro citroque divinis preceptis in pace absolutus est. Vestram regalem excellentiam una cum filia nostra, precellentissima domna regina, vestraque precelsa prole multorum annorum curriculis regni gubernacula perfrui divina faciat clementia, ut in hoc mundo super omnes barbaras regnantes nationes in ethereis arcibus sine fine cum sanctis omnibus regnare mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXXII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMA NORUM HADRIANUS PAPA.

Iter peragratum annectens limina beatorum principum apostolorum Petri ac Pauli, reverentissimus et sanctissimus Hucbertus episcopus, desiderii sua vota adimplens, obtulit nobis praefulgidos eximiosque vestros in triumphis regales affatus. Quos cum nimio cordis amore reserantes atque relegentes, repperimus in eis vestram vibrantissimam ac mellifluam nobis destinatam salutem, sed, nimirum quod potius molem desiderantes prestolabamus, de vestra praecelsa regali in triumphis victoria atque sospitate, immo et cunctorum vestrum fidelium prosperitate pariterque et de profectu atque exaltatione spiritalis matris vestrae, sanctae catholicae et apostolicae Romanae ecclesiae, in ipsis vestris regalibus mellifluisque speculantes apicibus. In his omnibus noster relevatus est animus, redemptori mundi referuimus grates, pręcipuae satagentes in confessione clavigeri regni caelorum, fautoris vestri, beati Petri apostolorum principis, non sinimus crebro subpliciter divinam pro vobis exorare clementiam. Tantam quippe de vestra regali clementiam fiduciam utimur, quia, nos sive silentium sive poscentibus, pro profectu atque exaltatione spiritalis matris vestrae, sanctae Romanae ecclesiae, non sinitis decertari, ut, per vestra laboriosa certamina magis magisque permanens inrefragabiliter congrue exaltata, dignum vestrum adscriptum in libro vitae caelestis regalem memorialem prorsus in sęculum seculi credere nitimini. De sacramentorio vero a sancto disposito prędecessori nostro, deifluo Gregorio papa: immixtum vobis emitteremus, iam pridem Paulus grammaticus a nobis eum pro vobis petente secundum sanctae nostrae ecclesiae tradicionem, per Iohannem monachum atque abbatem civitatis Ravennantium vestrae regali emisimus excellentiae. Quatenus, obtantes pro vestra regali invictissima excellentia, eundem Dei apostolum vestrumque protectorem poscentes quaesumus, ut, semper ubique vos comitante, victores super omnes barbaras nationes efficiat et una cum domna spiritali filia nostra, excellentissima regina, vestraeque prosapiae nobilissima prole longiori in hoc regnantes mundo in vitam aeternam cum sanctis omnibus regnari sine fine eius interventionibus faciat.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXXIII recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALE CONPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Ut reor, dici non potest, quantum erga vestram a Deo concessam in triumphis potentiam atque regalem precellentiam noster ex intimo cordes existit amor. Et ideo non sinimus nostros vestrosque fideles crebro vestrae commendari ample regali clementiae. Quapropter, venientes nostris apostolicis optutibus representandi, scilicet Constantinus seu Paulus ducibus, nostris vestrisque fideles, cum nimio merore cordis intimaverunt nobis, quod auditum illis fuisset, vestrae regali potentiae a perversis hominibus gratis accusatos. Et dum nimis eos fideles erga beati Petri apostolorum principis vestri nostrique servitium agnoscentes, idcirco unum ex illis, scilicet Paulum gloriosum ducem, apud vestram triumphatorissimam regalem potentiam gratuito absolvimus animo; sed nimis petentes poscimus vestram a Deo institutam precellentiam, ut, sicut vester amor nostrum conplexus auxilium, ita eum benigne suscipere iubeamini et familiarem in vestram regalem potentiam commendatum habere dignemini. Meminere enim credimus vestram regalem excellentiam, qualiter in aula fautoris vestri, beati Petri apostoli, praefatum Constantinum atque Romanum nobis commendare dignati estis, confirmantes procul dubio, ut nostri vestrique essent fideles. Quibus nempe subditos cum omni humilitate fideliter servantes vobis nobisque reperuimus: numquam in eorum vacillantes fide, sed proni in vestro nostroque servitio et amore semper manentes. Qui dum in omnibus eis vestras regales accomodaveritis aures et ipsum prefatum Paulum gloriosum ducem regalem tuitionem circumvallatum aminiculum, fructum boni operis per eum suscipientes bonitatis effectum, ante beati Petri principis apostolorum corpus divinam pro vobis atque spiritali filia nostra, excellentissima domna regina, vestraque nobilissima prole exorare valeamus clementiam, ut longiori aevo in hoc mundo regni gubernaculo fruentes in vitam aeternam cum sanctis omnibus sine fine regnari mereamini.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXXIV recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Directus a regali potentia vestra reverentissimus et sanctissimus vir, scilicet Erminbertus episcopus, nostrisque adpresentatus apostolicis aspectibus, obtulit nobis precelsae excellentiae vestrae sagacissimos atque honorabiles regalis affatos. Quos cum nimio amplectentes amore, regi regum, in cuius potestate sunt omnia regna mundi, gratias egimus, qui nos de vestra inclita sospitate letos crebro efficitur, eo quod per huius mundi regni celestium magis ambire atque hereditare concedit per beatum Petrum apostolorum principem, de sevitia adversariorum triumphantes. Repperimus quippe in ipsis regales affatibus vestris, ut prelato Ermenberto episcopo palleo sacerdotalibus infulis decorato apostolice auctoritatis concederemus, quia civitas metropolis in Aquitania videtur esse patria, que Bituricas nuncupatur, ubi nunc prefatus venerabilis vir preesse dinoscitur curamque pastoralem devotus exercere videtur. Quatenus, ignorantes, si canonice provinciae partibus illis iam ordinate tam a predecessoribus nostris quamque a nobis fuisset, enucleacius eum indagari curavimus; nec usurpationis locus aliquid sacerdotes in alterius concedatur. Qui prefatus sanctissimus vir nobis confessus est, ut sub nullius archiepiscopi iurisdicione esse videretur. Quapropter pro nimio vestro regali ex intimo cordis amore predicto Ermenberto a nostra apostolica sacratissima sede atque auctoritate archiepiscopus constitutus in metropolitanam civitatem, quae Bituricas cognominatur, sicut dudum mos extitit, sub iure sanctae recordationis ecclesiae degente usu pallii concessimus fruendi. Et ideo quesumus, ut per vestrum precelsum regalem amminiculum ministerium sibi commissum dignae sibi valeat canonicae dispensare, sacerdotali moderamine suscipiente effectum. Qui, dum plebe sibi concessa ab insidiatoribus inconvulsa atque intacta permanserit simulque a vestro regali culmine tuta fuerit, ab ipso clavigero regni celorum, beato Petro apostolo, dignam mereamini suscipere retribucionem, ut una cum excellentissima et spiritali filia, domna regina, vestrosque precelsos suboles redemptor omnium Dominus longo ac prospero senio amplius exaltati regni gubernacula faciat perfrui et vitam ęternam pariter vobis tribuat possidendam. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXXV recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA. Sagacissimos nectareosque a vestra precipua regali in triumphis potentia directos suos suscepimus liquidos affatos. Quos cum nimis solito reserantes amore, ea, que iugiter prestolabamur, agnosci prius conceperimus, scilicet de inclita sospitate atque prosperitate vestra simulque spiritalis filiae nostrae, domne reginae, tam de precellentissima vestra regale prole quam de cuncta eius fidelissima familiaritate. Sicut enim a vestra regali clementia fertur, quia magnum habet desiderium, ut frequenter per nostros apostolicos apices aut per missum, qualiter erga nos esse decernitur, intimaremur, ita potius crebris nos adsiduae sistimus desideriis, inhianter audire tam per vestram regalem exarationem quam per precipuum vestrum missum de vestra in triumphis victoria atque prosperitate, immo prefate domne reginae simulque vestris nobilis subolis pariterque cunctis fidelissimis vestris subiectis sinceritate atque incolomitate. Nempe quidem credere dignemini, quia nullo modo nostra apostolica sinunt suffragia in confessione beati Petri clavigeri regni celorum divinam pro vobis exorari clementiam; quia prorsus cerciores sumus, quod non desinit vestra prerectissima regalis benivolentia pro exaltatione matres suae, sanctae Romane ecclesiae, quae est caput omnium ecclesiarum, et nostra apostolica paterna prosperitate penitus annisu tractari, sicut olim sanctae recordacionis genitoris sui, domni Pippini, almi regis, normam suscepit: quia, sicut cepit, fine tenus immutilate perfecit; cuius adepti doctrina celsiorem per suffragiis apostolorum et nostris assiduis intervencionibus vestra in omnibus existit regalis potentia. Porro in ipsis regales apicibus vestris referebatur, quod Offa gentis Anglorum rex vestrae direxisset regali excellentiae significandum indiculum, ut aliqui emuli vestri ac sui ad nostra apostolica vestigia indicarent, quod idem Offa rex vobis suggereret, ut per suam videlicet adhortationem atque suasionem nos a sede sancta dignitatis nostrae, quod absit, eicere deberemini et alium ibidem de gente vestra institueremini rectorem; quod valde nefandissimum ac contrarium in oculis vestris apparuit scriptum; et hoc omnino falsum esse a vestra excellentia pro certissimae dinoscitur, quia nec ipse Offa hanc hortationem minime vobis fecit et nullatenus in corde aliter ascendit, nisi ut paternitas nostra per Dei misericordiam eius temporibus sanctam Dei ecclesiam regere et gubernare valeat, ad profectum videlicet omnium christianorum.

