LIBER DUODECIMUS. .
Saeculo VI

 LIBER XI LIBER XIII 

LIBER DUODECIMUS. recensere

Indictione 5, anno ordinationis ejus duodecimo. 1181 EPISTOLA PRIMA. AD DOMINICUM CARTHAGINENS. EPISCOPUM. Quod ex gravi morbo convaluerit gratulatur. Monet, saepe nobis vitae inducias concedi, ut paratiores ad judicium veniamus.

Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.

Quam copiosa cordis vestri sit charitas, lingua interprete demonstratis, dum sic ejus suavitate epistolarum vestrarum verba conditis, ut dulce et jucundum sit omne quod scribitis. Unde fit ut fraternitatem vestram, quam corpore non possumus, dilectionis brachiis amplectamur. Nam quod animis concordibus longitudo negat itineris, praestat officium charitatis. Et quoniam sicut amantissimorum fratrum sanitate reficimur, ita aegritudine contristamur, omnipotenti Deo gratias agimus, qui moestitiam nostram nuntio solatus est prosperorum. Qui audientes vos infirmitatem gravissimam incurrisse, priusquam scripta vestra suscepissemus, majori tristitia tenebamur. Sed quia quando de periculo mortis eripimur, ad quid, frater charissime, reservemur incertum est: induciarum tempus ad utilitatem animae convertamus, et, posituri venturo judici rationes, causam nostram apud eum lacrymis et bonis operibus muniamus, ut securitatem de his quae gessimus accipere mereamur. Nam et in causis saecularibus ad hoc frequenter benignus concedit judex inducias, ut qui ante paratus non fuerat, postmodum paratus ad judicium veniat. Et quale est si quod in terrenis negotiis custodimus pro salute animae negligamus? Et ideo quia, juxta Joannis apostoli vocem, nullus sine peccato est (I Joan. I), cogitationum illecebras, linguae incontinentiam, delictorum opera ad memoriam revocemus; et dum licet, magno pulsatu, iniquitatum nostrarum maculas deleamus, ut justus et pius Redemptor noster, non juxta merita nostra vindictam exerceat, sed secundum misericordiam suam flectatur ad veniam. Et quia officium nostrum sua solum flere non sufficit, nisi et de alienis sollicitudinem gesserit, curam in commissi gregis custodia 1182 studiosius impendamus, et suadendo, hortando, terrendo, praedicando, in quantum superna clementia vires donat, officium opere implere festinemus, ut desideratum, Creatore nostro largiente, praemium exspectemus. Sed quia boni aliquid operari sine divino auxilio non valemus, junctis omnipotentem Deum, dilectissime frater, precibus exoremus, ut in mandatorum suorum viam cum commisso grege gratia sua duce nos dirigat, atque ipse nobis et intelligere et agere quae sibi placita sunt concedat, qui misericordiae suae dono nomen nos voluit habere pastorum. Praeterea ex transmissione vestrae sanctitatis beati Agilei martyris benedictionem ea charitate qua nobis est a vobis transmissa percepimus. Mense Septembri, indictione 5.

EPISTOLA II. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Det Matthaeo viro clarissimo in sustentationem solidos duodecim.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Quoties digna consideratione, sustentationis causa, aliqua moerentibus conceduntur, et Deum laetificant, et ipsum ditant sine dubio largientem. Ideo experientiae tuae hac auctoritate praecipimus quatenus Matthaeo viro clarissimo scholastico duodecim solidos dare non differas, quos tuis scito rationibus procul dubio imputandos. Ita ergo cum gratiarum actione jussionem nostram festina implere, ut nulla accipientem possit fatigare dilatio.

EPISTOLA III. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. De puero quodam e Sicilia Misenum ducto, ubi monachi habitum susceperat.

Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.

Lator praesentium Gallus, nauclerus, oblata nobis petitione, noscitur intimasse, asserens puerum se quemdam de Siciliae partibus venientem 1183 orationis gratia ad Campaniae partes perduxisse, qui in Misenati portu conjungens, illic in monasterio conversionis causa sese retinuit. Quem cum hic de conditione sua pro sui periculo diligenter inquireret, quantum astruit, jurisjurandi interveniente vinculo, liberum se, nullique conditioni obnoxium publica voce professus est. Pro quo ab actionariis publicis se remeantem queritur esse constrictum impetentibus cur servum juris publici furtim de illis partibus auferre praesumpserit. Qui, post illata sibi damna, cautione se quoque ostendit obstrictum eumdem puerum ad partes illas quibus valeret viribus revocare. Unde, pietatis causa permoti, hoc experientia tua nos decrevisse cognoscat, ut ad Panormitanas partes, ubi res agitur, ipsum mancipium, licet jam monachi habitum sumpserit, debeat revocare, eumque Fantino defensori nostro contradere, ut ipse quid de eo fieri debeat, secundum praeceptionis nostrae seriem, cujus et te quoque textus poterit informare, salubriter exsequatur. A latore ergo praesentium experientiam tuam volumus fidejussionem accipere, qui mancipium ipsum in sua a te manu suscipiens, illic tibi in Neapolitana civitate pro eo scriptis evidenter spondeat quod illum Fantino defensori nostro sine aliqua excusatione contradat, ut hac praeveniente cautela, et precator liber a cautionis suae reddatur vinculo, et causa mancipii, sicut constituimus, auxiliante Domino, disponatur.

EPISTOLA IV. AD FANTINUM DEFENSOREM. De finienda Maurentii contra Panormitanam Ecclesiam causa moneat Victorem episcopum.

Gregorius Fantino defensori.

Gloriosissimus filius noster Maurentius, magister militum, causam de massa Gentina contra Panormitanam Ecclesiam habere se queritur, et ad hoc latorem praesentium, facto mandato, transmisit, quod debeat sine excusatione aliqua terminari. Ideoque experientia tua reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Victorem, servato honore, commoneat ut aut pacifice causam ipsam sine dilatione studeat terminare, aut certe si utilius sibi esse crediderit eam judicio definiri, omni mora cessante, vice sua personam legaliter instituat quae de eadem massa apud gloriosissimum filium nostrum domnum Venantium patricium et experientiam tuam debeat subire judicium, 1184 ut causa ipsa possit cognita veritate distingui, aut certe alios sibi, si partes voluerint, te imminente, eligant cognitores. Et quidquid mediis sacrosanctis Evangeliis ab eis fuerit statutum ita lege servata tua volumus ad effectum exsecutione perduci, ut nihil inter partes remaneat, unde post haec redivivo possint litigio fatigari.

EPISTOLA V. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Maurentii homines commendat.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Postquam gloriosissimo filio nostro Maurentio hoc apud vos solum potest sufficere, quod eum nostrum esse proprium non nescitis, qualiter ei a vobis sit concurrendum scribere non debemus. Sed ne, data occasione, fraternitatem vestram in causa ipsius praetermittere videamur, latores praesentium commendantes, hortamur ut quia eos pro percipiendo precario suo illuc noscitur transmisisse, vestra ope in omnibus fulciantur. Cui, ut melius praestare possitis, quia vos in multis esse non est dubium occupatos, Mennam notarium, quia bene novit esse sollicitus, deputate, ut ipse eos vestro nomine, in cunctis ubi necesse fuerit, studeat adjuvare, quia quid agere debeant, dato sibi capitulari, ut perhibent, sunt instructi. Cumque ego sanctitatem vestram sua in praesenti relatione informaverim, ita vos in ejus causis impendite, ut sicut et nos de fraternitate vestra certi sumus, et ille omnino confidit, vobis suffragantibus, utilitas ipsius, Deo adjutore, salubriter peragatur.

EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Commendat Maurentii homines.

Gregorius Theodoro curatori.

Quia sic de gloria vestra sicut de charissimo revera filio omnino praesumimus, certi de vobis, eos qui nostri sunt commendamus. Ob quam rem, paterno salutantes affectu, quaesumus ut praesentium portitoribus, quos gloriosissimus Maurentius magister militum ad precarium suum accipiendum transmisit, vestram tuitionem impertire dignemini; quatenus, vobis patrocinantibus, nec moram illic contra rationem nec laborem debeant sustinere, sed quidquid praedicto 1185 gloriosissimo viro competit, gloriae vestrae opitulatione sine difficultate percipiat, ut et ipse nostris amplius sit devotus obsequiis, et nos pro eo referre gratias, sicut dignum est, valeamus.

EPISTOLA VII. AD SAVINELLAM, COLUMBAM ET AGNELLAM. Idem ad singulas scribens, hortatur ut largioribus eleemosynis coelestes comparent thesauros.

Gregorius Savinellae, Columbae et Agnellae a paribus.

