Epistolae (Gregorius Magnus)/XIV

This is the stable version, checked on 27 Septembris 2021. Template changes await review.
LIBER DECIMUS QUARTUS. .
Saeculo VI

 LIBER XIII


LIBER DECIMUS QUARTUS. Indictione septima. 1259

EPISTOLA PRIMA. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Gratulatur tum de illius cum Leone episcopo reconciliatione, tum de zelo in maleficos.

Gregorius Paulo scholastico Siciliae.

Quanto nos gloria vestra tristes dudum effecerat, propter quod se adversus reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Leonem querelas habere aliquas perhibebat, tanto eodem fratre nostro ad nos modo veniente cor nostrum gavisum est, quia in pristinam vos concordiam, Deo propitio, ad invicem rediisse testatus est. Qui etiam inter alia bona quae in vestris laudibus referebat adjecit omnino vos in ultione maleficorum sollicitos ac districtos, sicut revera nobiles et Christianos oportuit, exstitisse. Unde valde in nobis laetitia quam de vobis sumpseramus excrevit, quia illum vobis per hoc placabilem redditis contra cujus inimicos zeli vestri rectitudinem exercetis. Praeterea gloriam vestram paterna dulcedine salutantes, hortamur ut quia satis est moribus vestris accommodum pacem diligere, reparatam inter vos gratiam nullius lingua perturbet, sed sic in vobis erga paternum amorem charitas ardeat, ut eam adversi flatus more flammae non exstinguant, sed augeant. Nam et eumdem antedictum fratrem nostrum hortati sumus ut ita paternam vobis dilectionem impendat, quatenus reciprocum gloriae vestrae affectum non otiose, sed velut mutuum tanquam fenerator semper possit exigere.

EPISTOLA II. AD VITALEM DEFENSOREM SARDINIAE. De neglectis xenodochiis. De protegendis apud imperatorem Sardis. De quibusdam post lapsum ordinatis in abbates. De constructo in domo Pomponianae monasterio. De requirendis Ecclesiarum et monasteriorum rebus. De Januarii episcopi infirmitate, tempore sacrificii.

Gregorius Vitali defensori Sardiniae.

Experientia tua indicante, comperimus xenodochia in Sardinia constituta gravem habere neglectum. 1260 Unde reverendissimus frater et coepiscopus noster Januarius vehementissime fuerat objurgandus, nisi nos ejus senectus ac simplicitas, et superveniens aegritudo, quam ipse retulisti, suspenderet. Quia ergo ita est positus, ut ad aliquam ordinationem esse non possit idoneus, oeconomum ejus Ecclesiae, atque Epiphanium archipresbyterum ex nostra districta auctoritate commone, ut eadem xenodochia ipsi in periculum suum sollicite ac utiliter studeant ordinare. Nam si quis illic post hoc neglectus exstiterit, nulla se noverint posse hoc apud nos ratione aliquatenus excusare.

Quoniam vero possessores nos Sardiniae petiverunt ut, quia diversis oneribus affliguntur, Constantinopolim pro eorum debeas remedio proficisci, licentiam tibi eundi concedimus. Sed et dilectissimo filio nostro Bonifacio scripsimus, ut suum tibi pro remedio illius provinciae studeat adhibere solatium.

De Ecclesiis autem quas vacare sacerdotibus indicasti, praedicto reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Januario scripsimus, ut eas debeat ordinare; sic tamen, ut non omnes ad episcopatum de Ecclesia ipsius eligantur. Nam sic eum convenit alias ordinare, ut Ecclesiae suae de personis quae in ea possint proficere necessitatem non faciat.

Illud igitur quod ad gubernationem quorumdam monasteriorum personas esse praepositas quae ante, dum adhuc in monachico et minori essent ordine, lapsae sunt, indicasti, officium quidem abbatis suscipere nisi omnino correcta vita, et digna praecedente poenitentia, minime debuerunt. Sed quoniam jam abbatum, sicut dicis, officium susceperunt, de vita, moribus ac sollicitudine eorum cura gerenda est. Et si actus eorum inventi contra officium non fuerint, in eo quo sunt ordine perseverent; alioquin, remotis eis, alii qui commissis sibi animabus prodesse valeant ordinentur.

Causa praeterea de monasterio sancti Hermae, quod in domo Pomponianae religiosae feminae a fratre nostro constructum est, quia plus blandimentis quam districtione agenda est, experientia tua apud eamdem mulierem cum dulcedine agere studeat, quatenus nec illa in peccatum proprium 1261 auctoris sui debeat postponere voluntatem, et tu utilitates monasterii valeas salubriter procurare. Puellas autem suas quas antedicta Pomponiana in monasterio mutata olim religiosa veste convertit, abstrahi ab ea vel inquietari nullo modo patiaris, sed in ea qua sunt conversatione, Deo protegente, permaneant.

Pro requirendis vero rebus Ecclesiarum, vel monasteriorum, sive piarum causarum, quod scripsisti, prius quidem hi quorum interest admonendi sunt, ut ab eis, te insistente atque solatiante, modis omnibus requirantur. Quod si forte vel ipsi negligentes exstiterint, vel certe qui eas requirere debeant inventi non fuerint, tunc omnia ipse perquire, atque ita reperta recollige, ut manu aliquod judicium inferre cuiquam minime videaris.

De xenodochiis itaque Hortulani atque Thomae nil hactenus horum quae indicasti cognovimus. Eapropter experientia tua jussionem principis ex hoc datam diligenter inspiciat, et omnia secundum ejus tenorem disponat, et nobis quidquid egerit innotescat.

De hoc igitur quod scripsisti, fratrem et coepiscopum nostrum Januarium tempore quo sacrificium celebrat tantam pati frequenter angustiam, ut vix post longa intervalla ad locum canonis redire valeat quem reliquit, atque ex hoc multos dubitare si communionem debeant de ejus consecratione percipere, admonendi sunt ut nullatenus pertimescant, sed cum omni fide et securitate communicent, quia aegritudo personae sacri mysterii benedictionem nec mutat nec polluit. Secretius tamen omnino idem frater noster hortandus est, ut quoties aliquam molestiam senserit, non procedat, ne ex hoc et se despiciendum praebeat, et infirmorum animis scandalum faciat.

Praeterea Pomponiana, religiosa femina, questa nobis est haereditatem quondam generi sui Epiphanii, in qua Epiphanius idem Matronam conjugem suam filiam antefatae Pomponianae usufructuariam constituerat, monasterio quod in domo sua fundari statuerat, et postea exstincto usufructu modis omnibus profuturam, atque alia quae eidem Matronae proprietatis jure probantur competere, ab experientia tua et a reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Januario injuste sublata, et exinde nihil hactenus, vel filiae suae redditum, vel profecisse monasterio. Quod si ita veritas se habet, et aliquid te indecenter fecisse cognoscis, absque ulla mora ablata restitue; aut certe si aliter esse putas, ne gravari pars adversa praejudicialiter videatur, electorum cum ea judicium hac de causa nullo modo subire postponas, ut utrum vera justaque ejus sit querimonia, definitione judicii declaretur.

