LIBER III | LIBER V |
LIBER QUARTUS.
recensereMense Septembri, indictione XII. 681 EPISTOLA PRIMA AD CONSTANTIM EPISCOPUM. Quod concordi omnium assensu fuerit electus, gratulatur. Monet respondendum suorum affectibus, necessitatibus succurrendum, corrigenda mature vitia. In bonis profectum precatur. Pallium mittit. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
Scripta fraternitatis vestrae suscipiens magnas omnipotenti Deo gratias retuli, quia ordinationis vestrae merui celebratione relevari. Quod vero ex superno munere in electionem vestram concorditer omnium convenit assensus, hoc fraternitas tua cum summa debet consideratione pensare, quia post Deum valde est debitrix eis qui sibi vos praeferri tam subdita mente voluerunt.
Decet igitur vos sacerdotali benignitate eorum moribus in omnibus respondere, eorumque necessitatibus pia compassione concurrere. Si quorum fortasse sunt vitia, haec maturis objurgationibus increpato, ut ipsa quoque sacerdotalis indignatio virtuti sit admista dulcedinis, quatenus et tunc a subjectis amari debeat, etiam cum graviter metuitur. Quae res personam vestram apud eorum judicium ad magnam quoque reverentiam adducit, quia sicut praeceps furor usitatusque despicitur, ita contra culpas discreta indignatio plerumque quo tarda fuerit, eo amplius fit timenda.
Joannes vero subdiaconus noster multa nobis bona tuae fraternitatis rediens nuntiavit. De quibus omnipotentem Deum petimus, ut haec qui 682 coepit, ipse perficiat; quatenus te interius exteriusque profecisse, et nunc inter homines, et post inter angelos ostendat.
Praeterea pallium ad sacra missarum solemnia utendum ex more transmisimus. Sed peto ut dum hoc suscipitis, ejus honorem ac genium ex humilitate vindicetis.
EPISTOLA II. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Theodelindam reginam et tres episcopos, ob tria capitula a Constantio divisos, susceptis epistolis suis ad illius communionem reversuros sperat. Pacem cum Langobardis exoptans, petit ut se de Francorum cum Langobardorum rege gestis faciat certiorem. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
Dilectissimus filius meus Bonifacius diaconus quiddam mihi ex scripto fraternitatis tuae secreto nuntiavit, quod exquisita occasione potius quam inventa, tres se episcopi a pia fraternitatis vestrae communione separaverint, dicentes vos in damnationem trium capitulorum consensisse, atque cautionem fecisse. Et quidem si quid de tribus capitulis in quocunque vel verbo vel scripto nominatum est, bene fraternitas tua reminiscitur; quamvis decessor fraternitatis tuae Laurentius districtissimam cautionem sedi apostolicae emiserit, in qua viri nobilissimi, et legitimo numero, subscripserunt. Inter quos ego quoque, tunc urbanam praeturam gerens, pariter subscripsi; quia postquam 683 talis scissura pro nulla re facta est, justum fuit ut sedes apostolica curam gereret, quatenus unitatem universalis Ecclesiae in sacerdotum mentibus per omnia custodiret. Quod autem dicitur, filiam nostram Theodelindam reginam sese a communione tua hoc audito nuntio suspendisse, constat per omnia, quia etsi pravorum hominum verbis ad paululum seducta est, venientibus tamen Hippolyto notario et Joanne abbate, erit modis omnibus vestrae fraternitatis communionem quaesitura: cui etiam meas epistolas direxi, quas fraternitas vestra sine dilatione transmittant. De episcopis vero qui se suspendere visi sunt, aliam epistolam feci, quam cum eis ostendi feceris, eos non ambigo de superstitione suae superbiae apud fraternitatem tuam poenitentiam acturos.
Subtiliter autem mihi et breviter indicastis, vel de Agone rege, vel de Francorum regibus quae gesta sunt. Peto ut fraternitas vestra quae adhuc recognoverit, mihi modis omnibus innotescat. Si autem videritis quia cum patricio nihil facit Ago Langobardorum rex, de nobis ei promittite, quia paratus sum in causa ejus impendere, si ipse utiliter aliquid cum republica voluerit ordinare.
EPISTOLA III. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Nullam a Constantio datam de tribus capitulis cautionem. Chalcedonensis synodi fidem in Romana Ecclesia integram servari. Divisis proinde episcopis ad unitatem redeundum. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
Pervenit ad nos quod quidam episcopi vestrae dioecesis exquirentes occasionem potius quam invenientes, sese scindere a fraternitatis vestrae unitate tentaverint, dicentes te apud Romanam urbem in trium capitulorum damnationem cautionem fecisse. Quod videlicet idcirco dicunt, quia quantum fraternitati tuae etiam sine cautione credere soleam, nesciunt. Si enim hoc esset necessarium fieri, verbis nudis vobis credi potuisset. Ego tamen nominata inter nos neque verbo neque scripto tria capitula recolo. Sed eis, si citius revertuntur, de suo errore parcendum est, quia, juxta Pauli apostoli vocem: Non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Nos enim, auctore veritate, teste conscientia, fatemur nos fidem sanctae Chalcedonensis synodi per omnia illibatam custodire, nihilque ejus definitioni addere, nihil subtrahere audere. Sed si quis contra eam, ejusdemque synodi fidem, sive plus minusve ad sapiendum appetit usurpare, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu matris Ecclesiae alienum esse decernimus. Quem igitur ista mea confessio non sanat, non jam Chalcedonensem synodum diligit, sed matris Ecclesiae sinum odit. Si ergo ea ipsa quae audere visi sunt, zelo loqui animae praesumpserunt; superest ut hac satisfactione suscepta, ad fraternitatis tuae 684 unitatem redeant, seque a corpore Christi, quod est sancta universalis Ecclesia, non dividant.
EPISTOLA IV. AD THEODELIN AM REGINAM. Quod sese a Constantii communione suspenderit, dolet. Nihil contra Chalcedonensis synodi fidem Justiniani temporibus actum asserit. Hortatur ut Constantii ordinationem suscipiat, eique communione jungatur. Gregorius Theodelindae reginae Langobardorum.
Quorumdam ad nos relatione pervenit ab aliquibus episcopis gloriam vestram usque ad hoc scandalum contra sanctam Ecclesiam fuisse perductam, ut sese a catholicae unanimitatis communione suspenderet. Quod quantum vos pure diligimus, tantum de vobis fortius dolemus, quia vos imperitis stultisque hominibus creditis, qui non solum ea quae loquuntur nesciunt, sed vix ea percipere quae audierint possunt.
Dicunt enim piae memoriae Justiniam temporibus aliqua contra Chalcedonensem synodum fuisse constituta, qui dum neque legunt neque legentibus credunt, in ipso errore manent quem sibi de nobis ipsi finxerunt. Nos enim, teste conscientia, fatemur de fide ejusdem sancti Chalcedonensis concilii nihil motum, nihil esse violatum; sed quidquid praedicti Justiniani temporibus actum est, ita actum est ut fides Chalcedonensis concilii in nullo vexaretur. Si quis autem contra ejusdem synodi fidem aliquid loqui praesumit vel sapere, nos ejus sensum sub anathematis interpositione detestamur. Cum ergo integritatem nostram ex conscientiae nostrae attestatione cognoscitis, superest ut nunquam vos a catholicae Ecclesiae communione separetis, ne tot vestrae lacrymae, tantaque bona opera pereant, si a fide vera inveniuntur aliena. Decet ergo gloriam vestram ad reverendissimum fratrem et coepiscopum meum Constantium, cujus et fides, et vita bene olim mihi approbata est, sub omni celeritate transmittere, eique directis vestris epistolis indicare ordinationem ejus quam benigne suscepistis, et quia ab ejus Ecclesiae communione in nullo separamini. Quamvis in hac re me vobis superflue dicere arbitror, quia etsi quid in vestro animo dubietatis fuit, veniente filio meo Joanne abbate, atque Hippolyto notario, ex corde vestro arbitror fuisse sublatum.
EPISTOLA V. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Cleri sui moribus et famae consulat. Id de subdiaconis ejus decernit, quod supra de Siculis lib. I, epist. 44. Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi.
Contumelia quidem sacerdotum est, de divinis cultibus admoneri. Quod enim ipsi debent 685 exigere, turpiter exiguntur. Tamen ne, quod non aestimamus, in aliquo fraternitas tua ea quae ad opus Dei pertinent negligat, de hoc ipso specialiter te praevidimus adhortandum. Admonemus itaque ut nullatenus clerus Regitanae civitatis, in causis quas eorum poscit officium, fraternitatis tuae remissione laxetur. Sed in iis quae ad Deum pertinent, instantissime atque studiosissime compellantur. Opinionem quoque praedicti cleri tui studere te volumus, ut nihil de iis pravum, nihil quod contra ecclesiasticam disciplinam pertinet, audiatur; ad ornatum quippe ejus, non ad foeditatem actuum eorum pertinere debet officium. Subdiaconis vero tuis (Grat. dist. 32 c. 9) hoc quod de Siculis statuimus, decernimus observari; nec illam definitionem nostram cujusquam sinas contumacia aut temeritate corrumpi; quatenus dum praedicta omnia per te fuerint conservata districtissime, nec admonitionis nostrae, sicut et credimus, transgressor existas, nec in quolibet reum te remissionis accuset pastoralis tibi commissus ordo regiminis.
EPISTOLA VI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Petronillae conversae et Agnelli ejus corruptoris facinus discutiat, et puniat, atque ablata monasterio curet restitui. Gregorius Cypri no diacono et rectori Siciliae.
Perlatum est ad nos (Grat. 19, q. 3, c. 8) Petronillam nomine de provincia Lucania genitam, per exhortationem Agnelli episcopi fuisse conversam, resque suas omnes, quas habere potuit, licet sibi jure potuissent competere, tamen eidem monasterio, quod ingressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse: morientemque praedictum episcopum dimidiam partem substantiae suae Agnello cuidam filio suo, qui notarius nostrae esse fertur Ecclesiae, atque dimidiam eidem monasterio reliquisse. Sed cum propter irruentem Italiae cladem Siciliam refugissent, dicitur eam saepe nominatus Agnellus corruptis ejus moribus stuprasse, atque sentiens gravidam, de monasterio seduxisse, resque ejus omnes tam proprias, quam eas quas de parte patris ipsius habere poterat abstulisse, ac post perpetratum tale tantumque facinus, in sui eas dominii jure defendere. Hortamur igitur dilectionem tuam 686 ut praedictum virum vel ante fatam feminam sub districta ad te facias exsecutione perduci, causamque ipsam secundum sui meritum summa subtilitatis examinatione perquiras. Et si ita inveneris, ut nobis nuntiatum est, negotium tot iniquitatibus inquinatum, cum summae purgationis severitate determina; quatenus et ante fato viro, qui nec suum, nec illius attendit habitum, et tantorum causa fuit scelerum, ultio districta proveniat; et illa prius procedente vindicta, atque in monasterium sub poenitentia redacta, omnes res, quae de saepe dicto loco ablatae fuerant, cum omnibus illis suis fructibus atque accessionibus revertantur.
EPISTOLA VII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Columbo episcopo in Numidiae concilium inquirenti, et pravos correpturo faveat. Compescat intestina Ecclesiarum bella. Gregorius Gennadio patricio et exarcho Africae.