Quibus nos omnino procul dubio de vestra regali potentia freti a existimus, quia erga nostram apostolicam paternitatem eius benivola atque inexpugnabilis orthodoxaque fides, fervens in spiritu sancto quasi ignis ardens, precellens manebit, et nullo modo antiqui hostis versutia in qualibet heresi concutere eam valebit contra catholicam apostolicamque orthodoxam fidem, sed sicut speculum sine macula eiusdem orthodoxae fidei nostręque summe sedis verax fulgens defensor vibrantissimae in evo manebit. Prelate vero inluvies assertiones, quas fateri aut dici nefas est, Offae regis, nos usque actenus talia minime audivimus, sed neque nunc audientes credidimus: qui talia, si etiam, ut absit, paganus fuisset, perpetrare cogitasset? Quanto magis – a predecessoribus suis regibus semper subiecti in oboedientia atque fideli amore sanctis predecessoribus nostris pontificibus et nobis existentes – hec inaudita versucia incredibilis a nobis existimatur.

Attamen ‘si Deus pro nobis, quis contra nos?’ ‘Dominus mihi adiutor est; non timebo, quid faciat mihi homo’; et iterum: ‘Dominus inluminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus defensor vite meae; a quo trepidabo?’ Omnis enim plantatio, quam pater caelestis plantabit, nullus eradicare valebit, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil’. Nos quippe, vel inmeriti sedem apostolorum adepti, vice beati Petri principis apostolorum suscipientes ac tenentes atque cuncto populo christiano nobis a Deo commisso regentes, non ab hominibus neque per hominem electi sumus, sed per Iesum Christum dominum nostrum vocati: in evangelio eius predistinati sumus, sicut vas electionis, beatus Paulus apostolus, docuit: ‘Quos prescivit, et predistinavit; quos praedistinavit, hos et vocavit; quos vocavit, hos et elegit; quos elegit, hos et glorificavit’. Et iterum beatus Iacobus apostolus instruit et docet: ‘Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a patre luminum, aput quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio; voluntariae genuit nos verbo veritatis’. Et idcirco, velut adamantem et silicem propheticum confirmantes sermonem, nihil metuentes, non sinimus divinum verbum gentibus predicare, sicut scriptum est: ‘Speculatorem dedi te domui Israel; et audiens de ore meo verbum, adnunciabis eis ex me’; beati enim Petri clavigeri regni celorum precepta censuentes, predicari non sinimus regibus ac populis verbum veritatis atque vitae.

Pro cuius amore una cum fidelissimos missos vestros, ut nobis direxistis, predicti Offe regis missos libenti animo suscipientes, congrue hilari vultu super eos pro vestra inclita excellentia respeximus, eorum explentes vota, quemadmodum gratias vestrae a Deo promotae regali in triumphis potentiae referri valeant, quia solite nos vestrae satagimus adinpleri, sicuti et vos nostrae voluntati. Quibus usque in finem perfectae observantes, divina vos huius mundi regni gubernacula aevis temporibus una cum domna regina vestrisque nobilissimis filiis faciat perfrui maiestas et in perpetuum cum sanctis omnibus triumphantes gaudere. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XLVI recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Si in rebus secularibus suum cuique ius et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis disposicionibus nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent procedere; quod hac veneratione servabitur, si nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur. Perlatum siquidem ad nos est, eo quod Langobardorum episcopi alter alterutrum invadentes opponunt periculum, simulque ecclesiastica statuta enormiter deposcentes conantur invadere et, aliorum partes inliciter detinentes, in pristino errore perseverare moliuntur. Olim quippe eorum gens in errore existens vestrae a Deo protectae regali potentiae servata est a talis malignis et infidelibus actis emendari, ut, unde gloriosiores ceterisregibus eminetis, inde omnipotenti Domino, ‘qui dat salutem regibus’, perfectius placeatis et fidem, quam catholice et apostolicae per beatum Petrum apostoloram principem eiusque vicarium orthodoxae venerantes colitis, adiutricem in omnibus habere mereamini. Quapropter poscentes vestrae a Deo promote regali excellentiae quaesumus, ut, eorum errorem contemnentes, canonicae unusquisque suae diocesis sacerdotali moderamine tenere atque disponere officio ecclesiastico valeat et, sicut terminos seculares per territoriis existunt atque in iudicio sub iure civitatis et dicionibus actoribus disponuntur, ita eiusdem civitatis ecclesiae episcopo diocesis adque parrochiae esse non omittantur, ut, dum unusquisque episcopus per instituta sanctorum canonum atque predecessorum nostrorum, pontificum sanctorum, privilegiorum sanccionum iura receperint, eorum parrochiae adque diocesis consignandum, simul omni sacerdotali officii ministrandum, digne valeant per vestra a Deo instituta regali in triumphis ampla victoria precellentia fundi preces. Porro et hoc vestram sucgerentes regali excellentia, innotescimus errorem illum, qui inter eadem gente Langobardorum callide regnari in stupris et spurcicias diaboli non desinit. Semel quippe Deo se voventes et veste fusca monachico habitu induentes, iterum retrorsum revertentes, quod dici nefas est, saecularibus vestibus circumferentes, inlicito copulari matrimonio perhibentur. Quatenus pro hoc sepius ammonuimus, per Guntfridum et aliis gasindis vestris epistolas dirigentes Raginaldo et Raginbaldo, ut tam detestabilem stuprum devitarent; sed, ipsi nolentes adquiescere, per eorum contumatiam filia Ermenaldi monachico habitu circumdata suo nepoti nomine Nazario diabolica versutia copulavit, et nostris apostolicis adortationibus adsensum tribuere noluerunt et, eorum adimplentes iniqua praesumtione, ministri diaboli effecti sunt; et plures in Italia eorum imitari exempla non desinunt. Prorsus nempe freti existimus, quia pro hoc canonicis dispositionibus vestrum a Deo protectam regalem culmen inagnitum non esse credimus, qualiter de talia tetra conubia vetantes gladii ancipitis eorum sanctionibus feriuntur; et idcirco petimus, ut nostris vestrisque temporibus canonice omni christiano populo nobis a Deo commisso tale inlicitum scelus emendetur, ut pro hoc vos amplius dignos cultores omnipotentis Domini demonstretis, quemadmodum ab omni errore christiano populo eruto valeat cum propheta clamare: ‘Domine, salvum fac regem et exaudi nos in die, qua invocaverimus te’, quia crebro ‘in virtute tua letatur et super salutare tuum exultat vehementer’ et, fidem sanctae catholicae et apostolice Romane ecclesiae amplectens, in aevo sine errore astruens cum sanctis omnibus permanebit. Nosque in hoc ovantes et gratias omnipotente Domino referentes eiusque divinam exorantes clementiam pro vobis, ut regni gubernacula longiori aevo una cum domna regina vestrisque precellentissimis subolis fruentes in aetheriis arcibus sine fine regnare mereamini. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XLVII recensere

DOMINO EXCELENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALT COMPATRI, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Quanto amoris annisu pro vestro a Deo promoto, ampliato regno fervescimus, tantum in eius prefulgida regali dulcedine firma stabilitatis constantia permanemus. Quanta enim iocunditatis leticia erga vestris triumphis regalis potentiis cor nostrum exultat, si sermonibus promere voluerimus, nulla, ut opinor, scripture propagata sufficere valebit series, neque ullus sermo explicari potest, qualiter, de vestras immensas victorias atque sospitate crebro prestolantes nuntiis, die noctuque penitus divinam pro vestra regali precellentia exoramus clementiam. Quatenus regales nectareosque vestros per fidelissimos missos suscipientes affatos, scilicet reverentissimum et sanctissimum Berneradum episcopum nec non Radonem dilectissimum protonotarium vestrum atque abbatem, repperimus in eos: vestris praecelsis memoriis pariterque filiae nostrae, domnae reginae, vestraeque nobilissimi prole simulque omni populo vobis a Deo commisso nostris meminerimus orationibus. Freta [Page 633]

prorsus quippe existat vestra a Deo promota regalis precellentia, quia inmensas pro vobis in confessione beati Petri, fautoris vestri, iugiter totis viribus nostris apostolicis suffragiis ingementes fundimus preces, ut, ubique ipse princeps apostolorum vobis committantae, omnium adversantium colla sub vestris prosternat pedibus. De nostra vero prosperitate, quam ut promitis gratissimam atque ineffabilem habere letitiam, sanctaeque spiritalis matris vestrae, Romane ecclesiae, sospitate redundante – nam si aliter, quod absit, evenerit, sine vestra difficile est manere tristitia – nempe in his certi sumus, quia amat anima amante se et dilectio conpagatus nec dirimari umquam quisspiam valebit, eo quod vestra prosperitate nostra sospitate vestra credimus esse in evo iocunditate. Et dum iniqui ac procaces, qui adversus matrem vestram, sanctam Romanam ecclesiam, perverse moliebantur perpetrari, Domino cooperante caelorumque clavigero suffragante, per vestra laboriosa certamina demoliti ad nichilum redacti sunt, in veritate conperimus, quia, ut vestra regalis potentia depromsit, inlesa cum felicitatis gaudio permanens elevata exultat: scriptum quippe est: ‘Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit’. De cuncta vero, qui per legatos et epistolas nostras vestra cognovit excellentia et ex parte per nostros respondit missos, in quibus et ore fari predixit, liquidius nobis omnia innotescentes, solito more benignae atque amabiliter eos audientes, accomodavimus aures; et singillatim reddimus congruum aptumque responsum.