EPISTOLA III. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Positam Romae domum cum Epiphanio Romanae Ecclesiae diacono permutare concedit.

Gregorius Joanni episcopo Panormitano.

Sicut rationi contraria procul est abjicienda petitio; ita in his quae bene desiderantur effectum negare non convenit. Quia igitur, ut fraternitatis tuae petitio, quae tenetur in subditis, continet, in qua tecum una presbyteri et diaconi, caeteraque ecclesiastica officia subscribentes praebuere consensum, domum cum horto et balneo suo, atque omnibus ad eam pertinentibus, in hac urbe Roma positam, quae ad jus Panormitanae Ecclesiae ex haereditate quondam Flori viri magnifici pervenisse dignoscitur, cum dilectissimo filio nostro Epiphanio diacono permutare desideras; propter hoc quod domus ipsa, ita parte detecta, parte diruta, parte igne probatur esse consumpta, ut nihil exinde commodi, sicut testaris, ante multos jam annos tunc usque ecclesiasticis utilitatibus potuisset accedere, atque hac in re nostra tibi dari postulas auctoritate licentiam; provisionis tuae intentionem diligentius intuentes, postquam et nobis cognitum est domum ipsam in eo esse statu uo asseris, atque ita minante ruina quotidie deteriorem fieri, ut non solum Ecclesiae tuae non utilis, sed potius subinde damnosa posse videatur existere; idcirco permutandi tibi eam cum balneo et horto suo, omnibusque generaliter ad eam pertinentibus, juxta petitionem tuam, quam veritatis et rationis apud nos ordo suffulcit, hujus auctoritatis nostrae serie liberam per omnia concedimus facultatem, quatenus hujusmodi accepta licentia, nec te culpa de temeritate vel incautela respiciat, nec ille aliquid dubietatis incurrat. Nam providum salubreque est aliquid compendii procurare, unde nulla spes est lucri, sed magis damni formido.

EPISTOLA IV. AD FANTINUM DEFENSOREM PANORMITANUM. Exhilarati episcopi actibus invigilet, tum ut ille clero suo charitatem, tum ut obedientiam illi clerus exhibeat.

Gregorius Fantino defensori Panormitano.

Talia ad nos de fratre et coepiscopo nostro Exhilarato, sicut et ipse nosti, pervenerunt quae districta omnino essent ultione plectenda; sed quoniam bis eam reverendissimus frater et coepiscopus noster Leo, qui etiam in causa ejus judicem se fuisse testatus est, levigavit, ad Ecclesiam suam illum retransmittendum esse praevidimus, judicantes sufficere illi hoc quod eum hic 1263 diutius retinentes affliximus. Itaque experientiae tuae praecipimus ut erga mores actusque illius curam habeat, atque eum frequenter admoneat, quatenus se ad impendendum clericis suis charitatem benignum, et si res exegerit, ad corrigendas culpas debeat se exhibere sollicitum. Sed et clerum ejus admonere te volumus, ut humilitatem illi, ac obedientiam quam Dominus mandat, exhibeat, nec in aliquo illi superbus praesumat existere. Quod si quis eorum, id est sive episcopus, sive clericus, admonitionem tuam neglexerit, ex hac nostra auctoritate canonica coerctione inobedientiae culpam aut tu, sicut praevideris, corrige, aut nobis renuntiare festina, ut disponere valeamus qualiter disciplinae frenum extra iter suum eos pergere non permittat quos ad excessum aculeus pravae mentis irritat.

EPISTOLA V. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Causam Petri cum Fantino defensore perquirat diligenter faciatque judicium.

Gregorius Joanni episcopo Panormitano.

Quia sunt culpae in quibus culpa est relaxare vindictam (Grat., dist. 28, c. 10), quaerenda semper est veritas, ut inquiri debeat utrum accusatum noxa condemnet, an a poena innocentia patefacta subducat. Itaque pervenit ad nos Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem praesentium voluisse, pro eo quod, quantum dicitur, relictam cujusdam diaconi, tempore quo conductor fuerat, marito tradiderit. Sed quoniam iste conjugem diaconi asserit non fuisse, dicens nec virginem illam ad eum venisse, denique ut nec religiosam mutare vestem praesumeret postquam ille in ordine sacro promotus est, adjiciens etiam priusquam ad diaconem perveniret et postea prava illam opinione vixisse, ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore, causam hanc subtili omnino investigatione perquirat; et si ita in conjugio diaconi mulier fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad vindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione ii qui male sociati sunt disjungantur. Si vero in ejus conjugio non fuit, memoratum Fantinum ex nostro mandato commonere te volumus, ut eis facere nil praesumat, nec falsa illum accusatio apud eum in aliquo praegravet. Quia vero res suas antedictus Petrus apud Ecclesiae colonos perhibet retineri, volumus ut sine cujusquam impedimento eas habeat, 1264 si tamen ita est exigendi licentia. Nam et si inventus fuerit esse culpabilis, non res suas amittere, sed in se debet dignam ultionem suscipere.

EPISTOLA VI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Fortunatum abbatem injuste depositum restituat, et episcopum reprehendat quod a praedecessore ordinata absque causa mutaverit.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Quia incongruum valde est a suscepto officio sola quemquam voluntate suspendi, quem culpa non removet, sollicite disponendum est ut nec prior ordinatio irrationabiliter destruatur, nec sine emendatione quae male secuta fuerint relinquantur. Fortunatus itaque, lator praesentium, in monasterio sanctorum Laurentii et Zenonis, quod in Caesenati castro est constitutum, a Natali quondam episcopo officium sibi abbatis asserens esse commissum, nunc se a successore ejus Concordio nulla existente culpa exinde remotum, atque alium in loco suo queritur ordinatum. Quod etiam coram quibusdam diaconis nostris, praesente diacono praedicti Concordii episcopi sui causas allegante, ex parte ita esse perclaruit. Sed quoniam certior in partibus illis ubi res acta est potest esse probatio, fraternitas tua diligenter atque sollicite hoc studeat perscrutari. Et si nulla manifesta causa depositionis exstitit, quae praedictum Fortunatum abbatis officio removeret, eum in suum locum reformare festinet, atque ejus episcopum digna reprehensione increpare non desinat, cur decessoris sui, nullis provocatus excessibus, destruere ordinationem molitus sit. Si vero aliter quam edocti sumus causam esse pars altera dixerit, subtili veritas investigatione quaerenda est; et ita quidquid canonicus ordo poposcerit terminandum, ut nulla ea de re denuo querela remaneat. Data mense Octobri, indictione 7.

