Epistolae (Gregorius Magnus)/X

This is the stable version, checked on 27 Septembris 2021. Template changes await review.
LIBER DECIMUS .
Saeculo VI

 LIBER IX LIBER XI 

LIBER DECIMUS.

recensere

Indictione tertia. 1041 EPISTOLA PRIMA. AD ROMANUM IN SICILIA DEFENSOREM. Ablatas, tum a Lucillo quondam episcopo, tum a Petro illius filio, res Melitensis Ecclesiae jubet restitui. Trajano jam episcopo monachos in solatium ita concedit, ut idipsum reservet dioecesani episcopi arbitrio. Quae idem Trajanus, dum erat abbas, acquisivit, non ejus, sed monasterii esse declarat. Alia quaedam ut tollat permittit.

Gregorius Romano defensori Siciliae.

Nihil proficit sacerdotum culpas ulcisci, et commissa dejectione crimina vindicare, si eis qui convincente facinore deponuntur, amissio honoris solatium, et casus sui coeperint esse compendium.

Questus itaque nobis est frater et coepiscopus noster Trajanus Lucillum, quondam insulae Melitensis episcopum, flagitii sui iniquitate perterritum, non solum res Ecclesiae, cujus non rector sed inimicus potius exstitit, abstulisse, verumetiam plurima eum ejusdem Ecclesiae competentia de praeteritis retinere, quippe qui in fabricam, vel sarta tecta ipsius nihil pertulit expendere, sed mente sacrilega suis totum studuit compendiis applicare. Et quia grave nimis ac contra Deum est ut sua illi dejectio non sit poena, sed commodum, experientia tua eum districte commoneat ut quidquid abstulit, vel apud se de praeteritis retinet sine mora restituat. Qui si indita sibi nequitia negare fortasse voluerit, quia facile dicitur posse convinci, una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Joanne Syracusano residens subtili inquisitione hujus rei veritatem rimare, quatenus probatione habita, quidquid eum tulisse vel suppressisse claruerit, palam verecundia confusus restituat quod inverecunde clam abstulit. Petrum autem praedicti Lucilli filium similiter tui studii sit admonere, ut quia et ipse supradictae Ecclesiae tulisse plurima perhibetur, honesta ea consideratione restituat; alioquin vestro 1042 et ipse est judicio praesentandus, ut praecedente subtili inquisitione, utrorumque causa valeat uno fine concludi.

Praeterea petiit a nobis suprascriptus Trajanus frater noster ut de monasterio suo, quod in civitate Syracusana situm est, ei quatuor vel quinque dari monachi debuissent. Quod pro ejus solatio nequaquam aestimavimus denegandum, quia ad locum proficiscens incognitum, si proprios quorum consolatione utatur non habeat, mens affecta tristitia minus se ad ea quae utilitatis sunt erigit, et ante incipit succumbere quam laboret. In qua re ne suprascripti reverendissimi fratris et coepiscopi nostri Joannis privilegiorum videremur praerogativam minuere, ita hoc illi noveris esse concessum, ut tamen fratris et coepiscopi nostri Joannis sit arbitrio per omnia reservatum. Quia ergo petitioni suae praedictus frater noster adjecit ut pueros quos de propria pecunia comparavit, ac suos patrisque sui Codices, aut res alias, quas in eodem monasterio habet, ei sit tollendi licentia, ratio nos hoc negare non pertulit. Sed ne postulata videamur indiscrete concedere, hanc tenendam observantiam scito, id est ut quidquid postquam ab abbatis remotus est officio comparavit, vel quolibet titulo acquisivit, libera illi tollendi facultas sit. Sed et hoc quod de monasterio illo in quo conversus est, quod in provincia Valeria in possessione juris sui patrem ejus manifestum est construxisse, pellente hostilitate decedens abstulit, secumque detulit, sine aliqua dubietate ei reddendum est, quia alterius acquisitionis jus effugit quod semel monasterii fuerit dominio sociatum. Si quid autem dum adhuc illic abbatis fungeretur officio acquisivit, non suum, sed monasterii ipsius esse cognoscat. Et ideo de jure illud ejusdem monasterii auferri ulterius quolibet modo non patimur. Legatum igitur quod antedictum fratrem nostrum Capitulana conditrix supradicti monasterii singulis annis de eodem monasterio 1043 per ultimam voluntatem suam habere constituit, experientia tua solatiante, justitia faciente, sine aliqua faciat dilatione percipere.

EPISTOLA II. AD FORTUNATUM NEAPOLIT. EPISCOPUM. Ecclesiam pro monachis, absque missis publicis, baptisterio et presbytero cardinali consecret.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolis.

Fraternitati vestrae esse non putamus incognitum quia Romanus clarissimae memoriae vir, per ultimae suae voluntatis arbitrium, in domo juris sui ecclesiam, quae in civitate vestra sita est, aedificari deputavit. Et quia, Deo miserante, defuncti noscitur voluntas impleta, sanctitas vestra illic ingravanter accedat; et si nullum ibidem corpus constat humatum, locum ipsum in honorem sanctorum Hermetis, Sebastiani, atque Cyriaci, necnon et Pancratii solemniter studeat absque missis publicis cum veneratione debita consecrare; ita ut in eodem loco baptisterium nunquam construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Sed quoties missas ibi degentes illic monachi fieri voluerint, a dilectione vestra presbyterum noverint postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur.

EPISTOLA III. AD FANTINUM DEFENSOREM. Colligat Romani mancipia, atque illorum laboris fructus ad construtum a Romano ipso monasterium mittat.

Gregorius Fantino defensori.

Mancipia juris Romani, spectabilis memoriae viri, qui in domo sua quae Neapoli sita est monasterium ordinari constituit, habitare in Sicilia perhibentur. Et quia monasterium ipsum juxta voluntatem ejus, Deo auctore, noscitur ordinatum, experientia tua praesentium portitoribus, qui ad recolligenda mancipia ipsa illuc directi sunt, omni studio solatiari festinet, et recollectis eis, possessiones illis ubi laborare debeant, te solatiante, conducat. Et quidquid eorum labore accesserit, reservato unde ipsi possint subsistere, reliquum ad praedictum monasterium experientiae tuae cura annis singulis, auxiliante Domino, transmittatur.

EPISTOLA IV. AD SAVINUM SUBDIACONUM REGIONARIUM. In Sisinnium presbyterum de idololatria et sodomia accusatum inquirat diligentissime. Illum, si adsint indicia, detrudat in carcerem. Eumdem cogat ad reddendum orphanis Victoriani presbyteri filiis depositum.

Gregorius Savino subdiacono regionario.

Cum plerumque quod in laicis culpa est, hoc crimen in sacro sit ordine constitutis, 1044 quanta in eis districtione puniendum sit piaculare flagitium, qui zelo rectitudinis uritur non ignorat. Quorumdam siquidem relatione perlatum est, quia Sisinnius, Regitanae civitatis presbyter, quod auditu ipso intolerabile nimis est, idolorum venerator ac cultor sit, adeo ut in domo sua quoddam idolum positum habere praesumeret. Sed et, quod non dissimile nefas est, sodomiae illum scelere maculatum. Et ideo quia tanti facinoris iniquitas districta atque subtili investigatione quaerenda atque plectenda est, hac tibi auctoritate praecipimus ut vigilanti studio et diligenti omnino cura perquiras; et si qua indicia apprehendere hujus rei potueris, eum in custodiam districtam, quousque nobis renunties, redigas; ut qualiter immanissimum facinus discuti debeat ac puniri, deliberare possimus. Scito autem quia studium zelumque tuum qualis contra nefandissima sit crimina haec causa est sine dubio monastratura, per quam te apud nos aut multum de sollicitudine commendari, aut periculose de neglectu noveris accusari. Unde necesse est ut ita te vigilantem in hac requisitione studeas exhibere, quatenus et nos de sollicitudine tua laetifices, et Deum tibi facias esse placabilem.

Hoc quoque nobis de praedicto presbytero nuntiatum est, quod Victorianus quidam presbyter ei cum diversis rebus vel ornamentis auctoritate sua pecuniam commendasset: qui dum depositum abnegaret, judicio habito convietus est, et ut reddere debuisset addictus. Et quia, eo restituere id quod condemnatus est differente, is qui deposuisse dicitur obiit, et necessitate ejus perhibentur filii laborare, et hoc experientia tua diligenter inquirat, atque ita, salva ratione, ad finem hanc causam perducat; dummodo, si ita est, nec ille res alienas perfida mente retineat, et orphani quod suum est vel amisso patre recipiant.

EPISTOLA V. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Mariam ut voluntatem patris sui tandem impleat; et relictas, tum libertis, tum ecclesiae sancti Georgii duas uncias substantiae, vel invita persolvat.

Gregorius Savino subdiacono.

Latores praesentium Stopaulus atque Marcellus, liberti quondam Comitioli excubitoribus, questi nobis sunt, asserentes duas substantiae suae uncias, quas libertis suis idem dominus eorum per paginam testamenti sui legaverat, ab haerede filiaque ipsius Maria uxore Pardi clerici necdum sibi esse completas. Et ut legatum ipsum differre valeat, ab haerede eadem ipsius status sui sibi fieri terrorem insinuant. Et quoniam ea quae relicta sunt tua postulant instantia adimpleri, idcirco tibi hac auctoritate praecipimus ut praedictam Mariam commoneas quatenus voluntatem patris auctorisque sui implere non differat, studiique tui sit ut nullis contra rationem dispendiis debeant subjacere. Quod si forte ab hac se solutione aliqua nititur excusatione defendere, mediis 1045 sacrosanctis Evangeliis causam subtiliter perscrutari, et ita quae legis ac justitiae ordo postulaverit definire te convenit, atque definita effectui mancipare, ut haec ad nos denuo querela non redeat. Quia vero comperimus duas uncias substantiae suae praedictum testatorem ecclesiae sancti Georgii, ubi sepeliri voluit, legavisse, curae tuae sit ut easdem duas uncias, si necdum completae sunt, praedicto loco modis omnibus vindicare debeas, ut piae voluntatis intentio, etiam invita haerede, ad effectum per omnia perducatur, nec in hac re amplius differri quae relata sunt patiaris. Nam sacrilegiam et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis, suis tentaverit compendiis retinere (Grat. 17, q. 4, c. 4).

EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Joannis praefecti uxorem commendat.

Gregorius Theodoro curatori.

Quamvis gloriae vestrae bonitas semel sibi commendatos nesciat oblivioni mandare, verumtamen scientes haec eadem iterata charissimum filium non onerose suscipere, scribere nos quae jamdudum scripsimus non piget. Quia ergo Joannes gloriosissimus filius noster, praefectus urbis ad deducendam huc conjugem suam latorem praesentium Joannem clarissimum virum illic noscitur transmisisse, paterna dilectione salutantes, petimus ut quia memoratus gloriosissimus filius noster divisus hic consistere non potest, venienti conjugi ipsius gloriae vestrae sinceritas patrocinii sui opem ferat. Et ut securius iter suum, Deo custodiente, peragere valeat ad Perusinam civitatem, militari eam solatio fulciri disponat, quatenus et antedictus gloriosus vir amplius patrociniis vestris sit deditus, et nos dulcissimae gloriae vestrae gratias referamus.

EPISTOLA VII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Joannis praefecti uxorem commendat.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Gloriosissimus filius noster Joannes, praefectus urbis, ad hoc illuc latorem praesentium 1046 Joannem virum clarissimum destinavit, ut gloriosam conjugem ipsius Deo debeat protegente huc perducere. Quam et nos huc volumus per omnia advenire, ut praedictum gloriosissimum filium nostrum non divisum, sed totum habere possimus. Fraternitas itaque vestra sollicitudinem gerat ne quod impedimentum ad veniendum sustineat, atque ut hic citius adesse valeat, studiose concurrat. Et ita se circa eam quocunque exegerit usus exhibeat, ut nec suam abesse esse conjugem sentiat, et nos in vobis modis omnibus praesentes esse cognoscat.

EPISTOLA VIII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Se contristatum valde, quod monialem e monasterio iterum abductam revocare neglexerit. Ut vel nunc id praestet impense hortatur.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Si latoris praesentium Stephani viri clarissimi querela veritate subsistit, omnino nos fraternitas vestra contristatos intelligat, cur tam pigra vel deses exstiterit, ut ante ad nos facti pravitas quam correctio perveniret. Questus itaque est quod cognatam ejus, cui aliquando Petrus quidam nequissimus diabolico instinctu de monasterio exire suaserat, atque a Gratioso notario nostro fuerat mutato habitu unde exierat revocata, nequissimus vir iniqua suasione de monasterio rursus ejiciens, apud se nuncusque impudice retineat. Ex qua re valde nos sicut diximus, tua desidia contristavit, cur necdum in monasterium revocata sit ac retrusa. Vel nunc ergo propositi tui consideratio et zelus te castitatis accendat id summopere modis quibus potueris studere, ut asperitatem quam de tantae iniquitatis perpetratione concepimus, ejus citius valeas correctione mollire. Nam et Vitali defensori praecipimus ut vobis hac in causa solatiari non differat. Sed quia memoratus Petrus ab homine filii nostri magnifici Philoxeni dicitur defensari, apud eum vobis cum omni studio et charitate instanter agendum est, ut eam sine aliqua faciat dilatione restitui, quem credimus hoc, quia bonus omnino vir esse dicitur, sine mora facturum. Quod si forte, quod non credimus, aliqua hoc fuerit excusatione dilatum, tunc etiam publice contestandus est. Atque fraternitas nobis vestra renuntiet, ut exinde in urbem regiam 1047 scribamus, quatenus, quod fieri honeste negligitur, ea qua dignum est ultione plectatur.

EPISTOLA IX. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Basilio Capuano antistiti, pro Cethego et Flora, auri libras decem per Maximum solvat.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Gloriosi filii nostri Cethegus atque Flora jugales, pro certis causis suis Maximum virum clarissimum palatinum privatarum ad Siciliam transmittentes, decem libras auri reverendissimo fratri nostro Basilio Capuanae civitatis episcopo, qui illic jam esse dignoscitur, suis utilitatibus profuturas dari de pensionibus ecclesiastici patrimonii voluerunt. In quarum restitutione, ne qua mora fieret, aut difficultas forte contingeret, quantitatem ipsi dilectissimo filio nostro Bonifacio diacono tradiderunt. Et ideo quia nostros nos filios, et praesertim ubi damnum minime sentit Ecclesia, non convenit contristare, his fraternitati tuae mandamus apicibus, ut suprascripto fratri coepiscopoque nostro Basilio et Maximo viro clarissimo, secundum voluntatem praedictorum filiorum nostrorum Cethegi atque Florae gloriosarum personarum, decem libras auri sine tarditate post subditam desuscepto paginam dare debeatis, quatenus dum nulla in accipiendo eis mora provenerit, et illi mandata sibi, ut noverint, utiliter exsequantur, et pars Ecclesiae rationabiliter sit munita.

EPISTOLA X. AD ROMANUM DEFENSOREM. Basilium episcopum forenses causas actitantem ultra quatuor dies in Sicilia morari non sinat.

Gregorius Romano defensori nostro Siciliae.