Repperimus quippe in ipsis regales apicibus vestris: nil pro deminutione sanctae Romanae ecclesiae ac apostolatus nostri, sed magis pro exaltatione et honore ministeriique nostri servanda rectetudine, vestra inquid excellentia, petensque, nullatenus iniquo ori ad eius mendatium preberemus adsensum, quia nec terrenarum facultatum ambicio vel qualibet seductio hominum vos aliquando ab ea, quae beato Petro apostolo polliciti estis, separare poterit, sed neque a nostra caritate vel firma dilectione. Procul dubio scimus vestram regalem potentiam, quia non pro deminoratione, sed semper pro exaltatione spiritalis matris vestrae, sanctae Romanę ecclesiae, decertastis, et in omnem gentem divulgata, fine tenus dedita atque exaltata manebit. Potius autem nos quaesumus vestram regalem excellentiam, ut nullatenus ad subdolosum hominem adque mendacem, sicut fertis, prebeatis adsensum; qui si talem adversus nos mentiens inventus fuerit, nostris apostolicis obtutibus una cum missum vestrum dirigere dignemini; et si mendax aparuerit, secundum suis perversis meritis puniatur. Sicut polliciti estia claviculario regni caelorum beato Petro, ita persistere dignemini, quia nostra promissio inmutilata atque inconcussa sine quolibet manebit dolo. Illud autem, quod fertis, in nostris apicibus repperissetis: pro dioceses Langobardorum episcopi alter alterius invadentes, inliciter tenentes, in pristino permanerent errore, omnino, sicut vobis placabile est, secundum canonum instituta emendari conamur, quia, alterutrum arripere anhelantes parrochia, in periurii reatum incurrunt: Langobardorum regum terminos atque censura servarites, procul observationis canonum in eorum transgressionem habentes et iurgia atque discordia gignentes, in molem incedunt errores. Idcirco apostolica previdimus auctoritate, ut, sicut canonicae in decretis eorum consistunt et quando a nobis ordinantur, olitana consuetudo proclamatur: Clerus et plebs consistens ecclesiae civitatis illius elegerunt sibi episcopum illum, sic parrochia eiusdem civitatis pre manibus teneat. Et si eorum decreta atque nostrae apostolicae ordinationis in scriptis canonicae promatur atque statuitur, cur non eiusdem civitatis territoria, ubi ordinatus est, habeat in integro parrochia sua? Sed, terminos antiquorum patrum transgredientes, eorum conantur inmoderatione atque inperita adinplere voluntate, iudicio sibi canonum committentes. De vero filia Ermenaldi, quae, vestae mutata, iterum postergum reversa, inlicito sortita est matrimonio, nostris directa, ut perhibuistis, obtutibus canonicae iudicandi, prorsus minime ad nos properavit. Nos, omnium ecclesiarum pastorali cura habentes, divina predicari precepta non sinimus.

Immo de consecrationis vitio, quod partibus Italiae, Tusciae, heresis simoniaca fieri multisque locis non sinitur, etiam et Ravennantium ecclesiae civitatis, sicut missi vestri ut fertis vobis retulerunt, assolet fieri; unde multa pecunia per talem nefandam dationem alienata esse cernuntur, ut, aurum et argentum iam non habentes, etiam ipsas res eclesiarum per emphyteuseos manu conscriptas existant alienatas, et per nefandam dationem afflicta et depopulata esse cernuntur. Absit enim a nobis, ut super tales viros, veritate conperta, manus consecrationis inponeremus; sed nec audiendum aures inclinaremur, etiamsi qualibet nobis potestas tales acanonistos viros poposcisset consecrari, quia nunquam nos in qualibet electione nobis subiectis invenimus nec invenire habemus, sed neque vestra excellentia optamus in talia recumbere; sed, qualis a clero et plebi cunctoque populo electus canonice fuerit, et nullus sit qui eum sacro obsit ordinae, solita tradicione ordinamus. Nos quippe, cum subscriptione decreti a cuncto populo roboratum electum suscipientes, et ne videremur viduata morari ecclesia a proprio rectore, sicut canonum instituta censuerunt, nostris apostolicis praesentiis ipsum deducentes electum, enucleatius eum de singulis indagantes capitulis, singillatim orthodoxae fidei atque divinorum voluminum interrogamus haberi peritiam. Et postquam nobis fidelem responsionem edixerit ceterisque olitanis capitulis, quae a sacerdotibus cavendi sunt, mundum se esse perhiberit, maximae de erese simoniaca obtestantes sciscitamus: ‘Vide, ne aliquam promissionem cuiquam aut dationem fecisses, quia simoniacum et contra canones est’; et, dum coram omnibus a nobis interrogatur, respondit: ‘Absit’ et nos inquid: ‘Tu videris; et si conscii sunt, capiti eorum respiciat periculum’. Unde simili modo sub iusiurandum in scriptis respondent, numquam se aliquid accepturos de manus inpositionis. Quanta enim auctoritate beato Petro apostolorum principi eiusque sacratissimae sedi concessa est, cuiquam non ambigimus ignorari, utpotae quae de omnibus eclesia fas habeat iudicandi, neque cuiquam liceat de eius iudicari iudicio; quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedis beati Petri apostoli ius habebit solvendi; per quos ad unam Petri sedem universalis ecclesiae cura conflueret et nihil umquam a suo capitae dissideret.

Interea repperimus in ipsis regales apicibus vestris exaratum, sicut preterito anno vobis direximus, pro hominibus Ravinianis et Pentapolenses, de quos scripsimus, ut eos nobis dirigi, sicut Beneventano duci fecistis; et, ut fertis, de parte apostolatus nostri nihil mali, sed magis quae bona sunt retulerunt; sed neque eis neque quolibet homini nullatenus in nostra adversitate praeberemini consensum, sed statim, si tales repperissetis, et hominem et causam ad nostrum iudicium mitteremini. Nos ab inicio et usque in finem talem erga vestram regalem excellentiam habemus fiduciam, quia pro nullo terreno homini ab amore et caritate beati Petri apostolorum principis nostraque dilectione, ut polliciti estis, receditis, quia et nos in ea, quam vobis polliciti sumus, fide usque in finem permanemus. Ipsi vero Raviniani et Pentapolenses ceterique homines, qui sine nostra absolutione ad vos veniunt, fastu superbiae elati, nostris se ad iustitias faciendum contemnunt mandatis et nulla dicione, sicut a vobis beato Petro apostolo et nobis concessa est, habere dignantur; tamen fidelissimi vestri prefati missi viderunt ipsos Ravinianos, quos nobis praesentaverunt, qualiter nobis in superbia existerunt. Sed quaesumus vestram regalem potentiam: nullam novitatem in holocaustum, quod beato Petro sanctae recordationis genitor vester optulit et vestra excellentia amplius confirmavit, inponere satagat, quia, ut fati estis, honor patriciatus vestri a nobis inrefragabiliter conservatur etiam et plus amplius honorificae honoratur, simili modo ipsum patriciatum beati Petri fautoris vestri tam a sanctae recordacionis domni Pippini, magni regis, genitoris vestri, in scriptis in integro concessum et a vobis amplius confirmatum inrefragabili iure permaneat. Sicut enim vestra regalis excellentia in suis referuit apicibus: minime ei contrarium videretur, quicumque de episcopis aut comitibus seu ceteris hominibus partibus vestris aut nostra iussione conplendi sivae propria voluntate ad nos venire voluerint; sed nec non nostrae paternitati displicere rectum est, qualiscumque ex nostris aut pro salutationis causa aut querendi iustitiam ad vos properaverint. Nihil durius vobis exinde apparet; sed, sicut vestris hominibus sine vestra absolutione ad limina apostolorum neque ad nos coniungunt, ita et nostri homines, qui aput vos venire cupiunt, cum nostra absolutione et epistola veniant; quia, sicut nos semper vestris hominibus suscipientes commonemus, ut in vera fide et servitio atque puritate cordis totis eorum viribus in vestro manerent servitio, ita et vos simili modo, quicumque ex nostris hominibus ad vos evenerit, eos omnino obtestare atque commonere, sicut vestrae regali prudentia concaedet, quaesumus; ut, sicut genitor vester sanctae recordationis domnus Pippinus, magnus rex, eos beato Petro eiusque vicario concessit et demum excellentia confirmavit, sic ammonere atque obtestare iubeamini, ut nullo modo audeant se in superbiam elationis abstollere, quare aput vos properaverunt, sed potius subiecti atque humiles in servitio beati Petri et nostrae preceptionis maneant subiecti. Et hortates eos: Quia omnino a servicio et dicione beati Petri eiusque sedis vicario numquam vos subtrahimus; sed in ea fide et puritate, quam polliciti sumus beato Petro apostolo, usque in finem saeculi permanemus. Qui si tales reperti fuerunt, a vestra excellentia simulque a nobis maneant correpti. Et hoc pariter poscimus vestrae a Deo protectae regali potentiae: ut fidelissimi nostri missi vestrique prefati missi pro amore Dei et beati Petri apostolorum principis nostraeque dilectionis eos ultro citroque fovere atque commendatos habere dignemini, quia nimis erga presidiatorem et protectorem vestrum, beatum Petrum apostolorum principem, et nos fideles repperimus. Et ideo petimus, ut amplius per vestrum regale adminiculum, nobis poscentibus, elevati atque exaltati pro nostro amore in vestro prefulgido regno existunt, quia, [quantum] capud totius mundi sanctam Romanam [ecclesiam] eiusque rectorem simulque antestitem amplectendo honorabili terque glorificando vestra divinitus preordinata summa excellentia diligit, tantum eam beatus Petrus apostolorum princeps una cum domna filia nostra excellentissima regina vestrisque nobilissimis subolis et hic longiori aevo regni gubernaculo perfrui et in futuro inconcussa facit soliditate victricae gaudere. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XLVIII recensere

HADRIANUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTISSIMIS NOBIS OMNIBUS ORTHODOXIS EPISCOPIS PER UNIVERSAM SPANIAM COMMORANTIBUS.