Satis me, gloriosa filia, operationis tuae audita bona laetificant, quod illa agere perhiberis per quae, dum egentibus misericorditer subvenis, ipsa misericordiam consequaris, et alios, temporaliter nutriendo, bonis in aeternum coelestibus satieris. Et ideo quia fidelis est cui credis, secura commenda ea quae tribuis, ut in die tribulationis recipias quod impendis. Ait namque egregius praedicator: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est servare depositum meum in illum diem (II Tim. I, 12). Ecce, gloriosa filia, quanta sit bonorum operum certitudo considera, et larga sit semper manus in opere, ut fiat vobis quod scriptum est: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15). Quisquis igitur copiosum in coelis fructum habere desiderat, seminare, dum tempus est, non omittat, ut manipulos in die messis cum laetitia colligat. Nam qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psalm. CXXV, 5). Sed qualis messis ex hujusmodi semente futura sit, dicat Apostolus: Qui seminat in carne sua, de carne metet et corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam (Gal. VI, 8). Ne vero inopia nos egestatis inveniat, hanc nobis messem satione multiplici praeparemus; et quanto uberius satiari cupimus, tanto ei a quo totum accepimus largius conferamus. Nam ipse de se Dominus ait: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes fui, et collegistis me; nudus fui, et operuistis me (Matth. XXV, 35), etc., atque in conclusione subjungitur: Amen dico vobis, quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Hoc igitur studiosius agite, et haec agentes in terra vobis retribui nil quaeratis, quia superna desiderantibus temporalia nulla sunt. Sed ibi desideria vestra figite, ubi quidquid retribuitur finem non suscipit. Bonum ergo facientes non deficiatis, ut illic vobis thesauros thesaurizare possitis, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. VI).

Praeterea, gloriam vestram paterno salutantes affectu, indicamus per latorem praesentium Hilarum, chartularium nostrum, clavim nos a sacratissimo corpore beati Petri apostolorum principis transmisisse, in qua de catenis quoque ipsius benedictio continetur. Quae collo vestro suspensa, hoc vobis, eo intercedente, gratia absolutionis fiat, 1186 quod illi fuit causa martyrii. Omnipotens Deus in suo vos timore custodiat, atque sic cor vestrum ad bonam semper operationem accendat, ut et hic vobis suam gratiam tribuat, et ad gaudia vos postmodum aeterna perducat.

EPISTOLA VIII. AD COLUMBUM NUMIDIAE EPISCOPUM. De gravi Donadei adversus Victorem episcopum suum querela inquirat sollicite, ut congruam det poenam reus.

Gregorius Columbo episcopo Numidiae.

Quam gravis et auditu ipso intolerabilis Donadei latoris praesentium, qui se asserit fuisse diaconum, sit querela, ab eo data petitio quae tenetur in subditis fraternitati vestrae faciet manifestum. Sed quia pervenit ad nos quod pro corporali peccato fuisset depositus, dilectio vestra subtili hoc inquisitione perquirat, et si ita est, in poenitentia retrudatur, ut commissi flagitii vinculum lacrymis possit absolvere. Si vero insons ab hujusmodi perpetratione claruerit, una cum primate concilii, vel aliis fratribus coepiscopisque nostris, omnia quae petitio ejus continet diligenti a vobis examinatione quaerenda sunt. Et si querela ejus veritate fulcitur, et in episcopo ejus Victore, qui contra Deum et sacerdotale propositum tantum committere nefas non metuit, canonici vigoris ista districtio teneatur, ut ex definitione vestra quam sit iniquum quod fecit intelligat, et hic suo ordini reformetur, quia satis perversum et contra ecclesiasticam probatur esse censuram, ut frustra pro quorumdam voluntatibus quis privetur, quem sua culpa vel facinus ab officii quo fungitur gradu, non dejicit (Grat. dist. 55, c. 7).

EPISTOLA IX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Adeodato seni, si revera pauper sit, relaxet ex annuis solidis duobus unum.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Indicavit nobis Adeodatus, praesentium lator, ante multos annos in solo se juris Ecclesiae nostrae hac conditione aedificium posuisse, ut duos solidos annis singulis ecclesiasticae rationi persolveret; et post ejus obitum solum ipsum cum imposito aedificio ad jus Ecclesiae sine dubitatione aliqua remaneret. Sed quia asserit se in tantam pauperiem pervenisse, ut eosdem duos solidos, sicut promiserat, singulis non possit annis impendere, et ob hoc unum sibi petiit relaxari, experientia tua curet addiscere. Et si pauper ita ut asserit manifeste est, nostra praestatione partem mediam relaxatam volumus, ut annis singulis non amplius quam unum solidum exsolvat, quia et aetatis senium et pauperies ejus indicat ut onus quod petit ei debeat relaxari. Ita ergo hoc servari 1187 studii tui sit, ut tamen proprietatem soli atque impositi aedificii post obitum ipsius Ecclesiae sollicitudine et vigilanti cura conserves.

EPISTOLA X. AD FANTINUM DEFENSOREM. Isidori haeredibus instet ut xenodochium construant, aut jam constructo tribuant legatum.

Gregorius Fantino defensori.

Ea quae fienda mandat piae voluntatis intentio, ut ad effectum valeant pervenire, curae debet sacerdotalis existere. Proinde experientiae tuae praecipimus ut haeredibus Isidori, illustris memoriae viri, assidue et fortius debeat imminere, ut xenodochium quod auctor eorum per ultimae voluntatis arbitrium in Panormitana fieri civitate constituit, sine aliqua difficultate, secundum ea quae sunt disposita implere festinent, ne si amplius hoc adhuc negligendum putaverint, tam nostram quam Dei iram de legibus venientem, quam hujusmodi dispositionem implere differentes merentur, incurrant. Si vero deputata in eorum xenodochio, quod fiendum est, quantitas videtur forte non posse sufficere, locus in quo xenodochium ipsum fuerat constituendum, vel quidquid ibi relictum est, xenodochio sancti Theodori, quod in praedicta civitate a Petro quondam constitutum est, applicetur, quatenus et haeredes a sollicitudine vel labore constituendi xenodochii valeant exui, et voluntas defuncti salubriter sumat effectum, dum etsi in loco alio, ipsi tamen rei quidquid a testatore deputatum est erogetur. Ita ergo experientia tua sollicitudinem gerat, ut unum e duobus sine aliqua debeat fieri tarditate.

EPISTOLA XI. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Mandat oratorium consecrare, percepta prius donatione legitima, atque illic presbyterum cardinalem constituere.

Gregorius Passivo episcopo Firmano.

Anio comes castri Aprutiensis, Firmensis territorii, petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in suprascripto castro oratorium se sumptu proprio pro sua devotione fundasse, quod in honorem beati Petri apostolorum principis desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae dioeceseos, in qua visitationis impendis officium, memorata constructio jure consistit, et nullum corpus ibidem 1188 constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est fundos campulos cum conduma una, boves domitos parium unum, vaccas duas, argenti libras quatuor, lectum stratum unum, in peculio capita quindecim, aeramenti capita duo, ferramenta numero quinque, praesentes liberos a tributis fiscalibus solidos sex, gestisque municipalibus alligata, praedictum oratorium solemniter consecrabis. Presbyterum quoque te illic constituere volumus cardinalem, ut quoties praefatus conditor fieri sibi missas fortasse voluerit, vel fidelium concursus exegerit, nihil sit quod ad missarum sacra exhibenda solemnia valeat impedire; sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis.

EPISTOLA XII. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Opportunum hortetur ut in bonis studiis crescat; tum monachus fiat aut subdiaconus, ac tandem Aprutii pastor.

Gregorius Passivo episcopo Firmano.

Bene novit fraternitas vestra (Grat. dist. 61, c. 18) quam longo sit tempore Aprutium pastorali sollicitudine destitutum. Ubi diu quaesivimus qui ordinati debuisset, et nequaquam potuimus invenire. Sed quia Opportunus mihi in moribus suis, in psalmodiae studio, in amore orationis valde laudatus, religiosam vitam omnimodo agere dicitur, hunc volumus ut fraternitas vestra ad se faciat venire, et de anima sua admoneat, quatenus in bonis studiis crescat. Et si nulla ei crimina quae per legis sacrae regulam morte mulctanda sunt, obviant, tunc hortandus est ut vel monachus, vel a vobis subdiaconus fiat. Et post aliquantulum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoveri. Si quae vero gravia obviant, multo magis admonendus est, ut saeculum relinquat, et haec perfectius defleat. Peto autem ut pro me orare debeas, quia cum tribulationibus cordis fatigor nimiis doloribus corporis.

EPISTOLA XIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Defuncti Primogeniti notarii res absque mora in tuto collocet, ne Romanae Ecclesiae aliisve haeredibus pereant.

Gregorius Fantino defensori.

Cognoscat experientia tua Primogenitum notatarium nostrum de hac pro peccatis luce transisse. Et quoniam sanctam Romanam, cui, auctore Deo, 1189 deservimus, Ecclesiam, et conjugem suam, quae se tuitioni ecclesiasticae postea commendavit, haeredes, necnon et filium fratris sui, in unam unciam haeredem idem noscitur reliquisse; ea propter statim ut hoc praeceptum susceperis, antequam eum quisquam obiisse cognoscat, et in substantia illius aliquid fraudis committat, ad locum in quo res ejus sunt reconditae sine mora curabis accedere, et cum omni sollicitudine ac diligentia studii tui sit, praesente Consentio puero, qui rerum ipsarum esse custos asseritur, adhibitis testibus, solemniter ac subtiliter facere, easque res in loco tutissimo, ut utile praevideris, collocare, quatenus apto tempore huc cum eodem puero, Deo auxiliante, valeant transmitti. Sed et caetera, in quibuslibet rebus sive corporibus quae de substantia ipsius esse didiceris, cum omni strenuitate in unum congregare et constituere festina, ut nihil de ejus possit qualibet occasione deperire substantia. Haec igitur omnia ita sollicita et subtili stude cura peragere, ut te illic posito ne dispendium in rebus ipsis eveniat, et cujuslibet fraudis sub qualibet occasione sive exquisitione locus aliquis patere non valeat. Summa vero redituum ejus quae sit nobis pariter tuis scriptis indicare festina.

