Epistolae (Gozpertus Tegernseensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a

Epistolae

EPISTOLA XVI. AD EUMDEM

Epistolae (Gozpertus Tegernseensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.GozTeg.Episto222, cc_idno: 9796

EPISTOLA PRIMA. AD RAMUOLDUM ABBATEM S. EMMERAMMI. 139.0365A|

Se Ratisbonae in festo S. Emmerammi futurum nuntiat, petitque sibi exscribendum transmitti librum plenariae collationis.

Abbati R., monachicae religionis speculo perspicacissimo, G. famulamini debiti discipulatus toto mentis affectu subjectus.

Ardenti desiderio praesentiam paternitatis vestrae sitimus: marcescentes artus, quos prae lassitudine senii laborumque aegre ferimus, penes vos aliquantulum animare cupimus; lepidissimo fratrum colloquio paululum recreari desideramus, quia nos tam longo temporis spatio a vobis disjunctum fore suspiriosum pectus saepiuscule dolendo prodere non cessat. Proximo ducis nostri colloquio speramus nos 139.0365B| praesentari conspectui vestro; quod si fuerit interdictum aliquo eventu praepediente, vel aliqua re annullatum, vestro tamen precamine fultus festo S. E. patroni nostri interesse non dubitamus. Librum plenariae collationis, quem dudum petiveramus, quia in nostra non habetur bibliotheca, humo tenus geniculantes repetimus ut nobis praestari praecipiatis. Quam celerrime videlicet possumus, conscribi facimus, vobisque aut ipsi reportare, aut per nuntium remittere statuto tempore non tardamus. Valete.

EPISTOLA II. AD ARNOLDUM COMITEM.

Illi pro impensis favoribus gratias cumulate agit, doloremque suum ob Adelheidis imperatricis obitum declarat, ac quae pro ejus animae requie a suis monachis persoluta sint perscribit.

139.0365C| Abbas G., monachici cultus solo nomine provisor constitutus, comiti A., stemmate generoso, nec minus 139.0366A| dignitate nobilitato, felicitatem summae salutis in Domino.

Nullo digno sermonum tractatu possumus grates conscribere beneficentissimae celsitudini vestrae pro multiplici clementia quam nobis indignis nostrisque domesticis indefesse jugiter impertitis. Et quia nihil tale ullo unquam promeruimus servitio, Deo supplicamus ut vobis mercedem recompenset dono centuplicato; in primis ego, qui abbatis fungor vocabulo, devotaque cohors nostrorum commonasterialium usque modo memoriam vestri habuimus sedulis orationibus. Deinceps autem firmissime statuimus nomen vestrum in nostro monasterio die noctuque precaminibus memorialiter perpetuare.

Lugubre nuntium de obitu amicissimae dominae 139.0366B| nostrae Adalheidae nimium nos et . . . nostra, ut decuit in casu talis personae, perturbavit, pro qua ex tunc usque nunc consuetudinarias complevimus precaminum celebrationes, et in semper annuali revolutione temporis vigilias missasque cum oblationibus sciamus facere. Diem Kal. jubete conscribi membrana, nobisque transmitti per praesentem pelligerum. Valete.

EPISTOLA III. AD EUMDEM.

Maximas gratias agit pro fenestris templo Tegernseensi affabre comparatis, et pueros quos discendi causa hactenus in monasterio enutrivit, eruditionis specimina daturos remittit.

Dignissimo comiti A., gloria multimodarum virtutum 139.0366C| ubique diffamato. abbas G. fratrumque sibi subjectorum conventus, sedulitatem precaminum et salutem in Domino.