Satis credimus religiosae excellentiae vestrae mentem adversus ea maxime quae in Ecclesiis geruntur incongrua divini amoris aemulatione succendi. Tanto igitur ecclesiasticarum correctionem causarum vobis libenter ingerimus, quanto de pia vestrae mentis intentione confidimus. Cognoscat siquidem excellentia vestra quibusdam de Africanis partibus venientibus ad nos fuisse perlatum plura in concilio Numidiae contra Patrum tramitem atque canonum statuta committi. Quarum rerum frequentes querelas quia diutius tolerare nullatenus potuimus, Columbo fratri et coepiscopo nostro, de cujus gravitate ipsa ejus quae percrebuit dubitare jam nos non permittit opinio, commisimus perquirendas. Quamobrem paterno salutantes affectu, hortamur excellentiam vestram, in cunctis quae ad ecclesiasticam correptionem pertinent, vestri robur ei subrogetis auxilii, ne si quod male geritur quaesitum vel vindicatum non fuerit, longorum usurpatione temporum cum majori licentia in futuros crescat excessus. Scito autem, excellentissime fili, si victorias quaeritis, si de commissae vobis provinciae securitate tractatis, nihil vobis magis aliud ad hoc proficere, quam zetari sacerdotum vitas, et intestina Ecclesiarum, quantum possibile est bella compescere.
687 EPISTOLA VIII. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Stephani defuncti voluntatem de monasterio construendo curet adimpleri. Gregorius Januario episcopo Caralitano.
Nos quidem arbitramur quod ad imminentiam expletionis piarum rerum, ipse te tuus satis ordo compellat. Sed ne zelum tuum cujuslibet interventus remissionis emolliat, de his etiam te specialiter judicavimus exhortandum. Pervenit si quidem ad nos Stephanum vestrum de hac luce migrantem, supremae voluntatis elogio monasterium praecepisse fundari. Cujus desiderium Theodosiae honestae feminae haeredis ejus fertur quod hactenus dilatione protrahitur. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam, ut maximum de praedicta causa studium geras, atque ante nominatam feminam commoneas, quatenus intra annale spatium, monasterium, ut jussum est, debeat ordinare, et cuncta secundum defuncti voluntatem sine altercatione construere. Quod si intra praedicti temporis metam aliqua perficere negligentia vel calliditate distulerit, ut sive in loco eo quo constitutum fuerat, seu certe ibi non poterit, et alibi placet ordinari, et dilatione interveniente negligitur, tunc volumus ut fraternitatis tuae aedificetur studio, ordinatisque omnibus, res atque reditus qui relicti sunt per te loco ipsi venerabili sine imminutione aliqua socientur. Sic enim et ante tremendum judicem tuum sententiam remissionis effugies, et secundum piissimas leges, dilatas defunctorum pias voluntates episcopali supplebis studio.
EPISTOLA IX. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Singulis ancillarum Dei monasteriis probatus vir deputandus, a quo sic procurentur negotia, ut monialibus exinde vagari non liceat. Illarum lapsibus decernuntur poenae. Concilia bis in anno celebrentur. Judaeorum servi ad Ecclesiam fidei causa fugientes in libertatem vindicentur. Ne in baptizatorum frontibus iteretur chrismatio, solum pectus ungant presbyteri, deinde episcopi frontem. Monasterium juxta Petri defuncti voluntatem construatur, si congrua adsit redituum quantitas. Gregorius Januario episcopo Caralitano.
Satis quidem te ipse pastoralis zelus instigare debuerat ut gregem quem susceperas etiam sine nostro solatio salubriter ac provide tuereris, et a callidis inimicorum surreptionibus eum diligenti 688 circumspectione servares. Sed quia charitatem tuam pro suae firmitatis augmento nostrae quoque pagina auctoritatis indigere comperimus, necessarium nobis fuit titubantes animos tuos ad religiosi vigoris studium fraternae dilectionis exhortatione firmare.
Pervenit siquidem ad nos minus te monasteriis ancillarum Dei in Sardinia sitis tuitionis impendere; et cum dispositum a tuis prudenter fuisset decessoribus ut quidam de clero probati viri curam gerentes earum se necessitatibus adhiberent, nunc ita funditus esse neglectum, ut per publicas personas pro tributis aliisque muniis ipse per se principaliter Deo dicatae feminae compellantur ire, necessitatemque habeant pro supplendis fiscalibus per villas praediaque discurrere, atque virilibus incompetenter se miscere negotiis. Quod malum fraternitas tua facili correctione removeat, ut unum probatum vita moribusque, cujus aetas atque locus nihil de se pravae suspicionis objiciat, sollicite deputet, qui sic monasteriis ipsis cum Dei timore possit assistere, quatenus ulterius eis pro quibuslibet causis privatis, vel publicis, extra venerabilia loca contra regulam vagari non liceat; sed quidquid pro his agendum est, per eum quem deputaveris rationabiliter peragatur. Ipsae vero referentes Deo laudes, atque coercentes semetipsas, in monasteriis suis nullam occasionem ulterius fidelium mentibus pravae suspicionis injiciant. Si qua autem earum (Grat. 27, q. 1, c. 28) vel per anteriorem licentiam, vel per impunitatis pravam consuetudinem ad lapsus adulterini deducta est, aut in futurum fuerit perducta voraginem, hanc post competentis severitatem vindictae, in aliud districtius virginum monasterium in poenitentiam volumus redigi, ut illic orationibus atque jejuniis vacet, et sibi poenitendo proficiat, et metuendum caeteris arctioris disciplinae praestet exemplum. Is autem qui cum hujusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, communione privetur, si laicus est; si vero clericus fuerit, a suo quoque remotus officio, pro suis continuo lugendis excessibus in monasterium detrudatur.
Episcoporum etiam concilia, sicut tam tuae mos dicitur fuisse provinciae, quam sacrorum canonum auctoritate praecipitur, bis in anno celebrare te volumus; ut et si quis inter eos a sui forma propositi actionis atque morum qualitate discordat, sociali possit fratrum increpatione redargui, et pro securitate commissi gregis, animarumque statu, paterna valeat circumspectione tractari.
Pervenit etiam ad nos servos ancillasque Judaeorum, fidei causa ad Ecclesiam refugientes, 689 aut infidelibus restitui dominis, aut eorum, ne restituantur, pretium dari. Hortamur igitur ut nullatenus tam pravam consuetudinem manere permittas; sed quilibet servus Judaeorum (Grat. dist. 54, c. 16) ad venerabilia loca confugerit causa fidei, nullatenus eum patiamini praejudicium sustinere. Sed sive olim Christianus, sive nunc fuerit baptizatus, sine ullo pauperum damno, religioso ecclesiasticae pietatis patrocinio, in libertatem modis omnibus defendatur.
Episcopi baptizatos infantes signare bis in frontibus chrismate non praesumant; sed presbyteri (Grat. de Cons. dist. 4, c. 119) baptizandos ungant in pectore, ut episcopi postmodum ungere debeant in fronte.
Pro fundandis etiam monasteriis, quae a diversis jussa sunt construi, si injusta perspicis haec aliquos quibus indicta sunt excusatione differre, solerter secundum quod leges praecipiunt imminere te volumus, ne piae defunctorum voluntates tua, quod absit, remissione cassentur. De monasterio autem quod in domo sua construendum quondam Petrus asseritur praecepisse, praevidimus ut fraternitas tua subtiliter requirat relictorum illic redituum quantitatem (Grat. 16, q. I, c. 14). Et si quidem modus habet substantiae, recollectis omnibus quae de rebus ipsis imminuta vel dicuntur esse dispersa, cum omni studio hoc et sine aliqua dilatione fundetur. Sin autem vel minus idonea vel damnosa facultas est, omnibus, ut edictum est, subtiliter inquisitis, nobis renuntiare te volumus, ut sciamus quid deliberare juvante Domino de ejus constructione possimus. Fraternitas igitur tua ita in cunctis praedictis capitulis se solerter impendat, ut nec nostrae admonitionis seriem inveniatur fuisse transgressa, nec, divini rea judicii, de minori zelo pastoralis existat officii. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 45.)
EPISTOLA X. AD UNIVERSOS EPISCOPOS DALMATIAE. Ne absque consensu et permissu suo ullum Salonae episcopum ordinent. Si tamen in aliquem alium a Maximo consentiant omnes, consecretur. Gregorius universis episcopis per Dalmatiam.
Oportuerat quidem fraternitatem vestram, divini respectu judicii clausis carnalibus oculis, nihil quod ad Deum pertinet et rectam mentis intentionem omittere, nec cujuslibet hominis faciem rectitudini justitiae praeponere. Sed postquam mores vestri ita sunt saecularibus traducti negotiis, ut obliviscentes omnem sacerdotalis in vobis honoris tramitem, cunctumque superni metus 690 intuitum, non quid Deo, sed quid vobis placeat studeatis explere, necesse habuimus haec ad vos districtiora specialiter scripta transmittere, quibus ex beati Petri principis apostolorum auctoritate praecipimus ut nulli penitus extra consensum permissionemque nostram, quantum ad episcopatus ordinationem pertinet, in Salonitana civitate manus praesumatis imponere, nec quemquam in civitate ipsa aliter quam diximus ordinare
Quod si contra haec quidpiam vel sponte vestra, vel a quolibet coacti praesumpseritis vel tentaveritis agere, decernemus vos dominici corporis et sanguinis participatione privatos, quatenus ex eadem ipsa attrectatione vestra, vel voluntate transgrediendae praeceptionis nostrae, a coelestibus mysteriis alieni sitis, nec is quem ordinaveritis habeatur episcopus. Nos namque nullum cujus vita reprehendi potest ordinari temere volumus. Quod si Honoratus diaconus indignus ostenditur, de vita moribusque ejus qui electus fuerit nobis renuntiari volumus, ut quidquid in hac re agendum est cum consensu nostro salubriter permittamus impleri.
Confidimus enim in omnipotentem Dominum quia, quantum ad intentionem nostram pertinet, nunquam quod nostram gravare possit animam, nunquam sinimus fieri quod vestram gravare possit Ecclesiam. Sin vero in qualibet persona ita voluntarius omnium consensus accesserit, ut auctore Deo digna sit, et non sit qui ab ejus ordinatione dissentiat, hanc a vobis in eadem Salonitana Ecclesia ex praesentis epistolae nostrae concessa licentia volumus consecrari, excepta duntaxat persona Maximi, de qua ad nos multa mala perlata sunt; quae si ab appetitu majoris ordinis non cessat, restat, ut arbitror, quatenus subtiliter discussa, ipso quoque in quo est officio careat.
EPISTOLA XI. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Etiam novorum redituum quartae partes juxta canonicam distributionem dispensandae. Presbyter aliusve clericus abbas non fiat, nisi relicta Ecclesiae cui ministrabat cura. Defuncto episcopo, Ecclesiae res diligenter, at gratis, describendae. Visitatoribus et eorum clericis tribuendum stipendium. Virgo nondum sexagenaria non fiat abbatissa. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Olim quidem fraternitati tuae nostra fuerat auctoritate commissum ut si qua in Siciliae excederentur Ecclesia caeterisque venerabilibus 691 locis, vel incongrue gererentur, nostra vice corrigeres. Sed quia post haec de quibusdam neglectis hactenus capitulis ad nos querela pervenit, rursus ad eorum correctionem tuam fraternitatem specialiter praevidimus excitandam.
Cognovimus namque (Grat. 12, q. 2, c. 19) de reditibus Ecclesiarum noviter acquisitis canonicam dispositionem quartarum minime provenire, sed episcopos locorum tantummodo distribuere quartam antiquorum redituum, nunc vero quaesita suis usibus retinere. Quamobrem pravam subintroductamque consuetudinem fraternitas tua vivaciter emendare festinet, ut sive de praeteritis reditibus, sive de iis quae nunc obvenerunt vel obvenerint, quartae secundum distributionem canonicam dispensentur. Incongruum namque est unam eamdemque Ecclesiae substantiam duplici quodammodo jure censeri, id est usurpationis et canonum.