EPISTOLA VII. AD ALCYSONEM CORCYRAEUM EPISCOPUM. Cassiopi castrum sub Corcyraei episcopi jurisdictione permaneat; ex illo tamen non ejiciantur Euriae sacerdotes.

Gregorius Alcysoni episcopo Corcyrae.

Non immerito elati cordis retundi postulatur ambitio quando, sacrorum canonum vigore postposito temerariae praesumptionis excessus aliena illicite concupiscendo, non solum ad generanda dispendia 1265 noxius, verum etiam paci ecclesiasticae probatur esse contrarius. Relectis igitur fraternitatis tuae epistolis, quae de Cassiopi castro, quod in tua situm est dioecesi, ab episcopo Euriae civitatis prius vel modo sint acta cognovimus, et contristati sumus quod hi qui Ecclesiae tuae pro impensa sibi charitate debitores esse debuerant, ei inimici magis fieri nullo sunt pudore prohibiti; denique ut contra ecclesiasticam ordinationem, contra sacerdotalem modestiam, contra sacrorum canonum statuta, praedictum castrum de jurisdictione tua abducere, ac suae molirentur potestati subjicere, ut fierent quodammodo domini, ubi prius suscepti fuerant peregrini. Qua de re quoniam Andreas, venerabilis memoriae frater noster, Nicopolitanus metropolita, adnitente sibi quoque principali jussione, in qua ei causae hujus fuerat injuncta cognitio, prolata, sicut nobis patuit, noscitur statuisse sententia antefatum Cassiopi castrum sub jurisdictione Ecclesiae tuae, quemadmodum semper fuit, debere persistere, formam ejusdem sententiae comprobantes, apostolicae sedis auctoritate eam favente justitia confirmamus, atque per omnia robustam manere decernimus. Nam nulla aequitatis ratio, nullus canonum ordo consentit ut parochiam alterius alter aliquo modo debeat occupare. Unde licet districtionem contra se non modicam hujus litigii culpa videatur exigere, propter quod ab eis mala pro bonis sint reddita, studendum tamen est ut excessu benignitas non vincatur, nec illud quod extraneis debetur fratribus etiam necessitatem patientibus denegetur, ne nihil charitas agere in episcoporum mentibus judicetur, si sine consolationis remedio hi quibus magna est habenda compassio relinquantur. Oportet ergo ut sacerdotes vel clerus Euriae civitatis ab antefati Cassiopi castri habitatione nullatenus repellantur, sed et beati Donati sanctum ac venerabile corpus, quod secum detulerunt, in una ecclesiarum antedicti loci quam elegerint, sive intus, sive foris habeant recondendi debita cum veneratione licentiam. Sic tamen ut dilectioni tuae, in cujus parochia castrum ipsum est positum, emissa procuretur cautione munitio, per quam promittat episcopus Euriae nullam sibi in eo potestatem, nullum privilegium fore, nullam jurisdictionem, nullam tanquam cardinalis episcopus ulterius auctoritatem defendere; sed pace Deo propitio reddita, ablato venerabili sancti Donati, si maluerint, corpore, ad propria se modis omnibus reversuros. Ut hujus promissionis persistente memoria, nec illi 1266 de caetero quidquam sibi illic principaliter quacunque occasione audeant vindicare, sed omni se tempore esse ibidem hospites recognoscant, et fraternitatis tuae Ecclesia juris vel privilegii sui in qualibet parte praejudicium non incurrat. (Vide inf. epp. 8 et 13.)

EPISTOLA VIII. AD BONIFACIUM DIACONUM. Apud imperatorem agat ut, subreptam de Cassiopi castro jussionem rescindens, sententiam suam servari praecipiat.

Gregorius Bonifacio diacono Constantinopoli.

Quoties nos eorum discordia tristes facit qui pacis praedicatores esse debuerant, magna sollicitudine studendum est ut, litigii ablata materia, ad concordiam redeant qui diversa ab invicem voluntate discordant. Quae igitur de Cassiopi castro, quod in insula Corcyra est positum, acta sint, qualiterve id de jurisdictione Corcyritani episcopi episcopus Eurise moliatur subtrahere, et suae nequiter jurisdictioni subjicere, valde prolixum est dicere. Sed dilectioni tuae ut cuncta subtiliter comprehendat, fratris nostri Alcysonis episcopi Corcyrae scripta transmisimus, atque ejus illic venire hominem fecimus, qui etiam verbo minutius te ad singula possit instruere. Hoc tamen breviter indicamus, quia dum Mauricio quondam imperatori esset in praejudicium Ecclesiae Corcyritanae subreptum, nec jussio ejus, quippe quae contra leges et sacros canones data fuerat, habuisset effectum, et indecisa inter partes contentio remansisset aliam illum ad Andream quondam fratrem nostrum tunc Nicopolitanum metropolitam jussionem dedisse, ut quoniam utraque pars ejus erat jurisdictioni subjecta, ipse hanc causam cognoscere et finire canonice debuisset. Qui metropolita, cognita causa prolataque sententia, cujus tibi exemplaria misimus, praedictum Cassiopi castrum sub potestate ac jurisdictione Corcyritani episcopi, cujus et semper fuit dioecesis, esse distinxit. Quam nos sententiam comprobantes, apostolicae sedis auctoritate praevidimus confirmandam. Et ne ea quae decrevimus, ita potuissent esse districta, ut nihil benignitatis habere videretur admistum, curae nobis fuit ita causam pro tempore disponere, sicut sententiae nostrae, quam ad te misimus, textus ostendit, ut neque episcopus, vel clerus Euriae civitatis necessitatem habitationis incurrerent, nec Corcyritanae Ecclesiae privilegia in aliquo turbarentur. Sed quia inter ipsa primordia srenissimo 1267 domno imperatori subreptum est, atque contra judicatum Nicopolitani metropolitae quo ecclesiastica rectitudine et canonica ratione suffultum est, episcopo Euriae, quod nec sine dolore audire vel loqui sine gemitu possumus, cum majori injuria episcopi Corcyritani atque clericorum ejus, antefatum Cassiopi castrum traditum memoratur; ut amota, quod grave est dici, jurisdictione Corcyritanae Ecclesiae, ipse illic omnem tanquam principalem habeat potestatem, sententiam nostram nulli dare praevidimus, ne contra jussionem clementissimi domni imperatoris, vel, quod absit, in despectum ipsius aliquid facere videremur. Itaque dilectio tua pietati ejus cuncta diligenter insinuet, atque constanter astruat hoc omnino illicitum, omnino pravum, omnino injustum, et sacris esse valde canonibus inimicum. Et ideo hujusmodi peccatum temporibus suis introduci in Ecclesiae praejudicium non permittat. Sed quid de hoc negotio judicatum antefati quondam metropolitae contineat, vel qualiter a nobis ea quae ab illo decreta sunt confirmata fuerint suggerat, atque id agere studeat, ut cum ejus jussione nostra illic sententia transmittatur, quatenus et serenitati ipsius, sicut dignum est, reservasse, et rationabiliter correxisse quae male praesumpta sunt videamur. Qua in re omnino danda opera est ut, si fieri potest, etiam jussionem suam ipse tribuat, in qua ea quae a nobis definita sunt servari praecipiat. Nam hoc facto omnis de caetero subreptionis locus obstruitur. Ita ergo ad compescenda haec praejudicia vigilantiam tuam cum omnipotentis Dei adjutorio exercere festina, ut nec modo voluntas eorum qui perversa moliuntur, aliquid contra antiquum ecclesiasticae consuetudinis statum obtineat, nec post ad exemplum res nefanda proficiat.