139.0367A| Fidelissimae devotionis exercitia, quae tam longi temporis nobis ac nostris a vobis infatigabiliter diversitate laborum magnitudineque ministeriorum sunt impertita, cunctorum remunerator Deus sancti testis sui Quirini precibus, mercedibus centies centuplicatis remunerari dignetur coram coetibus coelestibus. Merito pro vobis Deo supplicamus, qui locum nostrum talibus operibus honorum sublimastis, qualibus nec priscorum temporibus comperti sumus, nec nos visuros esse sperabamus. Ecclesiae nostrae fenestrae veteribus pannis usque nunc fuerunt clausae. Vestris felicibus temporibus auricomus sol primum infulsit basilicae nostrae pavimenta per discoloria picturarum vitra; cunctorumque inspicientium corda pertentant multiplicia gaudia, qui inter se mirantur 139.0367B| insoliti operis varietates. Quocirca quousque locus iste cernitur tali decoratus ornatu, vestrum nomen die noctuque celebrationibus orationum ascribitur. Et ut omnium proximorum vestrorum memoria deinceps hic agatur, facite conscribi nomina quorumcunque vultis in membrana, nobisque transmitti per praesentem nuntium. Vestrae deliberationi dimittimus illos pueros probandos, si illud opus adhuc ita sint edocti uti vobis est honorificum nobisque necessarium; vel, si aliquid eis deesse inveniam, liceat eos remittere vobis causa meliorationis. Valete.

EPISTOLA IV. AD MEGINHELMUM COMITEM.

Rogat ut sibi nonnihil frumenti in victum eorum qui in Austria monasterio suo serviunt, elargiatur.

139.0367C| G., abbas monasterii S. Q., ill. comiti venerando salutem in Domino.

In maxima necessitate fideles amici merito quaeruntur, et, ut scriptum est, sine dubio tunc comprobantur quando solatium adjutorii largiuntur. Quia consolationem vestram semper habuimus in omnibus rebus nostris, idcirco etiam nunc, quasi unico patri et proprio domino, pietati vestrae querimoniam facimus de familia nostra quam in Oriente habemus, quae prae penuria grani praesenti anno subjacet gravi periculo famis, cui de parte nostra non possumus subvenire sicut debuimus, quia in isto anno Ceres non bene fructificavit nobis in locis nostris. Sed petimus ut nobis aperiatis manum solitae largitionis vestrae, et jubeatis nobis dari aliquantulum frumenti 139.0367D| ob eleemosynam vestri in victum eorum in regione orientali, qua vos dominamini, ne fame penitus eos et inedia consummari vel mori videamus. Valete.

EPISTOLA V. AD EUMDEM.

Gratias agit pro husonibus, piscium genere, quantumque precum Deo pro ejus conjugis anima offerant Tegernseenses, exponit.

Famosissimo comiti MEGINHELMO, summae nobilitatis prosapia progenito, G. abbas cum grege monachico sibi subjecto salutem in Domino.

Quod singulis annis petendo vos sollicitamus, compellit nos instans necessitas, et solita atque annualis largitio benignitatis vestrae, quia vix potuimus 139.0368A| scire, quid essent pisces quos husones nominant, nisi eleemosyna vestri. Volumus etiam vos nosse quod nullo anno praetermittimus censum orationis quem vobis promisimus, exceptis his quas pro eleemosynas nobis facientibus communiter celebramus; specialiter pro vobis amicisque vestris qui adhuc vivunt vel jam in Christo obierunt, ac felicis memoriae conjuge vestra XLIII missas et psalteria X decantamus. Quin etiam nomina vestra scripta sunt apud nos propter jugem memoriam. Valete.

EPISTOLA VI. AD EUMDEM. Petit sibi suisque, cum carnibus monachorum more abstineant, husones mitti.

139.0368B| Domno M. boni nominis gloria ubique diffamato, GOZPERTUS abbas cum suis confratribus salutem in Domino.