EPISTOLA XIV. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. E maris periculo ereptum hortatur ut divinae misericordiae nunquam non meminerit.

Gregorius Azimarcho Scriboni.

Quanto nos cognitus casus vestri naufragii contristavit, tanto subsequens epistola relevavit, quod magnitudinem vestram incolumem ad Siciliam pervenisse cognovimus. Et Creatori nostro gratias agimus, qui solita vos pietate protexit, et de maris periculo liberavit. Unde necesse est ut Dei misericordiam, quam in vobis saepe collatam inspicitis, ita semper in omni actu prae oculis habeatis, ut ejus in vobis gratia cumuletur; et sicut ab exterioribus periculis, ita quoque ab interioribus eripiat. Paterna igitur dulcedine salutantes, petimus ut de vestra nos incolumitate, quoties se occasio dederit, relevetis.

EPISTOLA XV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Laurentium juvet in finiendis Bonifacii numerarii rationibus.

Gregorius Romano defensori.

Experientiam tuam non latet in rationibus Bonifacii numerarii nostrum secundum aliquid 1190 interesse, propter quod partem aliquam substantiae suae xenodochio quod ad beatum Petrum apostolorum principem constitutum est dereliquit, et suam nobis conjugem commendavit. Et ideo quia Laurentius, vir clarissimus, praesentium portitor, pro rationibus ipsis, id est nonae ac decimae indictionis faciendis transmissus est, hujus tibi praeceptionis serie injungimus ut ei hac in causa, quocunque necesse fuerit praebere solatia, atque eum aequitate servata juvare festines, quatenus dum te sollicito rationes ipsae salubriter fuerint terminatae, et pauperum fiat utilitas, et mulieris quae commendata est quies procuretur atque securitas. Quia vero nosti quemadmodum causae et maxime tales agantur, si forsitan videris quia rationes ipsae finiri sine dispendio non possunt, ad gloriosissimum Leontium una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Joanne te ire necesse est, et communi cum eo consilio agere, et, ad quantum potueris eloqui, ei promittere quidquid vel ipsi, vel diversis dandum suffragatoribus fuerit, dummodo per partes non eat, sed celerius finem accipiat. Illud autem prae omnibus tractare vos convenit, utrum cum praedicto gloriosissimo viro antequam rationes incipiantur, aut certe loqui propterea debeatis, ne forte causa in examinatione missa, nobis postea ad decidendum difficultatem adducat. Sed quia melius in praesenti quid oporteat poteritis advertere, quod utilius visum fuerit agite. In hac tamen promissione sollicitos vos esse necesse est ut omnia inibi comprehensa pro totius causae decisione plura solida nullo modo promittantur, indicantes ei, si causa exegerit, quia pauper omnino defunctus est. Quod ut ita esse cognoscat, exemplar rerum inventarum de substantia ipsius tibi praevidimus dirigendum. Quod si forte apud praedictam solidorum quantitatem consentire noluerit, eligimus potius hoc quod pervenit ad xenodochium reddere, quam inanem invidiam sustinere. Si vero consenserit, studiose agendum est ut exinde securitas remittatur, quatenus post datam securitatem et decisionem causa recidiva exinde alterius nullo modo valeat quaestionis suscitari. Quod autem dederis in tuis rationibus noveris imputandum.

EPISTOLA XVI. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Laurentio Bonifacii quondam numerarii rationes apud Leontium exponenti faveat.

Gregorius Azimarcho Scriboni.

Magnitudinem vestram, quo tempore hic in Romana urbe fuit, cognovisse recolimus Bonifacium quondam numerarium, condito testamento, 1191 partem aliquam haereditatis suae xenodochio quod ad sanctum Petrum apostolorum principem situm est reliquisse. Et quoniam gerere nos sollicitudinem diximus ut ad gloriosum filium nostrum Leontium persona pro exponendis ratiociniis ipsius mitteretur, curam ut compleri debuisset habuimus. Idcirco quia Laurentius vir clarissimus praesentium portitor ad hoc illud noscitur esse transmissus, magnitudinem vestram paterna dilectione salutantes, petimus ut ei hac in causa concurrere, atque vestra, sicut de vobis confidimus, salva justitia impendere patrocinia debeatis, quatenus dum sincerissimae bonitatis vestrae fuerit ope suffultus, et de viduitate mulieris quondam Bonifacii, et de pauperibus quibus, sicut dicimus, idem Bonifacius haereditatis suae partem aliquam dereliquit, mercedem apud omnipotentem Deum acquiratis.

EPISTOLA XVII. AD MAURILIONEM EXPRAEFECTUM. Amice hortatur ut ad se scribat saepius.

Gregorius Maurilioni expraefecto.

Valde miramur quod nos, diversis de Sicilia venientibus, gloria vestra incolumitatis suae nuntio relevare postponit. Et utrum oblivioni charitatis, an occupationi debeat reputari, nescimus. Et ideo salutantes paternae charitatis affectu, petimus ut, quoties scribendi se occasio dederit, de vestra nos salute, et qualiter circa vos agatur, refovete, quatenus dum secundum desiderium nostrum de prosperitate vestra laeti fuerimus effecti, Redemptori nostro pro vobis agere gratias valeamus. Omnipotens Deus misericordiae suae vos gratia tucatur, et ab omni adversitate servet illaesos atque custodiat.

EPISTOLA XVIII. AD EUPATOREM DUCEM SARDINIAE. Valdarichum commendat.

Gregorius Eupatori duci Sardiniae.

Cum lator praesentium Valdarichus illa nos pro sua commendatione scribere postulet quae magnitudinem vestram aequitatis intuitu sine cujusquam etiam intercessione non dubitamus efficere, petitionem ipsius minime despiciendam prospeximus. Quia ergo ut cum uxore sua, quam hic de Romana civitate esse perhibet, reverti, sicut desiderat, valeat vestris se poscit patrociniis 1192 adjuvandum, paternae dilectionis salutantes affectu, petimus ut hac in re magnitudinis vestrae tuitionem habeat, et a nullo eos illic contra rationis ordinem impediri permittatis, sed desideriis eorum pro vestra mercede adesse et concurrere debeatis, quatenus et illi se adjutos vestra ope congaudeant, et magnitudo vestra poscentibus impendisse quod justum piumque est videatur.

EPISTOLA XIX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Plectiles sellas viginti quatuor petit.

Gregorius Maurentio magistro militum.

Cognoscat gloria vestra mandasse nos Anthemio subdiacono ut aliquantas sellas plectiles nobis dirigere studeat. Aut si factas non invenerit, ipsum apud se artificem tollat, ut in domo ipsius debeat laborare, et vel viginti quatuor sellas omnino bonas faciat. Et ideo quia omnino nobis sunt necessariae, gloria vestra ut hoc fieri possit provideat. Et si forte vos jam aliquas conquisistis, nobis eas transmittite. Sed et Juliano viro clarissimo majori excellentiae vestrae, aut si quis alter habuerit, eas nobis mittere procuret. Ita ergo gloria vestra faciat, ut haec quae scripsimus sollicitudinis vestrae debeant modis omnibus instantia procurari.

EPISTOLA XX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Ad Arogem mittat epistolam suam de juvando in vehendis ad mare trabibus Savino subdiacono.

Gregorius Maurentio magistro militum.

Propterea quod in Ecclesiis beatorum Petri et Pauli trabes sunt necessariae, omnino Sabino subdiacono injunximus ut aliquantas de partibus Brutiorum incidere et ad locum unde huc per mare duci possint trahere debeat. Sed quoniam solus hoc facere non assurgit, Arogi scripsimus ut homines qui sub eo sunt, cum bobus suis, in ejus deputet ite solatiis, promittentes quia dum res perfecta fuerit, dignum ei xenium transmittemus. Gloria ergo vestra epistolam nostram ad eum sub urbana persona studeat sub celeritate transmittere, quae ei hoc quod scripsimus deferat, ut antedictus subdiaconus voluntatem ipsius possit agnoscere. Si vero navigii prosperitate inventa discesserit, cuncta ei gloria vestra 1193 per suas epistolas innotescat, ut sciat quid agere debeat, sed et nobis similiter quae acta fuerint indicate.

EPISTOLA XXI. AD AROGEM DUCEM. Ut Savinum incisas pro ecclesiis sanctorum Petri et Pauli trabes ad mare trahentem juvari praecipiat, xenium spondet.

Gregorius Arogi duci.

Quia sic de gloria vestra sicut revera de filio nostro confidimus, petere aliqua a vobis fiducialiter provocamur, arbitrantes quod minime nos patiamini contristari, maxime in tali re unde anima vestra multum poterit adjuvari. Indicamus autem propter ecclesias beatorum Petri et Pauli aliquantas nobis trabes necessarias esse; et ideo Savino subdiacono nostro injunximus de partibus Brutiorum aliquantas incidere, et usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia in hac re solatiis indiget, salutantes gloriam vestram paterna charitate, petimus ut actionariis vestris, qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis sunt cum bobus suis in ejus transmittere debeant solatium, quatenus, vobis concurrentibus, melius quod ei injunximus possit perficere. Nos enim promittimus quia dum res perfecta fuerit, dignum vobis xenium, quod non sit injuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare, et filiis nostris qui bonam voluntatem exhibent respondere. Unde iterum petimus, gloriosissime fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse praestito beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis.