Perlatum ad nos est (Grat. dist. 88, c. 4) reverendissimum fratrem nostrum Basilium episcopum velut unum 1048 de ultimis in causis occupari, et praetoriis inutiliter observare. Quae res quoniam et ipsum vilem reddit, et reverentiam sacerdotalem annihilat, statim ut experientia tua hoc praeceptum susceperit, eum ita ad revertendum districta exsecutione compellat, quatenus ei illic te insistente quinque diebus sub qualibet excusatione immorari non liceat; ne si quolibet modo eum ibidem moram habere permiseris, cum ipso apud nos graviter incipias esse culpabilis. Datum mense Decembris, indict. 3. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 36. Vide ep. 9.)

EPISTOLA XI. AD GODISCALCUM DUCEM. Arguit quod iratus monasterii januas frangi et bona diripi fecerit. Monachi ad hostes fugam non imputandam abbati. Ut monasterio et abbati adversari desinat, imo ut tuitionem impendat, hortatur.

Gregorius Godiscalco duci Campaniae.

Illa praepositorum sollicitudo utilis (Grat. 11, q. 3, c. 67), illa est cautela laudabilis, in qua totum ratio agit, et furor sibi nihil vindicat. Restringenda ergo sub ratione potestas est, nec quidquam agendum priusquam concitata ad tranquillitatem mens redeat. Nam commotionis tempore justum putat ira quod fecerit.

Pervenit itaque ad nos magnitudinem tuam usque ad hoc esse impetu furoris impulsam, ut non solum frangi januas monasterii sancti Archangeli, verum etiam diripi exinde quod ibi inventum est, feceris. Insuper autem sic contra abbatem ejusdem monasterii diceris exarsisse, ut, nisi occultans se iracundiae tuae tempore latuisset, non leve discrimen incurrisset, denique ut metu tuo perterritus de domo in qua se olim receperat exire nuncusque non audeat. Quod ne frustra fecisse forsitan videreris, fugam monachi ipsius qui ad hostes abiit ad ejus, quantum ad nos perlatum est, crimen impingis, asserens quod cum ipsius voluntate fugerit. Quod si ita est, contristamur, et valde vestram sapientiam miramur. Nam si licitum putatis ut aliorum culpa aliis sit nociva, 1049 multi huic possunt crimini subjacere. Diversorum enim nobilium servi, multarum Ecclesiarum clerici, diversorum monasteriorum monachi, multorum judicum homines, saepe se hostibus tradiderunt. Ergo si hoc creditur, servorum utique domini, clericorum episcopi, monachorum abbates, diversorum fugitivorum judices, omnes sub culpa sunt et crimine constituti.

Nunquid et diebus magnitudinis tuae multi de civitate in qua consistis, ad Langobardos milites fuga non lapsi sunt? Et quis tantae indiscretionis, tantaeque possit stultitiae reperiri, ut eorum iniquitatem tibi aestimet applicandam? Haec itaque sollicite pensa, atque ex te aliorum causas aestima, ut in quorumdam adversitates falsis suspicionibus non ducaris. Si vero est aliquis qui de praedicti monasterii abbate possit aliquid dicere, quod ad culpam reatumque ejus pertineat, nos hoc non negligi, sed magis una quidem cum eis quorum interest, causam omnino districte et sollicite volumus perscrutari, ut aut feriat vindicta culpabilem, aut absolvat veritas innocentem. Si autem nullus inveniri potuerit, qui contra eum hoc quod solus ipse perhibes asserat, hortamur, magnifice fili, ut a memorati monasterii abbatisque ipsius te adversitate contineas, et potius tuitionem illis et propter Deum charitatem impendas. Et si quid est unde animi vestri fortassis offensi sunt, pro nostra eis interventione remittite; et ita vos, sicut Christianos convenit et prudentes, in eorum magis juvamine commodate, quatenus et nos vobis gratias referamus, et ante omnipotentem Dominum mercedem pro impensis servis ejus beneficiis ac solatiis acquiratis.

EPISTOLA XII. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Fuscum abbatem, et monasterium ejus commendat.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Quamvis et ratio et loci sui qualitas fraternitatem vestram commoneat tuitionem monasteriis, et maxime sub se constitutis, impendere, verumtamen quia lator praesentium Fuscus abbas suum a nobis voluit ex abundanti monasterium commendari; his vos hortamur affatibus, ut quia frustra monasterium ipsum inquietudine advenientium asserit laborare, sanctitatis vestrae illud defensio tueatur, et ab aliquo illud gravari contra rationis ordinem non permittat, quatenus dum nullum id injustae rei pondus afflixerit, et vos videamini quod sacerdotis est salubriter impendisse, et degens illic congregatio, quae in Dei laudibus 1050 occupatur, nullis irrationabiliter molestiis valeat subjacere.

EPISTOLA XIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Fuscum abbatem juvet, ut absque mora quae monasterii sui sunt recipiat.

Gregorius Romano defensori.

Fuscus, abbas monasterii sanctorum Erasmi, Maximi, atque Julianae, quod Neapoli ab Alexandra, clarissimae memoriae femina, sicut nosti, fundatum est, quae etiam et haeredem instituit, massam Papyrianensem quae illic in Sicilia sita est, cum xenodochio sancti Theodori, suprascriptum monasterium suum asserit habere communem. Sed ut ad dividendam eam, cum his quorum interest, dilationem non debeat sustinere, experientiae tuae sibi petit adesse solatium. Proinde hujus tibi serie praeceptionis injungimus ut ei concurrere atque in omnibus solatiari festines, quatenus massa ipsa secundum portiones competentes sine mora aliqua dividatur. Sed ne forte dicatur quia a praedicto monasterio possessiones quae hic communes sunt detinentur, esse ex hoc excusatio non debet, quia et ipsas paratus est sine difficultate dividere. Quia vero legatum quod praedictae Alexandrae a Pompeio relictum dicitur, ab eodem quippe xenodochio, quod ei in octo unciis jure perhibetur haereditario successisse, memoratus abbas suo inquit monasterio redhiberi, et hoc quoque experientia tua curet addiscere; et si ita est, agere studeat ut quod relictum est modis omnibus exsolvatur. Ita ergo sollicitudo tua in hac se re exhibeat, ut suffragante justitia, praedicti abbatis labor, quem ad nos veniendo assumpsit, vacuus esse non debeat.

EPISTOLA XIV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Fusco abbati, monasterii sui Codices et vela restitui faciat.

Gregorius Fantino defensori Neapolitano.

Fuscus, abbas monasterii sancti Archangeli quod Macharis dicitur, atque sanctorum Maximi, Erasmi, et Julianae, asseruit Constantium cellae suae presbyterum ob temporis qualitatem se in Siciliam transmigrasse, et Codices monasterii sui atque vela secum pariter deportasse. Quem quoniam defunctum perhibet, et ea quae cellae suae esse commemorat sibi postulat debere restitui, experientia tua veritatem curet addiscere; et si ita est, 1051 omnia quae monasterii ipsius sunt sine aliqua faciat dilatione restitui. Nam contra rationem est ut quod de monasterio pro temporis, sicut dictum est, qualitate sublatum est, ab ejus debeat jure separari. Ita ergo experientia tua agat, ut veritatem addiscens, praedictum illic abbatem, vel quem vice sua transmiserit, dilationem frustra sustinere minime patiatur.

EPISTOLA XV. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Nullum sibi odii vel iracundiae circa illam scrupulum, sed paternam omnino dilectionem inesse significat. Ut offensas nobiliter condonet hortatur.

Gregorius Clementiae patriciae.

Abbate quodam ad nos referente pervenit quod gloriae vestrae a quibusdam sit maledicis nuntiatum quia aliquem, quod absit, contra vos stimulum habeamus. Quod si ita est, quicunque hoc fallaciter confinxerunt, sub puritatis vobis specie duplices exstiterunt, ut se quasi fideles ostenderent, et vos de nobis prave facerent dubitare. Ego autem, gloriosa filia, bona tua olim cognoscens, et praecipue castitatem quae tibi ab adolescentia comes fuit, in magna semper veneratione et dilectione te habui. Sed ne vel nunc aliud cor meum esse gloria vestra suspicetur, nullum mihi odii vel iracundiae circa vos scrupulum inesse significo, sed paternam me vobis dilectionem exhibere cognoscite. Unum tamen, quod ad me perlatum est, reticere non debeo, ne minus esse charitatis incipiat, si silentio prematur quod ad emendationem dicendum est.

Nuntiatum siquidem mihi est quod si quando vos quisquam offenderit, dolorem irremissibiliter retinetis. Quod si verum est, quia quantum vos diligo, tantum contristor, peto ut hoc a vobis vitium nobiliter excludatis, et secus boni operis segetem inimici semen crescere non sinatis. Dominicae orationis verba ad memoriam reducantur, et non apud vos plus valeat culpa quam venia. Excessus gloriae vestrae bonitas superet, et magis salubriter ignoscendo devotum faciat quem potest persistens facere asperitas indevotum. Relinquatur illi unde verecundiam habeat, et non servetur quod doleat. Nam plerumque plus virium habet discreta in correctione remissio, quam in exsequenda ultione districtio; adeo ut nonnunquam haec fideliorem atque subjectum, illa vero obstinatum faciat et aemulum. Et quidem haec non ad hoc dicimus, ut a zelo vos rectitudinis subtrahatis, sed ne tales sitis in minimis, quales esse debetis in maximis. Nam si quando severitatem excessus qualitas exigit, agendum est ut et culpam ultio corrigat, et correctis post gratia non negetur. Haec igitur quia paterna suadente dilectione pro vestra vos anima commonemus, cum ea qua dicuntur charitate suscipite, atque ea ad gloriae vestrae utilitatem assumite, ut bona vestra et apud homines clariora, et apud omnipotentem Dominum 1052 possint esse purissima. De nobis autem sicut re vera, charissima filia, fiducialiter in cunctis praesumite; et quia de vestra cupimus prosperitate semper audire, discurrentibus nos saepius epistolis relevate.

EPISTOLA XVI. AD TURRITANOS ET TAURIANENSES. Venerio episcopo visitatori obediant, idoneumque sibi eligant sacerdotem.

Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Taurianas, Turris et Consentias.

Vestri antistitis obitum cognoscentes, etc. ut lib. XI, epist. 39, mutato nomine Joanni, in Venerii.

EPISTOLA XVII. AD VENERIUM ET STEPHANUM EPISCOPOS. Sub consueta formula visitationis munus injungit.

Gregorius Venerio et Stephano episcopis.

Obitum Paulini Taurianensis Ecclesiae, sed et ill. Turritanae Ecclesiae antistitum directa relatio patefecit. Quapropter visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemniter delegamus: quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque, vel quidquid illud est in patrimonio earumdem Ecclesiarum, a quoquam aliquo modo praesumatur. Et ideo dilectio tua ad praedictas Ecclesias ire properet, et assiduis adhortationibus clerum plebemque earumdem Ecclesiarum admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu tales sibi praeficiendos expetant sacerdotes qui et tanto ministerio digni valeant reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuantur. Qui dum fuerint postulati, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum, ad nos sacrandi occurrant. Commonentes etiam fraternitatem tuam ut nullum de altera eligi permittas Ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis in qua visitationis impendis officium, nullus ad episcopatum dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Provisurus ante omnia ne cujuslibet conversationis meritive laicae personae aspirare praesumant, et ut periculum ordinis tui, quod absit, incurras.

EPISTOLA XVIII. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Ne Amandum a Surrentinis ad episcopatum electum detineat.

Gregorius Clementinae Patriciae.

Amandum presbyterum a Surrentinis, ad episcopatum, gloriosa filia, electum esse cognoscas. Quem quia huc scripsimus debere 1053 transmitti, contristari de ejus absentia non debetis, quia nec abscedere creditur qui mente vobiscum est. Et quoniam pastorem quaerentibus is qui vobis olim placuit gratus est, omnipotentem Deum benedicentes, Christiana magis in hoc devotione gaudete; et ut ad nos celerius aliis profuturus venire debeat, hilariter studete, quia sincerae charitatis est exsultare, quando is qui diligitur, ad hoc vocatur ut crescat.

EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Inquirat de Amandi vita in episcopum electi, eumque Romam quamprimum mittat.

Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.

Postquam is qui ad episcopatum Surrentinae civitatis electus fuerat aptus nobis visus non est, Amandum presbyterum oratorii sancti Severini, quod in castro Luculano situm est, elegerunt. Eapropter experientiae tuae praecipimus ut eumdem presbyterum, excusatione postposita, sub omni ad nos studeat festinatione transmittere, quatenus petentium desideria cum Christi auxilio, si nihil est quod eum impediat, impleantur. Cujus vita vel actus, quia melius possunt illic ubi diu est conversatus agnosci, curae tuae sit cum fratre et coepiscopo nostro Fortunato de eo diligenter inquirere. Et si nulla sunt quae ad sacrum ordinem obsistere valeant, ad nos debet omni postposita tarditate transmitti. Ne autem gloriosa filia nostra Clementina hoc moleste suscipiat, ad eam experientia tua pergat, et cum ejus voluntate hoc faciat. Sin vero reniti fortasse voluerit, huc eum, sicut diximus, sine mora experientia tua transmittat, quia ita animi filiorum nostrorum a nobis pacandi sunt, ut tamen animarum utilitas non debeat praepediri.

EPISTOLA XX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne acceptam ad possessiones emendas pecuniam, in alios usus expendant Surrentini monachi.

Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.

Pervenit ad nos quod monachi, quos in Surrentina civitate pro complenda, sicut nosti, Antonini quondam defensoris voluntate transmisimus, pecuniam quam acceperant ad emendas possessiones expendant. Quae res quoniam non levem eis necessitatem in brevi indicat imminere, 1054 ideo experientia tua, hac auctoritate commonita, provideat atque dispenset ut solidos ipsos incaute vitioseque erogare non debeant. In qua re ut sollicitudo tua possit esse laudabilis, cum omni eis studio ac vigilantia possessiones ad comparandum exquire. Ex quarum fructibus servi Dei alimoniam consequentes, nec acceptos solidos incassum expendere, noc ipsi valeant victus necessitatem incurrere. Ita ergo omni vigilantia, omnique intentione in hoc te exhibere festina, ut efficacia tua et ab illis periculum, et a nobis omnem possit curam sollicitudinis amovere.

EPISTOLA XXI. AD JOANNEM ITALIAE PRAEPOSITUM. Conqueritur de subtracta Neapolitanae diaconiae annona.

Gregorius Joanni praeposito Italiae.