Nullius servitii munus prae manibus habentes, accedimus ad vos magnas res postulantes, sed tamen audacter, qui confidentiam resumimus de conscientia totius bonitatis in vos. In regione Australi, sicut scitis, habitantes, more monachorum, ut decet, a carnibus abstinentes, captura piscium raro pascimur, quia piscosas aquas minime habemus. Sed si Deus anno praesenti fecundavit capturam husonum, nobiscum petimus ut jubeatis largiendo communicari, ut memoriam vestri deinceps coram Deo in orationibus nostris habeamus. Valete.

EPISTOLA VII. AD GEBHARDUM EPISCOPUM AUGUSTANUM. 139.0368C|

Ejus religionem ac pietatem laudat, spondetque se ad eumdem, cum per anni tempus licuerit, accessurum.

Domno pontifici G., sanctorum antecessorum meritis apostolica sede digne sublimato, G., servorum Dei ultimus, humilisque monachica congregatio sibi commissa, famulaminum precumque sedulitatem in Christo.

Virtutibus vestrae laudabilis famae, quas pius rumor matris Ecclesiae ubique diffundit, congratulamur, quosque saepissime comperti sumus, frequentiori narratione venerandi antistitis nostri G. ( Goteschalchi ep. Frising. ), qui vos multum amat in Christo, cum priscorum praedecessorum vestri episcoporum 139.0368D| gratia seu familiaritate admodum pleniter ob eleemosynam sui functi sumus, qui nos dilexerunt pro amore Dei sanctique Quirini, patroni nostri, eo ardentius etiam gratiam vestri prae caeteris habere spiritus desiderio sitimus, quo vos nomen religiositatemque Benedictinae vitae positum in apostolica dignitate prae aliis exornare moribus habituque sentimus. Quia gremio Augustensis ecclesiae nutriti sumus a puero, sanctum locum saepe saepius visitare debemus, proximaque aestate, quando gramina sufficere possunt iteratoribus, vestris orationibus intus vos videre cupimus, vestraque animari praesentia, ut spiritus desiderat per singula momenta. Quocirca petimus, pontifex venerande, deinceps mementote 139.0369A| nostri: quando nos vestri obliviscimur, nec nostri recordamur. Valete.

EPISTOLA VIII. AD BRUNONEM. Ut decimas in vico Tatinhusa ecclesiae Tontinhusanae reddi jubeat.

BRUNONI, domno beneficentissimo, abbas, vester servitor devotus.

Quidam viculus haereditatis vestrae, Tatinhusa nuncupatus, duarum hobarum colonia possessus, memoria et aetate cunctorum qui adhuc supersunt, semper decimatus fuerat ad ecclesiam nostram, Tontinhusa nominatam. Et causamur pietati vestrae vestituram nobis injuste abstractam, petimusque ut, judicum vestri moderamine omnia justa libenter 139.0369B| ponderante, nobis praecipiatis eamdem decimationem concedi, donec in concilio archipresbyteri et apud legum conditores dijudicetur quod justissimum sit; postea nolumus nec possumus contradicere, quidquid exinde facere praecipitis. Valete.

EPISTOLA IX. AD OTTONEM COMITEM. Commendat ei servum quemdam, rogatque ut duo ipsi palliola reddantur.

OTTONI comiti venerando GOZPERTUS abbas cum fratribus sibi commissis devotum servitium ac precum sedulitatem.

Diu noctuque vestrae pietati nimium confidentes, istum servum nostrum, omni solatio destitutum, commendamus vobis, post Deum unicissimum consolatorem 139.0369C| de sibi nunc instanti tribulatione. Videlicet duo palliola, quae remanserant in vestra potestate, sibi reddi praecipiatis pro amore Dei et S. Quirini eleemosynamque vestri. Si illum dignamini consolari, nos utique scitote multum exinde gratulari. Valete.

EPISTOLA X. AD H. COMITISSAM. Petit pecuniam pro quorumdam consanguineorum suorum redemptione.

Domnae comitissae H., bona opinione ubique diffamatae, vester servitor devotus sedulae orationis constantiam.