EPISTOLA XXII. AD GREGORIUM EXPRAEFECTUM. Ad vectandas trabes viginti homines suos ac boves commodet Savino.

Gregorius Gregorio expraefecto,

Scientes quanta erga beatorum Petri et Pauli ecclesias in gloriae vestrae mente maneat dilectio, vestrum nobis post Deum adjutorium scriptis decurrentibus adhibere necessario procuramus, confidentes vos facile et devote quidquid pro earum utilitate cognoscitis impertiri, quibus gloriam vestram etiam sponte non dubitamus velle praestare. Et ideo quia in praedictis ecclesiis trabes omnino sunt necessariae, atque Savino subdiacono ut interim usque ad viginti incidere festinet et ad mare trahere debeat injunximus, paterno salutantes affectu, petimus ut gloria vestra de possessionibus quas illic in emphitheosim habet hac in re homines cum bobus suis faciat praebere solatia, quatenus et ipse vestra opitulatione suffultus ad ea explenda quae sibi injuncta sunt possit esse idoneus, et vos mercedem 1194 valeatis acquirere. Ita ergo, sicut diximus, et ut de vobis confidimus, agite, gloriose fili, ut et nos vobis gratias referamus, et beatos apostolorum principes pro amore et devotione vestra, quam eorum ecclesiis exhibetis, habeatis in omnibus adjutores.

EPISTOLA XXIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Homines cum bobus ad Savinum juvandum mittat.

Gregorius Stephano episcopo.

Quamvis fraternitatem vestram officii sui qualitas pro ecclesiarum utilitatibus ultro solatiari commoneat, non tamen ab re est si illud ex abundanti nostra hortemur epistola quod facere vos convenit prona voluntate. Proinde in ecclesiis beatorum Petri et Pauli trabes valde necessarias fraternitati vestrae duximus indicandum. Et quoniam Savino subdiacono ut aliquantas incidere et usque ad mare trahere debeat, unde huc adduci valeant, injunximus, atque in ea re manifestum est eum opus habere solatiis, sanctitas vestra, ut oportuerit, ei toto studio totaque intentione opem ferre studeat, ac in ejus solatio boves hominesque transmittat, ut nullam excusationem inveniat, sed quae ei praecipimus, vobis opitulantibus, implere sufficiat. Ita ergo fraternitas vestra faciat, ut ei se quantum valet impendat. Nam quantum praedicti subdiaconi culpa est, si vobis concurrentibus piger exstiterit, tanto culpabilius erit et gravius, si qua se occasione fraternitas vestra aut excusare, aut indevotam, quod non credimus, monstrare voluerit. Debes autem scire hanc fraternitati tuae curam vehementer incumbere, cujus Ecclesiae trabes olim cultu proprio consueveras procurare.

EPISTOLA XXIV. AD JOANNEM SUBDIACONUM RAVENNAE. Jubet, reprobato Constantio, Maurum, si dignus inveniatur, abbatem ordinari; a peculiaritatis peste mundari monasterium; Claudii abbatis scripta ex ore suo excepta, sed a suo sensu in multis aliena, ad se mitti. Non probat sua in Jobum commentaria publice ad vigilias legi. Magis expedire ut legantur Psalmorum commenta. Nolle se, dum in hoc corpore versaretur, opera sua in publicum facile prodire. Albinum et Augustum commendat.

Gregorius Joanni subdiacono Ravennae.

Venientes monachi monasterii quondam abbatis Claudii, petiverunt sibi Constantium monachum abbatem debere constitui. Quos valde ego in sua petitione detestatus sum, quia mihi terrenae menti esse omnimodo apparuerunt, qui terrenum nimis hominem abbatem quaesiverunt habere. Cognovi enim quod idem Constantius peculiaritati studeat. Quae res maxime testatur eum cor monachi non habere. Ac deinde cognovi quia ad monasterium quod in Piceni provincia 1195 situm est solus pergere sine aliquo fratrum suorum praesumpsit. Ex qua ejus actione cognovimus quia qui sine teste ambulat recte non vivat, aut quomodo aliis regulam teneat quam sibimetipsi nescit tenere.

Ab hoc igitur recedentes, cellerarium quemdam nomine Maurum petiverunt, cujus vitae atque industriae multa testificantur, quia et quondam abbas Claudius eum quibusdam laudabat. Tua itaque experientia sollicite requirat; et si ejus vita ad locum regiminis digna est, a reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Mariniano hunc abbatem ordinari faciat. Si vero est quod ei omnino obviet, et ex sua congregatione invenire aptum minime possunt, ipsi sibi aliunde eligant, et is quem elegerint fiat. Hoc autem praedicto fratri et coepiscopo nostro omnino dicere stude, ut peculiaritatem a quatuor aut a quinque monasterii monachis, in quibus corrigi hactenus minime potuit, studiosissime compescat, et hoc ipsum monasterium a tali peste mundare festinet, quia si illic peculiaritas a monachis habetur, neque concordia neque charitas in congregatione eadem poterit permanere. Quid est autem habitus monachi, nisi despectus mundi? Quomodo igitur mundum despiciunt qui in monasterio positi aurum quaerunt? Ita igitur tua experientia faciat, ut neque loci ordinatio differatur, neque ad nos ulterius hac de re querela perveniat.

Praeterea, quia idem charissimus quondam filius meus Claudius, aliqua me loquente de Proverbiis, de Canticis canticorum, de Prophetis, de libris quoque Regum, et de Heptateuco audierat, quae ego scripto tradere prae infirmitate non potui, ipse ea suo sensu dictavit, ne oblivione deperirent, ut apto tempore haec eadem mihi inferret, et emendatius dictarentur. (Quae cum mihi legisset, inveni dictorum meorum sensum valde inutilius fuisse permutatum.) Unde necesse est ut tua experientia, omni excusatione atque mora cessante, ad ejus monasterium accedat, convenire fratres faciat, et sub omni veritate quantascunque de diversis Scripturis chartulas detulit, ad medium deducant, quas tu suscipe, et mihi celerrime transmitte.

De tuo autem reditu, quia molestiam te validam incurrisse cognovimus, Deo propitio, in subsequenti cogitamus.

Illud autem quod ad me quorumdam relatione perlatum est, quia reverendissimus frater et coepiscopus meus Marinianus legi commenta beati Job publice ad vigilias faciat, non grate suscepi, 1196 quia non est illud opus populare, et rudibus auditoribus impedimentum magis quam provectum generat. Sed dic ei ut commenta Psalmorum legi ad vigilias faciat, quae mentes saecularium ad bonos mores praecipue informant. Neque enim volo dum in hac carne sum, si qua dixisse me contigit, ea facile hominibus innotesci. Nam quia dilectissime memoriae Anatolius diaconus quaerenti ac jubenti domno imperatori librum Regulae pastoralis dedit, aegre suscepi, quem sanctissimus frater et coepiscopus meus Anastasius Antiochenus in Graecam linguam transtulit. Et, sicut mihi scriptum est, ei valde placuit, sed mihi valde displicuit ut qui meliora habent in minimis occupentur.

In parte autem tertia beati Job in eo versu in quo scriptum est: Scio quod Redemptor meus vivit, suspicor quia praedictus frater et coepiscopus meus Marinianus mendosum codicem habeat. Nam in scrinio nostro idem locus aliter habetur quam hunc in aliorum Codicibus esse cognovi, atque ideo eumdem locum relevari feci, ut sicut in scrinio nostro est, ita quoque hunc et saepefatus frater meus habeat. Quatuor enim verba sunt, quae si eidem loco defuerint, non modicum possunt lectori scrupulum generare. Haec omnia subtiliter et celeriter exsequere. Et si apud excellentissimum exarchum nihil potes, vel haec non videaris neglexisse quae potes.

De loco autem Albini quid dicam, de quo nobis aperte contra justitiam respondetur? De quo tamen debes districtius cogitare.

Praeterea ante aliquantum temporis experientiae tuae praeceperamus ut apud eminentissimum filium nostrum praefectum ageret, quatenus cura formarum committi Augusto vicecomiti debuisset, pro eo quod omnino sollicitus atque strenuus vir est. Et ita hactenus distulisti, ut nobis nec quid egeris indicares. Et ideo apud eumdem eminentissimum filium nostrum vel modo omni agere intentione festina, ut formae praedicto clarissimo viro per omnia committantur, quatenus sollicitudine sua aliquatenus eas valeat reformare. Nam sic despiciuntur atque negliguntur formae ipsae, ut nisi major sollicitudo fuerit, intra paucum tempus omnino depereant. Sicut ergo nosti quam necessaria causa sit et generalitati utilis, sic studendum tibi est, ut praedicto, sicut diximus, viro pro sua sollicitudine modis omnibus committatur. Datum mense Januario, indictione 5.

1197 EPISTOLA XXV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Non jungendos matrimonio extra massam in qua nati sunt Petri defensoris filios.

Gregorius Romano defensori.