Quidquid tribuitur pauperi, si subtili consideratione pensetur, non est donum, sed mutuum, quia quod datur multiplicato sine dubio fructu recipitur. Scripsistis autem nobis ut Dulcitio agenti vices vestras dicere deberemus ne quid super diatyposim auderet expendere. Et quanquam sit laudabile futura prospicere, quia tamen infirma omnino cautela est quae pietatis adjutorio non munitur, in hac sollicitudine vestra est quod nos pro vobis contristare invenimus. Fertur itaque quod annonas atque consuetudines diaconiae, quae Neapoli exhibetur, eminentia vestra subtraxerit. Quod minus fortasse fuerat obstupendum, si Joannis decessoris vestri non fuissent tempore ministratae. Si igitur haec ille, cujus cunctis notum est quam fuerit gravis actio, non negavit, quale sit sapientia vestra consideret, si vel in aliquo bono opere malus homo vos superet. Nulla enim occasione hoc subtrahere vos decuit. Quod etsi forte nullus vestris voluisset rationibus imputare, hoc de proprio vos impendere non debuit gravare precario, ut hujusmodi pietas in vestro esset patrona juvamine, quae ministra fuisset in opere. Haec itaque debet eminentia vestra potentia qua pollet inspicere, atque hoc quod a decessoribus ejus non est ademptum, ut solite valeat ministrari, largitatem bonitatis suae debeat magis ostendere; quantenus nec in his quae secundum jussionem Domini agitis adversitatem aliquam incurratis; et hujus vobis officii ministratio, et coram hominibus laudem parare, et coram omnipotenti Deo possit providere mercedem. Data mense Aprilis, indict. 3.

1055 EPISTOLA XXII. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Sancti Viti monasterium tueatur a quorumdam molestiis; junctos vero mulieribus monachos digna emendatione corrigat.

Gregorius Leoni episcopo Catanensi.

Martianus, monachus monasterii sancti Viti, quod in Aetna monte est positum, consensu, ut ait, congregationis ejusdem monasterii ad nos veniens, questus est multas monasterium ipsum a quibusdam molestias ac praejudicia sustinere. Inter quae illud nos quoque vehementissima exacerbatione commovit, quod in tantum monasterium ipsum innotuit calcari ac despici, ut etiam monachis ibidem degentibus mulieribus se jungere sine metu sit licitum. Quod si ita est, quam grave vestram fraternitatem, et apud Deum peccatum, et apud homines culpa respiciat, ipse poteris judicare, quippe quia nulla te praevales excusatione defendere. Aut enim haec fieri nescisti, et culpa neglectus vehementer argueris; aut certe factum recognovisti, et graviorem erga te videris indignationem exigere, cur tantum facinus ultione districtissima non punisti. Itaque scriptis fraternitatem vestram praesentibus commonemus, ut cum omni hoc vigilantia investigare festinet. Et si hujusmodi iniquitatem a quibusdam perpetratam invenerit, ita hujus perversitatis facinus digna studeat emendatione corrigere, quatenus et Deum placare, et aliis ne de caetero quid simile perpetretur custodiae possit disciplinam ostendere. Molestias vero quas praedictum monasterium pati, vel ea quae ei perhibentur invasa, sanctitas vestra cognoscat, et ita se in quantum justum est, in protectione ejusdem exhibeat, ut in nullo contra aequitatis ordinem valeat aliquo modo praegravari. Praeceptum vero beatae recordationis nostri praedecessoris Pelagii datum ad Elpidium praedecessorem vestrum, cujus subtus exemplaria fecimus ascribi, sine aliqua volumus refragatione servari.

EPISTOLA XXIII. AD ADRIANUM NOTARIUM SICILIAE. Agat quoque, tum ut puniatur supradictorum monachorum scelus, tum ne quis illorum bona invadat.

Gregorius Adriano notario Siciliae.

Res ad nos omnino detestabilis et nefanda pervenit, et miramur cur, si veritate subsistit, 1056 eam minime cognovisti. Veniens autem ad nos Martianus, monachus monasterii sancti Viti, quod in monte Aetna est positum, oblata nobis petitione questus est inter alia, ita monachos ejusdem monasterii perverse ac nequiter vivere, ut mulieres sibi sociare, quod dici nefas est, audeant. De qua re quia fratri et coepiscopo nostro Leoni scripsimus, ut, requisita veritate, si ita repererit, districtissima hoc studeat severitate corrigere, necesse quoque est ut in hac re tua se experientia ad investigandam veritatem, et puniendum tantum scelus omnimodo sollicite debeat exhibere, ut neque remisse, neque negligenter agi aliquid videatur. In aliis vero utilitatibus memorati monasterii solatia tua in quantum ratio poposcerit aequitatis impende, quatenus et si quid ei, sicut dicitur, invasum est, secundum justitiam reformetur, et de caetero praejudicium illic aliquod contra Dei timorem et legum ordinem nullo modo generetur.

EPISTOLA XXIV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Ejus erga monasteria negligentiam arguit. Mauricii aliorumve monachorum fugam dolet. Vetat ne monachi deinceps, nisi per biennium probati, tonsurentur. Neve milites absque suo ipsius consensu in monasteriis suscipiantur.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Cum fraternitas vestra minus erga monasteria sibi subjecta studet esse sollicita, et ipsa culpam reprehensionis incurrit, et nos de sua lenitate constristat. Pervenit autem ad nos Mauricium quemdam, qui nuper in monasterio Barbaciani conversus est, ablatis secum aliis monachis, fuga de eodem monasterio discessisse. Qua in re praedictum nobis Barbacianum sua praecipitatio vehementer accusat, qui temere saecularem hominem, et non ante probatum, tonsuravit. Nunquid non vobis scripsimus ut prius eum probaretis, et tunc, si aptus esset, abbatem facere deberetis? Vel nunc ergo circa eum quem elegistis, estote solliciti. Nam vos illo delinquente delinquitis, si ita coeperit se exhibere, ut se ad fratrum ostendat regimen indignum.

Praeterea (Grat. 19, q. 3, c. 6) monasteriis omnibus fraternitas vestra districtius interdicat ut eos quos ad convertendum susceperint, priusquam biennium in conversatione compleant, nullo modo audeant tonsurare. Sed hoc spatio vita moresque eorum sollicite comprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus quod voluit, aut ratum non habeat 1057 quod elegit. Nam dum grave sit inexpertos hominum obsequiis sociari, quis possit dicere quanto sit gravius ad Dei servitium improbatos applicari? Miles vero si converti voluerit, prius quam nobis renuntietur, nullus eum sine nostro consensu qualibet praesumat ratione suscipere. Quod nisi diligenter fuerit custoditum, omnem subjectorum in te culpam inexcusabiliter noveris redundare, qui minus te erga eos rebus ipsis testaris esse sollicitum.

EPISTOLA XXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Theodoro portas, et Rustico aquaeductum tandem restituat. Causam deinde adversus illos moveat, si voluerit.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Si scriptorum nostrorum seriem voluisses diligenter advertere, aut sponte restituere quae tulisti, aut certe personam secundum admonitionem nostram in causa transmittere debuisti. Et dum te modo quodam excusare contendis, asserens in his quae contra fraternitatem tuam a parte contraria gesta sunt, non voluntarie sed magnis te constrictum conjurationibus miscuisse, ea quae scripsimus quasi intelligere distulisti, et magnificos viros Faustum atque Dominicum non a te, sed a quibusdam aliis tuis indicasti esse transmissos, ac per hoc ut, aliis litigantibus, ipse quae tuleras retineres. Pars vero altera, epistolae tuae textum addiscens, crebra nobis allegatione coepit insistere ut ea quae abstuleras redderentur, paratam se inquiens si quid contra eam magnifici viri praedicti suo vel aliorum nomine movere voluerint respondere. Quod quia nec nobis a rationis visum est ordine dissentire, praesertim postquam admonitus instructam personam ad dicendam causam transmittere neglexisti, idcirco fraternitatem tuam hortamur, illico ut praesentia scripta susceperit, Theodoro viro magnifico majori populi portas et Rustico viro clarissimo seniori aquaeductum sine aliqua contentione restituat, ne in hac re moram, vel aliquam excusationem interserat, ne culpam indiscretionis incurrat, si quod ultro facere debuerat, admonita, differendum qualibet sorte putaverit. Haec itaque memoratis viris primitus reformata, liberum tibi sit, si quam contra eos postea apud nos hic causam movere volueris. Sin vero non ipse, sed filii tui, ut asseris, causam se habere querantur unde eos publico debeant pulsare judicio, eis est liberum, in quolibet loco voluerint, causae suae negotium 1058 contra eos legaliter propositum terminare.

EPISTOLA XXVI. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Joannem palatinum hortetur ut neque saponarios affligat, neque ipsorum nonnullis faveat a pactione juramento firmata recedentibus. Hortantem si non audierit Joannes, accedat praefecti auctoritas.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Augustinus praesentium portitor, qui reliquorum saponariorum civitatis vestrae vice sese dixit esse transmissum, questus nobis est quod Joannes vir clarissimus palatinus multis eos frustra affligat incommodis, atque nova plurima eorum corpori praejudicialiter nitatur imponere. Denique ut, sicut ait, eos promittere sibi compellat ut si quis arti eorum sociari voluerit, quidquid commodi de introitu ejus accesserit, ipsi proficiat. Adjiciens quoque pactum inter se de quibusdam rationabilibus artis suae capitulis, juxta priscam consuetudinem omnium consensu, interposita esse poena confectum, atque id sacramento interveniente firmatum, et ab eo nunc velle quosdam ex suis, ejus videlicet patrocinio fretos, abscedere, atque ita contravenire cupientibus tuitionem impendere, ut, quod dici grave est, plus in defensione ejus praesumptionem habeant, quam de poena penuriam, vel de sacramento praestito possint habere formidinem. Quod si ita se res habet, quia etiam ipsi quod agit adversum est, quippe qui alieno se peccato sua defensione constituit esse participem, fraternitas vestra paterna eum adhortatione conveniat, ut ab hujusmodi se actu cohibeat, et praejudicialiter illis nihil imponat, nec eos dispendiis quibuslibet contra rationem affligat. Pariter etiam providendum est ut et pactum, ubi sacramenta sunt praestita, conservetur, et cum dispendio animae suae temporalia lucra contraveniendo non appetat, ne et perjurii crimen incurrat, et commoda prave desiderata non capiat. Et si, quod non credimus, admonitionem vestram praedictum Joannem virum clarissimum videtis forte differre, cum eminentissimo filio nostro praefecto stricte loquimini, ut ipse hoc, sicut in praesenti dici fecimus, quomodo praeviderit, rationabiliter faciat emendari, quatenus et eos qui tuitionis nostrae suffragia quaesiverunt quorumdam voluntas injuste non opprimat, et ille ab opere se indecenti prohibitum, pro suae magis animae utilitate cognoscat. Datum mense Maii, indict. 3

1059 EPISTOLA XXVII. AD ZITTANUM MAGISTRUM MILITUM. Fatetur persolvenda etiam a religiosis tributa.

Gregorius Zittano magistro militum.

Epistolas vestras Graeco sermone dictatas me indico suscepisse, in quibus dicitis quod quaedam religiosa loca responsum juri publico de rebus ei competentibus reddere contemnant. Quae res me omnino contristavit, quia nostri est habitus non solum praejudicia minime facere, sed etiam facta aequanimiter portare, nisi forte quod res pauperum defendere rationabiliter cogimur, ne apud omnipotentem Deum culpabiles inveniri valeamus. Proinde Fantino defensori quae scripserim gloriae vestrae transmisi, ut ipse religiosos quosque in Panormitanis partibus apud electos judices venire compellat, et suorum actuum rationem reddant. Omnipotens Deus coelestis vobis misericordiae largitatem praebeat, ut per cuncta quae agitis ejus gratiae serviatis. Mense Maio indict. 3.

EPISTOLA XXVIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Causas Sabinianum inter et Theodorum episcopum, tum de impensis in hospites, tum de aliis suo judicio definiat.

Gregorius Fantino defensori.

Sabinianus vir clarissimus, praesentium lator, nobis indicavit hanc olim ibi consuetudinem convenisse, ut, diversis supervenientibus, cives ejusdem civitatis de proprio expensas impenderent. De qua re dum se quererentur affligi, hoc illis cum Theodoro Lilybetano quondam episcopo convenisse, ut in Ecclesia ejus certae portiones substantiae suae donatione conscriberentur, et hoc in se onus susciperet, atque, securis eis redditis, ipse de Ecclesia quidquid esset necessarium, erogaret. Se vero per tertiam decimam et primam indictiones, quibus praedictae civitati defensoris officium tenuit, absente episcopo, de proprio expendisse quod de Ecclesia poterat erogari. Et quia sibi quod expendit postulat debere restitui, idcirco experientiae tuae praecipimus ut reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Decio studeat imminere, quatenus aut pacifica, si ita est, cum eo ordinatione decidat; aut certe si qua se ratione a restitutione expensarum credit defendere posse, in judicio tuo assistat. Et exquisita 1060 diligentius veritate, ita quidquid tibi aequitatis ordo suaserit, mora postposita definito, ut et rationabiliter causa finem accipiat, et partes apud te nulla fatiget in observatione dilatio. Si autem donationes, de quibus dictum est, Ecclesiae suae esse onerosas existimat, et reddere eas donatoribus fortasse voluerit, si qui ex eis qui eas recipiunt clerici sunt, a te similiter moneantur ut aut secundum portiones suas quae erant soliti dare persolvant, aut certe si causari voluerint, contentiones partium tua necesse est cognitione distingui, ut nulla se pars inaudita queratur praejudicium sustinere. Alias vero causas quas cum memorato reverendissimo viro fratre nostro suprascriptus portitor habere praesentes se asserit, tuo similiter volumus, mediis sacris Evangeliis, judicio definiri.

EPISTOLA XXIX. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Dubiam adhuc Pompeii episcopi causam certa sententia finiri nondum posse.

Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.

Relectis epistolis vestris, quas ad nos per Marianum latorem praesentium transmisistis, gratam nobis sollicitudinem vestram fuisse rescripsimus, quod ea quae ad vos de fratre et coepiscopo nostro Pompeio, qui adhuc ita a nobis nominandus est, pervenerunt dissimulare minime pertulistis. Sed si qualis fuit in requisitione cura, talis fuisset in discussione subtilitas, nihil ex hoc quod de eo dictum est, fuisset ambiguum. Sed utrum verum an esset compositum patuisset, quia jam contra ipsum dudum in Sicilia apud reverendae memoriae fratrem nostrum Maximianum episcopum talis quaestio, ut cognovimus, mota est. Sed quia causa ipsius subtili omnino investigatione quaesita est, inventus est innocens, qui fuerat accusatus in crimine. Nunc igitur quoniam illa quae contra eum dicta sunt non sub illa qua decuit districtione quaesita sunt, et gesta quae exinde apud fraternitatem vestram confecta sunt, neque ad condemnationem, neque ad absolutionem ejus probantur posse sufficere, non levis res agitur, ut incaute vel in transcursu debeat definiri. Nam (Grat. II, q. 3, c. 74) grave est satis et indecens ut in re dubia certa dicatur sententia. Et haec quidem gesta esse poterant ad definiendum idonea, si accusati ea confessio sequeretur; si tamen eamdem confessionem subtilitas examinis ex occultis eliceret, et non afflictio vehemens extorqueret, quae frequenter hoc agit ut noxios sese fateri 1061 etiam cogantur innoxii. Nam postquam praefatus episcopus, ut dicitur, cruciari custodia cremarique fame se asserit, scire debetis, si ita est, utrum noceat si sic fuerit extorta confessio. Nunquid quando sententiam tales causae suscipiunt, et ad sedem apostolicam appellatur, nonne et persona quae judicatur praesens est, et districtissime atque ab omni latere veritas quaeritur, ut tunc si debeat necne manere sententia decernatur? Necnon et si praedictus episcopus ad sedem apostolicam appellare voluerit, causa ipsius interius et cum omni est diligentia perscrutanda. Et ideo postquam et persona absens est, et gesta quae ad nos transmisistis nobis, sicut praefati sumus, satisfecisse idonee non videntur, temere aliquid de episcopi persona decernere nec possumus, nec debemus, ne, quod absit, reprehensibiles inveniamur in nostris, quibus aliorum jure competit retractare sententias.