Presbyteros (Grat. 16, q. 1, c. 38), diaconos, caeterosque cujuslibet ordinis clericos, qui Ecclesiis militant, abbates per monasteria esse non permittas, sed aut omissa clericatus militia, monachicis provehantur ordinibus; aut si in abbatis loco permanere decreverint, clericatus nullatenus permittantur habere militiam. Satis enim incongruum est si cum unum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad utrumque judicetur idoneus, sicque invicem et ecclesiasticus ordo vitae monachicae, et ecclesiasticis utilitatibus regula monachatus impediat. Illud quoque (Grat. 12, q. 2, c. 45) charitatem tuam commonere curavimus, ut si quispiam episcoporum de hac luce migraverit, vel, quod absit, pro suis fuerit remotus excessibus, convenientibus hierarchicis cunctisque cleri prioribus, atque in sui praesentia inventarium Ecclesiae rerum facientibus, 692 omnia quae reperta fuerint subtiliter describantur, nec, sicut antea fieri dicebatur, species quaedam aut aliud quodlibet de rebus Ecclesiae, quasi pro faciendi inventarii labore tollatur. Sic namque ea quae ad munitionem pauperum facultatis pertinent desideramus expleri, ut nulla penitus in rebus eorum ambitiosis hominibus venalitatis relinquatur occasio.
Visitatores Ecclesiarum, clericique eorum, qui cum ipsis per non suae civitatis parochias fatigantur, aliquod laboris sui capiant, te disponente, subsidium. Justum namque est ut illic consequantur stipendium, quo pro tempore suum commodare reperiuntur obsequium.
Juvenculas abbatissas fieri vehementissime prohibemus (Grat. 20, q. 1, c. 12). Nullum igitur episcopum fraternitas tua nisi sexagenariam virginem, cujus aetas hoc atque mores exegerint, velare permittat, quatenus tam prioribus quam praesenti capitulo tuae districtionis instantia Domino adjuvante correctis, et diu dissolutum rerum venerabilium statum canonicis nexibus religare festines, et divina negotia non per incongruas voluntates hominum, sed competenti possint districtione disponi. Mense Octobri, indictione 12. (Cf. Joann. Diac. l. IV, c. 34; lib. II, c. 54; l. III, c. 23.)
EPISTOLA XII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Puniendum facinus quo ablata est cujusdam uxor, et alteri venundata. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Tanta nobis subinde mala quae aguntur in ista provincia nuntiantur, ut peccatis facientibus, 693 quod avertat omnipotens Deus, celeriter eam perituram credamus. Praesentium namque portitor veniens lacrymabiliter questus est ante plurimos annos ab homine nescio quo de possessione Messanensis Ecclesiae de fontibus se susceptum, et violenter diversis persuasionibus puellae ipsius junctum, ex qua juvenculos filios jam habere se asseruit, et quam nunc violenter huic disjunctam abstulisse dicitur, atque cuidam alii venundedisse. Quod si verum est, quam sit inauditum atque crudele malum, tua dilectio perspicit. Ideoque admonemus ut hoc tantum nefas sub ea vivacitate quam te in causis piis habere certissime scimus requiras atque discutias. Et si ita ut supradictus portitor insinuavit, esse cognoveris, non solum quod male factum est, ad statum pristinum revocare curabis, sed et vindictam, quae Deum possit placare, exhibere modis omnibus festinabis. Episcopum vero qui homines suos talia agentes corrigere negligit atque emendare vehementer aggredere, proponens quia si denuo talis ad nos de quoquam qui ad eum pertinent querela pervenerit, non in eum qui excesserit, sed in ipsum canonice vindicta procedet. (Cf. Joann. Diac. l. IV, c. 54.)
EPISTOLA XIII. AD CLEMENTIUM EPISCOPUM. Adeodatus presbyter, si sola aegritudinis causa Ecclesiae suae defuerit in locum suum restituendus. Gregorius Clementio episcopo primati Bizaceno.
Praesentium latoris Adeodati querelam (Grat. 7, q. 1, c. 3), qui se sui presbyteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditae tibi textus petitionis explanet, tamen paulo judicavimus apertius retexendam. Asserit namque a Quintiano fratre et coepiscopo nostro in loco suo pro quibusdam se suis ordinandis negotiis relaxatum, aegritudinisque causa per duorum mensium spatium suae se Ecclesiae defuisse, cujus rei occasionem captantem praedictum fratrem nostrum alium loco ejus illic presbyterum ordinasse. Hortamur igitur fraternitatem tuam 694 ut causam ejus sollicite districteque perquiras. Et si manifestae aegritudinis, sicut dicitur, causa Ecclesiae suae eum defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius presbyteri permittas praejudicium generari, sed in locum suum sine aliqua eum fac dubietate restitui. Sin autem aliter se res habere dicitur quam porrecta ab eo continere videtur suggestio, causam ejusdem canonice legitimeque perquire, et quidquid tibi secundum Deum visum fuerit, juvante Domino, ita stude decernere, ut nulla de hac re quaestio ad nos ulterius revertatur. Illud autem charitatem tuam specialiter admonemus (Grat. ibid.), ut si vera fuerit hujus suggestio, atque in suum fuerit ordinem restitutus, de presbytero qui in loco ejus ordinatus est, subtiliter districteque debeas esse sollicitus. Et si quidem sine datione aliqua ad eumdem ordinem pervenerit, ut in simoniacam haeresim non potuisset incidere, in alia quacunque vacante Ecclesia cum volumus ordinari. Sin autem in eo quidpiam, quod avertat Dominus, fuerit tale repertum, ipso etiam presbyteratus privetur ordine, quem non causa replendae necessitatis Ecclesiae, sed sola comprobatur ambitione suscepisse.
EPISTOLA XIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Ut Felicem diaconum in sua Ecclesia suscipiat. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Praesentium lator Felix diaconus, cum nullatenus in haereticorum dogma lapsus sit, nec a catholica fide discesserit, pravis illectus adversus Constantinopolitanam synodum suspicionibus, in Istricorum se separatione removerat. Qui cum Romam venisset, recepta a nobis juvante Domino ratione, excessum suum, recepta Dominici corporis communione, correxit. Quia ergo, ut dictum est, non in haeresim incidit, sed a sacris generalis Ecclesiae mysteriis quasi rectae studio intentionis erravit, imbecillitati ejus atque necessitatibus consulentes, maximeque sustentationi ejus pietatis intuitu providentes, in tua Ecclesia 695 Syracusana eum praevidimus cardinandum; sive ut officium diaconatus expleat, seu certe ut sola ejusdem officii pro sustentanda paupertate sua commoda consequatur, in tuae fraternitatis volumus hoc pendere judicio. Quod hortamur ut tua fraternitas implere festinet. Commendantes etiam personam ejus, quatenus nullis eum patiaris molestiis aut necessitatibus subjacere, ne vel nostrae commendationis inveniaris tramitem neglexisse, vel minus exhibuisse quam tuus exigit ordo pauperibus, quia et nos ei annuum quid de nostra Ecclesia dari fecimus, ut ejusdem operis quod te hortamur exhibere participes esse possemus. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 20.)
EPISTOLA XV. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Theodosiae, monasterium in domo sua construere cogitanti, concurrat. Gregorius Januario episcopo Caralitano.
Theodosia religiosa femina in construendo monasterio voluntatem Stephani quondam viri sui complere desiderans, petiit a nobis ut ad fraternitatem tuam nostras transmitteremus epistolas, quibus per commendationem nostram tuum facilius mereretur auxilium. Asserit siquidem hoc a suo conjuge constitutum, ut in praedio quod appellatur Piscenas, quod ad Xenodochii Thomae quondam episcopi jura pervenit, monasterium construi debuisset. Quia igitur in alienis hoc fundare rebus, licet possessor, permitteret, dominus tamen videtur cum ratione refugere, petitionem ejus praevidimus annuendam, id est ut in domo juris sui, quam Caralis asserit se habere, ancillarum Dei monasterium debeat, Domino adjuvante, construere. Sed quia praedictam domum suam dicit ab hospitibus atque supervenientibus onerari, hortamur fraternitatem tuam ut studeas ei in cunctis concurrere, devotionique ejus tuae praebeas tuitionis auxilium, ut mercedis defuncti atque ejus studii tuus te concursus faciat et sollicitudo participem. Reliquiae vero, quas ibidem postulat collocandas, volumus ut a fraternitate tua sub debita veneratione condantur.
EPISTOLA XVI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dispersa, quae in Siciliam detulerant Itali sacerdotes, Ecclesiarum vasa colligantur, ac summa cautione serventur. Gregorius Cypriano diacono, rectori Siciliae.
Pervenit ad nos diversos Italiae sacerdotes Siciliam confugientes plurima secum Ecclesiarum suarum ministeria detulisse, eaque sive defunctis eis, sive male dispergentibus, prope omnia deperiisse. Qua in re moti hortamur dilectionem tuam 696 quatenus transmittens per omnia Siciliae loca, sicubi vasa sacra resque Ecclesiarum positas incaute repereris, eas cum summa districtione recolligi facias, atque adunatas sub notitia atque desuscepto apud singularum Ecclesiarum episcopos deponas, apud quos usque dum pacis tempus expoposcerit, juvante Domino, debeant tutissime conservari. Omnium autem rerum ipsarum non solum desusceptum eos qui eas tradunt percipere volumus, sed etiam a te notitias earum subtiliter retineri, ut, dum necesse fuerit, ex hac cautela, juvante Domino, possint ab iis quibus traduntur sine imminutione restitui. Mense Novembri, indictione 12.
EPISTOLA XVII. AD FELICEM EPISCOPUM Solidos duodecim, quibus Tribunus clericus redemptus fuit, redemptori restituat ex Ecclesiae pecuniis. Gregorius Felici episcopo Sipontino.
Qualiter succurrendum sit redemptionibus captivorum, et sanctorum canonum et mundanarum legum sanctio evidenter edocuit. Quod cum omnibus notum sit, mirati sumus ut fraternitas tua in redemptionem Tribuni clerici tui praesentium latoris nulla mota misericordia subveniret. Quod ergo sponte facere distulisti, nostra saltem facere festina adhortatione commonitus, ne si, quod non credimus, negligendum putaveris, incipiat tibi necessitas quod voluntas fugit imponere. Quia igitur supradictus Tribunus ab hostibus se praedatum ac centum duodecim solidis se perhibet comparatum, ad quorum se deflet restitutionem urgeri, haec te oportet diligenter inquirere. Et si ita est, nec eum unde pretium in se datum reddere possit habere cognoveris, supradictos solidos de Ecclesia redemptori ejus restitue. Nam valde durum est si de Ecclesia cui militat remedium nullum inveniat. Omissa itaque excusatione, pretium quod in eo datum manifesta veritate patuerit, sine aliqua mora, sicut sumus praefati, restitue, quatenus nec creditorem ejus tempore necessitatis afficto subvenisse poeniteat, et hic onere moeroris exutus, mente libera, officii sui ministerium sollicite ac competenter exhibeat. Mense Januario, indictione 12.
EPISTOLA XVIII. AD MAURUM ABBATEM. Dat monachis in perpetuum ecclesiam sancti Pancratii, tum ne missarum celebratio deinceps negligatur, tum ut ad martyris corpus opus Dei peragatur quotidie. Gregorius Mauro abbati.
Ecclesiarum cura, quae sacerdotalibus officiis evidenter infixa est, ita nos cogit esse sollicitos, 697 ut nulla in eis neglectus culpa appareat. Quoniam vero ecclesia sancti Pancratii, quae erat commissa presbyteris, frequenter neglectum habuisse cognovimus, ita ut venientes Dominico die populi missarum solemnia celebraturi, non invento presbytero, murmurantes redirent, hoc matura deliberatione nostro sedit arbitrio ut, eis remotis, monachorum congregationem in monasterio eidem ecclesiae cohaerenti constituere cum Dei gratia deberemus, quatenus abbas qui illic praeesset curam et sollicitudinem ante fatae ecclesiae habere modis omnibus debuisset. In quo etiam monasterio te Maurum abbatem praevidimus praeponendum, statuentes ut terras praefatae ecclesiae, vel quidquid illuc intraverit, seu de reditibus ejus accesserit, ante dicto monasterio tuo debeat applicari, atque illic sine diminutione aliqua pertinere, ita sane ut quaecunque in ipsa suprascripta Ecclesia fienda reparandaque sunt per te sine dubio reparentur.
