Epistolae (Faustus Rhegiensis)

This is the stable version, checked on 24 Augusti 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58


FauRhe.Episto62 58 Faustus Rhegiensis425-490 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA SIVE FAUSTI PROFESSIO FIDEI CONTRA EOS QUI DUM PER SOLAM DEI VOLUNTATEM ALIOS DICUNT AD VITAM ATTRAHI, ALIOS IN MORTEM DEPRIMI, HINC FATUM CUM GENTILIBUS ASSERUNT, INDE LIBERUM ARBITRIUM CUM MANICHAEIS NEGANT.

Domini beatissimo ac reverendissimo Leontio papae, Faustus.

Quod pro sollicitudine pastorali, beate papa Leonti, in contemnendo praedestinationis errore concilium summorum antistitum congregastis, universis Galliarum Ecclesiis praestitistis. Quod vero ad ordinanda ea quae collatione publica doctissime protulistis, operam infirmis humeris curamque mandastis, parum, ut reor, tanto negotio, parum sanctae existimationi vestrae consuluistis, et me judicio caritatis, vos periculo electionis onerastis. Quia ergo et vestram laborare personam sub imposito nobis fasce cognoscitis, communem causam hoc loco agitis, si ei quem opinioni vestrae imparem cernitis, manum suffragii porrigatis, studium asserendae gratiae competenter et salubriter suscipit qui obedientiam famuli laboris adjungit, tanquam si patrono vel domino inseparabiliter pedissequus minister inhaereat. Quod si unum sine altero erit, aut inhonorus absque servo dominus apparebit, aut servus domini locum, conditionis immemor, occupabit. Recte ergo inter adjuvantem pariter et adnitentem ordo iste servabitur, ut hic teneat pleno jure dominatum, et ille tota reddat subjectione servitium. Augebitur autem dignitas imperantis, si ei semper praesto sit sedulitas obsequentis. Socientur ima summis, sicque socientur, ut subjiciantur utique, non aequentur. Sed sicut deesse non convenit gubernatori remigem suum, sacerdoti ministrum suum, imperatori militem suum: ita oportet gratia alumnae obedientiae inseparabili servitute connexa sit. Verum quia Pelagius nudum laborem importunius exaltans, et humanam demens infirmitatem sine gratia sibi posse sufficere stulte credidit, impie praedicavit, elationis turrim in coelum conatur erigere, blasphemias ejus brevi sermone praestringere et confutare necessarium judicavimus. Ne forte is qui donum laboris, id est, praeceptum jubentis excludit, asserentibus nobis quod Dei misericordia fide et operibus promerenda est, catholicam vocem ad Pelagii sensum, discretionis nescius, applicaret, et omissa via regia in dexteram cadens, in sinistram declinare nos crederet, et dum de labore servo gratiae loquimur, offendiculum ante pedes caeci opposuisse videremur. Cum autem mentionem de opere ac labore fecerimus, prophetae, apostoli, evangelistae et verbis utemur et sensibus. Quibus si quis contrarie praesumpserit, non nostra inventa destruere, sed coelestia sine dubio jure dissolvere et fidei subruere fundamenta tentabit. Latius utcunque sermonem de praescientia et praedestinatione produximus, ut quae putabantur obscura, absolutiora tardioribus redderentur. Non autem aliquos qui verborum phaleris delectantur offendat quod testimoniorum virtute contenti, absque sublimitate sermonis, lucem protulimus veritatis. In quo quidem opusculo, post Arelatensis concilii subscriptionem, novis erroribus deprehensis, adjici aliqua synodus Lugdunensis exegit.

EPISTOLA II. EJUSDEM FAUSTI AD LUCIDUM PRESBYTERUM. (Hanc epistolam legere est tom. LIII, col. 681, ubi in Historia praedestinatiana Jacobi Sirmondi jampridem recusa est.)