Petrus, quem defensorem fecimus, quia de massa juris Ecclesiae nostrae quae Vitelas dicitur oriundus sit, experientiae tuae bene est cognitum. Et ideo quia ita circa eum benigni debemus existere, ut tamen Ecclesiae utilitas non laedatur, hac tibi praeceptione mandamus, ut eum districte debeas commonere, ne filios suos quolibet ingenio vel excusatione foris alicubi in conjugio sociare praesumat, sed in ea massa, cui lege et conditione ligati sunt socientur. In qua re etiam et tuam omnino necesse est experientiam esse sollicitam, atque eos terrere, ut qualibet occasione de possessione cui oriundo subjecti sunt exire non debeant. Nam si quis eorum exinde, quod non credimus, exire praesumpserit, certum illi sit quia noster consensus nunquam illi aderit, ut foris de massa in qua nati sunt aut habitare aut debeant sociari, sed et superscribi terram eorum. Atque tunc sciatis vos non leve periculum sustinere, si vobis negligentibus quisquam ipsorum quidquam de iis quae prohibemus facere qualibet sorte tentaverit.

EPISTOLA XXVI. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Ne dimissis aliis, Domitii filium retineat.

Gregorius Maurentio magistro militum.

Petiit Domitius vir magnificus, ut vestrae gloriae scribere deberemus, quatenus, navigantibus aliis, et filio suo similiter esset licentia navigandi. Et quamvis de gloria vestra certi sumus quia nihil quod indiscretum est faciat, sed omnia sapienter intendat; hortamur tamen ut si alii relaxantur, ille non debeat retineri, ne forsitan non ex ratione, sed sola fratrum inimicitia retineri videatur. Vos tamen qui praesentes estis, aequitatis consideratione generalem etiam utilitatem attendentes, melius quid expediat potestis advertere.

EPISTOLA XXVII. AD QUERTINUM EXPRAEFECTUM. Cur pro Bonito praefecturae administrationem expetente agere nolit.

Gregorius Quertino expraefecto.

Epistolam gloriae vestrae suscepimus, in qua scripsistis ut pro glorioso Bonito filio nostro 1198 agere debeamus, quatenus praefecturae illi administratio committatur. Equidem nos eumdem filium nostrum non modo, sed multi sunt anni quod novimus, et idcirco concurrere illi per omnia festinamus, sed non in illa re de qua amaritudines posset et tribulationes assumere. Nam administratio ipsa uni priori ipsius et alteri minori ipsius oblata est, et miscere se nullo modo voluerunt, scientes omnino grave esse et praesertim hoc tempore, administrationem suscipere. Si ergo illis grave fuerit, quanto magis isti debet esse difficile, qui nobis in actione est? Additur quia et inutile (Grat. dist. 88, c. 8) et valde laboriosum est hominem litteratum ratiociniorum causas assumere, et in eis se, quod non expedit, obligare. Super haec autem res illa nos revocat, quia nullum de hac actione bene exisse recolimus, nisi gloriam vestram, de qua omnipotentem Dominum petimus ut eam usque ad finem continua protectione custodiat. Et ideo hoc considerantes, in ejus laesione miscere nos nolumus. Nam quod modo putatur utile, certum est quia postmodum plenum laboris erit atque dispendii. Si autem sic utilitatibus suis aestimat oportere, et vult agere ut haec administratio sibi committatur, nos contrarii non sumus, sed etiam modo futuris tribulationibus ipsius condolemus, quia quid passurus sit, exemplo praecedentium non nescimus.

EPISTOLA XXVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM NUMIDIAE. Coercendum Paulinum antistitem, qui in clerum suum saevierat, et sacrilega nundinatione sacros ordines vendebat.

Gregorius columbo episcopo Numidiae.

Quia bene olim nobis est cognitum fraternitatem tuam sacerdotali gravitate et zelo esse ecclesiastico decoratam, satis oportere prospeximus ut interesse ad cognoscenda ea quae correptionis indigent debeat, ne, si fuerint dissimulatione postposita, licitum esse sibi credat quisque quod potest. Qualiter autem fratrem nostrum Paulinum, Tegessis civitatis episcopum, clerus suus, vel hi qui in sacro sunt ordine constituti, in se perhibeant corporaliter excessisse, audire non indiges, quippe quia priusquam haec ad nos querela pertingeret, tibi jam factum est, sicut eis asserentibus didicimus, manifestum. Et quoniam praepositis in subjectorum poenam fas esse non debet saeviendi, Victori fratri et coepiscopo nostro, qui primatus inter vos locum tenet, curavimus scribendum, ut una cum tua fraternitate vel cum aliis fratribus et coepiscopis nostris, quos adhibere prospexeritis, inter memoratum fratrem consacerdotem nostrum et clerum ipsius causam subtili debeat investigatione cognoscere. Et ideo dilectio tua immineat atque sollicitudinem gerat, ut ea quae ad nos perlata sunt inaudita non transeant, 1199 ne discordia in Ecclesia, unde magnopere pellenda est, nutriatur. Et si quidem contra eum clericorum suorum vera querela est, culpam suam quam sponte emendare despexit, ita Ecclesiastici vigoris definitione cognoscat, ut et de praesenti sentiat quam sit grave quod fecit, et discat de futuro nil se plus agere posse quam licet. Prae omnibus igitur hortamur ut zelum quem propter Deum habere te novimus ardentius studeas exercere.

Et quia memoratus frater noster Paulinus ecclesiasticos ordines per simoniacam dare haeresim, quod audire nefas est, dicitur; una cum antedicto primate vel aliis subtilius hoc et cum omni tibi diligentia sit curae perquirere. Et si ita, quod absit, inventum fuerit, studendum atque agendum est ut et eum qui praemium accipere, et eum qui dare non metuit, canonicae ultionis sententia feriat, quatenus horum emendatio multorum possit esse correptio. Et priusquam haec radix mortifera coalescat, et plures interimat, totius concilii definitione damnetur, ut nullus unquam pro quovis ordine accipere, nullus dare aliquid audeat, nec quisquam ex gratia, sed promoveatur ex merito, ne et ordo ecclesiasticus confundatur, et sit probitas vitae despectui, si praemium meriti indignus acceperit.

Hilaro autem chartulario nostro injunximus ut si causa poposcerit, cognitioni vestrae interesse non renuat. Si ergo necessarium fuerit, vestris illum apicibus ut illuc venire debeat facite certiorem, quatenus simul cum ipso tractantes melius decernere quae statuenda sunt debeatis.

EPISTOLA XXIX. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut Paulini saevitia in clerum et simonia puniatur ac reprimatur, concilium cogat, ad id vocato, si opus sit, Hilaro.

Gregorius Victori episcopo.

Quanto laetitiae nobis est fratres nostros cognoscere erga filios suos paterna charitate decenter esse sollicitos, tanto tristitiae deputamus quando eos ab illicitis nec aliorum fratrum reverentia, nec sacerdotii praevalet consideratio 1200 temperare. Quam igitur gravis et aspera adversus fratrem nostrum Paulinum, Tegessis civitatis episcopum clericorum ejus vel eorum qui in sacro sunt ordine positi sit querela, fraternitati tuae liquere non dubium est, quia latere te in vicino non potuit quod ad nos in longinquo pervenit. Et quoniam valde cavendum est ne hoc quod eum frustra in se corporali injuria queruntur excedere, aut licite praesumatur, aut fiat dissimulatione deterius, sic manifesti excessus canonica semper moderatione premendi sunt, ut una res et praeteritorum correptio, et esse possit regula futurorum. Proinde simul cum dilectissimo communi fratre Columbo episcopo, vel aliis sacerdotibus quos praevideritis, inter suprascriptum fratrem nostrum et clericos ipsius causam subtili investigatione rimari te convenit. Et si supplicantium querela veritate subsistit, ita hoc regulari emendatione corrigite, ut et quam sit malum quod fecit agnoscat, et officii sui terminos discat de caetero non exire. Nec loci tui, sicut dicitur, ab eo postponi ordinem patiaris, ne illi despectus suus ad periculum, et tibi fiat ad culpam. Nam ad personam in priori loco positam respicit quidquid a minori committitur, nisi sollicite corrigatur.

Illud autem quod idem frater noster Paulinus ecclesiasticos ordines dare sub praemio perhibetur, subtilius a vobis et omnino districte quaerendum est. Et si ita, quod non optamus, esse claruerit, sic ad ulciscendum hoc vester se propter Deum zelus accendat, ut et ordinanti avaritia sua convertatur ad poenam, et illicita ordinatio effectu carens, ambitionis suae desiderio non fruatur. In qua re hortamur vos atque prae omnibus admonemus, ut ita fraternitas vestra studeat esse sollicita, quatenus priusquam unius vitio simoniacae illic haereseos nequitia convalescat, sententiae vestrae falce facto ex opere concilio radicitus amputetur. Nam quisquis ad hoc facinus emendandum officii sui consideratione vehementer non arserit, cum ipso se non dubitet habere portionem, a quo prius hoc peculiare flagitium sumpsit exordium. Et ideo, sicut diximus, hinc vigilanter atque studiose agendum est ut concilium vestrum, quod nunc usque sine hujusmodi prava opinione, Deo custodiente, servatum est, 1201 hujus sceleris venena nec polluere possint nec perdere.

Praeterea Hilaro chartulario nostro praecepimus ut, si res exegerit, interesse vobiscum non differat. Unde, si necesse fuerit, vestris illi ut ad vos venire debeat epistolis indicate, quatenus haec omnia una cum eo salubriter Deo possitis adjuvante dirimere.