Sed ne remotis presbyteris quibus Ecclesia ipsa fuerat ante commissa, vacare ministeriis videatur, idcirco hujus tibi auctoritatis tenore praecipimus ut peregrinum illic non desinas adhibere presbyterum, qui sacra missarum possit solemnia celebrare. Quem tamen et in monasterio tuo habitare, et inde vitae subsidia habere necesse est.
Sed et hoc prae omnibus curae tuae sit, ut ibidem ad sacratissimum corpus beati Pancratii quotidie opus Dei procul dubio peragatur. Haec igitur, quae tibi praecepti hujus facienda serie deputamus, non solum te perficere, verum etiam et ab his qui in officio locoque tuo successerint sic in perpetuum servari volumus et impleri, ut nullus deinceps in supradicta ecclesia possit inveniri neglectus.
698 EPISTOLA XIX. AD LEONEM ACOLYTHUM. Ecclesiam sanctae Agathae in Subura commendat. Gregorius Leoni acolytho.
Locorum venerabilium cura nos admonet de eorum utilitate per omnia cogitare. Quia ergo ecclesia sanctae Agathae sita in Subura, quae spelunca fuit aliquando pravitatis haereticae, ad catholicae fidei culturam Deo propitiante reducta est, ideo hujus auctoritatis tenore commonitus, pensiones omnium domorum in hac urbe constitutarum, quas praedictam ecclesiam temporibus habuisse Gothorum constiterit, annis singulis congregare non desinas, et quantum in sartis tectis, vel luminaribus, aliaque reparatione ejusdem ecclesiae necessarium fuerit, erogare modis omnibus studebis. Quidquid vero exuberare potuerit, fideliter rationibus te ecclesiasticis inferre praecipimus. Mense Aprili, indictione 12.
EPISTOLA XX. AD MAXIMUM PRAESUMPTOREM. Maximum violenter intrusum, ejusque ordinatores episcopos, ab omni sacerdotali officio summovet, donec de imperatoriae jussionis veritate constiterit. Gregorius Maximo praesumptori in Salona.
Licet caetera cujuspiam talia vitae sint merita, ut nihil sit quod ex his sacerdotalibus valeat ordinationibus obviare, tamen solius nefas ambitus severissima canonum districtione damnatur. Cognovimus itaque quod vel surrepta vel simulata 699 piissimorum principum jussione, dum vita dignus non fueris, te ad sacerdotii ordinem cunctis venerabilem prorupisse. Quod nos ideo sine ulla haesitatione credidimus, quia vitam aetatemque tuam non habemus incognitam, ac deinde quia serenissimi domini imperatoris animum non ignoramus, quod se in causis sacerdotalibus miscere non soleat, ne nostris in aliquo peccatis gravetur. Additur inauditum nefas, quod post interdictionem quoque nostram, quae sub excommunicatione tua, ordinantiumque te facta est, caesis presbyteris, diaconibus, caeteroque clero, manu militari ad medium diceris deductus. Quam rem nos consecrationem dicere nullo modo possumus (Grat. 9, q. 1, c. 1), quia ab excommunicatis est hominibus celebrata. Quia igitur sine ullius exempli forma violasti talem tantamque sacerdotii dignitatem, praecipimus ut usque dum dominicis vel responsalis nostri cognoverim apicibus quod non surreptitia, sed vera fueris jussione ordinatus, nullatenus tu ordinatoresque tui attrectare quidquam praesumatis sacerdotalis officii, neque usque ad rescriptum nostrum ad cultum vos sacri altaris accedere. Quod si contra haec agere praesumpseritis, anathema vobis sit a Deo, et a beato Petro apostolorum principe, ut contemplatione judicii vestri, caeteris quoque catholicis Ecclesiis ultionis vestrae praebeatur exemplum. Mense Maio, indictione 12.
EPISTOLA XXI. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Christianum mancipium retinere Judaeis non liceat; qui vero Judaeorum terras dudum colunt Christiani, peragant colere jure colonario. Gregorius Venantio episcopo Lunensi.
Multorum ad nos relatione pervenit, a Judaeis in Lunensi civitate degentibus, 700 in servitium Christiana detineri mancipia: quae res nobis tanto visa est asperior, quanto a fraternitate tua patientia operosior. Oportebat quippe te respectu loci tui, atque Christianae religionis intuitu, nullam relinquere occasionem ut superstitioni Judaicae simplices animae non tam suasionibus, quam potestatis jure quodammodo deservirent. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam ut secundum piissimarum legum tramitem, nulli Judaeo liceat Christianum mancipium in suo retinere dominio. Sed si qui penes eos inveniuntur, libertas eis tuitionis auxilio ex legum sanctione servetur. Hi vero qui in possessionibus eorum sunt, licet et ipsi ex legum districtione sint liberi, tamen quia colendis eorum terris diutius adhaeserunt, ut pote conditionem loci debentes, ad colenda quae consueverant rura permaneant, pensiones praedictis viris praebeant, et cuncta quae de colonis vel originariis jura praecipiunt peragant, extra quod nihil eis oneris amplius indicatur. Quod si quisquam de his vel ad alium migrare locum, vel in obsequio suo retinere voluerit, ipse sibi reputet qui jus colonarium temeritate sua, jus vero dominii sibi juris severitate damnavit. In his ergo omnibus ita te volumus solerter impendi, ut nec direpti gregis pastor reus existas, nec apud nos minor aemulatio fraternitatem tuam reprehensibilem reddat.
EPISTOLA XXII. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantium Lunensem episcopum in cleri sui ac caeterorum religiosorum emendatione adjuvet. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
Quorumdam de Laudensium venientium partibus ad nos relatione pervenit, religionem locorum ipsorum ita ab ecclesiasticae disciplinae tramite deviasse, ut nullatenus in suis moribus, 701 actionibusque canonicae dispositionis statuta respiciant. Quae quia erant et examinanda subtilius, et severius ulciscenda, praesentium latorem Venantium fratrem et coepiscopum nostrum ut instanter emendarentur, admonui. Sed pro magnitudine inquietudinis excedentium personarum, solum se non judicavit in hujusmodi inquisitione sufficere; ideoque postulavit a nobis ut in eodem examinando negotio fraternitatis tuae ei adjiceretur atque auctoritatis auxilium. Quanquam igitur fraterna dilectio hoc a te et sine nostris scriptis debeat exigere, tamen praesentibus quoque vos specialiter epistolis adhortamur, ut adhibito vobis praedicto fratre nostro, cunctos clericos caeterosque religiosos praenominatae civitatis et territorii ejus de excessibus quorum aliquid est suspicionis ad te venire compellas, atque cuncta secundum Deum propter futuri metum judicii subtiliter inquirentes, si quem a canonum statutis recessisse repereritis, canonica eum ultione corrigite. Nec patiamini in locis vestris eos qui non gerunt in moribus quod ostendunt in habitu per abrupta diutius evagari. Quos oportet et ad rectitudinis normam pastorali vos circumspectione reducere. Ita ergo fraternitas tua, cunctis solertius indagatis, quae nobis in talibus nuntiata sunt corrigat, ordinet, atque in futurum sopire festinet, ut et animae tuae proficiat, si tui causas vigilanter atque vivaciter perscrutaris officii, et nostrum minime frustrari permittas, quod semper de tuae maturitatis habuimus districtione judicium.
EPISTOLA XXIII. AD HOSPITONEM DUCEM BARBARICINORUM. Felici et Cyriaco in convertendis ab idololatria Barbaricinis laborantibus faveat. Gregorius Hospitoni duci Barbaricinorum.
Cum de gente vestra nemo Christianus sit, in hoc scio quia omni gente tua es melior, quia tu in ea Christianus inveniris. Dum enim Barbaricini omnes, ut insensata animalia vivant, Deum verum nesciant, ligna autem et lapides adorent, in eo ipso quod Deum verum colis, quantum omnes antecedas ostendis. Sed fidem quam percepisti etiam bonis actibus exsequere et verbis, et Christo, cui credis, offer quod praevales, ut ad eum quoscunque potueris adducas, eosque baptizari facias, et aeternam vitam diligere admoneas. Quod si fortasse ipse agere non potes, quia ad aliud occuparis, salutans peto ut hominibus nostris, quos illuc transmisimus, fratri scilicet et 702 coepiscopo meo Felici, filioque meo Cyriaco servo Dei, solatiari in omnibus debeas, ut dum eorum labores adjuvas, devotionem tuam omnipotenti Domino ostendas; et ipse tibi in bonis actibus adjutor sit, cujus tu in bono opere famulis solatiaris. Benedictionem vero sancti Petri apostoli per eos vobis transmisimus, quam peto ut debeatis benigne suscipere. Mense Junio, indictione 12.
EPISTOLA XXIV. AD ZABARDAM DUCEM SARDINIAE. Gratias agit quod eo pacto cum Barbaricinis facere pacem disponat, ut Christo serviant. Gregorius Zabardae duci Sardiniae.
Scriptis fratris et coepiscopi mei Felicis et Cyriaci servi Dei, gloriae vestrae bona cognovimus. Magnasque omnipotenti Deo gratias agimus quod talem ducem Sardinia suscepit, qui sic sciat quae terrena sunt reipublicae exsolvere, ut bene etiam noverit omnipotenti Deo obsequia patriae coelestis exhibere. Scripserunt etenim mihi quod eo pacto cum Barbaricinis facere pacem disponitis, ut eosdem Barbaricinos ad Christi servitium adducatis. Hac de re valde laetatus sum, et dona vestra, si omnipotenti Deo placuerit, citius serenissimis principibus innotesco. Vos ergo, quod coepistis explete, omnipotenti Deo devotionem vestrae mentis ostendite, eos quos illuc ad convertendos Barbaricinos transmisimus quantum valetis adjuvate, scientes quod talia opera multum vos et ante terrenos principes, et coram coelesti rege praevaleant adjuvare.
EPISTOLA XXV. AD NOBILES AC POSSESSORES IN SARDINIA. Quod rusticos suos ab idolorum cultu non avertant arguit; id praestare si nequeunt, saltem Felici et Cyriaco ad hoc opus missis opem ferant. Gregorius nobilibus ac possessoribus in Sardinia insula consistentibus.
Fratris et coepiscopi mei Felicis vel filii mei Cyriaci servi Dei relatione cognovi pene omnes vos rusticos in vestris possessionibus idololatriae deditos habere. Et valde hac de re contristatus sum, quia scio quod subjectorum culpa praepositorum deprimit vitam, et cum in subjecto peccatum non corrigitur, in eos qui praesunt sententia retorquetur. Unde, magnifici filii, exhortor ut omni cura omnique sollicitudine animarum vestrarum 703 zelum habere debeatis, et quas rationes omnipotenti Deo de subjectis vestris reddituri estis aspiciatis. Ad hoc quippe vobis illi commissi sunt, quatenus et ipsi vestrae utilitati valeant ad terrena servire, et vos per vestram providentiam eorum animabus ea quae sunt aeterna prospicere. Si igitur impendunt illi quod debent, vos eis cur non solvitis quod debetis? id est, ut assidue illos magnitudo vestra commoneat, ab idololatriae errore compescat, quatenus eis ad fidem ductis, omnipotentem Dominum erga se placabilem faciat. Ecce enim mundum hunc quam vicinus finis urget aspicitis; quod modo humanus in nos, modo divinus saeviat gladius videtis; et tamen vos veri Dei cultores a commissis vobis lapides adorari conspicitis, et tacetis? Quid, quaeso, in tremendo judicio dicturi estis, quando hostes Dei et sub potestate vestra suscepistis, et tamen eos Deo subdere atque ad eum revocare contemnitis? Unde debitum salutationis alloquium solvens, peto ut magnitudo vestra attendere erga zelum Dei vehementer invigilet, et quis quantos ad Christum perduxerit suis mihi epistolis indicare festinet. Quod ergo vos agere ex aliqua occasione forsitan minime valetis, praedicto fratri et coepiscopo nostro Felici vel filio meo Cyriaco injungite, eisque ad opus Dei solatium praebete, ut in remuneratione vitae tanto possitis esse participes, quanto nunc bono operi solatium praebetis.