EXEMPLAR EPISTOLAE LUCIDI PRESBYTERI. Domnis beatissimis et in Christo reverendissimis Patribus Eufronio, Leontio, Fonteio, Viventio, Mamerto, Patienti, Veriano, Auxanio, Fausto, Paulo, Megethio, Graeco, Eutropio, Leontio, Claudio, Marcello, Croco, Baselio, Claudio, Ursicino, Praetextato, Pragmatio, Theoplasto, Leocadio, Viventio, Juliano, Amicali, Joanni, Opilioni et Lycinio episc. Lucidus presbyter.

(Hanc epistolam legesis etiam tom. LIII, col. 683.)

ADNOTATIO IN SEQUENTEM EPISTOLAM. Gennadius de hac epistola loquitur, dum ait: Legi ejus et adversum Arianos et Macedonianos parvum libellum, in quo coessentialem praedicat Trinitatem. Et alium adversus eos qui dicunt esse in creaturis aliquid incorporeum. In quo divinis testimoniis et Patrum confirmat sententiis nihil credendum incorporeum praeter Deum. Haec Gennadius, qui duos distinctos libellos facit ex hac una Fausti epistola, cujus prima pars est contra Arianos; alia contra eos qui dicunt esse in creaturis aliquid incorporeum. Neque mirum quod sejunxerit Gennadius. Nam et in Bibliotheca Patrum Margar. 2 edit., tom. IV, fol. 759, illa pars hujus epistolae de creaturis, quod illis nihil incorporei insit, avulsa est a prioribus, et separatim edita, cum priora lucem, quod ego sciam, nunquam viderint. Nos integram hanc epistolam damus; hac tamen admonitione: turpem et gravem errorem esse hunc Fausti, eorumque qui Fausto faverunt (ut videtur etiam Gennadius fecisse), negantium nullam creaturam esse incorpoream. Refutavit hunc errorem, imo hanc ipsam partem hujus epistolae, Claudianus Mamertus Viennae Galliarum episcopus, tribus libris de Statu animae, Patricio et Sidonio inscriptis, qui libri exstant. Vide S. Th. 1. q. 51 a, l. q. 6, de potentia, a. 6; et Baronium tom. VI Annal., et in appendice tom. X ad tom. VI.

EPISTOLA III. INCIPIT EPISTOLA SANCTI FAUSTI. Quaeris a me, reverendissime sacerdotum, quomodo Arianis respondendum sit, qui blasphemo ore conantur asserere. Non potest, inquiunt, fieri, nisi ut junior sit genitus ab ingenito. Juxta quae totum silentium quasi jussus absolvere, non tam pro rei instructione quam pro fidei confessione praesumam. Id primitus observans, ne res per se obscuras studio compositi sermonis involvam, sed quaedam pauperis sensus indicia, quae non tam ornatui quam intellectui videantur servire, depromam.

Respondeo ergo sicut respondere discipuli magistris interrogantibus solent. Itaque ad praeceptum beatitudinis vestrae loquor, ut discutias imperitiam. Contestor, ut doceas. Nam apud eruditissimum si reticeam, vix possum scire quid nesciam.

De ingenito locuturi, scire debemus aliud esse rerum substantias, aliud rerum nomina, sicut, verbi gratia, cum aurum atque argentum dixeris, non statim metallum ipsum, sed metalli vocabula protulisti. Etenim aurum aliud est in proprietate generis, aliud in appellatione sermonis. Aliud est, cum illud nominamus, aliud cum tenemus.

Genitus et ingenitus significatio est Deitatis, non ipsa Deitas. Natura est appellatio, non natura ingeniti, et geniti nuncupatio . . . Ad hoc valet ut quis ex quo subsistat intelligas, et non Patrem ex Filio, sed Filium ex Patre esse cognoscas principium ex principio, et unum est, et initio caret. Quomodo si dicas: Deus ex Deo, non tamen duo Dii, sed unus dicitur. Genitus ergo, et ingenitus ex utraque procedens, personas indigitat, non naturas. Majestas enim, quae Patri est indiscreta cum Filio, et Spiritu sancto, distingui nominibus potest; ordinari gradibus non potest.

Hoc loco praescius oportet intentionem mentis admoveas.