EPISTOLA XXX. AD CONSTANTINUM SCODRITANUM EPISCOPUM. Quod in sequenti ad Joannem epistola adversus Pauli flagitium statuitur exsequatur ipse, si potest; sin vero, Joanni ut id exsequatur instet.

Gregorius Constantino episcopo Scodritano.

Quae dilectissimus nobis lator praesentium Nemesion (Grat. 2, q. 7, c. 44), qui se dicit Docleatinae civitatis esse antistitem, de facinore Pauli Docleatini ut ipse asserit, quondam episcopi questus sit, fraternitati tuae fuerant subtilius indicanda, nisi scire te omnia testaretur, quippe quem et compassum sibi et voluisse subvenire, sed perhibet minime potuisse. Et quia tanti causa flagitii negligi vel transiri non debet impunita, ne ejus imitatione scelesta ab aliis, quod absit, sumatur audacia, fraternitas tua exemplaria scriptorum his subdita, quae ad reverendissimum fratrem nostrum Joannem primae Justinianae civitatis episcopum servantem vices nostras direximus, diligentius relegat. Et si secundum eorum seriem explere se cuncta posse cognoscit, ea quae illi mandavimus, ipsa omnia ex nostra auctoritate exsequatur et faciat. Si vero hoc tibi quibusdam forte adversantibus obstaculis vides esse difficile, studendum est ut eadem scripta nostra ad antedictum fratrem nostrum sine excusatione perveniant. Cui etiam et te convenit imminere, ut ea quae ei a nobis mandata sunt districtius exsequi, et nulla debeant occasione lentari; sed ita quae nequiter acta sunt, emendatione congrua corrigantur, quatenus una res et ultio competens delinquentis, et formido sit aliis in eodem ordine constitutis.

EPISTOLA XXXI. AD JOANNEM PRIMAE JUSTINIANAE EPISCOPUM. Expositis Pauli Docleatini episcopi flagitiis, praescribit remedia.

Gregorius Joanni episcopo primae Justinianae.

Quando mala quae poenitentiae fletu purganda sunt augentur excessibus, ita major delinquentibus est adhibenda correptio, ut et ipsi facinus suum saltem poena vindicante cognoscant, et alios ab illicitis ecclesiasticae ultionis timor inhibeat. Dilectissimus itaque lator praesentium Nemesion ad nos veniens indicavit (Grat. 2, q. 7, c. 44), sicut et gestorum exemplaria quae huc detulit continebant, Paulum Docleatinae civitatis episcopum, inter alia mala in corporale crimen lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque, habita cognitione, 1202 ita, quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper, postquam convictus est, etiam eum libellum in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confessus est obtulisse; qua de re sententia, illo episcopali deposito, ejus loco se cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum; sed nunc eumdem Paulum cum auxilio saecularium judicum venientem episcopium more praedonis ingressum, ablatisque violenter rebus ecclesiae, ab eo se projectum et ad summam injuriam ac necem pene perductum. Et quoniam tantae nequitiae pravitas, nec dissimulanda, nec leviter attendenda est, fraternitas vestra haec omnia diligenter curet addiscere, et si ita se ut edocti sumus veritas habet, praedictum Paulum districta faciat exsecutione compelli, ut quaecunque abstulit omni mora vel excusatione cessante restituat. Si vero nihil Ecclesiae, sed proprium se dixerit abstulisse, quamvis grave et iniquum fuerit ut non a vobis vel a metropolitano ejus hoc peteret, sed temerario ausu manu praesumeret agere, verumtamen si quid proprium tulit, sub fraternitatis vestrae debet examinatione constare si verum est. Sed et illud diligenter quaerendum est, si quid male de rebus dilapidavit ecclesiae, ut ex eo quod nunc abstulit, hoc reformare ac satisfacere modis omnibus compellatur. Si autem differre tentaverit, quousque omne quod dilapidavit, vel de substantia tulit, ecclesiae restituat, in monasterium mittendus est, ut saltem coactus reddat quod male auferre non timuit. Qui si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecunde ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione tentaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque dominici corporis ac sanguinis communione privatum in monasterium eum usque ad diem obitus sui ad agendam curet poenitentiam retrudendum, quatenus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emundare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat. Suprascriptus autem dilectissimus frater noster Nemesion in loco suo et episcopatus officio procul dubio reformetur, et ne denuo hac de re inquietudinem ac molestiam patiatur, sollicitos vos esse necesse est, quia hoc non solum ad hujus munitionem, verum etiam ad aliorum constat emendationem proficere, ut pravorum hominum praesumptio nihil de caetero contra sacrorum canonum statuta, vel ecclesiasticam disciplinam ullo modo audeat attentare.

EPISTOLA XXXII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS CONCILII BIZACII. De Clementio ipsorum primate graviter accusato strenue ac diligenter inquirant.

Gregorius universis episcopis concilii Bizacii.

Sicut laudabile discretumque est reverentiam et honorem debitum exhibere prioribus (Grat. 2, q. 7, c. 46), ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eis correctione indigent, 1203 nulla dissimulatione postponere ne totum, quod absit, corpus incipiat morbus invadere, si languor non fuerit curatus in capite. Ante multum siquidem temporis quaedam ad nos de fratre nostro Crementio primate vestro perlata sunt, quae cor nostrum non modico moerore transfigerent. Sed prementibus diversis tribulationibus, et maxime circumsaevientibus hostibus, ea nobis non fuit spatium requirendi. Et quoniam ita sunt gravia, ut transiri indiscussa nullo modo debeant, fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut cum omni sollicitudine ac vivacitate veritatis indagare substantiam multis modis debeatis, ut aut si ita sunt ultione canonica resecentur; aut si falsa, fratris nostri innocentia diu sub nefandae opinionis dilaceratione non jaceat. Unde ut non quis desidiae torpor in requisitione sit, admonemus ut non cujusquam personae gratia, non favor, non blandimenta, vel quodlibet aliud quemquam vestrum vel ad discutiendum quae nobis nuntiata sunt molliat, vel a tramite veritatis excutiat; sed sacerdotaliter ad investigandam vos propter Deum veritatem accingite. Nam si quis in hoc aut piger esse, aut negligentem se praesumpserit exhibere, dictis criminibus apud omnipotentem Dominum se noverit esse participem, cujus zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi causas facinoris non movetur. (Vide epp. 58 et 59, ind. 2.)

EPISTOLA XXXIII. AD FIRMINUM EPISCOPUM ISTRIAE. Gratulatur de illius ad Ecclesiae unitatem reditu. Ut Satanae jaculis constantiae scutum opponat, aliosve, secum revocet, hortatur. Spondet subsidia. Paraturam mittit.

Gregorius Firmino episcopo Istriae.

Quem Redemptor noster de servorum suorum numero perire non patitur, ita misericordiae suae inspiratione cor ejus illustrat, ut, deserto erroris obscuro, ad cognitionem lucis et viam redeat veritatis. Unde, suscepta charissimae fraternitatis tuae epistola, magna in Domino exsultatione gaudemus quod divina te gratia ad unitatem Ecclesiae a qua pertinacium et imperitorum hominum instinctione disjunctus fueras revocavit. 1204 Sed quia quanto antiquus hostis superatum se conspicit, tanto insidiari acrius non quiescit, omnino sollicitum vigilantemque te esse convenit, atque scutum constantiae contra jacula ipsius praeparare, ut illisa frangantur, et vim interius penetrandi non habeant. Nulla ergo te, charissime frater, rerum desideria, nulli terrores, nulla blandimenta, nullae seductiones, quae venenatis verborum sagittis animas feriunt, a reversionis tuae fervore demolliant, aut retro redire compellant, ne qui fortem superaveras, graviter supereris, et captivus, quod absit, post victoriam tenearis. Sed magis ut mater Ecclesia per totum, Deo propitio, orbem diffusa, ad suum te rediisse gremium non inertem agnoscat, studiosissime tibi vigilandum ac laborandum est ut tecum possis et alios revocare, quatenus damna quae tuae aversionis exemplo commiseras non solum reversionis bono resarcias, sed etiam lucrum exhibeas, ut et ad promerendam praeteritorum veniam, et futurorum praemia capessenda plus Domino tuo videaris revocasse quam tuleras.

Nobis ergo omnino curae erit de fraternitatis tuae quiete, ut dignum est, cogitare, quia postquam nobiscum jam Deo protegente unus es, non aliter utilitates tuas quam nostras attendimus. Aliqua vero nobis de necessitatibus vestris Joannes subdiaconus scripsit; sed credimus de Dei nostri potentia quia sanctus Petrus ad quem reversi estis vos deserere non habet. Modo autem de benedictione ejusdem sancti Petri transmisimus fraternitati vestrae paraturam unam, quam vos necesse est cum ea charitate qua a nobis est transmissa suscipere. Mense Maio, indict. 5.

EPISTOLA XXXIV. AD CIRIDANUM. Cum pro sitonico id praestitum sit quod ipse jusserat, non perferendum jam ab Ecclesia illius detrimentum.

Gregorius Ciridano.

