Epistolae (Fulco Rhemensis)

This is the stable version, checked on 16 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 131


Epistolae

Epistolae (Fulco Rhemensis), J. P. Migne 131.0014A

EPISTOLA PRIMA. AD STEPHANUM V PONTIFICEM MAXIMUM. (Anno 885.) 131.0011D|

Accepi antecessoris tui litteras, me totum, cum omni mea provincia, ad grates ex animo rependendas infinitis prope nominibus obstringentes. Dignatus est enim eloquio prorsus apostolico, et omni gladio ancipiti penetrabiliore nos inter medias Nortmannorum afflictationum procellas solari, et me fratris et amici vocabulo afficere, cum pontificia solea calcari haud commerear. Ad ipsum, et jam ad te, sanctissime parens, votis omnibus aveo properare, sed prohibet Danorum, quibus vallamur et vellimur, incursatio; qui ab annis jam octo ita hocce regnum 131.0012D| infestarunt, ut soli beati essent, qui se castellis possent tueri, et haec etiam prohibuere, quominus insidias, quas pestiferi homines bonae memoriae pontifici moliebantur, possem dissolvere.

Si quid tamen potuere miseri homuncionis preces, iis sane non defui; qui porro deesse possem illi, qui affinem meum Widonem in filium quodammodo adoptarat? quod cum consanguineis meis denuntiassem, statim omne obsequium suum, ac reverentiam sedi apostolicae devoverunt. Et ego una cum coepiscopis meis, etsi eorum nonnulli, uti Morinensis, civitatem suam ambustam ad tempus deserere cogantur, in cultu Romanae sedis ad usque lethum perseverantes, quaecunque Ecclesiae Dei necessaria 131.0013A| occurrent, cum rei domesticae atque etiam corporis dispendio perficiemus, uti condecet Rhemensem, quem antecessores vestri, prae omnibus. Gallicanis pensi habentes, primatu donarunt in Sixto primo totius regionis praesule a beato Petro apostolorum principe huc destinato, etiam Hormisdas papa Remigium per omnem Galliam vices suas obire voluit, quae modo adjicienda videntur, ne forsan Rhemi nostri sub Nortmannorum ruinis, quod Deus avertat, sepulti, etiam pontificum oblivione sepeliantur.

Propterea commendata velim quae Marino et Adriano supplex proposui privilegia, necnon Ramponis fratris mei munificam pro erigendo monasterio donationem, et cum Bruinifidus non desistat donata de peculari, tandem anathemate feriatur: sunt et 131.0013B| alii qui Rhemensis Ecclesiae bona corrodant, in quos Carolus imperator, si verbulo pontificio praemoneatur. facile animadverteret.

EPISTOLA II. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 894.) De pacto cum Normannis inito.

Quis enim, qui vobis sicut oportet fidelis est, non expavescat, vos inimicorum Dei amicitiam velle, et in cladem ac ruinam nominis Christiani pagana arma et foedera detestanda suscipere? Nihil enim distat utrum quis se paganis societ, an abnegato Deo idola adoret. Nam si, ut ait Apostolus, mores bonos colloquia prava corrumpunt (I Cor. XV), 131.0013C| quanto magis corrumpitur castitas animae Christianae ethnicorum consiliis et societate? Neque enim poterit non imitari quod assidue viderit: quin potius assuescet paulatim, et quasi vinculo malae consuetudinis trahetur ad facinus. Certe progenitores vestri reges, deposito gentilitio errore, divino cultui se sublimiter subdiderunt, et a Deo semper auxilium expetiverunt, propter quod et feliciter regnaverunt, et regni haereditatem ad suos posteros transmiserunt. 131.0014A| Vos e contra nunc Deum relinquitis. Dicam certe, licet nolens, quia Deum relinquitis, cum vos ejus hostibus sociatis. Unde et merito prophetica illa vox ad vos dirigitur, quae quondam ad regem Israel similia facientem directa est: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Deum amicitia jungeris (II Par, XIX). Et certe cum deberetis malis praeteritis terminum ponere, et rapinis et depraedationibus pauperum renuntiare, ac pro his omnibus poenitentiam agere, nunc ad majorem iram Dei provocandam, his qui Deum ignorant, et in sua feritate confidunt, vos conjungitis. Credite mihi, quia nunquam sic agendo ad regnum pervenietis, imo velociter disperdet vos Deus, quem irritatis. Hactenus quidem de vobis meliora sperabam: nunc video vos cum 131.0014B| omnibus consanguineis vestris periturum, si tamen hoc vere vultis agere, et talibus consiliis acquiescere. Revera qui tale vobis dant consilium, non fideles, sed per omnia infideles esse comprobantur, quos si audire volueritis, terrenum simul et coeleste regnum amittetis. Deprecor itaque vos per Deum, ut tale deseratis consilium, neque velitis vos in aeternum praecipitare interitum, et mihi caeterisque, qui secundum Deum vobis fideles sunt, aeterni doloris afferre dispendium. Melius enim fuerat vos non nasci, quam diaboli patrocinio velle regnare, et illos juvare quos deberetis per omnia impugnare. Sciatis enim, quia si hoc feceritis, et talibus consiliis acquieveritis, nunquam me fidelem habebitis, sed et quoscunque potuero a vestra fidelitate revocabo, et 131.0014C| cum omnibus coepiscopis meis vos et omnes vestros excommunicans aeterno anathemate condemnabo. Pro fidelitate quam vobis servo, haec gemebundus scribo, quoniam cupio vos secundum Deum et saeculum semper esse honoratum; et non Satanae, sed Christi adjutorio, ad debitum vobis conscendere regni fastigium. Regnum enim quod Deus dat, firmum habet fundamentum: quod vero per injustitiam et rapinas acquiritur, caducum est, et cito decidivum, nec poterit diu permanere.

(no apparatus)