Quanta praeterea mala, quantasque oppressiones suprascriptus Alcyson, frater et coepiscopus noster, ab actionariis Ecclesiae Thessalonicensis asserat sustinere, ut possis cognoscere, ipsam quam ad nos misit epistolam dilectioni tuae transmisimus. Ideoque praedictae Ecclesiae responsalem venire ad te facito, atque causam ipso praesente cognosce, et de capitulis quibus te ratio moverit fratri et coepiscopo nostro Eusebio scribe, ut homines suos agere injusta prohibeat, et minores non premere, sed magis in quibus justum fuerit moneat adjuvare. Hoc quoque volumus, ut ei qui in civitate Nicopolitana metropolita fuerit ordinatus, dilectio tua scribere debeat, quatenus causam de damnis quae Ecclesiae suae illata praedictus frater noster Alcyson queritur cognoscere, et quod justum est debeat definire, quia a decessore ipsius negotium ipsum non decisum, sed legitur reservatum.

1268 EPISTOLA IX. AD JOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Basilicae consecrandae dat facultatem.

Gregorius Joanni episcopo Panormitano.

Basilicam quam a dilectione tua in honorem beatae semperque virginis Mariae, per Savinum subdiaconum nostrum et rectorem patrimonii, suggeris esse perfectam consecrandi tibi praeceptionis nostrae serie noveris facultatem attributam. quatenus, frater charissime, devotionis tuae desiderium complens, celebritatis perfectione gratuleris. Data mense Decembri, indictione 7.

EPISTOLA X. AD GUDUINUM DUCEM. Ancillae Dei stupratorem militem puniat.

Gregorius Guduino duci Neapolis.

Cum inter multa bona quae nobis de magnitudine vestra saepius nuntiantur illud in vobis plus laudabile dicatur existere, quod castitatem diligitis, et disciplinam, sicut dignum est, custoditis, satis mirati sumus quod in milite illo qui ancillam Dei diabolica instigatione perdiderit, districtissima vindicta hactenus facta non fuerit. Nam et moribus et bonitati vestrae valde conveniens fuit ut ante ad nos ultio quam perpetratae culpae iniquitas perveniret. Sed quia vindictam hujus sceleris non voluntate vestra, sed aliorum credimus subreptionibus esse suspensam, ne hoc peccatum vel numerum indisciplinati militis, vel loca illa in quibus commissum est, valeat premere, hortamur ut sine excusatione aliqua vel modo, qualis vobis fervor sit erga castitatis custodiam demonstrantes, ita pro exemplo aliorum districte emendare tantum facinus festinetis, ut et Deum vobis, in cujus hoc ille injuriam perpetravit, et timorem ejus despexit, placabilem faciatis, et nos vobis de zeli vestri rectitudine gratias referamus. Nam tantam iniquitatem inultam remanere nullo modo patimur.

EPISTOLA XI. AD JOANNEM EPISCOPUM. De trium in episcopos electorum personis, moribus, ac scientia requirat.

Gregorius Joanni episcopo.

Ne incauta eorum ordinatio qui ad episcopatum eliguntur valeat provenire, vigilanti 1269 de corum personis sollicitudine est requirendum. Indicatum siquidem nobis est Florentinum, archidiaconum Ecclesiae Anconitanae, qui ad episcopatum fuerat electus, Scripturae quidem sacrae scientiam habere; sed ita aetatis esse senio jam confractum, ut ad regiminis officium non possit assurgere. Addentes etiam ita illum tenacem existere, ut domum ejus amicus ad charitatem nunquam introeat. Rusticus autem, diaconus ejusdem Ecclesiae, qui similiter electus fuerat, vigilans quidem homo dicitur, sed quantum asseritur, Psalmos ignorat. Florentinum vero, diaconum Ecclesiae Ravennatis, qui electus ab omnibus memoratur, sollicitum esse novimus, sed qualis sit interius, omnino nescimus. Ideoque fraternitas tua una cum fratre et coepiscopo nostro Armenio, suprascriptae Anconitanae Ecclesiae visitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de vita ac moribus singulorum requirere, vel si de nullo sibi sunt crimine conscii quod eos ad hoc officium vetet accedere. Pariter etiam requirendum est si hoc quod de praefato archidiacono dictum est, quia nunquam amicus domum ejus ingressus est, si ita se veritas habet, et utrum ex necessitate, an ex tenacia talis sit, aut si ita senex est, ut ad regendum non possit assurgere, vel si, tactis sacrosanctis Evangeliis, sicut nobis nuntiatum est, jusjurandum praebuerit nunquam se ad episcopatum accedere. Sed etiam de Rustico diacono, quantos Psalmos minus teneat, perscrutandum est. Florentino autem diacono Ravennati, si nullum, sicut diximus, crimen est quod obsistat, apud episcopum ejus agi necesse est, ut ei debeat cessionem concedere; non tamen ex nostro mandato vel dicto, ne contra suam voluntatem eum cedere videatur. Sed hoc ut norunt ii qui eum eligunt, ex se agant; tu vero de singulis cum omni studio ac sollicitudine omnia quae scripsimus requirere atque nobis stude subtiliter indicare ut, renuntiatione tua redditi certiores, quid post haec, Deo auctore fieri debeat disponamus. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 12.)

EPISTOLA XII. AD THEODELINDAM LANGOBARDORUM REGINAM. Gratulatur de sociato catholicae fidei filio. Quod Secundo non responderit, causatur podagram. Habitam sub Justiniano synodum mittit. Romanae Ecclesiae orthodoxiam tuetur. Regi de facta pace gratias refert.

Gregorius Theodelindae reginae.