Institutio universales nascentis ecelesiae [ de] beati Petri sumpsit honore principium, in quo regimen eius et summa consistit; ex eius enim ecclesiastica disciplina per omnes ecclesias, religionis: iam crescente cultura, fonte manavit. Nicenae synodi non aliud precepta testantur, adeo ut non aliquid super eam ausa sit constituere, cum videret nihil supra meritum suum posse conferri; omnia denique huic noverat Domini sermone concessa. Hanc ergo ecelesiis toto orbe diffusis velut capud suorum certum est esse membrorum, a qua se quisquis abscidit, fit christianę religionis extorris, cum in eadem non ceperit esse conpage. Audivimus quippe, quod quidam episcoporum partibus vestris degentibus, apostolicae sedis doctrinae contemptores, contra Romanam et orthodoxam fidei tradicionem novas introducere nituntur hereses, pretermittentes vas electionis, beati Pauli apostoli, sententiam, quae ait: ‘Si quis vobis evangelizaverit, preter quod evangelizatum habuistis, anathema sit’. Quapropter exultantibus animis confidentius orthodoxam fidem vestram incitamus, ut ab omni pestis incursu pectora vestra sapienter intemerata servetis et recte fidei doctrinam, quam a sancta nostra catholica et apostolica olim predecessores vestri a sanctis nostris predecessoribus susceperunt, usque in finem defensare atque observare nihilominus satagimini, quoniam, ‘qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit’. Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant, si in unitate fidei nostrae perseveraveritis, vobiscum sumus, tantum ut sit auxiliante Domino constantia perseverans, dicente apostolo: ‘Vobis enim datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini’. Dudum vero, quod Wilcharius archiepiscopus Galliarum suggessit nobis pro quodam Egila, ut eum episcopum consecraret, valde nimisque eum in fide catholica et in moribus atque actibus laudans, ut consecratus vestris partibus emitteretur predicandum: nos vero predicti Wilcharii archiepiscopi petitione credentes, consuete illi licentiam tribuimus, ut canonice eum examinante, quatenus, si post discussionem et veram examinationem rectum et catholicum eum invenisset, episcopum ordinaret; et nullam quamlibet alienam sedem ambiret vel usurparet, sed solummodo animarum lucra Deo offerri – quia una cum Iohanne presbitero partibus vestris venientes – quod peius est, ut eius fama in auribus nostris sonuit – non recte illa Egila predicat; sed erroribus quidam Mingentii magistri sui sequens, extra catholicam disciplinam, ut fertur, conatur docere; et alia plura capitula, quae absque norma ecclesiastica alios suaderi videntur. Quod si ita est, vestra fidelissima dilectio, qui normam et disciplinam sanctae nostrae Romanae ecclaesiae consequitur, ullo modo eorum insaniam credere vel sequere studeat, quia procul dubio minimae vos credimus sanctae Romanae ecclesiae ignorare disciplinam, sed potius ammonentes ad veram et orthodoxam fidem eos reducere studeamini.

Porro et de partibus vestris pervenit ad nos lugubre capitulum, quod quidam episcopi ibidem degentes, videlicet Eliphandus et Ascaricus, cum aliis eorum consentaneis, filium Dei adoptivum confiteri non erubescunt, quod nullus, quamlibet heresiarcha, talem blasphemiam ausus est oblatrare nisi perfidus ille Nestorius, qui purum hominem Dei confessus est filium. Quapropter ullo modo eorum serpentinum venenum in qualibet parte vestram subripiat vel coinquinet dilectionem; sed, sanctorum principum apostolorum Petri ac Pauli divinam tenentes confessionem atque eorum sanctae catholicae et apostolicae Romane ecclesiae sequentes tradicionem pariterque precipuorum ac catholicorum probabilium patrum docmata amplectentes, firmi et stabiles atque immobiles et inconcussi una nobiscum in eorum luculenta traditione perseverare inrefragabiliter et incunctanter nitimini, in primis confessionem beati Petri principis apostolorum atque clavigeri regni celorum tenentes, qui ait; ‘Tu es Christus, filius Dei vivi’; deinde vas electionis, beati Pauli apostoli, subposterium fidei, qui inquit: ‘Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum’. Et si ipsi principes apostolorum filium Dei vivi et proprium confessi sunt, quomodo oblatrantes auttumant heretici filium Dei adoptivum dicere? Quo solo auditu omnis christianus gemens pavescit. Unde beatus Athanasius Alexandrinus episcopus, antiquus et egregius predicator de divina incarnatione verbi, consonante sanctae primae synodo quae in Nicea, infra cetera ait: Si quis vero adversus divinam scripturam dicet, alium dicens filium Dei et alium, qui ex Maria, hominem secundum gratiam adoptatum, sicut vos quatenus esse duos filios, unum secundum naturam filium Dei, qui ex Deo, et unum secundum gratiam, qui ex Maria hominem; et si quis domini nostri carnem de surso dicet et non ex virgine Maria aut mutatam deitatem in carne et confusam aut alienatam aut passibilem domini deitatem aut in adorata domini nostri carne sicut hominis et non adorandam sicut homini et Dei carnem, hunc anathematizat catholica et apostolica ecclesia, consentiente divino apostolo et dicente: ' Si quis vobis evangelizaverit, preter quod susce pistis, anathema sit’.

Sed et beatus Gregorius Nazanzenus, qui et deiloquus, scribens ad Cledonium infra cetera inquid: Si quis duos introducit filios, unum quidem qui ex Deo et patre, secundum vero qui ex matre, et non unum et eundem, et adoptionis excidat, quę promissa est his [qui] recte credunt. Naturę vero duae, Deus et homo; nam et anima et corpus; filii vero non duo neque dii; neque enim hic duo homines, quamvis Paulus quod interius hominis [et] exterius appellavit. Si oportet continuo dicit, alium et alium, ex quibus salvator – sive non quod et ipsum invisibilem visibili et sine tempore quae sub tempore – non alius et alius; absit. Utraque unum vero.Et infra: Si quis ex operibus perfectis aut post babtisma aut post ex mortuis resurrectionem adoptionem dignus est dicit, si quos pagani prescriptos introducunt, anathema sit. Unde precipuus Amphilochius Iconii episcopus in sermone suo in sancta epyphania nos docuit: Nunc in spiritu sancto propter adoptionis gratiam; inpossibile enim, te accipere autoritatem adoptionis et clamare: ‘Abba pater’, nisi signante adoptionis spiritu; et post pauca: Nisi ille passus fuisset servi forma ullo modo tu gloriam adoptionis lucrares; et post modicum: Diligite imperiale donum; capite adoptionis dignitatem. Sed et beatus Gregorius Miseni episcopus super Matheum disponens ita ait: Si vero pacificus es, adoptionis gratia coronaris.