De Alamannis autem quod vobis indicatum est, nos et longius quam vos positi sumus. Et quod verum non sit minime dubitamus. Vestra tamen fraternitas bene fecit pro informatione nostra scribere quod audivit. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 28.).

EPISTOLA XXX. AD CASTORIUM NOTARIUM. Iterum monet ut de possessione quae monasterio concessa dicebatur quod justum est faciat.

Gregorius Castorio notario.

Experientiae tuae in praesenti nos recolis praecepisse ut de possessione quae monasterio sanctorum Marci, Marcellini et Feliculae, quod Ravennae situm est, largitatis titulo dicitur esse concessa, quia causam bene nosti, debuisses quod justum est facere. Pro qua re hac te iterum nostra praeceptione duximus commonendum, ut in re ipsa vigilans debeas esse atque sollicitus. Et si manifeste donatam esse cognoveris, et nihil est quod a partibus nostrae objici possit Ecclesiae, impedimentum aliquod monasterio ad tenendum ipsam possessionem non facias. Si vero quia, prout diximus, causa bene tibi est cognita, habes quod juste possit pro Ecclesiae partibus allegari, electorum te cum parte altera necesse est subire judicium, ut et veritas cognosci, et quod aequitatis ordo suaserit, valeat definiri.

EPISTOLA XXXI. AD LIBERTINUM EXPRAETOREM. Hortatur ut adversa patienter sustineat, et vestes ad suorum usus suscipiat lubens.

Gregorius Libertino expraetori.

Quanta vos saeculi hujus premat angustia, incognitum non habemus. Sed quia in summa tribulatione positis 1062 sola est consolatio misericordia Creatoris, in eum spem vestram ponite, ad ipsumque tota vos mente convertite, qui et juste quem vult permittit affligi, et confidentem in se misericorditer liberabit. Ipsi ergo gratias agite, et patienter quaeque illata sunt sustinete. Nam rectae mentis est Deum non solum in prosperis benedicere, sed etiam in adversitatibus collaudare. In his igitur quae patimini nullum contra Deum murmur cordi vestro subrepat, quia ad quid hoc Creator noster operetur ignotum est. Forsitan enim, magnifice fili, aliquid illum in prosperis positus offendisti, unde te clementi amaritudine vult purgare. Et ideo, nec temporalis te frangat afflictio, nec rerum damna discrucient, quia si, in adversis gratias referens, Deum tibi patientia feceris esse placabilem, et quae amissa sunt multiplicata redduntur, et super haec gaudia aeterna praestantur. Peto autem ne injuriosum ducatis quod viginti a nobis vestitus ad pueros vestros per Romanum defensorem scripsimus praeberi, quia de beati Petri apostoli rebus quamvis parva sint quae offeruntur, pro magna semper benedictione suscipienda sunt, quoniam et hic vobis valebit majora impendere, et apud omnipotentem Deum beneficia aeterna praestare. Mense Junio, indict. 3. (Vide inf. ep. 51. Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)

EPISTOLA XXXII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM TAUROMINITANUM. Benignius agendum erga Leonis uxorem, quae, ob adulterii suspicionem a marito discedens, cum religiosam vestem induisset, ad ipsum, inconsulto Secundino, redierat.

Gregorius Secundino episcopo Taurominitano.

Praesentium portitor, Leo Chartarius, ad nos veniens indicavit uxori suae, quae relicto eo pro fornicationis crimine, quo vehementius stimulatam aiebat, atque ob hoc religiosam vestem induerat, se culpabilem nullatenus exstitisse; adeo ut, sicut ait, requirente fraternitate vestra, cui hujus rei cognitionem ante hoc fere triennium mandaveramus, in nullo claruerit eum post initum conjugium in fornicationis culpam collapsum; adjiciens quoque quod eidem uxori suae districtissima sacramenta praebuerit insontem se ea de re unde etiam illam mordebat suspicio permansisse, et idcirco propria eam sponte ad se reversam. Sed quia communione illam cum familia sua pro hoc solummodo a fraternitate vestra privatam asserit, quod ad eum clam postpositis vobis redierit, volumus ut familia quidem ipsius sacram communionem recipiat, et dominae ea culpa in hujus afflictionis poena familiam diu non teneat. De ipsa vero, hoc est de uxore praedicti portitoris, hoc vos observare necesse est, ut si manifeste constiterit quia contra conjugem suum 1063 dicere nihil potuit, sed et insuper suspicio ipsius, praestito, ut edocti sumus, sacramento amputata est, et utique post hoc sua ad eum sponte reversa est, in ea quoque temperanda est censura judicii, ut longe jam tempore minime communione privetur. Si autem aliter se veritas quam nobis insinuatum est fortassis habuerit, fraternitatis vestrae subtiliter scripta nos instruant, ut quid fiendum sit nostris iterum discurrentibus epistolis agnoscatis.

EPISTOLA XXXIII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Si revera Dulcinus episcopus substantiae suae sex uncias Ecclesiae Locrensi et sex monasterio sancti Christophori reliquerit, nullam jam dicto monasterio molestiam irrogari patiatur.

Gregorius Secundino episcopo Taurominitano.

Scripta fraternitatis vestrae suscepimus, in quibus indicastis reverendissimum fratrem nostrum Marcianum, Locrensis civitatis episcopum, aliter nobis de causa Ecclesiae contra monasterium sancti Christophori, quod in vestra dioecesi est constitutum, intimasse, non quidem fallendi voluntate, sed quia a clericis suis non fuerat de veritatis natura diligenter instructus. Et quoniam scribitis Dulcinum decessorem ipsius nihil de rebus Ecclesiae suae fuisse testatum, sed de propriis ac magis quae in praedicto monasterio fidelium oblatione collata sunt elogium condidisse, atque sex uncias Ecclesiae et sex eidem monasterio jure haereditario reliquisse, necesse est ut si ita etiam non ex opinione, sed absolute in veritate esse recolitis, nullam praedicto monasterio sinatis molestiam irrogari, praecipue dum eamdem causam jam temporibus reverendae memoriae Maximiani episcopi vos atque fratrem et coepiscopum nostrum Ruffinum ex ejus deputatione ac cessione audisse ac decidisse testemini, adeo ut inter partes ea quae inveniri poterant partirentur, et quod Ecclesiae fuit intrinsecus redderetur. Volumus ergo ut pars utraque conticeat, et ea quae a fraternitate tua una cum praedicto Ruffino quondam episcopo statuta sunt inconvulsa consistant, quatenus nec pars Ecclesiae denuo injuste quaestionem inferre, nec monasterium irrationabiliter videatur post vestram maxime definitionem controversiam sustinere.

EPISTOLA XXXIV. AD ECCLESIUM CLUSINUM EPISCOPUM. De Joanne Diacono a Balneoregiensibus in episcopum electo sollicite inquirat.

Gregorius Ecclesio episcopo Clusino.

Gloriosus filius noster Aufridus ad nos scripta transmisit, indicans quod in castro Balneo-Regis, 1064 una cum habitatoribus loci ipsius sibi Joannem Diaconum elegerit episcopum ordinandum, de cujus omnino vita bona testatus est. Sed quia quae sint canonica nesciunt, et nos inexpertis vel incognitis manus temere non audemus imponere, fraternitas vestra cum omni sollicitudine ac vigilantia diversis quibus potuerit modis de vita actibusque ipsius requirere studeat. Et si nihil est quod ei canonice possit obsistere, requirendum quoque est si in opere Dei studium habuit, vel psalmos novit. Et si talis fuerit, eum ad nos cum testificationis suae epistola dirigat. Si vero aliter fuerit, vestris nobis similiter epistolis indicate, et habitatores loci ipsius adhortamini ut si iste aptus non fuerit, sicut et suprascripto Aufrido filio nostro scripsimus, alium sibi eligant qui ad hoc officium cum gratia Dei aptus valeat inveniri.

EPISTOLA XXXV. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quod citius non responderit biennii causatur podagram. Palaestinos monachos, qui de Agnoitarum errore interrogarent, non Romam, sed Constantinopolim adiisse. Se ad Anatolium in Agnoitas idipsum ex Latinis Patribus scripsisse, quod ex Graecis ad se Eulogius.

Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino.

Transacto anno suavissima sanctitatis vestrae scripta suscepi, quibus pro aegritudinis meae nimietate respondere nuncusque non valui. Ecce enim jam biennium pene expletur, quod lectulo teneor, tantisque podagrae doloribus affligor, ut vix in diebus festis usque ad horarum trium spatium surgere valeam missarum solemnia celebrare. Mox autem cum gravi pellor dolore decumbere, ut cruciatum meum possim interrumpente gemitu tolerare. Qui dolor interdum mihi lentus est, interdum nimius. Sed neque ita lentus ut recedat, neque ita nimius ut interficiat. Unde fit ut qui quotidie in morte sum, quotidie repellar a morte. Nec mirum, quia peccator gravis talis corruptionis carcere diu teneor inclusus. Unde compellor exclamare: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI, 8). Sed quia meis hoc precibus adhuc obtinere non mereor, rogo, vestrae sanctitatis oratio suae mihi intercessionis adjutorium praebeat, meque a peccati et corruptionis pondere liberum reddat in illam quam bene nostis libertatem gloriae filiorum Dei.

Scripsit autem mihi dulcissima et semper honoranda beatitudo vestra, quod ei communis filius Anatolius diaconus de Constantinopolitana urbe scripserat, ad me quosdam monachos de Jerosolymorum partibus venisse, qui a me aliquid de Agnoitarum errore requirerent, et dicitis quia petiit ut vestra mihi sanctitas scriberet quid de eadem debuisset inquisitione sentire. Sed neque 1065 ad me de Jerosolymorum partibus requirentes aliquid monachi venerunt, neque eumdem communem filium vobis potuisse aliud quam erat scribere, sed interpretem suspicor in ejus epistolis erravisse. Nam idem diaconus mihi jam ante biennium scripsit quia a praedictis partibus ad Constantinopolitanam urbem talia requirentes monachi venerunt, meque studuit requirere quid sentirem. Cui ego ante longum tempus quam vestra scripta susciperem, contra eamdem haeresim ipsa respondi quae postmodum in epistola vestrae sanctitatis inveni; atque omnipotenti Deo magnas gratias retuli, quia de cunctis inquisitionibus Romanorum atque Graecorum Patres, quorum nos sequaces sumus, uno spiritu sunt locuti. In multis enim eamdem vestram epistolam ita reperi ac si contra praedictam haeresim scripta Latinorum Patrum legerem. Et quantum potui de sanctissimo fratre meo amare et laudare bonum perpendite, in cujus ore venerandos Patres, quos multum diligo, recognovi. Sit ergo illi laus, sit in excelsis gloria, cujus dono adhuc in sede Petri clamat vox Marci, de cujus effusione spiritus cum sacerdos ad perscrutanda mysteria scilicet ad sancta sanctorum intrat, in sancta Ecclesia velut in tabernaculo ex verbis praedicationis spiritalia tintinnabula resonant. Recta itaque et valde laudabilis est vestra praedicatio. Sed omnipotentem Dominum deprecamur ut diu vos etiam in hac vita custodiat, ut de Dei organo, quod estis, in hoc mundo latius vox veritatis sonet. Pro me autem, peto, intercedite, ut hujus peregrinationis via, quae mihi asperior facta est, cum celeritate finiatur, quatenus qui ex meis non valeo, ex vestris meritis possim ad aeternae patriae promissa pertingere, et cum coeli civibus gaudere. (Vide inf. ep. 39. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 67.)

EPISTOLA XXXVI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Se de Sclavis irruptionem facientibus affligi. Adversus iniquos judices defendat strenue, sed modeste, pauperes atque oppressos. Photinianistas ad Ecclesiae sinum revocare pergat.

Gregorius Maximo episcopo Salonitano.

Ad Romanam veniens urbem communis filius presbyter Veteranus ita me podagrae doloribus debilem reperit, ut fraternitatis tuae epistolis per me respondere nullatenus valuissem. Et quidem de Sclavorum gente, quae vobis valde imminet, 1066 et affligor vehementer et conturbor. Affligor in his quae jam in vobis patior; conturbor, quia per Istriae aditum jam ad Italiam intrare coeperunt. De Juliano autem Scribone quid dicam, quando ubique video quia nobis peccata nostra respondeant, ut et foris a gentibus, et intus a judicibus conturbemur? Sed nolite de talibus omnino contristari, quia qui post nos vixerint deteriora tempora videbunt; ita ut in comparatione sui temporis felices nos aestiment dies habuisse. In quantum vero praevalet fraternitas tua, opponere se pro pauperibus, pro oppressis debet. Quae etiam si prodesse minime valuerit, ipsa omnipotenti Deo mentis devotio sufficit quam dedit. Scriptum est enim: Eripe eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses (Prov. XXIV, 11). Quod si dixeris: Vires non suppetunt, qui inspector est cordis, ipse intelligit. In omne ergo quod agis inspectorem cordis appete habere placatum. Quidquid vero est unde illi placeas, facere non omittas. Nam humani terrores et gratiae fumo sunt similes, qui levi aura raptus evanescit. Hoc certissime scito, quia placere Deo et pravis hominibus nullus potest. In tanto ergo se aestimet fraternitas tua omnipotenti Deo placuisse, quanto se perversis hominibus displicuisse cognoverit. Ipsa tamen defensio pauperum moderata et gravis sit, ne si quid nimis rigide agitur, ex juventute vos arbitrentur homines superbire. Sed talis necesse est ut inveniatur pro oppressis nostra defensio, quatenus et humiles protectionem sentiant, et oppressores non facile inveniant quod ex malivola mente reprehendant. Attende ergo quod ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II, 6). Et beatus Job ait: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job XXX, 29). Et Paulus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15). Tanto ergo debemus cautius ambulare, quanto nos scimus inter Dei inimicos vivere. De Photinianistis autem fraternitas tua sit omnino sollicita, et, sicut coepit, studeat quatenus ad sinum sanctae Ecclesiae revocentur. Si qui vero ad me venire voluerint, et rationem recipere, prius jusjurandum praebeant quia non permittunt suis quod in eorum errore, etiam ratione recepta, persistant. Et postmodum eis tua sanctitas promittat, quia a me nullam violentiam patientur, sed rationem reddo. Si veritatem cognoverint, suscipiant; si non cognoverint, illaesos dimitto. Si qui vero contra vos ex eis ad nos venire voluerint, 1067 minime eos fraternitas tua retineat, quia venientes aut rationem recipient, aut scito quia profecto terram illam ulterius non videbunt. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 55.)