Scripta quae ad nos dudum a Genuensibus partibus transmisistis gaudii vestri nos fecere participes, 1270 propterea quod omnipotentis Dei gratia, et filium vobis donatum, et, quod valde excellentiae vestrae est laudabile, catholicae eum fidei novimus sociatum. Nec enim de christianitate vestra aliud credendum fuerat, nisi id studere vos, ut quem divino munere suscepistis catholicae rectitudinis auxilio muniretis, ut et Redemptor noster familiarem te suam famulam cognosceret, et Langobardorum genti novum regem in timere suo feliciter enutriret. Unde oramus omnipotentem Deum ut et vos in mandatorum suorum via custodiat, et eumdem excellentissimum filium nostrum Adulouvaldum in suo faciat amore proficere, quatenus sicut hic inter homines jam magnus est, sic quoque et bonis actibus ante Dei nostri oculos sit gloriosus.

Illud autem quod excellentia vestra scripsit, ut dilectissimo filio nostro Secundo abbati ad ea quae scripsit subtilius respondere deberemus, quis petitionem illius vel vestra desideria quae multis esse profutura cognoscit, si aegritudo non obsisteret, duceret postponenda? Sed tanta nos podagrae infirmitas tenuit, ut non solum non dictare, sed etiam ad loquendum vix possemus assurgere, sicut et praesentium portitores legati vestri cognoverunt, qui nos et venientes infirmos invenerunt, et discedentes in summo vitae periculo atque discrimine reliquerunt. Sed si omnipotente Deo disponente convaluero, ad cuncta quae mihi scripsit subtiliter respondebo. Eam tamen synodum quae piae memoriae Justiniani tempore facta est per latores praesentium transmisi, ut praedictus filius meus dilectissimus ipsam legens agnoscat quia falsa sunt omnia quae contra sedem apostolicam vel catholicam Ecclesiam audierat. Absit enim nos cujuslibet sensum haeretici recipere, vel a tomo sanctae memoriae Leonis praedecessoris nostri, in aliquo deviare; sed quaecunque a sanctis quatuor synodis sunt definita recipimus, et quaecunque reprobata sunt condemnamus.

Excellentissimo autem filio nostro Adulouvaldo regi transmittere phylacteria curavimus, id est crucem cum ligno sanctae crucis Domini, et lectionem sancti Evangelii theca Persica inclusam. Filiae quoque meae sorori ejus tres annulos transmisi, duos cum hyacinthis, et unum cum albula, quae eis per vos peto dari, ut apud eos nostra charitas ex vestra excellentia condiatur.

Paterna praeterea charitate persolventes salutationis officium, petimus ut excellentissimo filio nostro regi conjugi vestro pro nobis de facta pace 1271 gratias referatis atque ejus animum, sicut consuevistis, ad pacem de futuro per omnia provocetis, quatenus mercedem populi innocentis, qui in scandalo perire poterat, ante conspectum Dei, inter multa bona quae agitis, invenire possitis.

EPISTOLA XIII. AD ALCYSONEM CORCYRAEUM EPISCOPUM. Beati Donati corpus in Cassiopi castro recondi sinat, salva Ecclesiae suae jurisdictione.

Gregorius Alcysoni episcopo Corcyrae.

Resipiscentibus fratribus et ad salubre se consilium convertentibus non est neganda benignitas, ne plus in episcoporum mentibus culpa videatur posse quam charitas. Venientem igitur ad nos Petrum, Ecclesiae Euriae lectorem, cum scriptis fratris et coepiscopi nostri Joannis, coram responsalibus dilectionis tuae suscepimus, atque eum post relecta scripta, quae detulerat, curae nobis fuit requirere si quid contra allegationem eorumdem responsalium tuorum haberet quod diceret. Qui dum nihil sibi aliud injunctum vel responsurum se penitus perhiberet, extra hoc quod episcopi ipsius epistola continebat, ea quae canonibus congruebant, Deo auctore, sine tarditate decrevimus. Post longum vero tempus suprascriptus Petrus capitulare protulit, quod sibi datum a suo asserebat episcopo, et idcirco moras causa sustinuit. Sed quia in eodem capitulari memoratus sperasse legebatur antistes ut in Ecclesia beati Joannis, quae intra castrum quod Cassiopi vocatur est posita, sanctum ac venerabile corpus beati Donati 1272 habeat recondendi licentiam, paratum se esse inquiens dilectioni tuae, propterea quod tua probatur esse dioecesis, munitionem emittere nullum tibi ex hoc praejudicium generari, petitionem ejus sine effectu non praevidimus relinquendam, postquam ita sibi necessitatis tempore desiderat fieri consultum, ut Ecclesiae tuae jurisdictionem servare se in omnibus fateatur. Hac itaque ratione permoti, fraternitatem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut sine aliqua mora, vel excusatione, in praenominata beati Joannis Ecclesia recondendi suprascripti sancti venerabile corpus praebeat facultatem, ita sane ut prius scriptura interveniente te muniat nunquam sibi in antefata Ecclesia vel castro, sub quolibet argumento, aliquam jurisdictionem vel privilegium tanquam proprius episcopus vindicare, sed omne illic jus ac potestatem Ecclesiae tuae, quippe cujus est parochia, inviolabiliter custodire. Pariter quoque te, sicut idem frater noster petiit, convenit respondere, ut tempore quo miserante Deo pace reddita illi ad propria fuerit revertendi licentia, antedictum venerabile corpus auferendi secum sine aliqua objectione fas habeat. Qua de re ne personale esse videatur quod geritur, et inveniri possit unde recidiva rursus excitetur contentio, etiam successores vestri in hac promissione pro conservandis omnibus sunt per omnia complectendi, quatenus hujusmodi praeveniente cautela, nec ille ibidem de caetero sibi quidquam in dioecesi tua contra aequitatem et sacrorum canonum decreta praesumat defendere, et jus Ecclesiae tuae ex hujusmodi concessione praejudicium aliquod nulla unquam ratione sustineat (Vide sup. epp. 7 et 8.)

1273 EPISTOLA XIV. AD FELICEM SUBDIACONUM. Ecclesiae sancti Pauli ad fovenda lumina amplos concedit reditus.

Gregorius Felici subdiacono et rectori patrimonii Appiae.