Instantis necessitatis meae causam conqueror pietati vestrae, quia eos, ut audimus, benigne consolamini qui in angustia sunt. Quidam consanguinitate 139.0369D| mihi juncti, qui fuerunt liberi, venundati ab iniquis hominibus, duro premuntur servitio. Sed domnus noster, dux Heinricus, ob eleemosynam sui praecepit ut liberi redeant, si ei et pretium reddamus. Ad hoc petimus ut nobis aliquod auxilium faciatis pro Dei amore, semper memor quod ereptores oppressorum sibi mereantur praemia aeterna. Valete.

EPISTOLA XI. AD OTPERTUM ABBATEM. Ut quamdam inter utriusque servos commutationem fieri permittat.

Abbas GOZBERTUS cum fratribus dilecto domno et confratri OTPERTO salutem in Domino.

Rogamus vos per amorem amicitiae quam inter 139.0370A| nos habemus pro mercatione quam famulus noster et famulus vester inter se fecerunt, ut commutationem fieri ejusdem mercationis praecipiatis, et hoc perficiatur salva fide inter utrosquei ita tamen, si vultis et praecipitis, ut famulus noster cum juramento contestetur ne res famuli vestri pejorata sit in potestate sua de suo aliquo delicto.

EPISTOLA XII. AD EIHSTATENSIS ECCLESIAE FRATRES. Ut diem obitus fratris sui ad se perscribant.

G., TEGERNSEENSIS monasterii abbas, quamvis indignus, fratribus Eihstatensis Ecclesiae amandis tanquam uterinis Christianae germanitatis.

Quamvis corporali localitate a vobis simus disjuncti, 139.0370B| coagulatione tamen specialis commemorationis jugiter vestrae dilectioni sumus compaginati. Lugubre nuntium turbabat nos corde tenus, quia fratrem nostrum jam ad Deum migrasse audivimus, qui, dum vixit, dimidium animae meae fuit, cujus obitus diem Kalendario conscribi nobisque transmitti rogamus. Hoc unum viventi fratri nostro dare decrevimus, sed eum in Christo laetari speramus. Petimus ut pro memoria felicis animae vobis ministrari jubeatis. Valete.

EPISTOLA XIII. AD DOMNUM II.

Ut tertiam partem Historiae Tripartitae sibi utendam et exscribendam concedat.

Abbas G., quamvis indignus, domno H. salutem 139.0370C| in Christo.

Recordamini, petimus, fidei charitatisque quam uterque vestrum alteri promiserat; et, ne ullo modo inter nos frigescat, si nobis aliquid vestri servitii praecipitis, devotus implere studebo. Tripartitae Historiae duas partes conscriptas habemus; tertia pars ideo deest, quia exemplar alias acquirere non possumus, nisi ob gratiam vestri nobis mittere dignemini.

EPISTOLA XIV. AD R. COMITEM.

Immam ancillam cum filiis suis sibi lege deberi probat, ac reddi postulat.

Domno R., comitatus honore valde digno, GOZPERTUS abbas cum fratribus sibi subjectis salutem in 139.0370D| Domino.

In omni potestate vestri praesidatus sapienter vos agere, et cuncta secundum legem decernere, semper audivimus. Ideo dolemus quod famula nostra Imma cum filiis suis nobis est a vestra potestate injuste rapta. Scimus enim, si legem patrum suorum haberet, quod filii ejus vestri servi essent. Illa autem perdidit legem patrum, quia in nostra potestate stuprata est et peperit filium antequam legitimum maritum acciperet; cujus rei testes sunt omnes qui illam cognoscunt, qui eumdem infantem viderunt. Idcirco petimus ut nobis eamdem servam cum filiis reddi praecipiatis, ne et vobis peccatum sit, si moram in reddendo facitis, et nobis necesse non sic, 139.0371A| cum negatione, contra sensum sit domno nostri duci de hac requerimoniam facere.

EPISTOLA XV. AD P. COGNATUM SUUM.