EPISTOLA XXXVII. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. De Innocentii praefectura gaudet ex dilectione; dolet ex gravitate muneris, quam illi aeternae mercedis occasionem fieri peroptat. Factas indicat cum Langobardorum rege inducias. Suos in Job postulanti laudat Augustini libros. De protecto Romanae Ecclesiae patrimonio gratias agit.

Gregorius Innocentio Africae praefecto.

Luculenta eminentiae vestrae, et condita cordis melle facundia ita sui nobis saporem medullitus infudit, et in suo amore nos rapuit, ut nobis et dulce sonet quod scribitis, et sapiat suave quod agitis; nec immerito, quia qui bonis studiis comptus est, judicio magnus est, non favore. Praefecturae autem vos suscepisse cingula cognoscentes, laetitiae se miscuit nostrae tristitia. Nam ex una parte laetati de provectu dulcissimi filii, contristati sumus ab altera, quia quam grave sit confusis temporibus locis majoribus esse praepositos, ex nostro prorsus dolore sentimus. Unde omnino studendum est ut res aspera fiat mercedis occasio. Nam, sicut nostis, de terra plena carduis frumentum egreditur, et de spinis rosa producitur. Dum ergo seminandi vobis congruum tempus est, bonorum operum serere semina non cessetis, ut majores in die messis laetitiae manipulos reportetis, atque ad aeternam gloriam ex transitorii honoris merito veniatis.

Cognoscentes igitur quale studium in praeparandis dromonibus gesseritis, sollicitudinem vestram, desiderato nuntio, relevamus, indicantes cum Langobardorum rege usque ad mensem Martium futurae quartae indictionis, de pace, propitiante Domino, convenisse. Quae si retineatur ignoramus, quia idem rex obiisse postea nuntiatus est, licet adhuc habeatur incertum.

De Anamundaro autem quae scripsistis fecimus, sed voluntatem utinam sequatur effectus quia quantum ad nos pertinet, afflictis intercessionis nostrae solatium non negamus.

Quod vero in expositionem sancti Job transmitti vobis codicem voluistis, de vestro omnino studio gaudemus: quoniam illi rei eminentiam vestram studere conspicimus, quae nec totos foras vos exire permittat, et ad cor iterum saecularibus curis dispersos recolligat. Sed si delicioso cupitis pabulo saginari, beati Augustini patriotae vestri opuscula legite, et ad comparationem siliginis illius nostrum furfurem non quaeratis.

Quale praeterea patrocinium, qualemque affectum in utilitatibus pauperum beati Petri apostolorum principis 1068 amatoris sui gloria vestra praebuerit, Hilaro chartulario nostro testificante didicimus. Ex qua re uberes gratias exsolventes omnipotentis Dei misericordiam exoramus, ut gratiae suae protectione vos muniat, et nec malos contra vos homines exterius, nec malignos spiritus interius praevalere permittat; sed ita actiones vestras in suo propitius timore disponat, ut sicut fecit inter homines, ita quoque post longaevae aetatis discursus in sanctorum suorum vos esse faciat numero gloriosos. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 78.)

EPISTOLA XXXVIII. AD JANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Curet ut nec violentiam patiantur qui ad ecclesiam refugerint, nec ii qui hactenus sunt oppressi damna sustineant.

Gregorius Januario episcopo Caralitano.

Qualiter in Sardinia minores vel pauperes, ab eis qui illic majores sunt opprimantur, reverendissimi fratris nostri Dominici Carthaginensis episcopi atque eminentissimi filii nostri Innocentii praefecti epistolae docuerunt; a quibus ut quae nobis scripta sunt noveritis, ipsarum vobis epistolarum exemplaria praevidimus transmittenda. Et ideo quia ea quae petenda sunt offeruntur, studiose agendum est ut ea quae promittuntur opere compleantur.

Si qui eorum de quibus est quaestio, in ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa diligentia vestra disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec ii qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curae ergo vestrae sit ut eis sacramento ab iis quorum interest de servanda lege et justitia promittatur, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem, quibus etiam Ecclesiae vestrae defensorem deputare vos convenit. Cujus sollicitudine ea quae illis fuerint promissa serventur, quatenus nec aliis noxia sint, et ipsis ecclesiastica, salva ratione, possint prodesse refugia. Ita ergo fraternitas vestra faciat, ut haec quae ejus studio emendanda sunt mora per eam vel impedimentum aliquod non contingat.

EPISTOLA XXXIX. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quae ex Scripturis Agnoitae sumebant argumenta singula dissolvit, atque in ipsos disserit uberius. Deesse sibi peritos Graeci sermonis interpretes queritur.

Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino.

Sicut aqua frigida animae sitienti, sic nuntius bonus de terra longinqua (Prov. XXV, 25). Quis vero mihi esse nuntius bonus quantum ad sanctae Ecclesiae adjutorium potest, 1069 nisi vita atque incolumitas suavissimae mihi vestrae sanctitatis, quae ex percepta luce veritatis, et eamdem Ecclesiam praedicationis verbo illuminat, et ad meliorem viam morum suorum exemplis informat? Quoties autem in corde meo unanimitatem vestram relego, atque in corde vestro fixum me permanere cognosco, ago omnipotenti Deo gratias, quia dividi locis charitas non potest. Nam etsi corpore longe disjungimur, mente tamen indivisibiles sumus.

Communis autem filius Anatolius diaconus suis mihi scriptis innotuit, in urbe regia nulla ecclesiastica quondam de causis terrenis mota. Sed credo quod prius hoc mihi nuntiaverat quam de causa Ecclesiae beatitudo vestra loqueretur. Et gaudeo, quia ubi vos adesse contigit, me non arbitror defuisse. Nam veritatis minister, Petri sequax, et sanctae Ecclesiae praedicator, scio quia illa loqui potuisti, quae de sede Petri apostoli per os doctoris sonare debuerunt.

Ante hos autem dies, Abramio Alexandrino veniente, sanctitati vestrae rescripseram vel quid de scriptis vestris quae contra haereticos Agnoitas edidistis senserim, vel cur tarde responderim. Sed idem Abramius, navigii necessitate compulsus, diu perhibetur in Neapolitana civitate demoratus, atque in eo sensu quod dudum scripseram ita rescribo, quia de doctrina vestra contra haereticos qui dicuntur Agnoitae fuit valde quod admiraremur; quod autem displiceret, non fuit. In eodem autem sensu jamdudum communi filio nostro Anatolio diacono plurima scripseram. Ita autem doctrina vestra per omnia Latinis Patribus concordavit, ut mirum mihi non esset quod in diversis linguis Spiritus non fuerit diversus.

Nam hoc quod de ficulnea dixistis, in eo sensu proprie beatus Augustinus loquitur, quia cum evangelista subjunxit: Nondum enim erat tempus ficorum (Marc. XI, 13), aperte cognoscitur quod per ficum Dominus in synagoga fructum quaesierat, quae folia legis habuit, sed fructum operis non habebat. Non enim poterat Creator omnium nescire quia fructum ficus non habuit; quod dum tempus ficorum non esset, omnes poterant scire. De eo vero quod scriptum est: Quia diem et horam neque Filius, neque angeli sciunt (Marc. XIII, 32), omnino recte vestra sanctitas sensit quoniam non ad eumdem filium, juxta hoc quod caput est, sed juxta corpus ejus quod sumus nos, est certissime referendum. Qua de re multis in locis idem beatus Augustinus eo sensu utitur (Quaest. lib. LXXXIII, q. 60; lib. I de Trinit., c. 12; in psalm. VI, init.; in ps. XXXIV serm. 2). Dicit quoque et aliud quod de eodem filio possit intelligi, quia Deus omnipotens aliquando more loquitur humano, sicut ad Abraham dicit: Nunc cognovi quia times Deum (Genes. XXII, 12). Non quia se Deus tunc timeri cognoverit, sed quia 1070 tunc eumdem Abraham fecit agnoscere quia Deum timeret. Sicut enim nos diem laetum dicimus, non quod ipse dies laetus sit, sed quia nos laetos facit, ita et omnipotens filius nescire se dicit diem quem nesciri facit, non quod ipse nesciat, sed quia hunc sciri minime permittat. Unde et pater solus dicitur scire, quia consubstantialis ei filius, ex ejus natura qua est super angelos, habet ut hoc sciat quod angeli ignorant. Unde et hoc intelligi subtilius potest, quia incarnatus unigenitus, factusque pro nobis homo perfectus, in natura quidem humanitatis novit diem et horam judicii, sed tamen hunc non ex natura humanitatis novit. Quod ergo in ipsa novit, non ex ipsa novit, quia Deus homo factus diem et horam judicii per deitatis suae potentiam novit; sicut et in nuptiis, cum mater Virgo diceret vinum deesse, respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Joan. II, 4). Neque enim angelorum Dominus horae subjectus erat, qui inter cuncta quae creaverat horas et tempora fecerat; sed quia mater Virgo cum vinum defuit, per eum miraculum fieri volebat, statim ei responsum est: Quid mihi et tibi est, mulier? Ac si aperte diceret: Unde facere miraculum possum, hoc mihi ex patre, non ex matre est. Ex matre enim mori poterat, qui ex natura patris miracula faciebat. Unde et in cruce positus eamdem matrem moriens recognovit, quam discipulo commendavit, dicens: Ecce mater tua (Joan. XIX, 27). Ait ergo: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Joan. II, 4). Quod est: In miraculo quod ex tua natura non habeo, te minime recognosco. Cum hora mortis venerit, cognosco te matrem, quia unde mori possum hoc ex te habeo. Itaque scientiam quam ex humanitatis natura non habuit, ex qua cum angelis, creatura fuit, hanc se cum angelis, qui creaturae sunt, habere denegavit. Diem ergo et horam judicii scit Deus et homo; sed ideo, quia Deus est homo. Res autem valde manifesta est, quia quisquis Nestorianus non est, Agnoita esse nullatenus potest. Nam qui ipsam Dei sapientiam fatetur incarnatam, qua mente valet dicere esse aliquid quod Dei sapientia ignoret? Scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1). Si omnia, procul dubio etiam dies judicii et hora. Quis ergo ita desipiat ut dicere praesumat, quia Verbum Patris fecit quod ignorat? Scriptum quoque est: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus (Joan. XIII, 3). Si omnia, profecto et diem judicii et horam. Quis ergo ita stultus est ut dicat quia accepit filius in manibus quod nescit?

De eo vero loco in quo mulieribus de Lazaro dicit: Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)? ipsa specialiter sensimus, quae sensistis, quia si negant scisse Dominum ubi 1071 fuerat Lazarus sepultus, atque ideo requisisse, procul dubio compellentur fateri quia nescivit Dominus in quibus locis se Adam et Eva post culpam absconderant, cum in paradiso dixit: Adam, ubi es (Genes. III, 9)? aut cum Cain corripit, dicens: Ubi est Abel frater tuus (Genes. IV, 9)? Qui si nesciebat, cur protinus adjunxit: Sanguis fratris tui de terra clamat ad me? Quamvis hoc in loco Severianus Gabalensis aliud loquitur, dicens quia hoc mulieribus Dominus quasi per increpationem dixerit, quod mortuum Lazarum ubi posuerint requisivit. Ac si aperte Evae culpam memorans mulieribus diceret: Ego virum in paradiso posui, quem vos posuistis in sepulcro.

Ad haec vero mihi idem communis filius Anatolius diaconus respondit aliam quaestionem, dicens: Quid si objiciatur mihi, quia sicut immortalis mori dignatus est ut nos liberaret a morte, et aeternus ante tempora fieri voluit temporalis, ita Dei sapientia ignorantiam nostram suscipere dignata est, ut nos ab ignorantia liberaret? Sed ad haec ei necdum respondi, quia gravi nuncusque infirmitate detentus sum. Jam nunc autem vestra coepi oratione convalescere, et ei, si ita perfecte convaluero ut dictare valeam, adjuvante Domino, respondebo; de quibus vobis mihi nihil dicendum est, ne videar docere quae nostis, quia et medicamina vires medendi perdum, quae membris sanis et fortibus apponuntur.

Indicamus praeterea quia gravem hic difficultatem interpretum patimur. Dum enim non sunt qui sensum de sensu exprimant, sed transferre semper verborum proprietatem volunt, omnem dictorum sensum confundunt. Unde agitur ut ea quae translata fuerint, nisi cum gravi labore intelligere nullo modo valeamus.

Benedictionem vero sancti Marci evangelistae et vestrae beatitudinis accepi. Ligna autem transmittere volui; sed quia navis parva fuit, quae venit, ea portare non potuit. Quamvis haec ipsa quae viderunt Alexandrini venientes, parva sunt. Nam alia omnino vobis majora paraveram, quae necdum ad Romanam civitatem tracta sunt, quia exspectavi ut veniente Alexandrina navi trahi debuissent, et in loco ubi incisa fuerunt remanserunt.

Omnipotens Deus vitam vestram ad aedificationem sanctae Ecclesiae per longa tempora custodiat, vobisque aspiret ut pro me enixius oretis; ut quem propria peccata deprimunt, vestrae apud omnipotentem Deum preces levent. (Vide ep. 35.)

EPISTOLA XL. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. A pueris Petrum de tentatione sceleris accusantibus veritatem accuratius exigat, Petro ipso id postulante.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Valde nos vestra mirari fecit fraternitas ut causam clerici sui aut noluisset, aut non assurgeret definire. Petrus itaque praesentium portitor ad nos veniens, questus est pueros a quibus de tentatione sceleris falso se asserit criminatum, 1072 non ut oportuit esse discussos, sed tantummodo verbo tenus inquisitos, et sibi propter hoc solum, ne vobiscum procedere audeat, interdictum. Aut enim vera fuere quae dicta sunt, et juxta causae qualitatem canonicae fuit coerctioni subdendus; aut falsa, et diu non debuit in crimine remanere. Quia et ratio indicit, et hic pro sui purificatione sollicitus quae adversum se dicta sunt apostolicam sedem adiit, et juxta examinatione finiri perquirit, necesse est ut una cum Anthemio subdiacono nostro subtili ac districta discussione a pueris illis veritatem exigere debeatis. Et si praedictus portitor attentati facinoris reus esse patuerit, canonica modis omnibus ultione plectatur. Si vero insons fuerit declaratus, celeri absolutione respiret, et vobiscum habeat procedendi licentiam, quia sicut reis competens exercenda vindicta est, ita innocentibus non est absolutio differenda. Sic ergo huic causae sollicite fraternitas vestra finem studeat imponere, quatenus nullam de neglectu valeat reprehensionem incurrere.

EPISTOLA XLI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illati Petro criminis veritatem una cum Fortunato episcopo diligentissime inquirat.

Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.

Petrus clericus, lator praesentiam, questus est nobis a quibusdam se pueris fallaciter criminatum, et causam suam non ut oportuit districta examinatione discussam, nec se ab aliquo condemnatum, sed solum ab episcopo suo, ne cum eo procedere auderet, inhibitum. Quod audientes omnino aegre tulimus, quia, veritate subtiliter perquisita, aut reum ut causae exigebat qualitas condemnare, aut certe debuit innocentem absolvere. Quia igitur et causa exigit, et memoratus portitor magnopere postulat ut hac de re subtilis debeat haberi discussio, praesenti tibi auctoritate praecipimus ut una cum reverendissimo fratre nostro Fortunato coepiscopo, atque si visum tibi fuerit, glorioso filio nostro Maurentio, attentati criminis veritatem subtili nimis indagatione ac discussione studeatis addiscere; et ita aut culpam ulcisci, aut festinetis innocentiam relevare, ut nec vos videamini negligentes in aliquo exstitisse nec haec amplius sine definitione causa remaneat.