Licet omnia quae hic apostolica habet ecclesia beatorum Petri et Pauli, quorum honore et beneficiis acquisita sunt, Deo sint auctore communia, esse debet in administratione actionum diversitas personarum, ut in assignatis cuique rebus cura adhiberi possit impensior. Cum ergo pro ecclesia beati Pauli apostoli, sollicitudo debita nos commoneret ne minus illic habere luminaria idem praeco fidei cerneretur, qui totum mundum lumine suae praedicationis implevit, et valde incongruum esse ac durissimum videretur ut illa ei specialiter possessio non serviret, in qua palmam sumens martyrii capite est truncatus ut viveret, utile judicamus eamdem massam quae Aquas Salvias nuncupatur, cum omnibus fundis suis, id est cella vinaria, Antoniano, villa Pertusa in foro Primiano, Cassiano Silonis, Cornelii, Thesselata, atque Corneliano, cum omni jure, instructo, instrumentoque suo et omnibus generaliter ad eam pertinentibus, cum Christi gratia luminaribus deputare, adjicientes etiam eidem cessioni hortos duos inter Tiberim et porticum ipsius ecclesiae, euntibus a porta civitatis parte dextera, quos dividit fluvius Almon, inter affines horti monasterii sancti Stephani, quod est ancillarum Dei, positum ad sanctum Paulum, et ad fines possessionis Pissiniani, simul et terrulas quae vocantur Fossa latronis, positas ibidem juxta eamdem porticum euntibus; similiter parte sinistra ad portam ubi nunc vineae factae sunt, quae terrulae cohaerent ab uno latere possessioni Eugenitis quondam scholastici, et ab alia parte possessionibus monasterii sancti Edistii, quae omnia Deo adjuvante per antedictae ecclesiae praepositos qui per tempora fuerint et a praesenti septima indictione volumus ordinari. Et quidquid exinde accesserit, luminaribus ejus impendi, atque ipsos exinde ponere rationes. Idcirco experientiae tuae praecipimus ut suprascriptam massam Aquas Salvias cum praenominatis omnibus fundis suis, necnon hortos, atque terrulas quae superius continentur, de brevibus suis delere debeat ac auferre, et cuncta ad nomen praedictae ecclesiae beati Pauli apostoli tradere; quatenus servientes ibi praepositi, omni posthac carentes excusatione, 1274 de luminaribus ejus ita sine nostra studeant sollicitudine cogitare, ut nullus unquam illic neglectus possit existere. Facta vero suprascriptarum omnium rerum traditione, volumus ut hoc praeceptum in scrinio ecclesiae nostrae experientia tua restituat.

EPISTOLA XV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Exarchum temere loquentem moneat, et ipse per epistolam Romanorum malis speratum procuret levamen.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Quia gloriam vestram fixam valde atque stabilem in suis esse moribus audio, multum laetificor, et sic vobis quae mihi displicent sicut speciali filio fiducialiter loquor. Excellentissimus enim exarchus aliqua loquitur quae omnes qui illum amant ad inimicitias illius valeant provocare. De qua re ei per latorem praesentium in excepto quae mihi visa sunt relegenda dictavi; quae, si placet, et vobis relegantur, ut sciatis quid ei de re eadem scribere debeatis. Hic autem quanta necessitas, et quae nos mala constringant, et praesentis responsalis nostri relatione, et ex epistolis fratris et coepiscopi mei Mariniani potestis agnoscere. Unde gloriam vestram decet studiose cogitare, quia nos de sapientia vestra magnam in omnipotente Domino fiduciam habemus, et ubi vos estis, illic causam negligi nullo modo credimus. Ita ergo facite, ut confidentia nostra a sua certitudine non inveniatur aliena. Gratia vos superna custodiat, et prospere agere omnia concedat.

EPISTOLA XVI. FELICIS MESSANENSIS EPISCOPI AD S. GREGORIUM. Quaerit de consanguinitatis gradibus in quibus nubere licet; de episcoporum vexatione a subditis, ac de ecclesiis quarum dedicationes sunt dubiae. Domino beatissimo et honorabili, sancto Patri Gregorio papae, Felix vestrae salutis ac sanctitatis amator.

Beatissimae vestrae salutis ac sanctitatis jura penes Deum sunt manifesta. Dum praedicationibus scilicet apostolicis et doctrinis verae fidei cultura universa repleta sit terra, per divinorum tamen eruditionem eloquiorum, vestra instruente admonitione exhortatoria, superaedificatur orthodoxa Christi Ecclesia apostolica institutione fundata, et a fidelibus patribus firmissime roborata. Ad quam beatissimi omnes apostoli pari honoris et potestatis consortio praediti, 1275 populorum agmina convertentes, pie sancteque de tenebris ad lumen, de lapsu ad veram fidem, de morte ad vitam, homines divinae praedestinationis gratia praescitos, salutaribus praeceptis ac monitis perduxerunt. Quorum sanctorum apostolorum vestra paternitas honoranda sequens merita, et perfectius implens exempla, Ecclesiam Dei morum probitate et actuum sanctitate condecorat, et fide sacra Christianisque moribus vigens, quae fieri Deo placita praecipit studiis pontificalibus indesinenter operatur et perficit, servans divinae legis praecepta, quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sicut narrat Apostolus, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13).

Haec quidem meditantes, ad nos perlatum est a quibusdam Roma venientibus vos Augustino consodali nostro, per venerabilem sanctitatem vestram postmodum episcopo Anglorum genti ordinato et illuc directo, atque Anglis scripsisse, quos olim ad fidem conversos per vos cognovimus, ut quarta progenie conjuncti non separentur. Quae consuetudo dudum in illis aut in istis partibus, quando una vobiscum ab infantia nutritus atque edoctus fui, non erat, nec in ullis praedecessorum vestrorum decretis vel reliquorum generaliter vel specialiter Patrum institutis legi, aut hactenus ab ullis sapientibus esse concessum didici. Sed semper usque ad septimum originis suae gradum haec a sanctis antecessoribus vestris et caeteris sanctis Patribus, tam in Nicaena synodo, quam et in aliis sanctis conciliis congregatis, servari debere reperi, et a recte viventibus ac Dominum timentibus hominibus studiose praevideri cognovi. Dum haec nobiscum versabantur, supervenere et alia de quibus necessarium nobis videtur vestram consulere auctoritatem. Venerunt quippe ad nos tam Benedictus, Syracusanae Ecclesiae episcopus, quam et alii fratres nostri equidem episcopi lacrymantes, ac dicentes per saeculares et laicos nimis se esse turbatos atque animo afflictos super immoderatis actibus eorum, pro quibus et aliqua injusta eis impingebantur.