Ut in egregio Tegernseensem familiam juvandi animo persistat, et quosdam famulos civitate pulsos, tueatur

G., in omnibus vester devotus servitor, P. amicissimo consanguineo domnoque charissimo sedulam orationem devotumque famulamen.

Deus, qui nullum bene operantem indonatum relinquet, restituat vobis remunerationis donum quod pro nobis constanter, devote fideliterque laborastis in eo quod ad vestrum solatium confugimus justitiam Dei nostri monasterii exquirendam. Petimus 139.0371B| vero ut pro amore Dei sanctique Quirini adhuc persistatis fido adjutorio, ut coepistis, et usque ad fidelem finem, ut vobis confidimus, perducatis. Quidquid nos vel nuntii nostri vobis dare pro hoc negotio promisimus, quando vel ubi vultis, sine mora praesentamus, ita tamen si vestro juvamine nobis curtlia restituantur. Istos famulos nostros mittimus pietati vestrae, quos isti urbani de civitate expulerant propter despoliatos homines, quod bene nostis, quia illi de hac re aliquid non praesumpserant priusquam vestram et domni Taginini licentiam habebant. Quocirca rogamus ne eos extra potestatem vestram dimittatis, donec illos pacifice et sine timore in civitate manere faciatis. Valete.

EPISTOLA XVI. AD EUMDEM 139.0372A|

Conqueritur ob sui neglectum et oblivionem, rogatque ut aliquid cupri, stanni et plumbi ad fundendam campanam, et nonnihil thymiamatis ad cultum Dei et S. Quirini mittat.

Abbas G. caeterique fratres P. quidquid patres dilecto fratri filioque charissimo.

¶ Plures anni computantur quod nativum solum dereliquistis, et regiones adistis ignotas, in quibus, ut libenter audivimus, etiam satis abunde ditatus estis. Sed miramur et dolemus quod nostri penitus ita oblitus estis, ut nec per nuntios, hinc inde saepius cursitantes, ullum salutaminis verbum unquam nobis demandastis; cum menti nostrae, ut puerulus eratis, corde tenus semper amore sitis coagulatus. 139.0372B| Ob recordationem non obliviscendae priorisque amicitiae rogamus nobis transmitti aliquantum cupri, stanni, sive etiam plumbi. Volumus enim, si Deus praeibit, grandem fundere campanam ad honorem Dei et S. Quirini. His enim omnibus exhaustae sunt nostrae patriae civitates, nec ullo pretio aliquid istiusmodi possumus comparare. Ad thurificandum etiam domui Dei altarique S. Quirini petimus nobis aliquantulum thuris vel alicujus generis thymiamata transmitti. Si aliquid nobis per praesentes nuntios remandatis quod ad servitium vestrum facere possumus, omni devotionis studio libenter implebimus. Valete.


MONITUM. Plenae bonae frugis sunt epistolae Gozperti, exeunte fere saeculo X abbatis Tegernseensis, quarum quarta, quinta et sexta inscriptae sunt Meginhelmo, famosissimo comiti, summae nobilitatis prosapia progenito, cui familiam Tegernseensem, in Oriente gravi fame laborantem, his verbis commendat: « Petimus ut nobis aperiatis manum solitae largitionis vestrae, et jubeatis nobis dari aliquantulum frumenti ob eleemosynam vestri in victum eorum in regione orientali, qua vos dominamini, ne fame penitus eos et inedia consummari vel mori videamus. » Quo loco Orientem et regionem orientalem esse Austriam, in qua hodieque quaedam praedia juris Tegernseensis sunt, clarissime constat ex iis quae de veteri Austriae nomenclatione diffusius disputat reverendus Frater in Dissertationibus praevtis ad tomum I Scriptorum rerum Austriacarum. Et tamen de hoc famosissimo comite, qui olim in Austria dominabatur, altum, quod ego quidem sciam, in vetustis nostris annalibus silentium. p. 0372B