EPISTOLA XLII. AD EUSEBIUM THESSALONICENSEM ARCHIEPISCOPUM. Commendato pacis studio hortatur ne a quibusdam Chalcedonensem synodum respuentibus orthodoxorum animos patiatur offendi.

Gregorius Eusebio archiepiscopo Thessalonicensi.

Si quam magna sit, frater charissime, pacis virtus attendimus, quo a nobis studio sit colenda 1073 agnoscimus. Hanc quippe Dominus et Redemptor noster in magno munere discipulis suis relinquere ac dare dignatus est, ut eos qui firmitate ei fidei cohaerebant, per hanc sibi pia faceret participatione consortes. Scriptum namque est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Quisquis ergo patris haeres esse desiderat, filius existere hanc custodiendo non renuat. Nam qui locum praebet discordiae, ipse profecto tanti se muneris exsortem esse constituit. Cum igitur fidei tuae sinceritas catholica nobis, ut oportuit, Deo propitio sit rectitudine declarata, magna nimis admiratione suspendimur, ut eos quos bene credere, et recte sentire cognoscis, frustra quorumdam scandalizari vitio patiaris, ut aliorum culpa fraternitatis tuae fuscetur opinio. Nam quomodo sine erroris suspicione sit, qui patientiam praestat erranti? Aut quam de se aestimationem praebeat, si ea quae fervor fidei postulat, aperta purgari satisfactione non praevidet?

Fertur siquidem Lucam presbyterum tuum et Petrum Chalcedonensem synodum nolle suscipere, atque ex hoc filiorum tuorum orthodoxorum corda non levi scandalo perturbari. Quorum quia zelus non solum laudandus, verum etiam omnino fovendus est, hortamur ut cum omni vivacitate ac sollicitudine fraternitatis hoc vestrae rimari cura non desinat. Et si ab hac eos insontes pravitate repererit, scandalum de filiorum suorum mentibus habita eorum satisfactione removeat, atque inter omnes haereses specialiter Severum ac Nestorium anathematizet, ut quibus sinistra de eis suspicio dissensionem amore fidei genuit, gignat purificatio charitatem. Et salubriter unus concordiae nectat affectus, quos catholicae sincera et una tenet confessio veritatis. Nec satisfactio dubitantibus aestimetur indigna, quia dominica voce praecipitur: Ne contemnatis unum ex his minimis (Matth. XXVIII, 18). Qui ergo non despici praecipientem desiderat, praeceptoris verba non renuat, quia et is quem vas electionis Redemptor sibi noster testatus est esse, servare nos unitatem spiritus in vinculo pacis admonuit (Ephes. IV). Unde quisquis hoc se teneri salutis vinculo non recusat, quae sunt pacis studeat, et locum hosti non praebeat, ut facta fortius valeat unitate calcari, qui in fratrum saeva poterat divisione grassari.

Si vero, quod non optamus, erroris hujus deprehenduntur jaculo vulnerati, ecclesiasticae adhortationis est eis adhibenda curatio, ut aut inter oves dominicas, si sanati fuerint, permaneant, aut ab unitate ecclesiastici corporis excidantur, quatenus et magnum ex damno modico lucrum fiat, et totum faciat liberum pars amissa. Nam et providi sollicitudo pastoris est ut ovem languidam quae curationem non recipit, ne alias languoris sui labe contaminet, a sanarum consortio non differat ejicere; sciens caeterarum se sanitatem non aliter nisi hujus posse ejectione servare. 1074 Proinde iterum fraterna charitate commoneo ut summa hoc vigilantia perscrutari, et summo quae scripsimus servare studio debeatis, ne rectam fidem quam geritis dubiam aliorum consortio faciatis. Nam qui non corrigit resecanda, committit. Itaque magna vobis sollicitudine, magna omnino provisione pensandum est, ut nec aliis eorum persona scandalum, nec vobis opinio sit nociva, quatenus tanto fraternitati vestrae de commissis ovibus pastoris lucra proficiant, quanto vos ad earum custodiam et sincera dilectio et credita fecerit cura sollicitos.

EPISTOLA XLIII. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Ad illius petitionem mittit ancillam Dei, quam monasterio praeficiat, cui maximam ipse praestet curam.

Gregorius Venantio episcopo Lunensi.

Fraternitatis vestrae adeo nobis sollicitudinem placuisse scribimus, ut nostri studii esset ea quae voluistis effectu complere. Quia ergo scripsistis ut personam transmittere deberemus, quae in monasterio, quod in civitate vestra situm est, abbatissae regere possit officium, quam, divina misericordia suffragante, in regimine ejusdem monasterii strenuam posse existere arbitramur, illuc praevidimus dirigendam, ut a vobis Deo protegente abbatissa debeat ordinari. Nam ad nos huc tantummodo causa orationis venit. Quia ergo memoratam ancillam Dei ad vestram voluntatem et scripta transmisimus, hortamur ut circa eam monasteriumque ipsius fraternitas vestra sollicitudinem gerat, atque degentem illic congregationem in Jesu Christi Dei et Redemptoris nostri servitio, adhortationis suae voce, et bonorum operum exhibitione, corroboret; et ita se erga exteriores utilitates ejus, ubicunque necesse fuerit, et causas exhibeat, ut conversantes ibidem magnum in vobis subsidium, sicut decet, inveniant, et nullius rei eas necessitas deprimat; quatenus dum vobis providentibus omnis eis fuerit amota necessitas, in oratione Dei et laudibus assidue secura valeant mente persistere. Sic etenim agetur, ut et illis electa conversatio ad salutem, et vobis proficiat ad mercedem. Nam gratia prorsus major acquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat Domino sollicitudo Pastoris.

EPISTOLA XLIV. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Fesulanis solidos viginti, vel etiam plures, in Ecclesiarum reparationem tribuat.

Gregorius Venantio episcopo Lunensi.

Quid petitio Agrippini presbyteri et Servandi diaconi contineat Ecclesiae Fesulanae, 1075 subjecta vobis pagina patefacit. Et ideo si ea quae illic continentur veritate subsistunt, atque tales personae ad vos venerint quibus credi aliquid debeat, usque ad viginti solidos, aut si plus vobis visum fuerit, in reparationem Ecclesiarum quae in ruinis esse perhibentur sub testamenti pagina dare vos convenit, quatenus et illic remedium sit, et vestra debeat esse munitio. De caeteris vero rebus quae apud vos sunt, pro memoria futuri temporis ex eisdem desusceptum emittite, ut dum Deus pacem donaverit, res ipsae juri Ecclesiae cujus sunt sine aliqua valeant dilatione vel controversia reparari.

EPISTOLA XLV. AD ECCLESIUM CLUSINUM EPISCOPUM. De infirmitate condolet. Gratulatur de prudenti episcopi electione. Equum mittit. Baptizatos consignaturus ad Ecclesias accedat.

Gregorius Ecclesio episcopo Clusino.

Scripta fraternitatis vestrae suscipientes, contristati sumus quod vos per ea et graviter infirmatos, et adhuc debiles esse cognovimus. Et licet sanctitatem vestram videndi desiderium haberemus, bene tamen fecistis isto vos illic tempore continere, ne venientes huc de aegritudinis vestrae molestia recidivam nobis tristitiam faceretis.

De episcopatu autem laudavimus, quod personam non temere elegistis, sed cauti, sicut decuit, exstitistis. Venientibus enim vobis, si Deo placuerit, communi deliberatione tractabimus, et quod utile visum fuerit, Deo auxiliante, disponemus.

Unum autem caballum vobis qualem invenire potuimus, de benedictione sancti Petri transmisimus, ut habeatis cum quo post infirmitatem vectari possitis.

De causis vero pro quibus latores praesentium huc venerunt quid actum sit, ipsorum omnia renuntiatione cognoscetis. Praeterea Ecclesiis ad quas sine labore potestis accedere fraternitas vestra officium visitationis impendat, ut ii qui illic Deo propitio baptizantur inconsignati non debeant remanere.

EPISTOLA XLVI. AD JOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Agat ne apud Leontium exconsulem injustum aliquid patiatur Crescentius vicarius.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Cum lator praesentium Crescentius vicarius noster, quem ad se filius noster gloriosissimus 1076 domnus Leontius exconsul praecepit occurrere, exire de septis venerabilibus dubitaret, ne qua per eum excusatio aliis fortasse nasceretur, aut publica diceretur utilitas impediri, ei ut egredi debuisset, aequitate servata, permitti fecimus. Et ideo quia haec illi res, sicut jussus fuerat, illic suasit occurrere, fraternitas vestra ei salva ratione concurrat, atque apud praedictum gloriosissimum Domnum vestrum agere cum ea qua consuevit charitate studeat, ut in nullo eum contra leges aut rationem patiatur aliquo modo praegravari; sed justitiam ei, sicut Christianitati ejus convenit, in omnibus faciat custodiri, quatenus et ipse ad mercedem suam, quod aequitatis ordo exigit, videatur salubriter servasse, et hic se contra ea quae promitti fecimus, gravari non sentiat. (Vide ep. 50.)

EPISTOLA XLVII. AD JOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Apollonium magistrum militum commendat.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Quamvis glorioso Apollonio, magistro militum, communi filio, paternam vos pietatem noverimus impendere, quia tamen eumdem dilectionis modum, quem circa eum sacerdotaliter exhibetis, nostris credidit apicibus augmentandum, idcirco eum fraternitati vestrae his epistolis commendamus, hortantes ut paternam in vobis, sicut decet, consolationem inveniat, et solatiis vestris, sicut usus exegerit, comitante justitia, potiatur, quatenus dum vestram erga se amplius fuerit dilectionem expertus, et ipse quod de vobis confidit agnoscat, et nostram sentiat epistolam profuisse.

EPISTOLA XLVIII. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Apollonium commendat.

Gregorius Leontio exconsuli.

Scientes gratia paterna vos scripta suscipere, si illud peragere studeamus, gloriam vestram ultro non est dubium operari, quia filiorum nostrorum desideria non patimur contristari. Et ideo quia gloriosus filius noster Apollonius, magister militum, lator praesentium, nostris se apud vos voluit apicibus commendari, salutantes gloriam vestram paterna dilectione, petimus ut salva ratione gratiam vestri favoris inveniat, et patrocinii opem in quocunque necesse fuerit consequatur, quatenus dum gloria vestra ea quae sponte consuevit impendere nostrae quoque commendationi praestiterit, et ipse se optatum in vobis 1077 gaudeat invenire subsidium, et nos uberes sincerissimae bonitati vestrae gratias referamus.

EPISTOLA XLIX. AD ADEODATAM ILLUSTREM. Illius animum ad temporalium contemptum, aeternorum vero amorem confirmat. Joanni et Leontio commissam indicat Decii episcopi causam.

Gregorius Adeodatae illustri.

Magnam nobis laetitiam gloriae vestrae ingessit epistola, quae aeternae vitae desiderium vos habere signavit; sed quia hujusmodi studium fugitiva solet mundi gloria praepedire, hortamur ut mentis vestrae saluberrimam deliberationem res quaelibet transitoria non revocet, nec ab incoepto eam tramite deviet. Sed magis supernae patriae amor accendat, praemia mansura sollicitent, et ad venturi judicis promissionem certa semper aspiret, atque ex temporalibus aeterna mercetur, ut ex hoc et in vera gloria esse, et inter matronas possitis coelestes ascribi. Reducite ad animos prosperitates temporum, multitudinem hommum, dignitatum pompas, matronarum gloriam, divitiarum abundantiam. Attendite haec omnia ubi vel quid facta sunt, et ex hoc pensate quam nulla sint, et quia qui ista diligit, somnium vigilans videt. Haec itaque recordatio magna vobis debet esse instructio, quoniam pro magno diligi non debet quidquid fine concluditur. Illa ergo appetenda, illa summopere diligenda sunt, quae nec inventa transeunt, nec adepta deficiunt. Sed quia ad eorum desiderium anhelare sine divinae misericordiae gratia nullus valet, oramus omnipotentem Dominum ut haec vobis et eligendi velle, et posse tribuat obtinendi, quatenus et hic vos in suo vivere timore concedat, et postea in sanctarum martyrum sorte recipiat. Paterna itaque charitate gloriam vestram salutantes, indicamus de causa fratris et coepiscopi nostri Decii hoc nobis visum fuisse, ut eam audiendam fratri et coepiscopo nostro Joanni et Leontio glorioso, quia bonus et justus vir dicitur, committere deberemus: securi maxime quia ubi praedicti fratris et coepiscopi nostri in judicio charitas interest, nec eis subripiatur, nec pars Ecclesiae possit praejudicium sustinere.

EPISTOLA L. AD DOMITIANUM METROPOLITANUM. Nondum Romam venisse Leontium. Se illi suffragatum in exsequendis imperatorum jussis. Commissam eidem ac Joanni episcopo Theodori episcopi causam.

Gregorius Domitiano episcopo metropolitano.

Quam magnae charitatis sit in mente vestra sinceritas, etiam res ipsa testatur, quod dilectionis affectum 1078 quem coram positis exhibetis servare absentibus non cessatis. Proinde multum nos ad diligendum gloriosum Leontium communem filium epistolarum vestrarum testificatio provocavit, quia dum illum sanctitati vestrae in amicitiis indicastis esse conjunctum, qualis jam sit ostenditur, scilicet quia bono viro nisi bonus homo placere non potuit. Et ideo non immerito diligendus est, qui vobis invenitur familiariter conjunctus. Idem autem gloriosus vir in Sicilia se retinuit, et ad Romanam urbem necdum venit. In his tamen quae ei pro publica utilitate serenissimorum dominorum jussione mandata sunt, in quantum ratio sinit, minime suffragari distulimus. Gloriosum enim Gregorium expraefectum, vel alios qui in septis ecclesiasticis residebant, hortari studiose curavimus, ut exire et rationes suas exponere debuissent. Qui egredientes cum Marco viro magnifico Scribone, qui ad exhibitionem eorum venerat, accepto verbo ad Siciliam ire parati sunt.

Praeterea de substantia Theodori episcopi, quam Ecclesiae vestrae juri scripsistis fuisse suppositam, plus amplius aliud quod fieri posset non fuit, quam ut antefato gloriosissimo Leontio de quo tanta testificamini, cui et causam ipsam asseritis commendatam, atque Joanni fratri et coepiscopo nostro, de cujus sanctitate et sollicitudine certi sumus, hujus negotii audientiam mandaremus; hortantes ut et veritatem cum omni studeant subtilitate perquirere, et ita contentionibus partium secundum justitiam citius finem imponere, quatenus nec homines sanctae fraternitatis vestrae longa valeat illic dilatio retinere, nec pars altera inaudita se pati praejudicium conqueratur. Quidquid enim alteri hac de re fuerit statutum, certi estote quia sine mora complebitur. Nam sicut sine judicio quemquam nolumus condemnari, ita quae definita fuerint, nulla patimur excusatione differri. Omnipotens autem Deus sua vos protectione atque propitiatione circumtegat, gressusque vestros in timoris sui tramite conservet, vosque pro me ad orandum excitet, ut et vestris intercessionibus mea studia in viam vitae dirigantur.