Sunt etiam quaedam ecclesiae in nostra provincia super quarum consecrationibus dubitatur, et tam propter antiquitatem, quam et propter earum custodum incuriam, nescitur utrum dedicatae ab episcopis fuerint, necne. Super quibus omnibus nos a vestra sanctitate ac vestrae sanctae sedis auctoritate instrui precamur; et utrum ea quae, sicut praediximus, vos praefato consodali nostro Augustino episcopo et Anglorum genti scripsisse audivimus, specialiter eis aut generaliter omnibus scripta sint scriptis vestris imbui quaerimus, et de hac sive de aliis praescriptis rebus pleniter informari cupimus. Nos enim ea quae legimus, et observari a fidelibus cognovimus, non increpando, 1276 quod absit, vobis significamus, sed quid rationabiliter et fideliter super his observare debeamus requirimus. Et quoniam non modicum murmur super hac re nobiscum versatur, quid respondere fratribus et coepiscopis nostris debeamus a vobis quasi a capite responsum quaerimus, ne super his ancipites remaneamus, aut murmur illud tam vestris temporibus quam posteris inter nos aut alios remaneat, rumorque vester, qui semper bonus et optimus fuit, detractionibus laceretur, vel subrogetur, aut nomen vestrum, quod absit, supervenientibus temporibus blasphemetur. Nos enim quae recta sunt auctore Deo humili corde servantes, uno vinculo charitatis vobis constricti, vestram religionem in omnibus, ut fideles alumni defendentes, a vobis quae recta sunt quaerimus; scimus enim ut semper sanctae sedis praesules primo apostoli, deinde successores eorum fecerunt, vos universalis Ecclesiae, et maxime episcoporum, qui oculi propter contemplationem et speculationem vocantur Domini, curam gerere, ac de religione et lege nostra assidue cogitare, sicut scriptum est: Beatus qui meditabitur in lege Domini die ac nocte (Psal. I, 2). Quae meditatio non lectione per figuram litterarum tantum conspecta, sed exuberante in vobis Christi gratia, in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita. Nullatenus de vestro corde recedente lege Christi Domini sacrosancta, sicut in Psalmis dicit Propheta: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium: lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI, 30), non atramento sed Spiritu Dei vivi vestris in arcanis conscripta; non igitur in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis. Exstinguatur, oramus, vestris sapientissimis responsis et auxiliis omnis tenebrarum caligo, ut lucifer nobis resplendeat per vos, sanctissime Pater, et dogmatica definitio omnes ubique laetificans, quia gloriosi sanctae Ecclesiae Patres propria et piissima dogmata in aeternae vitae firmam haereditatem praedicasse noscuntur. Et subscriptio: Incolumem vos et Deo placitum, sancte Pater patrum, orantem pro nobis Dominus custodiat in aevum. Amen.

EPISTOLA XVII. AD FELICEM MESSANENSEM EPISCOPUM. Interrogatus respondet de consanguineorum conjunctione, de vexatione episcoporum a subditis, ac de dubia ecclesiarum consecratione. Segregari incorrigibiles, et synodum quotannis congregari praecipit. Reverendissimo fratri Felici episcopo, :Gregorius servus servorum Dei.

Caput nostrum, quod est Christus, ad hoc sua membra nos esse voluit, ut per ejus largam 1277 charitatem et fidem unum nos in se corpus efficeret, cui ita nos adhaerere convenit, ut quia sine ipso nihil esse possumus, per ipsum possimus esse quod dicmur. Ab arce capitis res nulla nos dividat, ne ab eo, si membrum ejus esse refugimus, relinquamur, et velut dejecti de vite palmites arescamus. Ut ergo Redemptoris nostri habitaculum esse mereamur, in dilectione ipsius toto mentis studio maneamus. Ipse namque ait: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus (Joan. XIV, 23). Exegit ergo dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae tuis deberemus consultis respondere. Quod licet non prolixe sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates, quae nostris praepedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen haec, per reliqua sanctorum Patrum instituta, studiis perquirere latius et investigare committimus. Non enim potest mens at rita et oneribus atque importunitatibus praegravata tantum boni peragere, et libere de his loqui, quantum delectata et oppressionibus soluta. Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus tuae sanctitati velimus denegare, sed ut quod hic minus invenitur latius perquiratur.

De tribus enim apostolicam sedem, in qua alitus es et edoctus, capitulis consulendam, praedecessorum tuorum sequens exempla, credidisti, id est de consanguinitatis conjunctione, et de vexatione episcoporum a subditis, et de ecclesiarum dubitatione consecrationum. Quod autem scripsi Augustino, Anglorum gentis episcopo, alumno videlicet, ut recordaris, tuo, de consanguinitatis conjunctione, ipsi et Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter caeteris me scripsisse cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas exstitit testis, nec ea intentione haec illis scriptis mandavi, ut postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam fuerint consanguinitatem inventi, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, conjungantur; sed adhuc illos neophytos existentes saepissime eos prius illicita docere vitare, et verbis ac exemplis instruere, et quae post de talibus egerint, rationabiliter et fideliter excludere oportet. Nam juxta Apostolum, qui ait: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2), ista illis modo, non posteris, ut supradictum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat erneretur, sed coeptum firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur. Sane si in his secus quam debuimus aliquid egimus, non proterviae, sed commiserando actum esse cognoscas. Unde et testem invoco Deum, qui 1278 cogitationes omnium hominum novit, cujus etiam oculis omnia nuda sunt et aperta. Nam si ea destruerem quae antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed eversor esse juste comprobarer, testante Veritatis voce, quae ait: Omne regnum in seipsum divisum non stabit (Luc. XI, 17), et omnis scientia et lex adversus se divisa destruetur. Ideoque necesse est ut omnes concorditer statuta sanctorum Patrum nostrorum teneamus, nihil videlicet per contentionem agentes, sed, ad omne studium bonae devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus auxiliante Domino pareamus, (Vide. l. XI, ep. 64.)

O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem praesentia sibimetipsis exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta consummat! quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat (Coloss. III), quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas ita charitas ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant. His rite perpensis, charitative jam dictis indulsi, nec praeceptum dedi, sed consilium; nec regulam in his posteris ullis tenendam tradidi, sed de duobus periculis quod facilius sit vitandum ostendi. Si igitur in rebus saecularibus suum cuique jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent bona procedere? Quod hac ratione servabitur, si nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur. Quapropter multum cor nostrum magnitudini vestrae congaudet, quod sic vos in vestris actibus studiosos invenimus, ut vos et nostri curam habeatis et talia sciscitando inquirere studeatis, quatenus talia vobis non solum apud homines gloriam, sed et apud omnipotentem Dominum praemia mercedis acquirant.

Caeterum super vexatione episcoporum, de qua nos consulere voluistis, scimus quia a nullis vita praesulum perturbari debet excessibus, quia valde indignum est ut hi qui throni Dei vocantur aliqua motione a regibus vel subditis turbentur. Quoniam si David regum justissimus in Saul, quem constabat jam a Domino reprobatum esse manum mittere non praesumpsit, quanto magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis, sive indiscretionis aut dehonorationis, quidam mittant in unctum Domini, vel in praedicatores sanctae Ecclesiae, quia eorum vexatio sive detractio ad Christum pertinet, cujus vice in Ecclesia legatione funguntur? Unde summopere cavendum est omnibus fidelibus ne clanculo aut publice episcopum suum, id est unctum Domini, detractionibus aut vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quia pro eo quod Moysi famulo Dei propter Aethiopissam detraxit, immunditia leprae multata sit (Num. XII). Et illud Psalmistae: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis 1279 nolite malignari (Psal. CIV, 15). Et in lege divina legitur: Diis non detrahes, et populi tui principi non maledices (Exod. XXII, 28). Unde valde praevidendum est subditis tam clericis quam laicis, ne episcoporum aut praepositorum suorum vitam temere reprehendere audeant, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, ne unde mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt etiam ne cum culpas praepositorum suorum considerant, contra eos audaciores fiant. Sed sic eorum prava apud semetipsos considerent, ut, divino timore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent, quoniam facta episcoporum vel praepositorum oris gladio non sunt ferienda, etiam cum recte reprehendenda videantur; quoniam a praedecessoribus nostris et a reliquis multis sanctis episcopis statutum fore cognovimus, ut oves pastores suos non facile reprehendant, nec eos criminari vel accusare praesumant, quia cum in praepositos delinquimus, ejus ordinationi qui nobis eos praebuit obviamus. Unde Moyses dum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum (Exod. XVI, 8). Quapropter admonendi sunt subditi utrisque ordinis viri ut cum magistrorum facta conspiciunt ad suum cor redeant, et de eorum increpationibus non praesumant, quia non est discipulus super magistrum, nec servus super Dominum suum (Matth. X, 24).