EPISTOLA XXVI. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Clericos, a quibus despiciebatur, ad disciplinam cogendos. Rusticum in infidelitate pertinacem pensionis onere premendum. Clerici carne lapsi irrevocabiliter deponantur. Accurate, antequam ordinentur, examinandi. Sardiniae presbyteris id concedit quod vetuerat, ut nempe, quos baptizabunt, si episcopi desint, chrismate in frontibus tangant. Gregorius Januario episcopo Caralitano.
Fratris et coepiscopi nostri Felicis, et Cyriaci abbatis relatione cognovimus (Grat. 11, q. 1, c. 40) quod in 704 insula Sardinia sacerdotes a laicis judicibus opprimantur, et fraternitatem tuam ministri sui despiciant; dumque solum simplicitati a vobis studetur, quantum videtur, disciplina negligitur. Unde hortor ut, omni excusatione postposita, ecclesiam quam suscepisti auctore Deo regas, disciplinam clericis tenere, nullius verba metuere studeas. Archidiaconum vero tuum (Grat. dist. 81, c. 29), ut audio, cum mulieribus habitare prohibuisti, et nuncusque in ea prohibitione despiceris. Qui nisi jussioni tuae paruerit, eum sacro ordine volumus esse privatum.
Accidit autem aliud valde lugendum, quia ipsos rusticos, quos habet Ecclesia tua, nuncusque in infidelitate remanere negligentia fraternitatis vestrae permisit. Et quid vos admoneo ut extraneos ad Deum adducatis, qui vestros ab infidelitate corrigere negligitis? Unde necesse est vos per omnia in eorum conversionem vigilare. Nam si cujuslibet episcopi in Sardinia insula paganum rusticum invenire potuero, in eumdem episcopum fortiter vindicabo. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 47.)
Jam vero (Grat. 23, q. 6, c. 4), si rusticus tantae fuerit perfidiae et obstinationis inventus, ut ad Dominum Deum venire minime consentiat, tanto pensionis onere gravandus est, ut ipsa exactionis suae poena compellatur ad rectitudinem festinare.
Pervenit etiam ad nos (Grat. dist. 50, can. 9) quosdam de sacris ordinibus lapsos, vel post poenitentiam, vel ante, ad ministerii sui officium revocari, quod omnino prohibuimus, et in hac re sacratissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum carnis fuerit, sacro ordine ita careat, ut ad altaris ministerium ulterius non accedat. Sed ne unquam ii qui ordinati sunt pereant, provideri debet quales ordinentur, ut prius aspiciatur si vita eorum continens in annis plurimis fuit, si studium lectionis, si eleemosynae amorem habuerunt. Quaerendum quoque est ne forte fuerit bigamus. Videndum etiam ne sine litteris, aut ne obnoxius curiae, compellatur post sacrum ordinem ad actionem publicam redire. Haec itaque omnia diligenter fraternitas vestra inquirat, ut, dum diligenter 705 quilibet exquisitus ordinatur, non celeriter post ordinationem deponatur. Ea autem quae fraternitati vestrae scripsimus, cunctis sub vobis episcopis innotescite, quia ego illis scribere nolui, ne honorem vestrum viderer imminuere.
Pervenit quoque ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros chrismate tangere eos qui baptizandi sunt prohibuimus. Et nos quidem secundum usum veterem Ecclesiae nostrae fecimus; sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizandos chrismate tangere debeant concedimus (Grat. dist. 95, c. 1; lib. IV Sent. dist. 7, cap. 1. Vide sup. ep. 9).
EPISTOLA XXVII. AD JANUARIUM EPISCOPUM. A xenodochis rationes exigat; ii sint notae probitatis atque industriae clerici. Qui Epiphanium presbyterum scriptis epistolis accusavit, si in probatione deficiat, communione privetur. Paulus clericus in maleficiis deprehensus detur in poenitentiam. Gratis ordinentur, vel connubio jungantur clerici; gratis velentur virgines. Ad laicorum patrocinia clerici non confugiant. Gregorius Januario episcopo Caralitano.
Oportebat quidem fraternitatem tuam ita de rebus piis esse sollicitam, ut nihil ad explendas eas nostris admonitionibus penitus indigeret; tamen quia quaedam ad nos pervenerunt quae 706 sunt corrigenda capitula, nihil est incongruum si nostrae quoque vobis pagina auctoritatis accedat.
Quamobrem significamus pervenisse ad nos consuetudinem fuisse ut xenodochia quae sunt in Caralitanis partibus constituta, apud episcopum civitatis singulis quibusque temporibus suas subtiliter rationes exponerent, ejus videlicet tuitione atque sollicitudine gubernanda. Quod quia tua hactenus fertur charitas neglexisse, hortamur ut, sicut dictum est, tibi singulis quibusque temporibus rationes suas xenodochi, qui in eis sunt constituti vel fuerunt, subtiliter ponant. Atque tales in eis qui praesint ordinentur, qui vita, moribus, atque industria inveniantur esse dignissimi, religiosi duntaxat, quos vexandi judices non habeant potestatem, ne si tales personae fuerint, quas in suum possint evocare judicium, vastandarum rerum debilium qui illic rejacent praebeatur occasio; de quibus rebus summam te curam gerere volumus, ut nulli sine tua dentur notitia, ne usque ad direptionem earum ex fraternitatis tuae perveniatur incuria.
Praeterea nosti latorem praesentium Epiphanium presbyterum quorumdam Sardorum litteris criminaliter accusatum (Grat. 5, q. 6, c. 4). Cujus nos, ut voluimus, discutientes causam, nihilque in eo objectorum reperientes, ut ad locum suum reverteretur, absolvimus. Criminis ergo ejus auctores te volumus perscrutari. Et nisi qui easdem transmisit 707 epistolas paratus fuerit hoc quod objecit canonicis atque districtissimis probationibus edocere, nullatenus ad sanctae mysterium communionis accedat.
Paulum vero clericum, qui saepe dicitur in maleficiis deprehensus, qui, despecto habitu suo ad laicam reversus vitam, in Africam fugerat, si ita est, corporali prius proveniente vindicta, praevidimus in poenitentiam dari, quatenus et secundum apostolicam sententiam ex carnis afflictione spiritus salvus fiat, et terrenas peccatorum sordes, quas pravis contraxisse fertur operibus, lacrymarum possit assiduitate diluere. Eis vero qui ab ecclesiastica communione suspensi sunt, nullus religiosus secundum canonum praecepta jungatur.
De ordinationibus vero vel de nuptiis clericorum, aut de iis quae velantur virginibus, nullus, ut nunc fieri dicitur, quidquam praemii praesumat accipere, nisi quidpiam sua sponte offerre maluerint.
De mulieribus quae de monasteriis ad laicam vitam sunt egressae, virosque sortitae, quid fieri debeat, cum praedicto fraternitatis tuae presbytero subtilius sumus collocuti, cujus relatione sanctitas vestra potest plenius informari.
Religiosi vero clerici conventus patrociniaque laicorum caveant, et tuae modis omnibus secundum canones jurisdictioni subdantur, ne remissione fraternitatis tuae ejus cui praees sit disciplina dissoluta Ecclesiae.
Eos autem (Grat. 27, q. 1, c. 29) qui in praedictas mulieres quae egressae sunt de monasteriis excesserunt, et nunc dicuntur communione suspensi, si fraternitas tua de tali facinore digne poenituisse praeviderit, ad sacram communionem te volumus revocare.
EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM DEFENSOREM. Ut Albino luminibus privato singulis annis duos tremisses praebeat. Gregorius Candido defensori.
Necessitatem patientibus pontificale convenit adesse subsidium. Pro qua re experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus quatenus Albino privato luminibus filio quondam Martini coloni singulis annis duos tremisses sine aliqua dilatione praestare non desinat, non dubitatura suis hoc sine dubio rationibus imputari.
708 EPISTOLA XXIX. AD JANUARIUM EPISCOPUM. Phausiana quae pridem habuerat episcopum, nunc quoque habeat. Gregorius Januario episcopo Caralitano.
Pervenit ad nos in loco qui intra provinciam Sardiniam Phausiana dicitur consuetudinem fuisse episcopum ordinandi, sed hanc pro rerum necessitate longis abolevisse temporibus. Quia autem nunc sacerdotum indigentia quosdam illic paganos remanere cognovimus, et ferino degentes modo, Dei cultum penitus ignorare, hortamur fraternitatem tuam ut illic secundum pristinum modum ordinare festinet antistitem, talem videlicet qui ad hoc opus moribus ac verbo existat idoneus, et aberrantes ad gregem dominicum pastorali studeat aemulatione deducere; quatenus eo illic ad animarum vacante compendium, nec vos inveniamini superflua poposcisse, nec olim destructa frustra nos reformasse poeniteat.
EPISTOLA XXX. AD CONSTANTINAM AUGUSTAM. Ut Constantinam caput sancti Pauli postulantem deterreat, varia recenset prodigia. Addit hanc esse Romanis consuetudinem, ut reliquias petentibus brandea solum concedant. Ad objectam Graecorum consuetudinem respondet. Tandem e catenis sancti Pauli particulas lima excutiendas promittit. Gregorius Constantinae Augustae.
Serenitas vestrae pietatis, religionis studio et sanctitatis amore conspicua, propter eam quae in honorem sancti Pauli apostoli in palatio aedificatur ecclesiam, caput ejusdem sancti Pauli, aut aliud quid de corpore ipsius, suis ad se jussionibus a me praecepit debere transmitti. Et dum illa mihi desiderarem imperari, de quibus facillimam obedientiam exhibens vestram erga me amplius potuissem gratiam provocare, major me moestitia tenuit, quod illa praecipitis quae facere nec possum, nec audeo. Nam corpora sanctorum Petri et Pauli apostolorum tantis in Ecclesiis suis coruscant miraculis atque terroribus, ut neque ad orandum sine magno illuc timore possit accedi. Denique dum beatae recordationis decessor meus, quia argentum, quod supra sacratissimum corpus beati Petri apostoli erat, longe tamen ab eodem corpore fere quindecim pedibus mutare voluit, signum ei non parvi terroris apparuit. 709 Sed et ego aliquid similiter ad sacratissimum corpus sancti Pauli apostoli meliorare volui; et quia necesse erat ut juxta sepulcrum ejus effodi altius debuisset, praepositus loci ipsius ossa aliqua non quidem eidem sepulcro conjuncta reperit. Quae quoniam levare praesumpsit, atque in alium locum transponere, apparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est.
Praeter haec autem sanctae memoriae decessor meus, itidem ad corpus sancti Laurentii martyris quaedam meliorare desiderans, dum nescitur ubi venerabile corpus esset collocatum, effoditur exquirendo, et subito sepulcrum ipsius ignoranter apertum est; et ii qui praesentes erant atque laborabant, monachi et mansionarii, qui corpus ejusdem martyris viderunt, quod quidem minime tangere praesumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus vitae superesse potuisset, qui sanctum justi corpus illius viderat.