Dicis forsitan: Quia ex illo est, posterior illo est. Age ad haec intellectum nostrum aliquibus comparationibus nutriamus. Videamus si aliqua res ex alia existat, quae tamen illa ex qua existit non sit aetate posterior; verbi gratia, hoc ipsum filii nomen ex patris derivari nomine creditur, nec tamen posterius invenitur; quia nisi iste nasceretur, pater ille non diceretur. Ecce nomen, quod absolute coaevum illi est a quo est, et cum filius ex patre sit, patri nomen filius facit; acquirit genitori vocabulum pietatis personae nascentis; cum hoc ex illo sit, nec hoc posterius, nec aliud probatur antiquius. Et cum brachii nomine filius ex operum virtutibus nuncupetur, ecce brachium procedit ex corpore, et tamen brachii aetas corpus non praecedit. Verbum ex voce profertur, et tamen cum ex ore nascitur, voce esse posterius non probatur. Ignis et calor indivisa societas; sed cum calore indubitanter ex igne esse intelligatur, tamen ignis nequaquam calor suo prior esse dignoscitur. Ecce rem, quae existere videtur ex illa, et tamen ei de qua existit sine ulla temporis intercessione conjuncta est.

Cum autem ad Deum venimus, hoc est genitus quod Justus et Justitia, sapiens et sapientia, misericors et misericordia, absolute ex Deo justo atque sapiente secundum Apostolum oriri intelligimus justitiam atque sapientiam. Et sicut nunquam justus sine justitia, nunquam sapiens sine sapientia fuit; ita Filius ex Patre, sed nunquam potuit esse sine Filio.

Absque dubio Ariani Salvatorem nostrum negare non audent. Sed dum minorem dicunt, Deum asserere non possunt. Deus enim naturaliter plenitudinis dignitate subsistit, et eorum impietas unum se Deum colere prima confessione testatur. Sed qui juniorem per eum qui putatur senior duos facit, et solid tatem unitatis intersecat. Nam ipsum nomen minoris alterum qui illo sit major ostendit. Quis illo antiquior qui de seipso pronuntiat: Ego sum alpha et omega, primus et novissimus (Isa. XLIV; Apoc. I)? Qui esset interrogatus, ita respondit: Principium, quod et cum Judaeis qui loquor vobis (Joan. VIII, 25). Qui veridica per prophetam voce confirmat: Ante me non fuit Deus, et post me non erit (Isai. XLIII, 10). Si Pater hoc dicit, inferiorem post se non coepisse confirmat; si Filius, ante se penitus non fuisse pronuntiat. De hoc propheticus sermo evidenter insinuat: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum (Bar. III, 36). Et post haec: inter homines visus est, et cum hominibus conversatus est (Ibid., 38). Secundum haec ergo inter genitum et ingenitum nec ordo est, quia unus est; nec tempus interest, quia primus est; nec postponendus est, quia solus est; nec minor dicendus est, quia plenus est. Ergo dicitur perfectus, simplicisque naturae, inaestimabilis et impassibilis, etsi eum secundum carnem passum esse pro nobis veraciter et salubriter confitemur.

Post haec sequenti loco quaeris a me quomodo juxta substantiam Dei in epistola quadam scriptum sit: Nihil sensit patiente sensu, sed sensit compatiente affectu.

Primo hoc, quod nec philosophos latuit, scire promptissimum. In homine diversae affectiones, id est, justitia, misericordia, sanctitas, benevolentia, pietas, res accedentes sunt, et ideo affectus vocantur. Deus vero his non possibiliter afficitur, quia ei inesse jugiter et naturaliter dignoscuntur. Ergo quod in homine affectus ex gratia, in Deo virtus est ex natura. Nam quod dictum est: Nihil sensit patientis sensu, sed sensit compatientis affectu, cur quisquam illo sensu dicere non praesumat, quod etiam propheticum commemorat: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2; XXXVII, 1). Et: Juravit Dominus, nec poenitebit eum (Ps. CIX, 4). Et iterum: Iratus est Dominus populo suo, et abominatus est haereditatem suam (Ps. CV). Et item diverso affectu Jacob dilexisse, et Esau odio habuisse describitur. Contristari in peccatis nostris et laetari dicitur in operibus suis, et affectibus subjacens de se ipse dicit: Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI, 7). Et de summa coeli sede pronuntiat: Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Nam et compatientis ostendere affectum videtur cum dicit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 35), et reliqua hujusmodi quae memoriae abundanter occurrunt.