De dedicationum vero ecclesiarum dubitatione, super qua inter caetera nos consulere voluistis, hoc vos rite tenere debetis quod ab antecessoribus nostris traditum accepimus, id est, ut quoties tam de baptismo aliquorum, vel confirmatione, quam de ecclesiarum consecratione dubitatio habetur, et nec scriptis nec testibus ratio certa habetur utrum baptizati vel confirmati, sive ecclesiae consecratae sint, ut baptizentur tales ac confirmentur, atque ecclesiae canonice dedicentur, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat, quoniam non monstratur iteratum quod non certis indiciis ostenditur rite peractum. Haec nos adminiculante divina gratia ita tenere cupimus, vobisque, ut postulastis, tenere et docere mandamus, et ea quae a sanctis Patribus ante nos sunt statuta non proterve irrumpere, sed fideliter servare optamus. Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua vobis in omnibus gratia suffragetur, et effectu implere vos tribuat quod velle concessit, quia in hac re tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur. Progentem vero suam unumquemque de his qui fideliter edocti sunt, et jam firma radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus generationem. Et quandiu se affinitate agnoscunt propinquos, ad hujus copulae non accedere societatem praesumant, nec eam (Grat., c. 35, q. 2, et 3. c. 10) quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere ulli profecto licet Christianorum vel licebit, quia incestuosus est talis coitus et abominabilis Deo, et cunctis bonis hominibus. Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos a sanctis Patribus 1280 dudum statutum esse legimus. Ideo nolumus nos in hac re a vobis sive a caeteris fidelibus reprehendi, quia quod in his Anglorum genti indulsimus, non formam dando, sed considerando ne Christianitatis bonum quod coeperant imperfectum dimitterent egimus.

Paterna ergo vos dilectione salutantes, hortamur ut propositas opportunitate occasiones in vestra efficacia enixius elaborare debeatis, atque id modis quibus possibile fuerit omni studio agere contendatis, quatenus praedicabile desiderium vestrum in auxilium omnium, adjuvante Domino, compleatis. Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod omnes incestuosi a liminibus sanctae Ecclesiae sint separandi, quousque per satisfactionem precibus sacerdotum canonice eidem sanctae Ecclesiae catholicae reconcilientur. Sunt enim mali segregandi a bonis, et iniqui a justis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis (Hincmar., de divortio Lotar. et Thetbergae, interrog. 5). At si incorrigibiles apparuerint, segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, juxta Salvatoris Domini sententiam, qua inter caetera de peccante in se fratre praecipiendo, ait: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem non audierit te, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si eos non audierit, dic Ecclesiae. Si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Luc. XVII, 3; Matth. XVIII, 15, seq.). His ergo et aliis multis sanctorum Patrum auctoritatibus segregandi sunt mali a bonis, ne pereant justi pro injustis, sicut scriptum est: Perit justus pro impio (Isa. LVII, 1, sec. LXX). Debet enim discretio semper fieri inter bonos et malos, sicut est inter haedos et oves. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correctione purganda; sed palam sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, ii qui eos imitando deliquerant corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur. Et melius est ut pro multorum salute unus condemnetur quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum et inter jumenta hoc fieri persaepe cognovimus, ut ea quae scabiem aut impetiginem habere videntur separentur a sanis, ne illorum morbo caetera sana damnentur vel pereant. Satius est ergo ut mali aperte corrigantur, quam pro illis boni pereant. Unde volumus vos omnes in unum convenire episcopos, ut de incidentibus causis fiat disceptatio, et salubris de ecclesiastica observatione collatio, quatenus dum per hoc et praeterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur. Cujus vobis adesse praesentiam, si haec observaveritis, scitote, quia scriptum est: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum (Matth. XVIII, 20). Si ergo dignatur adesse duobus vel tribus congregatis, quanto magis non deerit ubi plures conveniunt sacerdotes? Et quidem quia adhibendum bis in anno concilium Patrum sit regulis institutum, non latet. Sed ne forte aliqua excusatio sit, semel decrevimus congregari, 1281 ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum. Nam plerumque etsi non amore justitiae, metu tamen examinationis abstinetur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. Hanc, frater charissime, observantiam nostris relinquendam posteris teneamus, et omnia quae ad eruditionem nostram sacris apicibus scripta sunt custodiamus, atque ad ea quoscunque possumus excitemus. Certum quippe est quia si toto corde praeceptis salutaribus nos occupamus, omnem vitiorum labem effugimus, quia dum his quibus aedificamur innitimur, locum sine dubio deceptionis excludimus. Quapropter oportet ut enixius in cunctis studiosos vos circa fratres atque subjectos ostendatis. ut omnes cum quibus aliti estis, atque didicistis sanctae Romanae Ecclesiae praeceptionibus parere, apostolicae sedis praecepta multiplicare, apertissimeque nota facere agnoscant; quia quod specialiter tibi tuisque et fratrum tuorum charitati, ut tuae litterae innotuerunt, consultis scribimus, generaliter omnibus tenere mandamus. Circa subjectorum autem 1282 actus fraternitas tua sit vigilans, ut vestrum illis exemplum instructio et vita magistra sit; linguae vestrae exhortatione discant quod metuant, et doceantur quod diligant; ut dum talenta credita cum lucro multiplicantur, in diem retributionis annuente divina gratia audire mereamini: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21, 25.) Curam praeterea de omnibus quae vobis aliisque fratribus nostris, et generaliter cunctis, pro illicitarum rerum prohibitione scripsimus, habere vos per omnia cognoscamus, quia omni studio omnique adnisu necesse est ut fraternitatis vestrae vigilantia compleantur, atque illic omnia quae pro animarum scripsimus salute fideliter recenseantur; quatenus et vos per hoc vestrum zelum qualiter vobis illicita displiceant ostendatis, et nos utiliter providisse, qui vos ac vestram ad hoc prae caeteris personam elegimus, videamur. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque perceptum vobis omnibus servare conceda