Cognoscat autem tranquillissima domina, quia Romanis consuetudo non est, quando sanctorum reliquias dant, ut quidquam tangere praesumant de corpore, sed tantummodo in pyxide brandeum mittitur, atque ad sacratissima corpora sanctorum ponitur. Quod levatum in ecclesia, quae est dedicanda debita cum veneratione reconditur, et tantae per hoc ibidem virtutes fiunt, ac si illuc specialiter eorum corpora deferantur. Unde 710 contigit ut beatae recordationis Leonis papae temporibus, sicut a majoribus traditur, dum quidam Graeci de talibus reliquiis dubitarent, praedictus pontifex hoc ipsum brandeum allatis forficibus inciderit, et ex ipsa incisione sanguis effluxerit. In Romanis namque vel totius Occidentis partibus omnino intolerabile est atque sacrilegum, si sanctorum corpora tangere quisquam fortasse voluerit. Quod si praesumpserit, certum est quia haec temeritas impunita nullo modo remanebit. Pro qua re de Graecorum consuetudine, qui ossa levare sanctorum se asserunt, vehementer miramur, et vix credimus. Nam quidam monachi Graeci huc ante biennium venientes nocturno silentio juxta ecclesiam sancti Pauli, corpora mortuorum in campo jacentia effodiebant, atque eorum ossa recondebant, servantes sibi, dum recederent. Qui cum tenti et cur hoc facerent diligenter fuissent discussi, confessi sunt quod illa ossa ad Graeciam essent tanquam sanctorum reliquias portaturi. Ex quorum exemplo, sicut praedictum est, major nobis dubietas nata est, utrum verum sit quod levare veraciter ossa sanctorum dicuntur.
De corporibus vero beatorum apostolorum quid ego dicturus sum, dum constet quia eo tempore quo passi sunt ex Oriente fideles venerunt, qui eorum corpora sicut civium suorum repeterent? Quae ducta usque ad secundum urbis milliarium, in loco qui dicitur Catacumbas collocata sunt. 711 Sed dum ea exinde levare omnis eorum multitudo conveniens niteretur, ita eos vis tonitrui atque fulguris nimio metu terruit atque dispersit, ut talia denuo nullatenus attentare praesumerent. Tunc autem exeuntes Romani eorum corpora, qui hoc ex Domini pietate meruerunt, levaverunt, et in locis quibus nunc sunt condita posuerunt.
Quis ergo, serenissima domina, tam temerarius possit existere, ut haec sciens, eorum corpora non dico tangere, sed vel aliquatenus praesumat inspicere? Dum igitur talia mihi a vobis praecepta sunt, de quibus parere nullatenus potuissem, quantum invenio, non vestrum est; sed quidam homines contra me pietatem vestram excitare voluerunt, ut mihi, quod absit, voluntatis vestrae gratiam subtraherent, et propterea quaesiverunt capitulum de quo vobis quasi inobediens invenirer. Sed in omnipotente Domino confido, quia nullo modo benignissimae voluntati subripitur, et sanctorum apostolorum virtutem, quos toto corde et mente diligitis, non ex corporali praesentia, sed ex protectione semper habebitis.
Sudarium vero, quod similiter transmitti jussistis, cum corpore ejus est, quod ita tangi non potest, sicut nec ad corpus illius accedi. Sed quia serenissimae dominae tam religiosum desiderium esse vacuum non debet, de catenis quas ipse sanctus Paulus apostolus in collo et in manibus gestavit, ex quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem aliquam vobis transmittere festinabo, si tamen hanc tollere limando praevaluero; quia dum frequenter ex catenis eisdem multi venientes benedictionem petunt, ut parvum quid ex limatura accipiant, assistit sacerdos cum lima, et aliquibus petentibus ita concite aliquid de catenis ipsis excutitur, ut mora nulla sit. Quibusdam vero petentibus, diu per catenas ipsas ducitur lima, et tamen ut aliquid exinde exeat, non obtinetur. Mense Junio, indictione 12. (Cf. Joan. Diac., l. III, n. 56.)
EPISTOLA XXXI. AD THEODORUM MEDICUM. Gratias refert de transmissa in pauperes pecunia. Ad sacrae Scripturae lectionem hortatur. Commendat Narsetem. Mittit munera tabulas. Gregorius Theodoro medico imperatoris.
Ego omnipotenti Deo gratias ago, quia eorum qui se vicissim veraciter diligunt loca animum non dividunt. Ecce enim, dulcissime et gloriosissime fili, longe nobis distamus corpore, et tamen praesentes nobis existimus charitate. Hoc vestra opera, hoc scripta testantur, hoc de praesenti expertus sum, hoc de absenti vestra gloria recognosco. Hoc vos et hominibus amabiles, et omnipotenti Deo dignos in perpetuum faciat. Quia enim virtutum mater est charitas, idcirco bonorum operum fructus profertis, quia ipsam eorum fructuum in mente radicem tenetis. Ea autem quae in redemptionem captivorum, Deo vobis aspirante transmisistis, laetus, fateor, et tristis accepi. Laetus videlicet vobis, quos de praeparanda mansione 712 coelestis patriae cogitare cognovi; tristis vero vehementer mihi, qui super curam rerum sancti Petri apostoli adhuc etiam de rebus dulcissimi filii mei domni Theodori rationes positurus sum, sollicite an negligenter eas expenderim, requirendus vado. Omnipotens autem Deus, qui menti vestrae suae misericordiae viscera infudit, qui vobis sollicite cogitare concessit, hoc quod de Salvatore nostro per egregium praedicatorem dicitur: Quia pro nobis egenus factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9), in ejusdem Salvatoris adventu, vos virtutibus divites ostendat, ab omni culpa liberos assistere faciat, et pro terrenis coelestia, pro transitoriis gaudia vobis mansura concedat.
Hoc autem quod pro vobis agi apud sacratissimum corpus sancti Petri apostoli scribitis, certum tenete quia etsi lingua vestra faceat, fieri charitas vestra jubet. Sed utinam digni simus qui pro vobis orare debeamus. Quia vero dignus ego non sum, non ambigo. Sed multi hic digni sunt, qui ex oblatione vestra ab hostibus redimuntur, et fideliter nostro Creatori deserviunt, de quibus hoc egistis quod scriptum est: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15).
Sed quia ille plus diligit, qui plus praesumit, erga dulcissimam mentem gloriosissimi filii mei domni Theodori habeo aliquam querelam, quia donum ingenii, donum rerum, donum misericordiae atque charitatis a sancta Trinitate percepit; sed tamen saecularibus indesinenter causis astringitur, assiduis processionibus occupatur, et quotidie legere neglegit verba Redemptoris sui. Quid est autem Scriptura sacra, nisi quaedam epistola omnipotentis Dei ad creaturam suam? Et certe sicubi esset gloria vestra alibi constituta, et scripta terreni imperatoris acciperet, non cessaret, non quiesceret, somnum oculis non daret, nisi prius quid sibi imperator terrenus scripsisset agnovisset. Imperator coeli, Dominus hominum et angelorum, pro vita tua tibi suas epistolas transmisit, et tamen, gloriose fili, easdem epistolas ardenter legere negligis. Stude ergo, quaeso, et quotidie Creatoris tui verba meditare. Disce cor Dei in verbis Dei, ut ardentius ad aeterna suspires, ut mens vestra ad coelestia gaudia majoribus desideriis accendatur. Tanto enim tunc major ei erit requies, quanto modo amore Conditoris sui requies nulla fuerit. Sed ad haec agenda infundat vobis omnipotens Deus consolatorem spiritum. Ipse mentem vestram sua praesentia impleat, et implendo levet.
De me autem cognoscite quia multas hic et innumeras amaritudines patior. Sed ago omnipotenti Deo gratias, quia minus affligor valde quam mereor.
Charissimum autem filium meum susceptum vestrum domnum Narsetem gloriae vestrae commendo. Quem quidem scio commendatum in omnibus habetis, sed facere vos rogo quod facitis, ut dum peto quod fieri video, mercedi vestrae me petendo subjungam. Praeterea excellentiae vestrae benedictionem ea qua transmissa est charitate suscepi. Unam vero anatem cum duobus parvulis anaticis pro vestri amoris gratia transmittere 713 praesumpsi, ut quoties ad respiciendum eam vester oculus ducitur, memoria etiam mei inter occupationes tumultusque causarum in animum vestrum revocetur.
EPISTOLA XXXII. AD NARSEM PATRICIUM. Causam presbyterorum cum Joanne patriarcha se ad canonum normam omnino exacturum declarat. Commendatum a se Theodoro Narsetem. Epistolae brevitatem excusat, quod tribulationibus prematur. Gregorius Narsae patricio.
Multa mihi dulcissima charitas vestra per epistolas suas in bonae operationis laudibus est locuta, ad quae omnia breviter ego respondeo: Nolite me vocare Noemi, id est pulchram; sed vocate me Mara, id est amaram, quia amaritudine plena sum (Ruth. I, 20).
De causa vero presbyterorum quae cum fratre meo et coepiscopo, viro reverendissimo Joanne patriarcha agitur, ipsum, puto, adversarium patimur, quem asseris velle canones custodire. Charitati autem tuae breviter fateor quia omni virtute et omni pondere eamdem causam, auxiliante omnipotente Deo, exigere paratus sum. In qua si videro sedi apostolicae canones non servari, dabit omnipotens Deus quid contra contemptores ejus faciam.
Quod autem scripsit mihi charitas vestra, ut filio meo domno Theodoro archiatro et expraefecto pro vobis gratias agerem, feci, et quantum potui commendare minime cessavi. Peto autem mihi ignoscas quod epistolis tuis sub brevitate respondeo, quia tantis tribulationibus premor, ut mihi neque legere, neque per epistolas multa loqui liceat. Hoc solum tibi breviter dico: Quia oblitus sum manducare panem meum a voce 714 gemitus mei (Ps. CI, 5). Omnes qui vobiscum sunt mea peto vice salutari. Domnae Dominicae salutes meas dicite, cui minime respondi, quia cum sit Latina, Graece mihi scripsit.
EPISTOLA XXXIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Judaeis conversis tribus det solidos singulis annis. Gregorius Anthemio subdiacono.
His quos de Judaica perditione Redemptor noster ad se dignatur convertere, rationabili nos oportet moderatione concurrere, ne victus, quod absit, inopiam patiantur. Ideoque tibi hujus praecepti auctoritate mandamus quatenus filiis Justae ex Hebraeis, id est Juliano, Redempto, et Fortunae, a tertia decima succedenti indictione annis singulis solidos dare non differas, quos tuis noveris modis omnibus rationibus imputandos.
EPISTOLA XXXIV. AD PANTALEONEM PRAEFECTUM. Ut Donatistarum audaciam comprimat, et Paulum episcopum Romam quantocius mittat, hortatur. Gregorius Pantaleoni praefecto Africae.
Haereticorum nefandissimam pravitatem, qualiter lex persequatur instantius, excellentiae vestrae non habetur incognitum. Hi igitur quos et fidei nostrae integritas et legum damnat districtio mundanarum, non leve peccatum est si vestris inveniant temporibus licentiam reserpendi. In illis igitur partibus, quantum didicimus, ita Donatistarum crevit audacia, ut non solum de suis Ecclesiis auctoritate pestifera ejiciant catholicae fidei sacerdotes, sed hos et quos vera 715 confessione aqua regenerationis abluerat, rebaptizare non metuant. Valdeque miramur, si tamen ita est, ut vobis illic positis, hujuscemodi liceat hominibus pravis excedere. Primum siquidem quale de vobis judicium hominibus relinquatis attendite, si hi qui aliorum temporibus justa ratione compressi sunt vobis administrantibus viam sui excessus inveniant. Deinde perditorum animas Deum nostrum de manu vestra scitote requirere, si tantum nefas, in quantum possibilitas exigit, emendare negligitis. Haec enim excellentia vestra non amare suscipiat. Nam quia vos ut filios proprios diligimus, propterea haec quae vobis prodesse non ambigimus indicamus. Paulum vero fratrem et coepiscopum nostrum ad nos sub omni festinatione dirigite, ne cuiquam impediendi eum aliqua excusatione detur occasio; ut veritatem plenius agnoscentes, qualiter tanti facinoris ultio debeat provenire, Deo adjuvante, rationabili possimus tractatu disponere.
EPISTOLA XXXV. AD VICTOREM ET COLUMBUM EPISCOPOS. Coacto concilio, Donatistis prompte ac fortiter obsistant. Mittant ad se Paulum episcopum, quo edocente, Donatistarum facinoribus planius cognitis, de illis puniendis ac comprimendis tutius decernat. Gregorius Victori et Columbo episcopis Africae.