Quatenus et beatus Johannes Constantinopolitanus episcopus, qui et Chrisostomus, ad neofphitos scribens instruit: ‘Benedictus Deus’, iterum dicamus, ‘qui facit mirabilia solus, qui facit universa et convertit universa!’ Ecce libertatis serenitate perfruuntur, qui tenebantur ante captivi; et cives ecclesiae sunt, qui fuerant in peregrinationis errore; et iustitiae in sorte versantur, qui fuerunt in confusione peccati. Non enim sunt tantum liberi sed et sancti, non tantum sancti sed et iusti, non solum iusti sed et filii, nec solum filii sed heredes, non solum heredes sed et fratres Christi, nec tantum fratres Christi sed coheredes, non tantum coheredes sed et membra, non membra tantum sed et templum, nec tantum templum sed et organa spiritus. Benedictus Deus, qui facit mirabilia solus! Vides, quod sunt baptismatis largitates? Sed multis quidem videtur caelestem gratiam in peccatorum remissione tantum consistere; nos autem honores conputavimus decem. Hac de causa etiam infantulos baptizamus, [ut] non sint coinquinati peccato, ut eis detur sanctitas, iustitia, adoptio, hereditas, fraternitas Christi, ut eius membra sint omnes, ut spiritus inhabitatio flaut. Item idem ipse super Iohannem evangelistam docuit: Non enim inutilis fias erga beneficum neque contrariis retribuere, qui tibi fontem beatitudinis donavit; ubi enim adoptionis dignitas, ibi malorum amputatio et bonorum omnium datum. Idem ipse in psalmis: Factum est istud, hoc mirabile in oculis nostris, ut nos, qui ante passionem domini sine testamento eramus et lege, adoptaremur in filios Dei. Ecce, dilectissimi nobis, qualiter sancti patres orientales docuerunt, inter dona charismatum adoptio esset et nobis omnibus, qui in peccatis nati sumus et iterum per baptismum renati, a domino nostro Iesu Christo, filio Dei unigenito, concessa. Unde et beatus Augustinus, egregius doctor, in sermone de natale domini inquit: Audite filii lucis, adoptati in regnum Dei; et iterum in explanatione sancti evangeli super Iohannem pro hoc manifeste docuit: ‘Quotquot autem receperunt eum’. Quid eis prestitit? Magna benivolentia, magna misericordia. Unicus natus est et noluit manere unus. Multi homines cum filios non habuerunt, perhacta etate adoptant sibi; et voluntate faciunt, quod natura non potuerunt; hoc faciunt homines. Si autem aliquis habeat filium unicum, gaudet de illo magis, quia solus omnia possessurus est et non habebit, qui cum eo dividat hereditatem, ut pauperior remaneat. Nec sic Deus. Unicum eundem ipsum, quem genuerat et per quem cuncta creaverat, misit in hunc mundum, ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos. Non enim nos nati sumus de Deo quomodo unigenitus, sed adoptati per gratiam ipsius. Ille enim venit unigenitus solvere peccata et cetera; item in alio sermone eiusdem libri: Nullo modo autem possunt dicere habere se caritatem, qui dividunt unitatem. Hec dicta [sunt], subsequentia videamus. ‘Perhibuit Iohannes testimonium’, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? ‘Quia ipse est filius Dei’. Oportebat ergo, ut ille baptizaret, qui est filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii ministri sunt unici; unicus habet potestatem, adoptati ministerium. Licet baptizet minister non pertinens ad numerum fratrum, quia male vivit et male agit, quid nos consolatur? Hic est, qui baptizat, et cetera; idem in alio sermone: Nos enim de gentibus venimus. De gentibus autem non veniremus, nisi Deus de lapidibus suscitaret filios Habrahae. Facti sumus filii Habrahae imitando fidem, non nascendo per carnem. Sicut enim illi degenerando exhereditati, sic nos imitando adoptati; et infra item idem in alio sermone: ‘Pater diligit filium et omnia dedit in manu eius’. Adiecit: ‘omnia dedit in manu eius’, ut nosses et hic, qua distinctione dictum sit: ‘Pater diligit filium’. Quare ergo? Pater non diligit Iohannem? et tamen non omnia dedit in manu eius. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu eius. Pater diligit filium, sed quomodo pater filium, non quomodo dominus servum; quomodo unicum, non quomodo adoptatum. Pariter beati Hilarii Pictaviensis episcopi super Matheum inquit expositio: ‘Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur’. Pacificorum beatitudo adoptionis est merces, ut filii Dei maneant. Parens enim omnium Deus unus est; neque enim aliter transire in nuncupationem familię eius licebit, nisi in oblivione earum rerum adsumpta, quibus possumus offendi, fraterna invicem caritatis pace vivamus.

Sed et beatus Leo, egregius papa atque precipuus doctor, ex sermone sanctae epyphaniae ita nos docuit: Unde, quod illi tres viri, universarum gentium personam gerentes, adorato domino sunt adepti, hoc in populis suis per fidem, quę iustificat impios, totus mundus adsequitur; et hereditatem Dei ante secula preparatam accipiunt adoptivi et perdunt qui videbantur esse legitimi. Et post cetera ex ipso sermone: Illa nobis currenda est via, quam ipse dominus se esse testatus est, qui nobis, nullis operum meritis suffragantibus, sacramento consuluit et exemplo, ut in adoptione vocatos per illud proveheret ad salutem, per hoc inbueret ad laborem. Item ex eiusdem beatissimi Leonis pontificis sermone de passione domini: Nos autem, dilectissimi, qui ab ignorantiae tenebris liberati fidei lumen accepimus et in novi testamenti hereditate per electionem adoptionis intravimus, festivitate, quam Israhel carnalis perdidit, gaudeamus. Item alius sermo eiusdem de Pentecosten: Nos autem, dilectissimi, ad beatam hereditatem et animę et carnis per regenerationem sancti spiritus adoptati sacratissimum diei istius festum racionabili obsequio celebremus, confitentes cum beato Paulo apostolo, quod dominus Iesus ‘ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus’, ut evangelium Dei per omne humane vocis eloquium predicaretur ‘et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Iesus in gloria est Dei patris’. Si enim sanctorum omnium orthodoxorum patrum pro huiusmodi opuscula vobis exarassemus, antea cartas et scriptores deficerent, quam divinus per eorum disputationes cessasset sermo; sed in his omnibus vestram fidelissimam credulitatem ad fidem chatholicae et apostolicae Romanae ęcclesiae, qui in errore positi sunt, redigente, fructum animarum Deo offerre studemini, ut nobis vobisque potissimum lucrum adcrescat.

Pariterque et hoc pervenit nostris apostolicis auribus, quod multi in partibus illis in insipientiam atque cordis dementiam devoluti predecessorum nostrorum, sanctis pontificibus, et nostris relationibus adque ammonitionibus series secundum venerandi Niceni concilii institutionem de pascali festivitate edita contempnere audeunt: quod, si plenilunium quarto decimo scilicet lunae dies ab sabato contigerit, alio die dominico videlicet quinto decimo lunae die Pasca sanctum minime sit celebratum; sed, pretermisso eodem quinto decimo diae, in alio sequentis septimanae dominico, quod est vicesimo secundo lunae die, paschalis festi gaudia pronunciant celebrandum. Quodsi interius mente perpenditur magni ac venerandi Niceni concilio trecentorum decem et octo sanctorum patrum simul convenientium promulgatam paschalium festivitatum rationem, procul dubio omnis error omnisque ambiguitas ab hesitantium cordibus auferetur; sed, dum plerique propria commenta, ut acuti, perspicaces et mundanae scientiae gnari, spiritalis vero erudicionis ignari, vindicare desudant, olitanam patrum tradicionem desidiosa ignavia pretereunt et vera mendaciis obumbrare inhiant. In eodem quippe magno Niceno concilio decennovenali cyclo patrum confirmato sententia, ita inter cetera ibidem fertur promulgatum: quod non amplius quam usque ad vicesimam primam lunae diem huius sacre festivitatis sollemnia dilatentur. Quam Pasche rationem et Antiocenum demum venerandum corroborans concilium, inter reliqua ita inibi in primo scilicet capitulo constat exaratum: Omnes, qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni Niceni concilii, congregatum sub presentia piissimi et venerantissimi principis Constantini, de salutifera sancti Paschae sollemnitate, excommunicandi et ab ecclesia esse abiciendi censemus; et si tamen contentiosus adversus ea, quae bene sunt statuta, perstiterint, atrocioribus fore summissuros interdictionibus censuerunt. Nam et beatissimus Dionisius in ea, quam de ratione Paschae promit, epistola ait: A duodecimo Kalendarum Aprilium die cunctorum orientalium sententia, aequinoctii cursus vernalis consequatur, decreverunt, maximae Egyptiorum peritiam, qui huius calculationis gnari doctique sunt, inquirendum specialiter adnitatur, in quo etiam, si luna quarta decima sabbato contingat, sequenti die dominico luna quinta decima celebrandum Pascha, sancta synodus Nicena sine ambiguitate firmavit. Adtendite, dilectissimi nobis, et illud, quod beatus Proterius, Alexandrinae ecclesiae presul, predecessori nostro, beatissimo Leoni papae, ob piae memoriae Marciani principis iussum [direxit].