EPISTOLA LI. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Se nulli unquam protectionem, nisi favente justitia, postulasse. Etsi in rebus publicis fraudem fecerit Libertinus, substantiam ejus caedi debuisse, non libertatem. Iram in vindictam malorum sequi debere rationem animi, non praeire.

Gregorius Leontio exconsuli

Cautionis et exemplar Libertini ad me studuit gloria vestra transmittere, quatenus mihi ostenderet cum qua obligatione vel mente 1079 ad praefecturae dignitatem idem Libertinus accesserit. Quae a glorioso fratre meo Palatino Patricio, vel consiliario meo viro magnifico Theodoro relecta, mihi subtiliter insinuata est, atque exsecrabilis et mihi et cunctis apparuit, qui cognoscere valuerunt. Sed debet gloria vestra meminisse quia nunquam epistolas meas pro commendatione alicujus accepit, nisi ut protectionem vestram, favente justitia, praestaretis. Et quia de eodem Libertino tota simul provincia gratias referebat, indicavi. Nam vel quis esset, vel quales causas habuerit, neque unquam professus sum, nec hactenus subtiliter scio. Nam si in ista causa cautionis culpabilis invenitur, et de aliis causis quid pro se alleget nescio, unum hoc tamen bene atque constanter novi, quia et si quam in rebus publicis fraudem fecit, substantia ejus caedi debuit, non libertas. Nam in hoc quod liberi caeduntur, ut taceam quod omnipotens Deus offenditur, ut taceam quod vestra opinio vehementer gravatur, piissimi tamen imperatoris nostri omnino tempora fuscantur. Hoc enim inter reges gentium et imperatores Romanorum distat, quia reges gentium domini servorum sunt, imperator vero Romanorum dominus liberorum. Unde et vos quidquid agitis, prius quidem servata justitia, deinde custodita per omnia libertate agere debetis. Scriptum est: Quod tibi non vis fieri, vide ne ipse alteri feceris (Tob. IV, 16). Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12). Libertatem ergo eorum qui vobis in discussionem commissi sunt ut vestram specialiter attendere debetis; et si ipsi a majoribus vestris injuriari libertatem vestram non vultis, subjectorum vestrorum honorando libertatem custodite. Scimus enim qui dixit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35). Cujus quia verba non transeunt, sed per omnia implentur, metuamus quod iterum dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea metietur vobis (Matth. VII, 2). Quid autem gloria vestra existimat quia si superbe, si crudeliter agimus, despecto Deo nobis hominem placamus? Nullo modo. Nam ipse qui despicitur eum contra nos quem despecto Deo placare volumus irritat. Curemus ergo per omnia placere Deo qui potens est etiam iratos homines ad mansuetudinem reducere. Nam, sicut dixi, etiam mansueti homines indignante Deo ad iracundiam provocantur.

Si autem dicitur quia sine verberibus atque terroribus fraudes publicae inveniri non possunt, hoc admittere poteram, si in ratiociniorum causa domnus Leontius non venisset. Nam verum est quia illi solent manibus excedere, qui in sensu et lingua deficiunt; de qua re se mihi vestra gloria non valet excusare. Nam vel quae auditis, vel quid dicitis, subtiliter exquirens, inveni quia 1080 homines sine causa caeditis, qui auxiliante Deo verbis agere omnia potestis.

De causis vero eorum quos discutitis, verum fateor quia multa audiens quae nunquam ante cognovi, vehementer erubesco. Unde et vobis et piissimo Domno imperatori taceo. Nam si mihi constare potuisset quia justas causas de suis rationibus haberent, et prius per epistolas vos pulsare habui, et si auditus minime fuissem, serenissimo Domno imperatori suggererem. Sed quia mihi de eorum rationibus nihil constat, ideo, sicut dixi, et vobis et piissimo principi hactenus nihil dico. Turpe est enim me hoc defendere quod prius mihi non constiterit justum esse, quia ego homines propter justitiam diligo non autem justitiam propter homines postpono.

Ita ergo age, gloriose fili, ut in actione commissa prius illum habeas placatum qui continet omnia, ac deinde serenissimi principis utilitatem cum omni sollicitudine impleas. Nam et in ejus actione, a quo tibi commissa est, esse negligentem non sine peccato existimo. Sed quia, omnipotente Deo largiente, idonea est vestra sapientia, et rationes vigilanter ac subtiliter exquirere, et Creatoris vobis judicium per mansuetudinem placare, quoties ira animum invadit, mentem edoma, vince te ipsum. Differ tempus furoris, et cum tranquilla mens fuerit, quod placet judica. Ira enim in vindictam malorum sequi debet rationem animi, non praeire, ut quasi ancilla justitiae post tergum veniat, et non lasciva ante faciem prorumpat. Aliquando vero ostendenda est, et non exhibenda; aliquando exhibenda est, sed nunquam sequenda. Quando enim in exsecutione justitiae placata mente irascimur, iracundiam et non sequimur, et exhibemus. Ira enim quae animum perturbat, quanta consideratione cavenda est monstratur. De qua scriptum est: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 19). Hinc rursum scriptum est: Quis potest habitare cum homine, cujus spiritus facilis est ad irascendum (Prov. XVIII, 14)? Hinc iterum dicitur: Noli esse cum homine iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII, 24). Contra hanc in laude patientiae scriptum est: Melior est vir qui vincit iram, quam qui capit civitatem magnam. Hinc David personam in se infirmorum sumens, ait: Turbatus est prae ira oculus meus (Prov. XVI, 32). Atque ex ipsa turbatione quid sequatur adjunxit: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8). Ex ira quippe cum turbatus fuerit oculus cordis, inter inimicos nostros ad vetustatem deducimur, quia inter malignos spiritus ad vetusti hominis similitudinem revocamur. Cum igitur iram, quae cor permovet, sacra eloquia tot testimoniis detestentur, perpendamus 1081 qua intentione debemus hoc vitium fugere, quod, Deo judice, in testimonio illius toties reprobatur.

Alia quoque occurrit opinio, quia alii prae aliis gravantur; et quibusdam, quae ex principali jussione expensa sunt, minime reputantur. Quod si verum sit, nescio. Si tamen ita est, hoc omnino facere et pro timore aeterni judicii, et pro ipsius humanae considerationis ratione minime debetis.

Ecce, gloriose fili, amore Dei tuoque provocatus, cuncta quae sensi, cuncta quae audivi, breviter indicavi. Sapientis autem viri est, et breviter audita latius pensare, et quaeque Deo displicent in celeritate corrigere. Omnipotens Deus coelesti vos gratiae protectione circumdet, ut hic vos et a pravis actibus, et a perversis hominibus tueatur, et apud se postmodum in aeterna patria pia remuneratione laetificet. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 47.)

EPISTOLA LII. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Se ad illius votum, et missa suscepisse, et pro Joanne praefecto scripsisse ad exarchum. Quae vero ad ipsum de Libertino scripsit, non moleste debuisse suscipi, sed ut candide ab amico scripta.

Gregorius Amandino domestico.

Ea quae per Paulum, latorem praesentium, et Timarchum excubitorem gloria vestra transmisit, eo quo voluistis modo suscepta sunt. Sed et excellentissimo Filio nostro exarcho per suprascriptum excubitorem, qui ad eum profectus est, scripsimus ut cautiones agentium vices Joannis praefecti simul et Palatini huc transmittere debeat: indicantes ei quia nisi illas direxerit, usque ad adventus vestros ea quae a gloria vestra transmissa sunt non tangantur, sed vobis remeantibus conserventur.

De persona autem gloriosi Libertini quaedam ad nos ante pervenerant; et necesse fuit ut ea vobis sicut revera filiis quos diligimus minime taceremus. Et quantum in gloriae vestrae epistolis invenimus, moleste illa, quod non decuit, suscepistis, quando nihil asperum scripsisse meminimus, sed hortati sumus ut cum eo charitatem et gratiam haberetis. Sed quia, ad haec aspera vobis rescribentibus, ne ipsam ad nos epistolam mitteretis per somnium vos scripsistis esse prohibitos, omnipotenti Deo gratias agimus, qui sic vos vigilantes custodit, ut etiam dormientes admoneat. Sed quia in eodem somnio et a me vos de eadem causa reprehensos scribitis, qualis sim vel ex hoc colligite. Et quando vos paterna adhortatione commoneo, moleste suscipere non debetis, quia qui dormientibus purus sum, vigilantibus duplex esse non patior.

1082 EPISTOLA LIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Admoneat Leontium ne adversus Neapolitanorum civium jura malorum hominum verbis assensum praebeat.

Gregorius Romano defensori.

Pervenit ad nos quod quidam pravae voluntatis studio contra seniores et cives Neapolitanae civitatis de insulis juris eorum Leontino glorioso filio nostro nitantur subripere, ut eos injuste damnis possint afficere atque affligere. Idcirco tibi hac praeceptione injungimus ut debeas esse sollicitus, quamvis apud eum nullus locus subreptionis hac de causa inveniatur, ubi forte aliquid dictum fuerit, vel ipsum praejudicialiter quid, quod non credimus, facere forte cognoveris, ex nostro illi mandato dicere te volumus ut malorum hominum verbis assensum praebere et in hoc peccato se immiscere non debeat; quia licet retro principum jussionibus omnino de eisdem insulis sint muniti, nobis tamen dum in regia urbe fuimus, suffragantibus, ita serenissimi domni Mauricii principis elicita jussione eorum stricte jura munita sunt, ut non habeant unde juste debeant formidare. Pro qua re ut et tu diligentius informari, et antedicto glorioso filio nostro, si causa se dederit, liquido satisfacere valeas, earum tibi jussionum exemplaria praevidimus transmittenda. Sed si necessarium fuerit, ipsas facimus authenticas destinari. Tantum est ut, sicut diximus, studeas esse sollicitus, ut subripiendi cuiquam illic locus non pateat.

EPISTOLA LIV. AD DONUM MESSANENSEM EPISCOPUM. Gregorium expraefectum commendat.

Gregorius Dono episcopo Messanensi.

Licet gloriosus filius noster ::Gregorius expraefecto magnam de fraternitate vestra certitudinem habeat, ut sacerdotalem sibi a vobis impendi affectum non dubitet, quia tamen charitatis vestrae modum nostra rogante commendatione fidit augeri, his vos epistolis praevidimus adhortandos, ut utilitati ipsius concurrere atque in ejus juvamine impendere vos quaecunque suaserit ratio debeatis. Et quia aliqua apud fraternitatem vestram pro sua, ut ait, cautela agere desiderat, locum apud vos, sicut revera decet sacerdotes, inveniat, et paterna sibi compati dilectione vos cognoscat; quatenus dum sollicitudinis cura ipsius vestrae charitatis studio fuerit relevata, et ipse confidentiam quam de vobis gerit operibus valeat experiri, et fraternitas vestra postulantium desideriis se videatur salubriter impendisse.

1083 EPISTOLA LV. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Gregorium expraefectum commendat.

Gregorius Leontio exconsuli.

Cum justitiae vigor in cognitione vestra, et veritas juvare sufficiat quos tuetur, cujusquam apud vos commendatione opus non fuerat, quippe qui ea quae pro aequitate petenda sunt ex vobis impenditis. Sed ne postulantium desideria, qui bonorum filiorum studium paterna crescere adhortatione confidunt, postponere videamur; idcirco illa apud gloriam vestram agere quae ultro exhibetis omnibus modis invitamur. Eapropter paterna dilectione vos salutantes, petimus ut glorioso viro filio nostro Gregorio expraefecto charitatis gratiam, qua estis praediti, largius tribuatis; quatenus ille et quidquid aequitatis in vestra benignitate confidit, veris possit effectibus experiri, et nos bona quae de vobis multipliciter praedicantur addiscentes, assidue pro gloriae vestrae incolumitate omnipotentem valeamus Dominum deprecari.

EPISTOLA LVI. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Gregorium expraefectum commendat.

Gregorius Amandino domestico.

Confidentes quod gloria vestra se in amicorum suorum solatiis devotam semper exhibeat, eorum vobis causas commendare quos diligitis studemus. Atque ideo salutantes petimus ut gloriosus filius noster ::Gregorius, quales vos hic habuit, illic tales inveniat; et tam apud gloriosum filium nostrum Leontium, quam alibi quocunque necesse fuerit, gloriae vestrae solatia consequatur, ac magnam in vobis consolationem inveniat; et quantum possibile est, ne cuiquam injustae possit afflictioni vel gravamini subjacere, gloriae vestrae sollicitudo studio vigilanti provideat ut tranquillo maturoque hoc studeat consilio declinare; quatenus dum vos, sicut decet, adjutores habuerit, et ipse et nos amplius cognoscere valeamus, quia sicut de gloria vestra praesumimus, non ad faciem, sed, quod est valde laudabile, puras nostris amicitias exhibere.

EPISTOLA LVII. AD SECUNDINUM ET JOANNEM EPISCOPOS. Gregorium expraefectum commendat.

Gregorius Secundino et Joanni episcopis Sicinae.

Bonorum nos hortatur dilectio filiorum utilitatibus eorum studiose concurrere, et eos in quantum ratio suppetit adjuvare. Et ideo quia 1084 quantum se gloriosus filius noster ::Gregorius expraefecto benigne cunctis exhibuit, tanto omnium debet uti solatiis; fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut illic venienti tam apud Leontium gloriosum exconsulem in disponendis rationibus suis, quam apud alios, ubi causa poposcerit, opem ferre, et partes illius sublevare favente justitia festinetis, ut, vobis sacerdotaliter concurrentibus, nullam molestiam vel dispendium contra ordinem possit aequitatis incurrere. Quem si, quod non credimus, gravari frustra in aliquo senseritis, apud praedictum gloriosum virum agere vos, episcopali modestia servata, necesse est, ut verbum quod ei per Azimarchum virum magnificum scribonem praebuit, custodire debeat ac servare, atque illum irrationabiliter affligi vel sustinere dispendium minime patiatur. Ita ergo fraternitas vestra se erga eum sollicitam curet ostendere, et in ejus se causis secundum Deum studeat exhibere, ut et sacerdotale in vobis subsidium et paternam inveniat charitatem.

EPISTOLA LVIII. AD BONIFACIUM REGIENSEM EPISCOPUM. Gregorii cum Ecclesia sua causam absque dilatione finiat ipsiusve homines habeat commendatos.

Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi.