Qualiter neglectus inter initia morbus vires accipiat, ex nostris necessitatibus quicunque in hac sumus vita constituti probavimus. Huic igitur nascenti si doctorum obstet provisio medicorum, scimus quidem quia ante cessaret, quam tarde procuratus plurimum noceret. Hujus ergo considerationis ratio vehementer nos debet impellere ut, animarum morbis initiantibus, tota festinemus possibilitate resistere, ne dum salubria adhibere medicamenta negligimus, multorum nobis vitam, quos Deo nostro contendimus lucrari, subripiant. Unde nos oportet ita caulas ovium, quibus nos custodes videmur esse praepositi, vigilanti sollicitudine praemunire, quatenus lupus insidians undique pastores sibi repugnantes inveniat, et viam ingrediendi in eas non habeat.
Comperimus siquidem Donatistarum stimulos sic in illis partibus gregem turbasse dominicum, ac si nullius pastoris moderamine regeretur. Nuntiatumque nobis est, quod dicere sine gravi dolore non possumus, quoniam plurimi eorum venenatis jam sint dentibus laniati. Denique ut sacerdotes catholicos pravissima de suis Ecclesiis 716 temeritate depellerent, et multos insuper quibus salutem regenerationis aqua praebuerat, rebaptizantes, pravitate nefandissima necavisse. Quae res animos nostros valde moestificat, quod vobis illic positis damnatae praesumptioni tantum scelus perpetrare licuerit.
Qua de re fraternitatem vestram scriptis decurrentibus adhortamur, ut, habito tractatu, unitoque concilio, ita nascenti huic adhuc morbo inhianter ac tota virtute debeatis obsistere, dummodo nec vires ex neglectu percipiat, nec in commisso vobis grege pestilentiae damna concutiat. Nam si quolibet modo, quod non credimus, incipienti negligitis iniquitati resistere, plurimos erroris sui gladio vulnerabunt. Et est profecto gravissimum, laqueo diabolicae fraudis irretiri permittere, quos prius possumus, ne alligentur, eripere. Melius est autem ne quisquam vulneretur obsistere, quam vulneratus qualiter sanari possit exquirere. Hoc itaque considerantes, sacrilegam pravitatem sedula oratione ac virtute qua valetis obruere festinate, ut et subsequens nuntius, Christi gratia suffragante, de eorum nos ultione laetificet magis, quam de excessu contristet.
Paulum praeterea fratrem et coepiscopum nostrum ad nos, quo potestis studio, omni sub festinatione dirigite; quatenus ab eo causas subtilius tanti facinoris agnoscentes, huic nefandissimae pravitati cum Creatoris nostri solatio medicinam dignae possimus correptionis imponere.
EPISTOLA XXXVI. AD LEONEM EPISCOPUM. Ne subdiaconi cum suis uxoribus misceantur. Speciosi subdiaconi uxor, in monasterium ob secundas nuptias detrusa, dimittatur. Gregorius Leoni episcopo Catanensi.
Multorum relatione comperimus hanc apud vos olim consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur conjugibus (Grat. dist. 32, can. 2; et caus. 27, quaest. 2, c. 20). Quod ne denuo quisquam praesumeret, a servo Dei sedis nostrae diacono, ex auctoritate nostri decessoris, est isto modo prohibitum, ut eodem tempore hi qui jam uxoribus fuerant copulati unum ex duobus eligerent, id est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut certe nulla ratione ministrare praesumerent. Et quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit officio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit officium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessavit. Post cujus obitum, quia relicta ejus Honorata marito est sociata, a tua eam fraternitate 717 in monasterio cognovimus esse deputatam. Ideoque si, ut fertur, ejus se maritus ab administratione suspendit, ante dictae mulieri non debet officere, quod ad secundam conjugii copulationem migravit, praesertim si non tali mente subdiacono juncta est, ut a carnis voluptatibus abstineret.
Si ergo ita se veritatem quemadmodum edocti sumus habere cognoscis, praedictam te mulierem de monasterio per omnia convenit relaxare, ut ad suum maritum sine aliqua possit formidine remeare.
De caetero vero fraternitas tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc jam officium contigerit promoveri, hoc quam maxime diligenter inspiciat, ne si uxores habent, miscendi se cum eis licentia potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta observare sua nihilominus districtione constituat.
EPISTOLA XXXVII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Euplo patris et matris bona reddi jubet. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Euplus praesentium portitor Eusanium Agrigentinae civitatis episcopum suum fuisse memorat genitorem, matrisque suae res apud eum plurimas indicat mansisse. Quem quoniam intestatum asserit esse defunctum, ideo et res maternas sibi petit debere restitui, et ante dicti episcopi patris sui se permitti substantiam adipisci. Qua de re fraternitati tuae hujus praecepti serie deputamus, quatenus diligenter curet addiscere; et si quid apud praedictam Ecclesiam de rebus matris ipsius inveniri potuerit, si quidem nihil est quod ante dicto Euplo rationabiliter possit obsistere, ei secundum suam faciat portionem restitui. Proinde et de rebus paternis quas ante episcopatum dignoscitur habuisse, si eas in jus Ecclesiae suae quolibet modo non transtulit, ei, quantum portioni ejus legaliter scit competere, ut satisfieri possit immineat. Nam omnino et contra rationem et contra nostrum probatur esse propositum, si cui ea quae juste competunt, restitui ac satisfieri denegemus. Ita ergo haec fraternitas tua implere festinet, ut suprascripto portitori ad nos denuo ex hac re nulla remeandi necessitas imponatur. Nam quod beatae recordationis decessor noster praeceptum direxerat, ut lapso eo omnes res ejus Ecclesiae remanerent, hoc ideo eum credimus praecepisse, ne per eas adhuc amplius deperiret; nunc vero aequum esse pensamus ut filium patris culpa non ingravet, sed fraternitatis tuae dispensatione quidquid ei legaliter potest competere consequatur.
718 EPISTOLA XXXVIII. AD THEODELINDAM REGINAM. Ab imperitis seductam dolet. Sanctarum quatuor synodorum, maxime Chalcedonensis, fidem in Romana Ecclesia integram servari profitetur. Hortatur ne extra Constantii episcopi communionem maneat. Gregorius Theodelindae reginae Langobardorum.
Quorumdam ad nos relatione pervenit ab aliquibus episcopis gloriam vestram usque ad hoc scandalum contra sanctam Ecclesiam fuisse perductam, ut sese a catholicae unanimitatis communione suspenderet. Quod, quantum vos pure diligimus, tanto de vobis fortius dolemus, quia vos imperitis stultisque hominibus creditis, qui non solum ea quae loquuntur nesciunt, sed vix ea quae audierunt percipere possunt. Qui dum neque legunt, neque legentibus credunt, in ipso errore manent, quem sibi ipsi de nobis finxerunt. Nos enim veneramur sanctas quatuor synodos: Nicaenam, in qua Arius; Constantinopolitanam, in qua Macedonius; Ephesinam primam, in qua Nestorius; Chalcedonensem, in qua Eutyches atque Dioscorus damnatus est; profitentes quia quisquis aliter sapit quam hae quatuor synodi, a fide veritatis alienus est. Damnamus autem quoscunque damnant, et quoscunque absolvunt absolvimus, sub anathematis interpositione ferientes eum qui earumdem quatuor synodorum, maxime autem Chalcedonensis, de qua quibusdam imperitis hominibus nata est dubietas et superstitionis occasio, fidei addere vel adimere praesumit.
Cum itaque integritatem nostram ex aperta mea traditione seu professione cognoscitis, dignum est ut de Ecclesia beati Petri apostolorum principis nullum ulterius scrupulum dubietatis habeatis; sed in vera fide persistite, et vitam vestram in petra Ecclesiae, hoc est in confessione beati Petri apostolorum principis solidate, ne tot vestrae lacrymae tantaque bona opera pereant, si a fide vera inveniantur aliena. Sicut enim rami sine virtute radicis arefiunt, ita opera quantumlibet bona videantur, nulla sunt, si a soliditate fidei disjunguntur. Decet ergo gloriam vestram ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Constantium, cujus et fides et vita olim mihi bene est approbata, sub omni celeritate transmittere, eique directis epistolis indicare ordinationem ejus quam benigne suscipitis; et quia ab ejus Ecclesiae communione in nullo separamini, ut vere, sicut de bona ac fideli filia, communi exsultatione gratulemur. In hoc autem vos ac vestra 719 opera Deo placere cognoscite, si priusquam ejus examen veniat sacerdotum illius judicio comprobentur. (Vide sup. ep. 4.)
EPISTOLA XXXIX. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Brixianis civibus non juret se tria capitula minime damnasse, sed in epistola integram Chalcedonensis synodi fidem profiteatur. Joannem Ravennatem intra Missarum solemnia non nominet, nisi id postulet antiqua consuetudo, aut ab illo soleat ipse nominari. Theodelindae iterum scribens, jam quintae synodi non meminit, quae tamen contra priores quatuor statuit nihil. Compescat Fortunatum. Ursicinum e status sui conditione non pulset. Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
Scriptis sanctitatis vestrae percursis, in gravi vos maerore esse cognovimus, maxime propter episcopos et cives Brixiae, qui vobis mandant ut eis epistolam transmittatis, in qua jurare debeatis vos tria capitula minime damnasse. Quod si decessor fraternitatis vestrae Laurentius non fecit, a vobis quaeri non debet. Si autem fecit, cum universali Ecclesia non fuit, et cautionis suae juramenta transcendit. Sed quia eumdem virum sua credimus sacramenta servasse, atque in unitate catholicae Ecclesiae permansisse, dubium non est quod nulli episcoporum suorum juraverit se tria capitula minime damnasse. Ex qua re colligat sanctitas vestra quia cogi non debet ad hoc quod a decessore vestro factum nullo modo est. Sed ne ii qui vobis ista scripserunt scandalizari videantur, transmittite eis epistolam, in qua sub anathematis interpositione fateamini neque vos aliquid de fide Chalcedonensis synodi imminuere, neque eos qui imminuunt recipere, et quoscunque damnavit damnare, et quoscunque absolvit absolvere. Unde credo eis posse celerrime satisfieri.
Quod autem scripsistis, quia scandalizantur plurimi eorum, quia fratrem et coepiscopum nostrum Joannem Ravennatis Ecclesiae inter missarum solemnia nominetis, requirenda vobis consuetudo antiqua est; et si consuetudo fuit, modo a stultis hominibus reprehendenda non est. Si vero consuetudo non fuit, fieri non debet unde quibusdam scandalum moveri possit. Tamen sollicite perquirere studui si idem Joannes frater et coepiscopus noster vos ad altare nominet, quod minime dicunt fieri. Et si ille vestri nominis memoriam non facit, quae necessitas cogat ignoro, ut vos illius faciatis. Quod quidem si sine aliquorum 720 scandalo fieri potest, vos tale aliquid facere valde laudabile est, quia charitatem quam erga fratres vestros habetis ostenditis.