Post plurima enim ita ait: Olim quidem Dominus per Moysen significans dicit: ‘Mensis iste vobis inicium mensium, primus erit in mensibus anni; et facies Pascha domino Deo tuo quarta decima die mensis primi’. Et post pauca subiunxit dicens: Si quando in die dominico quarta decima luna reperta, in sequenti septimana est dilatanda festivitas; sicut et veteres patres nostri fecerunt, quartas decimas lunas occurrentes, in alia dominica transferatur. Unde constat, dilectissimi, non amplius huius venerande festivitatis sollemnitas extendi fas est quam usque in vicesimam primam lunae diem, rite observantes ebdomadę dierum numerum, dum solaris cursus a lune cursu omnino discordat. Quoniam in sex quidem diebus creator omnium Dominus aethereum firmamentum omnemque eius ornatus rutilantium, aequoris atque telluris gignentia ac elementorum materiam et cunctorum reptilium animantia patravit et posttremum e limo hominem finxit arvae et in septimo die requievit ab omni opere quod patrarat. His nempe septem diebus a quarto decimo die lunae, quod est plenilunium – si dominica tamen occurrerit, quae est prima et sancta dies, pro eo quod non oportet in ea ieiunare – intermissis, in alio dominico, que est prima et sancta dies vicesima prima luna, rationis ordo exigit sanctum Pascha christianis celebrandum. Nam si in sabbato quarta decima luna provenerit, non est intermittenda subsequens dominica, quinta decima videlicet lunae die; venerantes eandem dominicam, quae est prima sabbatorum dies, in qua lux iubente Deo in ipso mundi exordio prodiit, in qua et vera lux, salvator noster, ab inferis carne resurrexit; nam si octo dies a quarta decima lunae diae, quando ieiunium solvitur, intermittuntur, ut in vicesimo secundo die lunae paschalis festivitas dilatetur, ergo iam [non] septimana, id est ebdomada, sed ogdoada, ut stolidi quique et vecordes prophanizant, dicenda atque observanda est. Intuendum quippe et illud ratio suadet, quod septem ebdomade et non octo intermittuntur a paschali festivitate usque ad sanctam Pentecosten, in qua paraclytum spiritum a patre redemptor noster, Dei vivi filius, post gloriosam resurrectionem suam sanctis suis apostolis misit. Pro quo regiam gradiemur viam et non declinabimus penitus per tortuosum et dumis ac tribulis repletam callem; pergant per eam hi, qui cupiunt nova ficmenta et scelerum monumenta conponere, ut merito spinae et tribuli generentur eis. Iam quidem dudum decessores et predecessores nostri, sancti pontifices, pro hac quaestione simulque heresim illis partibus commonitorium adque adhortationem dirigentes, congrua capitula beati Cyrylli atque Theophyli nec non et aliorum sanctorum patrum, quos dinumerare longum est, promulgantes docuerunt, quod vestrae dilectionis gnaras esse dubium non est. Pro quo non silemus, carissimi, inpensius commonere, ut a falsis fratribus caveatis et eo modo, quo sancta nostra Romana ecclesia, caput omnium ecclesiarum Dei, paschalem celebrat solemnitatem et recte fidei tenet tradiciones, et vos procul dubio celebrare studeamini, ut, sicut pares nos christianorum fidei religio efficit, equales nimirum in festivitatibus efficiat. Verum etiam et hoc de partibus vestris audivimus, quod quidam pollicentes atque in errore perseverantes predicant: ut, qui non ederit pecodum aut suillum sanguinem et soffocatum, rudis est aut ineruditus. Nos quidem, apostolica precepta inbuti atque eruditi, confirmantes predicamus, quod, si quis pecudum aut suillum sanguinem vel suffocatum manducaverit, non solum eruditionis totius alienus, sed ipsius quoque intellegentiae communis prorsus extraneus, sub anathematis vinculo obligatus in laqueo incidat diaboli. Illud autem, quod alii ex ipsis dicunt, quod predistinatio ad vitam sive ad mortem in Dei sit potestate et non nostra; isti dicunt: ‘Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate?’ alii iterum dicunt: ‘Ut quid rogamus Deum, ne vincamus temptationem, quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii?’ Re vera enim nullam rationem reddere vel accipere valent, ignorantes beati Fulgentii episcopi ad Eugipium presbiterum contra sermonum cuiusdam Pelagiani opuscula directa, quibus infra multa idem pater docens haec verba subiungit: Illi autem, dum pro se gratiam solum reprehensibiliter intromittunt, in se damnabiliter calcaverunt, quia alios ad vitam, alios ad mortem asserunt destinatos, adverte, quibus se impietatis nexibus ligant. Si ad bonum predistinatus sum, contra malum resistere necesse mihi non erit; si vero ad malum natus, bonum mihi exercere nihil proderit; ac sic in utraque parte intercluso appetitu laudis et gloriae, unus securitatem, alius desperationem torpebit, ac per haec odiabitur omnis iustitiae exercitatio, oratio cessabit, languebit operatio. Sed non ita est; quin potius incessanter oremus, quia ipse dominus dicit: ‘Sine intermissione orate, ne intretis in temtationem’. Nihilhominus contra omne peccatum non solum oratione, sed etiam labore luctemur, quia ipse dominus presenti lectione testatus est, quia ‘unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem’. Haec verba, quibus auctor sermonis illius veritatem predistinationis nititur obpugnare, inconsiderate atque indiscrete prolata, Deo nos adiuvante, monstramus.Et post cetera: Opera ergo misericordiae ac iustitiae suae preparavit Deus in eternitate incommutabilitatis suae et, sicut futurorum operum suorum numquam fuit ignarus, sic in eorundem operum preparatione numquam inprovidus. Preparavit ergo iustificandis hominibus merita, preparavit hisdem glorificandis et premia; malis vero non preparavit voluntates malas aut opera mala, sed preparavit eis iusta et eterna subplicia. Haec est aeterna predistinatio futurorum operum Dei, quam, sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter predicamus. Beatus enim Paulus predistinationem eorum, quos Dominus gratis salvat, et evidenter et frequenter insinuat. Ipse enim dicit de Deo: ‘Nam, quos prescivit, et predistinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus’; et post: ‘Quos autem predistinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit’ – non utique alios, sed, quos predistinavit, hos vocavit, hos iustificavit, hos glorificavit. Nihil incertum in Dei operibus nutat, quia nihil suae predistinationis evacuat; predistinationis igitur suae opera vocatione Deus inchoat; glorificatione consummat; non tamen in omnibus quos vocat, sed quos secundum propositum vocat: ‘Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt '. Item post multa: Teneatur ergo predistinationis veritas a fidelibus cunctis, quia, quisquis divinum non credit in hac predistinatione [consilium, non perveniet ad gloriosum eiusdem predistinationis] effectum; quisquis autem non est predistinatus ad gloriam, invenitur sine dubio prescitus at penam, quae ideo in Dei preparatione predistinata cognoscitur, ut per eam infidelitas atque iniquitas puniatur. Propter quod beatus Iudas apostolus quosdam predistinatos dicit in iudicium his verbis: ‘Subintroierunt enim quidam homines impii, qui olim pręscripti et predistinati erant in hoc iudicium Dei nostri’ – vigilanter autem in doctrina spiritus sancti predistinatos impios non dicit ad peccatum, sed ad iudicium, id est non ad impietatem, sed ad punitionem; non enim predistinati sunt ad hoc, quod vitiosae impietates admittunt, sed ad illud, quod iudicio aequitatis divinę recipiunt: ipsorum enim opus est, quod impie faciunt; [Dei autem opus est], quod iuste recipiunt. Item post cetera: Proinde quod auctor illius sermonis subsequenter adiunxit dicens: Quin potius incessanter oremus, quia ipse dominus dicit: ‘Sine intermissione orate, ne intretis in temptationem’, et post: Nihilominus contra omne peccatum non solum oratione, sed etiam labore luctemur, et iterum: Sic laborantes vocat dominus dicens: ‘Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam’; sed nos a Deo humiliter gratiam poscamus, quam conlaborantem iugiter habeamus, per quam nos Deus et in labore custodiat et ad mercedem peracto labore perducat.


Porro, dilectissimi, diversa capitula, quae ex illis audivimus partibus, id est: quod multi, dicentes se catholici esse, communem vitam gerentes cum iudeis et non baptizatis paganis, tam in escis quamque in potis seu in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt; et illud, quod inibitum est, ut nulli liceat iugum ducere cum infidelibus, ipsi enim filias suas cum alio benedicetur et sic populo gentili tradetur; et quod sine examinatione prefati presbiteri, ut presint, ordinantur; et aliud quousque inmanis invaluit error pernitiosus, ut etiam vivente viro mulieres sibi in conubio sortiantur ipsi pseudosacerdotes; simulque et de libertate arbitrii; et alia multa, sicut de illis audivimus partibus, quae longum est dici. Quapropter, dilectissimi, oportet vestram industriam sollertissime vigilare et, sicut decet Domini sacerdotes, nulli vos liceat canones ignorare nec quicquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum, pro aliquorum libito licentia populis permissa, frangatur? Unde constat, ut, si quis de predicta capitula obnoxius reperietur, post unam et secundam adortationem, si noluerit se corrigere, profecto eum regulariter a consortio fidelium Dei, utpote corruptorem patrum tradicionum, extorris efficiatur et in eterna condemnatione inveniatur. Cavendum ergo dilectioni vestrae est magnaque diligentia prohibendum, ne per uiusmodi homines extincta dudum scandala suscitentur et de exciso olim dogmatae aliquod in provincia eiusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae ecclesiae subolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videri volunt, ab omni suspitione se purgent et oboediendo nobis probent, se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus preceptis satisfacere detractaverit, sive ille clericus sive sit laicus, ab eclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae saluti insidietur alienę. Sed vos, dilectissimi, nostrae sanctae aecclesiae catholicae et apostolicae orthodoxam fidem amplectentes, predicare nitimini; ut, sicut unus est pastor noster Christus, Dei vivi filius, omnes simul in uno eius efficiamur aggregati ovili et, quemadmodum unius capitis simus membra, unum efficiamur corpus in Christo Iesu domino nostro, promerentes, quod sanctis suis contulit cultoribus, qui eius precepta custodiunt et ab initio mundi divinae eius placuerunt maiestati, desiderabilem promissionem, quam ait: ‘Venite benedicti patris mei, percipite regnum vobis preparatum ab origine mundi’.