Gloriae vestrae dudum scripta suscepimus, in quibus indicastis sollicitudini vestrae serenissimorum principum jussione curam sitonici fuisse mandatam, atque praeceptum esse ut omnis tritici quantitas, 1205 quae in horreis nostrae Ecclesiae suscepta fuerat, vobis tradi per omnia debuisset, et scripsistis ut hoc ipsum parari in specie faceremus. Quod quidem quia vestrum, cujus ad nos quidem bona tanta perlata sunt, non fuerit novimus; et scitis quam durum quamque omnino difficile sit ut res quae nec servari, nec eo tempore ad emendum poterat inveniri, in specie restitui peteretur. Verumtamen, ut exui ab hujus rei sollicitudine valeremus, studii nostri fuit ut etsi cum majori dispendio omnino frumenta ipsa, sicut voluistis, in specie faceremus praeparari. Post vero per latorem praesentium Eutychium virum magnificum, qui se illustrem praefectum esse commemorat, aliam nobis epistolam transmisistis, ut quae summa ejusdem sitonici ab horreariis Ecclesiae sit suscepta prodi inter acta publica debuisset. Et ideo ne per occasionem Ecclesiae quaedam cuiquam nasci videatur occasio, seu excusatio, et quantitatem, sicut scripsistis, defensores Ecclesiae prodiderunt, et quae putaverunt utilia petiverunt. Quod gloria vestra diligenter solliciteque pertractet, et verba eorum non negligat. Nam quidquid post haec in praedicti sitonici specie damni contigerit, amplius jam ad Ecclesiae dispendium sciatis nullo modo pertinere, quia nec habitatores civitatis istius, afflicti revera homines, praedictum sitonicum in suo se asserunt detrimento posse suscipere. Haec igitur omnia gloria vestra cognoscens, ita de his quae sibi sunt commissa, studeat cogitare, ut et utilitatem publicam faciat, et hujus operis pondus Ecclesiae nostrae denuo ad gravamen pauperum non incumbat.

EPISTOLA XXXV. AD DESIDERIUM VIENNENSEM EPISCOPUM. Ne Pancratium diaconum suum a monastica vita revocet.

Gregorius Desiderio episcopo in Gallia.

Pancratius lator praesentium, ut asserit, diaconus, apostolorum se liminibus repraesentans, a nobis noscitur petiisse ut eum fraternitati vestrae deberemus specialiter commendare. Intimavit etiam nobis quod in clericatus officio vestrae sit Ecclesiae mancipatus. Unde, divina inspiratione compunctus, gratiam monasticae conversationis appetiit, illicque in eodem quem sumpsit habitu desiderans permanere, etiam diaconum se ejusdem monasterii factum esse commemorat. De cujus loci servitio avelli nulla patitur ratione. Nunc vero, quantum asserit, fraternitas vestra non quidem impedientis intentu, sed affectu benevolentiae, in officio eum suae vult Ecclesiae revocare. Hortamur igitur ut tam promptae devotioni ejus, quam in sancto studet habere proposito, minime vestra sit impedimento fraternitas; magis autem quibus valetis adhortationibus pastorali admonitione 1206 succendite, ut fervor hujus desiderii in eo non tepescat; ut qui, a turbulento curarum saecularium tumultu se segregans, quietis desiderio portum monasterii appetiit, rursum in ecclesiasticarum curarum non debeat perturbationibus implicari, sed in Dei laudibus permittatur secure ab his omnibus, ut postulat, remanere.

EPISTOLA XXXVI. AD BONITUM DEFENSOREM. Monachis fugitiva mancipia sua colligentibus opem ferat.

Gregorius Bonito defensori.

Filius noster Fortunatus, abbas monasterii sancti Severini, quod in hac urbe Romana situm est, latores praesentium monachos suos illic pro recolligendis mancipiis juris sui monasterii, quae illic latitare dicuntur, dirigens, petiit ut experientiae tuae ei debeant adesse solatia. Eapropter praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut eis in omnibus salva ratione concurrere ac opitulari festines, quatenus, te illic coram posito, atque in hac causa ferente solatia, salubriter haec citius valeant quae sibi injuncta sunt ad effectum, Deo auctore, perducere.

EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM, ANTHEMIUM, ET SAVINUM SUBDIACONOS. Romani expraetoris homines ac possessiones commendat.

Gregorius Romano defensori, Anthemio subdiacono, et Savino subdiacono.

Ea quae sponte praebere nos convenit petiti negare non possumus. Et ideo quia gloriosus filius noster Romanus expraetore possessiones suas et homines qui in illis sunt partibus vestrae voluit experientiae commendari, hac vobis praeceptione mandamus ut possessiones hominesque ipsius servata aequitate tueri non desinatis, atque ita in omnibus causis utilitatibusque ipsius concurrere ac solatiari studeatis, quatenus et ille se hac adjutum commendatione cognoscat, et vos salubriter injuncta exhibuisse comprobemini.

EPISTOLA XXXVIII. AD DEUSDEDIT MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. De bonis ante episcopatum acquisitis testari posse episcopum; proinde ob legatum ex decessoris illius testamento Luminosam ancillam Dei non molestandam.

Gregorius Deusdedit episcopo Mediolanensi.

Nulli dubium est (Grat. 12, q. 5, c. 1 et 12) quia sicut sacerdotibus res in episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, 1207 ita de eis quas ante habuerint, quidquid judicare voluerint non vetantur. Itaque fraternitatem tuam tempore quo ad nos fuit questam esse recolimus quod quaedam immobilia quae Constantius, decessor vester, Luminosae ancillae Dei filiae fratris sui testamenti serie legati titulo dereliquit, jam episcopus acquisisset, decrevisseque nos ut si hoc constaret, nullum ex his Ecclesia vestra praejudicium pateretur. Quod et vos oportet recolere, et molestiam aliquam praedictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione de his quae possidet quidquam auferre. Sed si hoc Ecclesiae vestrae actores probari posse confidunt, vestris nobis epistolis indicate, ut qualiter hoc ipsum constare debeat disponamus; dummodo, cognita veritate, nec Ecclesia vestra pati praejudicium, nec illa injuste videatur affligi, quia, quantum aliqui perhibent, hoc suprascriptus decessor vester non in episcopatu, sed dum adhuc esset diaconus, acquisivit. Unde necesse est ut, sicut diximus, facta probatione debeat constare quod verum est. Eamdem vero ancillam Dei fraternitati vestrae commendamus, ut a nullo eam patiatur gravari vel opprimi, ne si inquietata fuerit, ex hujus causae occasione hoc pati, quod non decet existimetur. Et ideo si quid forte fuerit quod debeat emendari, aut a plano adhortationis vestrae moderamine corrigatur, aut certe nobis subtiliter nuntietur, quatenus et vos ab invidia sitis extranei, et nos quod convenit facere nullatenus omittamus. Mense Maio, indictione 5.

EPISTOLA XXXIX. AD FANTINUM DEFENSOREM. Ex Servidei diaconi haereditate, xenodochio tradat equas decem, Luminosae ancillae Dei quatuor.

Gregorius Fantino defensori.

Experientiam tuam jam credimus cognovisse, dilectissimum filium nostrum Servumdei diaconum, haeredem sanctam Romanam Ecclesiam, cui, Deo auctore, deservimus, reliquisse. Et quia legati titulo quatuor equarum capita Luminosae ancillae Dei proximae suae dari constituit, atque nos, petente dilectissimo filio nostro Florentino diacono, xenodochio Anichiorum, cui praeesse dignoscitur, decem equarum capita cum emissario suo praevidimus largienda, hac tibi idcirco praeceptione mandamus ut latori praesentium, qui ad hoc illic ex opere missus est, tam quatuor quae legata sunt, quam decem equarum capita quas xenodochio concessimus, de equabus 1208 praefati quidem diaconi simul et emissarium sine aliqua debeas excusatione vel mora contradere.

EPISTOLA XL. AD VENANTIUM PATRICIUM. Spondet, se, ubi convaluerit, facta quaedam Samsonis allegorice expositurum.

Gregorius Venantio patricio Panormitano.

Desideratissimae excellentiae vestrae scripta suscepi, in quibus tantum de absentis collocutione gavisus sum, quantum ipsum qui locutus est semper mihi cupio esse praesentem. Vultis ergo ut quaedam de Samsonis factis allegorice disserantur, sed tanta mihi debilitas corporis accidit, ut si qua subire valuerim, exercere animus non assurgat. Bono autem desiderio vestro congaudeo, quia dum expositionem sacrorum verborum cupitis, quam stricte ipsum auctorem eorumdem verborum quaeritis demonstratis. Si igitur vires salutis recepero, auctore omnipotente Domino vestris desideriis parebo. Oro autem ut in cunctis actibus vestris gratia vos superna custodiat, quatenus in bono opere et aspirando vos repleat, et adjuvando confortet.

EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. De Ecclesiarum quarumdam superstitibus tum pecuniis, tum clericis, tum rebus aliis.

Gregorius Pantaleoni notario.

Exspectabamus ut nos experientia tua de argento Ecclesiarum, vel aliis quas invenit rebus, omnino subtiliter redderet certiores, ut ex ejus renuntiatione quod fieri debuisset deliberare minutius potuissemus. Sed non nos ita renuntiatio tua ut oportebat instruxit. Curae ergo tuae sit ut argentum Ecclesiarum, quod clerus et populus habet, apud quos praevideris, in cimiliarchio ecclesiae sub omni sollicitudine atque cautela deponas, atque de eodem deposito inde susceptum accipias. Argentum vero Ecclesiarum, quod pro peccatis a clero et populo destitutum est, tecum huc defer. Si forte tres aut quatuor clericos de ipsis Ecclesiis cognoveris remansisse, facta notitia, quis quomodo est, vel ubi habitat, nobis defer, ut eis, si necessarium viderimus, quid singulis annis accipere debeant, statuere valeamus. Res vero quae vetustate perire possunt, tecum similiter defer, ut ex eis quod utile visum fuerit 1209 disponatur. Tu autem protegente Domino inventa navigii prosperitate revertere.