Sacerdotali procul dubio convenit gravitati ut si quas Ecclesiae suae causas habuerit, aut pacifica eas ordinatione, si fieri potest, aut certe judicio interveniente sine mora definiat, ut, sublata e medio contentionis materia, sola illi cum filiis suis pacis possit concordia permanere. Indicavit itaque nobis gloriosus filius noster ::Gregorius expraefecto, quod inter se et Ecclesiam vestram de locis quae competunt aliqua sit orta contentio. Ob quam rem hortamur ut eam aut cessante jurgio finiatis, aut certe dilatione submota Ecclesiae vestrae actores ad electorum ire judicium faciatis; ut, eorum definitione praecedente, nec ille contra justitiam gravari, nec vestra praejudicium videatur Ecclesia sustinere. Quia vero homines suos et possessiones quas illic habet vobis voluit commendari, oportet ut vestra se charitas in ejus causis quodcunque ratio invitaverit, non omittat impendere. Atque ita eum in quibuscunque valuerit juvare festinet, ut, concurrentibus vobis, absentem se a suis utilitatibus esse non agnoscat.

EPISTOLA LIX. AD JOANNEM ET FORTUNATUM EPISCOPOS, ET ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Gregorii homines ac possessiones commendat.

Gregorius Joanni et Fortunato episcopis, et Anthemio subdiacono.

Ea quae filiis nostris ultro nos decet impendere, negare eis petentibus non debemus. Et ideo 1085 quoniam filius noster gloriosus ::Gregorius expraefecto possessiones, quas illic habet, vel homines suos fraternitati vestrae a nobis studuit commendandos, scriptis vos praesentibus adhortamur ut utilitatibus ejus salva ratione concurrere et possessiones ejus atque homines tueri, sicut desiderat, debeatis; nec eos contra justitiam a quibuslibet vexari aut patiamini praegravari. Sed id agite, ut tuitione vestra praedicti filii nostri supplere praesentiam valeatis, quia ita se, sicut nostis, bene exhibuit cunctis, ut omnia solatia habere mereatur.

EPISTOLA LX. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Quod tardius ad Siciliam venerit ::Gregorius, non studio factum, sed corporis infirmitate.

Gregorius Azimarcho scriboni.

Quod praesentium portitor gloriosus filius noster ::Gregorius tarde ad Siciliam venit, non voluntate distulit, sed ita infirmitate corporis debilis factus est, ut vix in multis diebus reparari potuerit. Cujus debilitatis indicia etiam ipsi adhuc in eo cognoscetis. Mox autem ut aliquantulum convaluit, venire illuc sicut magnitudini vestrae promiserat, non neglexit. Quod ideo his apicibus scribendum praevidimus, ne eum distulisse sponte credentes, hanc moram ejus forsitan studio factam putaretis.

EPISTOLA LXI. AD ADEODATUM ABBATEM NEAPOLITANUM Illius monasterio Gazarense quousque Neapoli ordinetur antistes, Puteolanum vero in perpetuum unit.

Gregorius Adeodato abbati Neapolitano.

Quorumdam monachorum ejusdem monasterii ad nos relatione pervenit monachos monasterii Gratterensis, quod situm in Plaia est, monasterio sancti Sebastiani quod Neapoli in domo quondam Romani constructum est, ubi, Deo miserante, sicut dictum est, abbatis geris officium, se monasteriumque suum uniri magnopere poposcisse, adeo ut chartas omnes ejusdem monasterii tuo monasterio, ut dicitur, tradidissent. Sed quia monasterium ipsum in Neapolitana est dioecesi constitutum, ne quid constituere, quod absit, praejudicialiter videamur, volumus ut quousque Neapoli ordinetur antistes, tuo interim monasterio antefatum Gratterense monasterium cum omnibus ad se pertinentibus sit unitum. Cum vero propitiante Domino Neapoli fuerit episcopus ordinatus, utrum in perpetuum haec unitio extendi an temporalis esse debeat maturius ac solidius cum Dei gratia pertractabimus. Quia vero monasterium Puteolis constitutum, quod Falcidis 1086 dicitur, ita esse destitutum a monachis perhibetur, ut non solum Dei illic opus minime celebretur, sed etiam pene pro derelicto, quod dici grave est, habeatur: idcirco illud monasterio tuo praesenti auctoritate cum omnibus ad se pertinentibus in perpetuum duximus uniondum: admonentes ut monachos in praedicta utraque monasteria debeas deputare, qui et curam illic diligenter habeant, et opus Dei regulari studeant institutione peragere, atque ita se in his, sicut convenit, exhibere, ut nec illos de neglectu, nec te de minori sollicitudine culpa confundat. Quidquid vero ad eadem monasteria pertinere cognoscis, si ab aliquibus irrationabiliter detinentur, ex hac nostra auctoritate repetendi, exigendique, atque tuo monasterio vendicandi habebis per omnia, Deo juvante, licentiam, quia dignum est ut quorum curam geris rebus nullo modo defrauderis. Monachos autem quos in monasterio Puteolis sito deputaveris, sub tua quidem diciplina, sed tamen Puteolano episcopo, cujus dioecesis est, non Neapolitano noveris subjacere.

EPISTOLA LXII AD NEAPOLITANOS. Neque Joannem in episcopum eligendum fuisse, quod non castus; neque Petrum, si incautus sit ac fenerator. Alium igitur ex Ecclesiae suae clero aptum sibi provideant.

Gregorius clero et nobilibus civibus Neapolitanis.

Nec novum (Grat. 8, q. 1, c. 17) nec reprehensibile est in eligendo episcopo populi se vota in duas partes dividere: sed grave est quando in hujusmodi causis non ex judicio, sed ex solo favore venit electio. Prius enim quam scripta ad nos vestra discurrerent, Joannem diaconum, qui ad altera parte electus est, parvulam habere filiam ex quorumdam relatione cognovimus. Unde si rationem voluissent attendere, nec alii eum eligere, nec ipse debuerat consentire. Nam qua praesumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui continetiam, filiola teste, convincitur non habere? Petrus autem item Diaconus (Dist. 39, c. 1), quem a vobis electum asseritis, omnino quantum dicitur simplex est. Et nostis quia talis hoc tempore in regiminis debeat arce constitui, qui non solum de salute animarum, verum etiam de extrinseca subjectorum utilitate et cautela sciat esse sollicitus. Nam (Dist. 47, c. 4) de eo insuper ad nos pervenisse cognoscite quod solidos dederit ad usuras, quod vos oportet cum omni subtilitate requirere; et si ita constiterit, alium eligite, et ab hujusmodi vos persona sine mora suspendite. Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus imponimus. Si vero subtili habita inquisitione hoc falsum esse patuerit, quia persona ejus nobis ignota est, 1087 et utrum ita sit de simplicitate ejus quod ad nos perlatum est ignoramus, cum decreto a vobis facto ad nos eum venire necesse est, ut, de vita moribusque ipsius sollicitius inquirentes, sensum quoque pariter agnoscamus; ut si huic judicio aptus exstiterit, vestra in eo, adjuvante Domino, desideria compleamus. Studii praeterea vestri sit etiam alium qui aptus sit providere (Dist. 61, c. 1), ut si forte huic ordini hic non videatur idoneus, sit in quem se vestra declinare possit electio. Nam grave cleri illius erit opprobrium, ut si hic fortasse approbatus non fuerit, alium se dicant qui eligi debeat non habere.

EPISTOLA LXIII. AD DOMINICUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM. Docet quo animo suscipiendum sit pestilentiae flagellum; quis fructus ex eo colligendus; qua ratione qui percutiuntur consolandi.

Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.

Quanta in Africanis partibus lues irruerit, jam dudum agnovimus; et quia nec Italia a tali percussione est libera, geminati in nobis dolorum sunt gemitus. Sed inter haec mala et alias calamitates innumeras desperata cor nostrum, charissime frater, tribulatione deficeret, nisi fragilitatem nostram vox dominica praemunisset. Olim enim fidelibus evangelicae tuba lectionis insonuit, appropinquante fine mundi, pestilentiam, bella et alia multa quae adhuc, sicut nostis, in metu sunt, eventura (Matth. XXIV; Luc. XXI). Quae ergo praescientes patimur, affligi ex his nimium tanquam de incognitis non debemus. Nam plerumque et genus mortis in alterius mortis consideratione levamen est. Quantas ergo detruncationes, quantasque crudelitates vidimus, quibus mors sola remedium, et erat vita tormentum? Nonne cum David optio esset mortis oblata, recusatis fame vel gladio, populum suum elegit manui Dei succumbere (II Reg. XXIV, 14)? Ex qua re colligite, in his qui divina percussione intereunt, quanta sit gratia, quando ea vocatione obeunt quam prophetae sancto pro munere constat oblatam. Itaque Creatori nostro in cunctis adversitatibus gratias referamus, atque de ejus misericordia confidentes, patienter omnia toleremus, quia satis minus patimur quam meremur. Quoniam tamen ita temporaliter flagellamur, ut sine aeternae vitae consolatione minime relinquamur, necesse est ut quanto his signis nuntiantibus venturum judicem in proximo non nescimus, tanto rationes nostras, quas in ejus sumus examine posituri, bonae actionis studio et fletu poenitentiae muniamus, ut tantae nobis percussiones favente ejus gratia, non damnationis initium, sed beneficium purgationis existant. Quia vero ea infirmitatis nostrae natura est, ut non possimus de obeuntibus non dolere, fraternitatis vestrae doctrina tribulatis sit solamen. Mansura illis bona quae promittuntur insinuet, ut, spe certissima roborati, in comparatione futuri muneris discant 1088 de amissione temporalium non dolere. Vestra eos lingua, sicut et credimus, magis ac magis a pravi operis perpetratione coerceat, bonorum praemia, manorum poenas edisserat, ut qui bona minus diligunt saltem mala pertimescant, et ab eis sese quae sunt plectenda contineant. Nam inter flagella positos flagellis digna committere contra ferientem est specialiter superbire, et saevientis acrius iracundiam irritare. Atque est primum genus dementiae nolle quempiam a malis suis juste quiescere, et Deum injuste a sua velle ultione cessare. Sed quoniam in his divino adjutorio opus est, junctis, dilecte frater, precibus, omnipotentis Dei clementiam exoremus ut et nos digne ista tribuat exhibere, et populorum ad haec operanda misericorditer corda compungat, quatenus in timore ipsius actus nostros salubriter ordinantes, et ab ingruentibus malis erui, et ad superna venire gaudia, ejus duce gratia, sine qua nihil possumus, mereamur. Mense Augusto, indict. 3.

EPISTOLA LXIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Scriboni quamvis bono non locandam Ecclesiae possessionem, sed annis singulis id offerendum Gentioni quod ex locatione fuisset lucratus.

Gregorius Romano defensori.

Quoniam filius noster Gentio vir magnificus scribo tantae, Deo propitio, bonitatis est ut valde sit diligendus, si quid ei potuissemus conferre, debuimus. Voluerat enim possessionem juris ecclesiastici sub specie libellorum tenere. Sed propter malos scribones judicavimus in hac nos causa nec bono committere. Proinde excepta de possessione quae potuerunt in ejus utilitatem verti, eadem volumus ejus magnitudini singulis annis offerri, id est, porcos viginti, qualiter ipse praevideris, vervices viginti, et gallinas sexaginta. Quae omnia volumus in exceptis reputari.

EPISTOLA LXV. AD ADEODATAM. Excusat moram in dandis reliquiis, quas tandem mittit.

Gregorius Adeodatae illustri feminae.

Ut moram in dandis reliquiis, quas gloria vestra petiit, faceremus, non voluntate distulimus, sed praecedentis rei nos casus fecit ambigere. Deus autem omnipotens cordis vestri devotionem intuens, miraculorum signis admonentibus, a vestra vos intentione fraudari non pertulit. Sed ideo desiderium vestrum modica voluit dilatione differri, ut, docentibus miraculis, et amor vobis cresceret in veneratione sanctorum, et major fieret exsultatio gaudiorum. Quia ergo in effectu postulatae rei gloriae vestrae vota completa sunt, hortamur ut cujus praedicatores colitis, ejus 1089 sollicite mandata servetis. Et sicut religiosa devotione terrena sanctorum honoribus loca construitis, sic quoque cum eis mansionem vobis procurare in coelestibus festinetis, quatenus et hic illos in omnibus adjutores et in futura mereamini habere vita consortes.

EPISTOLA LXVI. AD DECIUM LILYBETANUM EPISCOPUM. Solitis cautionibus adhibitis, constructum ab Adeodata monasterium consecret.

Gregorius Decio episcopo Lilybetano.

Adeodata gloriosa femina petitoria nobis insinuatione suggessit quod habetur in subditis: in domo siquidem juris sui intra civitatem Lilybetanam monasterium ancillarum Dei a solo se pro sua devotione fundasse, quod in honorem beati Petri principis apostolorum, et sanctorum Christi martyrum Laurentii, Hermetis, Pancratii, Sebastiani et Agnetis desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, quia in tua civitate memorata constructio jure consistit, si nullum corpus ibidem constat humatum, percepta prius donatione legitima, id est, in reditu praestantes liberos a tributis fiscalibus solidos decem, pueros tres, boum paria tria, mancipia alia quae serviant in ipso monasterio numero quinque, equas numero decem, vaccas decem, hastulas vinearum numero quatuor, oves numero quadraginta, etc., secundum morem.

EPISTOLA LXVII. AD HILARIUM NOTARIUM. Missam pro sustentatione monasterii navem in cunctis tueri praecipit.

Gregorius Hilario notario.

Navem in qua Vitalis praesentium portitor navigat ad dilectissimam filiam nostram Adeodatam abbatissam pro sustentatione monasterii sui emissam cognoscas. Qua illuc veniente, hac 1090 tibi auctoritate praecipimus ut ita eam in cunctis tuearis, atque ab omni angaria vel onere exuere excusareque festines, ac si specialiter nostra sit. Nam nostri causa in eodem monasterio tanta congregatio, Deo propitio, degere comprobatur, ut plus illi solatiari atque concurrere quam nostrae in omnibus festinemus Ecclesiae. Et ideo postquam voluntatem nostram experientia tua circa praedictum monasterium talem esse cognoscit, ita se in tuitione supradictae, ut diximus, navis impendat, ut te illic posito, nullam moram vel impedimentum ab aliquo valeat sustinere. Nam si, quod non credimus, in aliquo negligens esse tentaveris, vehementer te nostram noveris offensam incurrere.

EPISTOLA LXVIII. AD OPPORTUNUM. Ob asperam correctionem contristatum lenit, atque ad perfectam conversionem hortatur.

Gregorius Opportuno de Aprutio.

Pervenit ad me quia, ex eo tempore quo dilectionem tuam verbis asperis propter quaedam quae mihi jure displicuerant contristavi, magna tibi sit oborta tristitia atque continuus animi moeror. Unde te, dilectissime fili, volo cognoscere quia ego illa verba non asperitate cordis sed amore tuae animae sum locutus. Tu itaque ad omnipotentem Deum tota mente convertere; quam nihil sit fugitiva praesens vita considera; aeterna praemia lucrari festina; in quantum virtus sufficit, castiga carnem, quae, quandiu in voluptatibus vixit, animam castigavit. Benignitatem tuam proximis exhibe, psalmodiae et lacrymis horas vitae frequentius impende, illata mala a proximis aequanimiter tolera. Si contra veritatem injuriam pertuleris, lucrum puta, ut haec agens, per temporalia quae despiciendo pateris, ad coelestia regna pertingas. Omnipotens autem Deus cor et corpus tuum coelestis gratiae salute perfundat, ut de ejus Spiritu et recta interius sentire et recta exterius sufficias agere.