XLIX recensere

HADRIANUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTISSIMO NOBIS EGILAE EPISCOPO SEU IOHANNI PRESBITERO. Audientes orthodoxam vestrae dilectionis in Christo constantiam atque ita vos antique fidei communionisquae sinceris traditionibus inhęrentes, ut mentem christianae deditam veritati nullatenus inficerent prevaricatorum vicina contagia, magnificavimus Dominum caritatemque vestram indesinenter laudavimus; quatenus per earum latores, videlicet Saranum diaconum et Victorinum clericum, suscipientes vestrae dilectionis affatus, enucleatius eos reserantes, liquido informati sumus. Et quoniam pro sedis apostolicae principatu huius sollicitudo delegata divinitus cunctis debetur eclesiis, quam laudabiliter fidei veritatem noveritis et quam sollicitae dominico gregi devotione officii pastoralis inpendatis, frater noster Wilcharius, archiepiscopus provinciae Galliarum, – cui et licentiam dedimus de vestris ordinationibus atque auctoritatem: dirigere vos pro orthodoxae fidei sanctaeque catholice ecelesiae predicatione in partibus Spaniensis provinciae – pro vobis nobis insinuante, magnisque gaudiis triumphamus, cum ubique terrarum dominus Sabahot semen purae confessionis reliquisse cognoscimus: quod non in petrosa deveniens estu temptationis exaruit nec viae proximum cecidit vagantibus inirnicis expositum nec in spinis inruit suffocandum, sed in bonam terram piae devotionis vestra caelestae sacione dispersum in tricesimum et sexagesimum fructum centenariumque proficit, perfectionem scilicet frumenti dominici mistica locutione designans. Quapropter exultantibus animis confidentius incitamus, ut ab omni pestis incursu pectora vestra sapienter intemerata servetis, quoniam ‘qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit’. ‘Dominus prope est, nihil solliciti sitis’; ‘siquidem maior est, qui in nobis est, quam qui in hoc mundo’; regnumque Domini intra nos esse, scriptura testante sit certum. Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant, si in unitate fidei nostrae perseveraveritis, vobiscum sumus, tantum ut sit auxiliante Domino constantia perseverans, dicente apostolo: ‘Vobis enim datum est pro Christo, non solum ut eum credatis, sed etiam ut pro ipso paciamini. At quam fortitudinem sanctarum mentium roborandam dilectionem vestram iam fatus sanctissimus archiepiscopus – nos illi licentiam cedentes – pro apostolicae fidei amore direxit; quibus merito persistentes integritatis ornari usque ad coronam bravii exoptante non dubitamini. Ferebatur siquidem in ipsis vestris apicibus, quod multi in partibus illis in insipientiam atque cordis dementiam devoluti nostrae relationis atque admonitionis series secundum venerandi Niceni concilii institutionem de pascali festivitate editam contemnere audent: quod, si plenilunium quarto decimo scilicet die lunae [ab sabato contigerit, alio die dominico videlicet quinto decimo lunae die] sanctum Pasca minime sit celebratum; sed, pretermisso eodem quinto decimo die, in alio sequentis septimane dominico, quod est vicesimo secundo lune diae, paschalis festi gaudia pronunciatur celebrandum. Quodsi interius mente perpenditur magni ac venerandi Niceni concilii trecentorum decem et octo sanctorum patrum simul convenientium promulgata paschalium festivitatum rationem, procul dubio omnis error omnisque ambiguitas ab hesitantium cordibus auferetur; sed, dum plerique propria commenta, ut acuti, perspicaces et mundane scientiae gnari, spiritali vero eruditione ignari, vindicare desudant, olitanam patrum tradicionem desidiosa ignavia pretereunt et vera mendatiis obumbrare inhiant. In eodem quippe magno Niceno concilio decennovenali cyclo patrum confirmato sententia, ita inter cetera ibidem fertur promulgatum: quod non amplius quam usque ad vicesimam primam lunae diem huius sacre festivitatis solemnia dilatentur. Quam Paschae rationem et Antiocenum demum venerandum corroborans concilium, inter reliqua ita inibi in primo scilicet capitulo constat exaratum: Omnes, qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni Niceni concilii, congregatum sub presentia piissimi et venerantissimi principis Constantini, de salutifera sancti Pasche sollemnitate, excommunicandi et ab ecclesia esse abiciendi censemus; et si tamen contentiosus adversus ea, quae bene sunt statuta, perstiterint, atrocioribus fore summissuros interdictionibus censuerunt. Nam et beatissimus Dyonisius in ea, quam de ratione Pasche promit, epistola ita ait: A duodecimo Kalendarum Aprilium die cunctorum orientalium sententias, aequinoctii cursus vernalis consequatur, decreverunt, maximae Egiptiorum peritiam, qui huius calculationis gnari doctique sunt, inquirenda specialiter adnotatur; in quo etiam, si luna quarta decima [sabbato contingat, sequenti die dominico luna quinta decima] celebrandum Pascha, sancta sinodus Nicena sine ambiguitate firmavit. Adtendite, dilectissimi nobis, et illud, quod beatus Proterius, Alexandrinae aecclesiae presul, predecessori nostro, beatissimo Leoni papae, ob piae memoriae Marciani principis iussum direxit. Post plurima enim ita ait: Olim quippe Dominus per Moysen significans dicit: ‘Mensis iste vobis initium mensium, primus erit in mensibus anni; et facies Pasca domino Deo tuo quarta decima die mensis primi’. Et post pauca subiunxit dicens: Si quando in die dominico quarta decima luna reperta, in sequenti septimana est dilatanda festivitas; sicut et veteres patres nostri fecerunt, quartas decimas lunas occurentes, in alia dominica transferatur.

Unde constat, dilectissimi, non amplius huius venerande festivitatis sollemnitas [extendi] fas est quam usque in vicesimam primam lunae diem, rite observantes ebdomade dierum numerum, dum solaris cursus a lunae cursu omnino discordat. Quoniam in sex quidem diebus creator omnium Dominus aethereum firmamentum omnemque eius ornatus rutilantia, aequoris atque telluris gignentia ac elementorum materiam et cunctorum reptilium animantia patravit et postremum limo hominem finxit arvae et in septimo die requievit ab omni opere quod patrarat. His nempe septem diebus a quarto decimo lunae die, quod est plenilunium – si dominica tamen occurrerit, quae est prima et sancta dies, pro eo quod non oportet in ea ieiunare – intermissis, in alio dominico, quae est sancta et prima dies vicesima prima luna, rationis ordo exigit christianis sanctum Pascha celebrandum. Nam si in sabbato quarta decima luna advenerit, non est intermittenda subsequens dominica, quinta decima videlicet lunae dies; venerantes eandem dominicani, quae est prima sabbatorum dies, in qua lux iubente Deo in ipso mundi exordio prodiit, in qua et vera lux, salvator noster, ab inferis carne resurrexit; nam si octo dies a quarta decima lunae die, quando ieiunium solvitur, intermittuntur, ut in vicesinio secundo die lunae paschalis festivitas dilatetur, ergo iam non septimanam, id est ebdomadam, sed ogdoadam, ut stolidi quique et vecordes profanizant, dicenda atque observanda est. Intuendum quippe et illud ratio suadet, quod septem ebdomade et non octo intermittuntur a paschali festivitate usque at sanctam Pentecosten, in qua paraclytum spiritum a patre redemptor noster, Dei vivi filius, post gloriosam resurrectionem suam sanctis suis apostolis misit. Pro quo regia gradiemur via et non declinabimus penitus per tortuosam et dumis ac tribulis repletam callem; pergant per eam hi, qui cupiunt nova figmenta et scelerum monumenta conponere, ut merito spine et tribuli generentur eis. Iam quidem dudum decessores et predecessores nostri, sancti pontifices, pro hac questione simulque heresim illis partibus commonitorium atque adortationem dirigentes, congrua capitula beati Cyrilli atque Theophili nec non et aliorum sanctorum patrum, quas denumerare longum est, promulgantes docuerunt, quod vestrae dilectioni gnaras esse dubium non est. Pro quo non silemus, carissimi, inpensius conmonere, ut a falsis fratribus caveatis et in eo modo, quo sancta nostra Romana ecclesia, caput omnium eclesiarum Dei, paschalem celebrat sollemnitatem, et vos procul dubio caelebrare studeamini, ut, sicut pares nos christianorum fidei religio efficit, equales nimirum in festivitatibus efficiat.


Insinuavit dilectio vestra et hoc, quod quidam pollicentes atque in errore perseverantes predicant: ut, qui non ederit pecudum aut suillum sanguinem et suffocatum, rudis est aut ineruditus. Nos quidem, apostolica precepta inbuti atque eruditi, confirmantes predicamus, quod, si quis pecudum aut suillum sanguinem et suffocatum manducaverit, non solum totius est eruditionis a alienus, sed ipsius quoque intellegentiae communis prorsus extraneus, unde sub anathematis vinculo obligatus in laqueo incidat diaboli.