EPISTOLA XLII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Salustium admoneat ne posthac Luminoso Ecclesiae servo sit molestus.

Gregorius Romano defensori.

Luminosus praesentium lator violentiam se uxoremque suam a Salustio viro clarissimo asserens sustinere, huc necessitate eadem faciente venire compulsus est. Unde quia servum sanctae Mariae, quod est parochiae Grumentinae, se esse asserit, necesse est ut ecclesiastica tuitione valletur. Experientia itaque tua praefato supplici ecclesiastica non desistat impertiri solatia, eumque de quo queritur admonere, quatenus se ab eorum inquietudine compescat. Si vero est quod sibi in eis rationabiliter dicat posse competere, electorum judicio terminetur, tuaque quidquid definitum fuerit exsecutione modis omnibus impleatur.

EPISTOLA XLIII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Sic exigendos ait reditus, ut neque contristentur debitores, neque Romana Ecclesia damnum sustineat.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Filii nostri Paschasius vir magnificus et Plancho vir clarissimus conquesti sunt nobis sanctitatem vestram reditus qui sanctae Romanae Ecclesiae debentur non alibi nisi aut in suburbano civitatis, aut in massa quae dicitur Gelas, velle percipere. Quod ego non ita actum intelligo sicut hi qui murmurant putant. Scio enim sapientiam fraternitatis vestrae, et idcirco vos arbitror sic talia proposuisse, ut per eamdem propositionem quocunque in loco reditus utiles potuissetis accipere. Laudo, frater charissime, intentionem charitatis tantae, et vehementer amplector, quia sic curam Ecclesiae nostrae agitis, quae profecto vestra est, sicut et vestrae quae nostra est; tamen nec in suburbano, nec de massa Gelas, filii mei excellentissimi Italici et domus Venantii reditus quos promiserunt sunt petendi. Sed sive in Syracusana, sine in Panormitana parte dare voluerint, ad hoc solum vestra sanctitas sit intenta, ut utiles per omnia reditus accipiat, secundum promissionem pacti vel cautionis quam misimus. Ita ergo sanctitas vestra provideat, ut neque dilecti filii mei praedicti de relictis suburbanis sibi necessariis contristentur, nec nostra Romana Ecclesia damnum aliquod vel minorem utilitatem in eorum redituum perceptione sustineat.

1210 EPISTOLA XLIV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Accello, qui ab hostibus captivum Stephanum solidis octo redemerat, restituat pretium.

Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.

Stephanus, praesentium portitor, qui uxorem se Ecclesiae nostrae ancillam habere perhibet, octo se solidis ab Accello seniore de hostibus comparatum innotuit. Et quia ad eorum restitutionem se inopem esse commemorat, experientia tua diligenter inquirat; et si ita esse cognoverit, nec habere unde suum possit pretium reddere, cum praedicto seniore ad quantum potueris ordina, et pretium ei quod tibi statuerit restitue securus, quia tempore quo rationes tuas positurus adveneris, de captivorum redemptione quod dederis tibi restitui faciemus.

EPISTOLA XLV. AD EUGENIUM DIACONUM. Servis Dei egentibus duas terrae portiones ad annos triginta sex concedit.

Gregorius Eugenio diacono.

Servi Dei monasterii quod in Blerana civitate est constitutum, de terris suggesserunt necessitatem se gravissimam sustinere. Et quia talibus nos personis oportet ferre consultum, experientiae tuae hac auctoritate praecipimus, quatenus appendicem quae Agellus dicitur, ex corpore massae Gratilianae, cum suis finibus eis debeas contradere, quod eis salvo jure Ecclesiae nostrae in XXXVI annorum spatium concessimus habere. Sed et terrulam modiorum XXX ex praedicta massa, quam pridem a nobis sibi datam possidere noscuntur, pariter in praedicto annorum spatio eos habere concedimus, quatenus tali provisione congregatio illic consistens, hujus rei valeat habere solatium. Experientia itaque tua, hujus praecepti auctoritate suffulta, praedictas terras eis tradere non moretur, ut liberiori animo in Dei laudibus valeant permanere.

EPISTOLA XLVI. AD FELICEM PORTUENSEM EPISCOPUM. Joannem famulum donat.

Gregorius Felici episcopo Portuensi.

Charitatis vestrae gratia provocati, ne infructuosi vobis videamur existere, praecipue cum et minus vos habere servitia noverimus, ideo Joannem juris ecclesiastici famulum, natione Sabinum, ex massa Flaviana, annorum plus minus 1211 decem et octo, quem nostra voluntate diu jam possidetis, fraternitati vestrae jure directo donamus atque concedimus; ita ut eum habeatis, possideatis, atque juri proprietatique vestrae vindicetis atque defendatis, et quidquid de eo facere volueritis, quippe ut dominus, ex hujus donationis jure libero potiamini arbitrio. Contra quam munificentiae nostrae chartulam nunquam nos successoresque nostros noveris esse venturos. Hanc autem donationem a notario nostro perscriptam legimus, atque subscripsimus, tribuentes etiam, non exspectata professione vestra, quo volueritis tempore, alligandi licentiam, legitima stipulatione et sponsione interposita. Actum Romae.

EPISTOLA XLVII. AD VENANTIUM PERUSINUM EPISCOPUM. Ecclesio episcopo frigore laboranti hiemales vestes absque mora mittat.

Gregorius Venantio episcopo Perusino.

Fratrem et coepiscopum nostrum Ecclesium frigore omnino laborare cognovimus, pro eo quod hiemalem vestem non habeat. Et quia aliquid sibi a nobis petiit debere transmitti, fraternitati tuae ad hoc per latorem praesentium transmisimus amphimalum, tunicam, vel pectoralem, ut a te ei debeat sine mora transmitti. Et ideo ad praedictum fratrem nostrum sub omni illud celeritate stude transmittere, atque nobis hoc ipsum quia transmiseris tuis renuntiare epistolis non omittas, sed ita fac ut ad transmittendum, quia vehemens frigus est, moram aliquam minime facias.

EPISTOLA XLVIII. AD LUCIDUM LEONTINUM EPISCOPUM. Quem e congregatione sua Joannes abbas delegerit, ordinet pro monasterio presbyterum.

Gregorius Lucido episcopo Leontino.

Filius noster Joannes, abbas, presbyterum sibi in monasterio suo ex congregatione eadem petit ordinandum. Ideoque fraternitatem vestram praesenti auctoritate duximus adhortandam, quatenus virum quem vobis de congregatione sua ad ordinationem presbyterii obtulerit consecrandum, de eo, sicut est consuetudinis, quaeque sunt discutienda subtiliter perquiratis; et si nihil in eo repertum fuerit quod ei possit obviare, canonice, sicut moris est, consecretis. Nihil ei aliud privilegii concedentes, nisi ut in congregatione sua 1212 quoties opportunum fuerit, sacra missarum debeat tantummodo celebrare mysteria. Mense Augusto, indictione 5.

EPISTOLA XLIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Palatii urbis Romae ministris annonam ab imperatore concessam postulantibus apud Leontium faveat.

Gregorius Romano defensori.

Qualem necessitatem diversa officia palatii urbis Romae de annonis suis sustineant, experientiam tuam credimus non latere. Et ideo quia latores praesentium vice sua illuc omnes elegerunt transmittere, ut apud filium nostrum gloriosum Leontium agere debeant, qualiter ipsae eis annonae, sicut a serenissimis principibus largitae sunt, deputentur impendi, et in hac re etiam sibi petiverunt experientiam tuam debere concurrere, eapropter, quia hoc et etiam illis non petentibus eorum exigit paupertas ac necessitas impertiri, dum aptum opportunumque esse conspexeris, eis de quibus valueris, studii tui sit ita praebere solatia, quatenus hoc quod illis clementissimi principes pietate sibi ingenita concesserunt, et illi consequi valeant, et tu indisertus non videaris existere.

EPISTOLA L. AD EULOGIUM ALEXANDRINUM PATRIARCHAM. A Monophysitarum errore conversos commendat.

Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino.

Latores praesentium Siciliam venientes a Monophysitarum errore conversi sunt, atque sanctae universali Ecclesiae semetipsos adunaverunt. Qui ad beati Petri apostolorum principis ecclesiam pertendentes, poposcerunt a me ut eos meis epistolis vestrae beatitudini commendare debuissem, quatenus ab haereticis qui juxta ipsos sunt nullam jam violentiam perpeti permittantur. Et quia unus eorum dicit monasterium in quo fuit a parentibus suis fuisse constructum, auctoritatem desiderat a sanctitate vestra percipere ut hi qui in eo sunt haeretici, aut ad sinum sanctae Ecclesiae redeant, aut de eodem monasterio repellantur. Haec a nobis indicata vobis esse sufficiant; nam de vestra beatitudine novimus quia quidquid ad zelum Dei omnipotentis pertinet, cum omni facere fervore festinet. Pro me vero ut oretis peto, quia inter gladios Langobardorum quos sustineo podagrae doloribus vehementer affligor.