Quod autem scripsistis, quia epistolam meam reginae Theodelindae transmittere minime voluistis, pro eo quod in ea quinta synodus nominabatur, si eam exinde scandalizari posse credidistis, recte factum est, ut minime transmitteretis. Unde nunc ita facimus sicut vobis placuit, ut quatuor synodos solummodo laudaremus. De illa tamen synodo quae in Constantinopoli postmodum facta est, quae a multis quinta nominatur, scire vos volo quia nihil contra quatuor sanctissimas synodos constituerit, vel senserit, quippe quia in ea de personis tantummodo, non autem de fide aliquid gestum est, et de his personis de quibus in Chalcedonensi concilio nihil continetur; sed post expressos canones facta contentio et extrema actio de personis ventilata est. Nos tamen sicut voluistis ita fecimus, ut ejusdem synodi nullam memoriam faceremus. Sed et de episcopis quae scripsistis, praedictae filiae nostrae reginae scripsimus. Ursicinum qui vobis scripsit aliqua contra Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, vos per epistolas vestras et dulcedine et ratione ab intentione sua compescere debetis. De Fortunato autem fraternitatem vestram esse sollicitam volumus, ne vobis a malis hominibus in aliquo subripiatur. Nam audio eum cum decessore vestro Laurentio ad mensam Ecclesiae per annos plurimos nuncusque comedisse, inter nobiles consedisse, et subscripsisse, eumque fratre nostro sciente in numeris militasse. Et post tot annos modo videtur fraternitati vestrae ut de status sui conditione pulsetur. Quod mihi omnino incongruum videtur. Et ideo hoc per ipsum vobis, sed secreto mandavi. Tamen si quid est rationabile quod ei possit opponi, in nostro debet judicio ventilari. Ad filium vero nostrum domnum Dynamium, si omnipotenti Deo placuerit, per hominem vestrum scripta transmittemus.
EPISTOLA XL. AD MARCELLUM SCHOLASTICUM. Pro Maximo indulgentiam postulanti amice indicat id rectitudinem disciplinae non pati. Gregorius Marcello scholastico.
Gloriae vestrae charitas sic in nostro corde semper invigilat, ut nihil sibi corporalis defendat 721 absentia. Nam quamvis a carnalibus oculis longe est, mentis tamen aspectibus nunquam deest. Frequenter enim nos voluntas ad scribendum desideranter impellit, sed occupatio non permittit. Dum ergo nobilitatis vestrae peritia non ignoret quantis sit locus noster occupationibus involutus, quod a scribendi interdum cessamus officio, non voluntatis, sed necessitatis esse consideret. Gloria autem vestra quod tardius in sua nos requirit epistola, qua possit excusatione defendere non videmus. In hoc igitur sola me debui taciturnitate defendere, sed fervor charitatis linguam meam non pertulit habere silentium. Salutantes itaque cum omni affectu atque dulcedine, indicamus nos graviter contristatos quod illa a nobis voluistis expetere in quibus dum voluntatem vestram perficere, quia obsistit ratio, non valemus, contristare vos, quod nolumus, videmur. Nam hoc nos sine correptione relinquere ecclesiastica non sinit aliquo modo disciplina; nec vos pro talibus decet petere, ne non rectitudini, sed indisciplinationi, quod absit, videamini consentire. Causa vero ejusdem Maximi pro quo nobis scribitis, quem si missarum solemnia celebrare praesumpserit, jam sacri corporis communione privavimus, matura quando oportuerit deliberatione, sicut Deo nostro placuerit, judicabitur atque disponetur. Oramus autem omnipotentem Dominum, ut et hic vos sua propitiatione custodiat et ad aeternae vitae praemia perducat. Mense Augusto, indictione 12. (Vide sup. ep. 10.)
EPISTOLA XLI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM HORTONAE. Barbarum visitatorem delegat. Ante omnia monet ne laicam personam in episcopum eligant. Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Hortonae.
Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Barbaro solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur, cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire. Hoc tamen scitote, quia ei ordinandi presbyteros ac diaconos, si necesse fuerit, quos dignos ad hoc officium invenire potuerit, dedimus licentiam, quatenus in ecclesiastico 722 obsequio sacerdos exquiratur, qui a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite. Sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirare constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis.
EPISTOLA XLII. AD VALENTINUM ABBATEM. Ne monachi feminas in monasterium inducant, aut eas sibi commatres faciant. Gregorius Valentino abbati.
Pervenit ad nos (Grat. 18, q. 21, c. 20), quod in monasterio tuo passim mulieres ascendant, et, quod adhuc est gravius, monachos tuos mulieres sibi commatres facere, et ex hoc incautam cum eis communionem habere. Ne ergo hac occasione humani generis inimicus sua eos, quod absit, calliditate decipiat, ideo hujus te praecepti serie commonemus, ut neque mulieres in monasterio tuo deinceps qualibet occasione permittas ascendere, neque monachos tuos eas commatres sibi facere. Nam si hoc denuo ad aures nostras quocunque modo pervenerit, sic te severissimae noveris ultioni subdendum, ut emendationis tuae qualitate caeteri sine dubio corrigantur. (Vide l. II, ep. 25.)
EPISTOLA XLIII. AD BONIFACIUM VIRUM MAGNIFICUM. Veniat Romam, de fide sua, jam non per epistolas, sed per semetipsum responsurus. Qui cum eo dubia patiuntur, secure venire posse, cum non potestate, sed ratione erga ipsos usurus sit. Gregorius Bonifacio viro magnifico Africae.
Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita de animae suae vita cogitaret, nequaquam se mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere. Nam quod 723 in excusationem molestia corporalis adducitur, exspectato salutis tempore, laborem summopere potuistis pro commodo aeternae salutis assumere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus. Ea enim quae meis scripsi epistolis replicanda nunc non sunt, neque alia ratiocinatione monstranda, quia apud nolentis animum, quamvis sit evidens ratio, haec ipsa obstaculum esse solet. Sed per vos venite, et beati Petri apostolorum principis liminibus vosmet praesentate, et cuncta quae scripsi, nisi ex lectione monstravero, cum qua vultis disputatione recedite. Hortor vos tamen ut dum vitae spatium superest, ab ejusdem beati Petri Ecclesia, cui claves coelestis regni commissae sunt, et ligandi ac solvendi potestas attributa, vestra anima non inveniatur divisa, ne si hic beneficium ejus despicitur, illic vitae aditum claudat.
Hi autem qui dubitationis vestrae participes sunt, si ad me venire voluerint, nullam in me quasi ex potestate prodeuntem violentiam pertimescant. Nam nos licet in omnibus causis, in his tamen praecipue quae Dei sunt, ratione magis stringere homines quam potestate festinamus.
EPISTOLA XLIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Quosdam e Bacaudae episcopi clero, ad sacros ordines in Sicilia promotos, ad ipsum illos repetentem transmittat. Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.
Indicavit nobis Bacauda frater et coepiscopus noster quosdam de clero suo in Siciliae partibus ad sacros ordines pervenisse. Qui quoniam neque presbyterum neque diaconos se habere commemorat, eos ad se petiit debere transmitti. Proinde fraternitas tua ubicunque illos latore praesentium indicante repererit, huc eos sine dilatione transmittat, quatenus et illi ad Ecclesiam in qua olim militaverunt, revocentur, et ante dictus episcopus optatum de eis possit habere solatium.
EPISTOLA XLV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Solidos sexaginta mittit pro Cosma persolvendos. Gregorius Fantino defensori.
Lator praesentium Cosmas Syrus in negotio quod agebat debitum se contraxisse perhibuit, 724 quod et multis aliis et lacrymis ejus attestantibus verum esse credidimus. Et quia CL solidos debebat, volui ut creditores illius cum eo aliquid paciscerentur, quoniam et lex habet, ut homo liber pro debito nullatenus teneatur, si res defuerint quae possint eidem debito addici. Creditores ergo suos, ut asserit, ad LXXX solidos consentire possibile est. Sed quia multum est ut a nil habente homine LXXX solidos petant, LX solidos per notarium tuum tibi transmisimus, ut cum eisdem creditoribus subtiliter loquaris, rationem reddas, quia filium ejus quem tenere dicuntur, secundum leges tenere non possunt. Et si potest fieri, ad aliquid minus quam nos dedimus condescendant. Et quidquid de eisdem LX solidis remanserit, ipsi trade, ut cum filio sue exinde vivere valeat. Si autem nil remanet, vel ad eamdem summam debitum ejus incidere stude, ut possit sibi libere postmodum laborare. Hoc tamen solerter age, ut, acceptis solidis, ei plenariam munitionem scripto faciant. (Cf. Joan. Diac. l. II, n. 55.)
EPISTOLA XLVI. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Festinum nimis illius e monte Sina reditum reprehendit. Gregorius Rusticianae patriciae.
Excellentiae vestrae scripta suscipiens, libenter agnovi qualiter ad montem Sina perrexerit. Sed credite, ego quoque voluissem vobiscum ire, sed vobiscum minime redire. Quamvis mihi valde difficile sit credere quia ad loca sancta fuistis, Patres multos vidistis. Nam, credo, si vidissetis, tam celeriter ad Constantinopolitanam urbem redire minime poteratis. At postquam talis civitatis amor de corde vestro nullo modo recessit, suspicor quia excellentia vestra sancta quae corporaliter vidit, ex corde minime attendit. Sed omnipotens Deus mentem vestram gratia suae pietatis illustret, donet vobis sapere, et temporalia omnia quam sint fugitiva pensare, quia dum haec loquimur, et tempus currit, et judex supervenit, et mundum, quem sponte nolumus, ecce jam prope est ut dimittamus inviti. Domnum Apionem et domnam Eusebiam, eorumque filias mea peto vice salutari. Domnam vero illam nutricem meam, quam mihi per litteras commendatis, omnino diligo, et gravari in nullo volo. Sed tantis angustiis premimur, ut ab augariis atque oneribus hoc jam tempore nec nosmetipsos excusemus.
725 EPISTOLA XLVII. AD SABINIANUM DIACONUM. Maximi, qui Gregorii scripta publice scindi fecerat, superbiam comprimendam. Ejus calumniae de Malcho episcopo occiso quid respondendum. Monendum de duobus Romanum. Gregorius Sabiniano diacono.
De causa Maximi praevaricatoris quid actum sit cognovisti. Sed postquam serenissimus domnus imperator jussiones transmisit ut ordinari minime debuisset, tunc ad altiorem superbiam erupit. Nam homines gloriosi viri patricii Romani ab eo praemia acceperunt, eumque ita ordinari fecerunt, ut Antonium subdiaconum et rectorem patrimonii nisi fugisset occiderent. Ego autem epistolas transmisi, postquam eum ordinatum contra rationem cognovi, et contra consuetudinem, ut missarum solemnia celebrare non praesumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem quid de ejus persona jussissent. Quae scripta mea publice relata, vel in civitate posita, publice scindi fecit, atque in contemptum sedis apostolicae apertius exsiliit. Quod ego qualiter patiar scis, qui ante paratior sum mori, quam beati Petri apostoli Ecclesiam meis diebus degenerare. Mores autem meos bene cognitos habes, quia diu porto; sed si semel deliberavero non portare, contra omnia pericula laetus vado. Unde necesse est cum Dei auxilio periculo succurrere, ne cogatur excedendo peccare. Vide quae dico, 726 et pensa ex quanto dolore sunt.
Pervenit vero ad me quia transmisit nescio quem clericum, qui diceret quia Malchus episcopus in custodia pro solidis occisus sit. De qua re unum est quod breviter suggeras serenissimis Dominis nostris, quia si ego servus eorum in morte Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens, nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset divisa. Sed quia Deum timeo, in mortem cujuslibet hominis me miscere formido. Malchus autem episcopus neque in custodia fuit, neque in aliqua afflictione, sed die qua causam dixit, et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum ejus ductus est, cui et prandium factum est, ibique prandit, et honoratus est ab eo, et nocte subito mortuus est, quod jam dilectionem tuam arbitror cognovisse. Exhilaratum autem nostrum pro ea re dirigere volui. Sed quia jam eamdem causam actam existimavi, idcirco me retinui.
Domno autem Romano dilectio tua dicat quia pro Felice, sicut scripsit ad virum excellentissimum magistrum, epistolas, si Deus jusserit, facio, et per hominem meum transmitto. Nam modo postquam nulli alteri scribo, durum mihi fuit soli magistro scribere. Cui etiam dicendum est quia Catellus palatinus substantiam ejus, quantum Virigantinus dicit, male exterminat. Cui vix potui imponere ut expensas eidem Virigantino in monasterio quo lectioni vacat, et laborare non potest, parum aliquid de substantia matris suae dare debuisset.