Illud autem, quod alii ex ipsis dicunt, quod predistinatio ad vitam sive ad mortem in Dei sit potestate [et non nostra; isti dicunt: ‘Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate?’] alii iterum dicunt: ‘Ut quid rogamus Deum, ne vincamus temtationem, quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii?’ Re vera enim nullam rationem reddere vel accipere valent, ignorantes beati Fulgentii episcopi [ad] Eugipium presbiterum contra sermonem cuiusdam Pelagiani opuscula directa, quibus infra multa idem pater docens haec verba subiungit: Illi autem, [dum] pro se gratiam solum reprehensibiliter intromittunt, in se damnabiliter calcaverunt, qui alios ad vitam, alios ad mortem asserunt destinatos, adverte, quibus impietatis nexibus ligant. Si ad bonum predistinatus sum, contra malum resistere necesse mihi non erit; si vero ad malum natus, bonum mihi exercere nihil proderit; ac sic in utraque parte intercluso appetitu laudis et gloriae, unus securitate, alius disperatione torpebit, ac per hoc odiabitur omnis iustitiae exercitatio, oratio cessabit, languebit operatio. Sed non ita est; quin potius incessanter oremus, quia ipse dominus dicit: ‘Sine intermissione orate, ne intretis in temtationem’. Nihilhominus contra omne peccatum non solum oratione, sed etiam labore luctemur, quia ipse dominus presenti lectione testatus est, quia ‘unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem’. Haec verba, quibus auctor sermonis illius veritatem predistinationis nititur obpugnare, inconsiderate atque indiscrete prolata, Deo nos adiuvante, monstramus. Et post cetera: Opera ergo misericordiae ac iustitiae suae preparavit Deus in eternitate inconmutabilitates suae et, sicut futurorum operum suorum numquam fuit ignarus, sic in eorundem operum preparatione numquam inprovidus. Preparavit ergo iustificandis hominibus merita, preparavit hisdem glorificandis et premia; malis vero non preparavit voluntates malas aut opera mala, sed preparavit eis iusta et eterna subplicia. Haec est aeterna predistinatio futurorum operum Dei, quam, sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter predicamus. Beatus enim Paulus predistinationem eorum, quos Dominus gratias salvat, et evidenter et frequenter insinuat. Ipse enim dicit de Deo: ‘Nam, quos prescivit, et predistinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus’; et post: ‘Quos autem predistinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit’ – non utique alios, sed, quos predistinavit, hos vocavit, hos iustificavit, hos glorificavit. Nihil incertum in Dei operibus nutat, quia nihil suae predistinationis evacuat; predistinationis igitur sua opera vocatione Deus inchoat, glorificatione consummat; non tamen in omnibus quos vocat, sed quos secundum propositum vocat: ‘Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt’. Item et post multa: Teneatur ergo predistinationis veritas a fidelibus cunctis, quia, quisquis divinum non credit in hac predistinationis consilium, non perveniet ad gloriosum eiusdem predistinationis effectum; quisquis autem non est predistinatus ad gloriam, invenitur sine dubio prescitus ad penam, quae ideo in Dei preparatione predistinata cognoscitur, ut per eam infidelitas atque iniquitas puniatur. Propter quod beatus Iudas apostolus quosdam predistinatos dicit in iudicium his verbis: ‘Subintroierunt enim quidam homines impii, qui olim prescripti et predistinati erant in hoc iudicium Dei nostri’ – vigilanter autem in doctrina spiritus sancti predestinatos impios non dicit ad peccatum, sed ad iudicium, id est non ad impietatem, sed ad punitionem; non enim predestinati sunt ad hoc, quod vitiosae impietates admittunt, sed ad illud, quod iudicio equitatis divine recipiunt: ipsorum enim opus est, quod impie faciunt; Dei autem opus est, quod iuste recipiunt. Item post cetera: Proinde quod auctor illius sermonis subsequenter adiuncxit dicens: Quin potius incessanter oremus; quia ipse dominus dicit: ‘Sine intermissione orate, ne intretis in temtationem’, et post: Nihilhominus contra omne peccatum non solum oratione, sed etiam labore luctemur, et iterum: Sic laborantes vocat dominus dicens: ‘Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam’; sed nos a Deo humiliter gratiam poscamus, quam conlaborantem iugiter habeamus, per quam nos Deus et in labore custodiat et ad mercedem peracto labore perducat. Porro, dilectissimi, diversa capitula, quae nobis innotuistis, id est: quod multi, dicentes catholici esse, communem vitam gerentes cum iudeis et non baptizatis paganis, tam in escis quamque in potis seu et in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt; et illud, quod inibitum est, ut nulli liceat iugum ducere cum infidelibus, ipse enim filias suas cum alio benedicetur et sic populo gentili tradetur; et quod sine examinatione prefati presbiteri, ut presint, ordinantur; et aliud, quousque inmanis invaluit error perniciosus, ut etiam vivente viro mulieres in conubio sibi sortiantur ipsi pseudosacerdotes; simulque et de libertate arbitrii; et alia multa, sicut fati estis, quae longum est dicere: quid multa vobis heresum per singula scribere, quia olim tempus est, quod Priscilliani docmatis inpleverunt? Quapropter, dilectissimi, oportet vestra industria sollertissimae vigilare et, sicut decet Domini sacerdotes, nulli vos [liceat] canones ignorare nec quicquam facere, quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum, pro aliquorum libito licentia populis permissa, frangatur? Unde constat, ut, si quis de predicta capitula obnoxius reperietur, profecto eum regulariter a consortio fidelium Dei, utpote corrumtorem patrum tradicionum, extorris efficiatur et in aeterna condempnatione inveniatur. Cavendum ergo dilectioni vestrae est magnaque diligentia prohibendum, ne per huiusmodi homines extincta dudum scandala suscitentur et de exciso olim docmate aliquod in provincia eiusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae eclesiae subolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent et obediendo nobis probent, se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus preceptis satisfacere detractaverit, sive ille clericus sive sit laicus, ab aecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae saluti insidietur alienę.

Et sicut per nos seu almoque archiepiscopo in predicatione orthodoxae fidei Directo sanctae Romane ecclesiae ob amorem beati Petri principis apostolorum concordes predicate, ut, sicut unus est pastor noster Christus, Dei vivi filius, omnes simul in uno eius efficiamur aggregati ovili et, quemadmodum [unius] capitis simus membra, unum efficiamur corpus in Christo Iesu domino nostro, promerenteseius, quam sanctis suis contulit cultoribus, qui eius precepta custodiunt et ab initio mundi divinae eius placuerunt maiestati, desiderabilem promissionem, quam ait: ‘Venite benedicti patris mei, percipite regnum vobis preparatum ab origine mundi’.

L recensere

HADRIANUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTISSIMO NOBIS EGILA EPISCOPO.

Dudum praecipua gnaraque dilectio tua ad sedem apostolicam, quae est capud totius Dei ecclesiarum, directos affatus secundum vibrantissimam fidem, quam erga beatum Petrum apostolorum principem et nos ex intimo gerit corde, cum nimio amore suscepimus. Ad ea, quae eius poposcit sollertia ex divino fonte oriri nitidius ac saluberrimae sanctae nostrae catholicae et apostolicae aecclesiae, olitano ritu orthodoxae fidei exarantes, immo sanctorum patrum veneranda institutione sine macula speculantes, per earum tunc transvectores tuae emisimus almitati.

Et quoniam, ut fertur, nequaquam ipsos apostolicos apud te profectos sunt apices, nostris eos habentes registris exaratos, infra rescribentes, per arum gerulos, scilicet Bellerefonsum seu Iohannem clericum, direximus denuo, sicut nobis per fidelissimum missum suum, videlicet reverentissimum et sanctissimum Petrum Ticinensis ecclesiae episcopum, precellentissimus ac praefulgidus filius et spiritalis conpater noster, domnus Carolus, rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, pro tua insigna dilectione poscendum emisit; et per eius regalem adminiculum, tuis faventes votis, adimpleri prorsus nituimus. Illos vero procaces ac aereticos homines, qui tuam subvertere nituntur orthodoxam fidem et, undique te coartantes, angustias et varias tempestates seminant, apostolico indutus precepto simulque apostolicis inbutus disciplinis seu saluberrimis orthodoxae fidei sanctorum patrum repletus institutis, eos, qui tuis noluerint amplectere recte fidei predicationibus, post unam et secundam admonitionem seu increpacionem, tamquam ethnicos et publicanos deputans, habeto pro nihilo eorum infrunitas insidias, propheta testante, qui ait: ‘Si autem adnuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab inpietate sua et a via sua impia, ipse quidem in impietate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti’. Quatenus oportet tae vas electionis, beati Pauli apostoli, imitari praeceptis ac vestigiis sequi: ‘subtrahere te ab omni fratre ambulante inordinate’. Et constans esto, ‘quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum '. Potius nempe, si doctrina nimirum sanctae catholicae et apostolicae Romanę ecclesiae secutus fueris, non timebis mala, quia fortissimus auctor ac eius fundator, beatus Petrus claviger regni caelorum, tecum est usque in finem, domino pollicente: ‘Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi’. Nulla quippe hepitudo aut quaelibet ambiguitas ascendat in suavissimam sacramque mentem tuam, eo quod: ‘Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum’, et iterum: Sancti per fidem vicerunt regna, et cetera. Porro, quod in ipsis referebatur apicibus tuis, qualiter vobis nimis intentio est de sexta feria et sabbato, quod istos duos dies dicimus ieiunium mancipandos, nequaquam hereticorum hominum ignavia atque impia perversa amentia inanesque ac mendaces sequere fabulas; sed magis doctorum nostrorum sanctorum patrum, sicut nobis intimant, videlicet beati Silvestri atque Innocentii papae pariterque almi Hieronimi seu Hisidori divinos sermones annectere et, nostra apostolica olitana regula sabbato ieiunando firmiter atque procul dubio tenens instar, celebrari tua non desinat sanctitas; si enim a regia non vis discedere via, predictorum sanctorum patrum censuram non deseras. Et beati Augustini opuscula legi non pretermittas, ubi egregium predicatorem atque doctorem suum, sanctum Ambrosium, meminit pro ieiunio sabbati sanctam catholicam et apostolicam nostram Romanam nimis laudasse ecclesiam. Et quia, gerente spiritu sancto, nullis temtationibus superari tua almitas conicimur, ea, quae superius polliciti sumus, liquida exarationis pagina instituemus series.