Quomodo ergo, si quisquam sacerdos multiplici linguarum scientia praeditus, et in medio diversarum gentium constitutus, Hebraeum Hebraeo, Graecum Graeco, Romanum Romano instructurus alloquio secundum singulorum intellectum verba confirmet, et juxta uniuscujusque sensum oris sui coaptet alloquium, et dissonis unius cordis exspectatas pectoris voces in varios dispenset auditus, ita et Deus cum homine locuturus, assumere dignatur hominis linguam, formam etiam suscepturus humanam per intellectum nostrum sonos ordinationum nostrarum testatur affectus. Nam dum quinque humanorum sensuum officia describens, ita dicit: Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum (Psal. XXXIII, 16). Et iterum: Os Domini locutum est (Isai. I, 20). Item: Et odoratus est odorem suavitatis (Gen. VIII, 21). Et: Manus mea fecit haec omnia. Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Cordibus nostris efficientias insinuat rerum sub significatione membrorum. Unde pro efficiabili ejus circa humanum genus dignatione, servos, amicos ac filios nominare et compellare non despicit, ut homo cum eodem vicissim humano ore et more collocutus.

Caeterum Dei ira justitia est, Dei furor severitatis vigor est, Dei jurasse definisse est, Dei poenituisse, sententia, tamen saepe muta; et cum se persequente aliquo, laedi dicit, crimen laedentis ostendit. Intercluditur nobis omnimodis orationis ministerium, omnisque ratio, qua dicitur, vel intelligitur, vel praedicatur, si haec humani sermonis commercia subtrahuntur. Cur ergo dici inter ista non possit, sed sensit compatientis affectu?

Si ergo discutienti magistro simplex et aperta responsio satisfecit, transeamus ad tertiam quaestionem, qua ut respondeam praecipis: Quae in rebus humanis corporea, quaeve incorporea sentienda sint

Ad haec aliqua non pro sensus mei praesumptione promam, sed pro sanctorum opinione seniorum. Praesertim cum haec animum laedere non possint, et ad fidem nutrire possint, et usque ad id, quod Patri Filius aequalis appareat, contra Arianas armare atque regere valeant pravitates. Ergo quando de tractatu altiori collatio est, ad subtiliorem intellectum sensus et animus praeparandus est. Nonnulli eruditissimi Patrum alia asserunt esse invisibilia, alia vero incorporea. Quidquid creatum est materia videri, et factori suo comprehensibile et corporeum esse definiunt. Nam et animarum, et angelorum naturam asserunt esse corpoream, pro eo quod initio circumscribantur et spatio. Nam sicut in quodam S. Hieronymi tractatu legimus, globos, inquit, siderum corporatos esse spiritus arbitrantur. Et item: Si angeli, inquit, coelestia corpora ad comparationem Dei immunda esse dicuntur, quid putas homo aestimandus? sed inter haec tu animam negas esse corpoream quia juxta aliquorum opinionem nec localis sit, nec qualitate credi debere manifestum est. Legimus enim in quodam receptissimo Patrum tractatu: Ingredi, inquit, et implere omnia, soli est possibile Trinitati: quae sicut universae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam illabi ei, et velut incorporea corpori possit infundi. Licet enim pronuntiemus nonnullas spirituales esse naturas, ut sunt angeli, archangeli, caeteraeque virtutes, ipsa quoque anima nostra, vel certe aer iste subtilis; tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt. Habent enim secundum se corpus, quo subsistunt, licet multo et incomparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora, secundum Apostoli sententiam, dicentis, et corpora coelestia, et corpora terrestria (II Cor. XV, 40). Quibus pro manifesto colligitur, nihil esse incorporeum nisi solum Deum. Et idcirco ipsi tantummodo per se penetrabiles omnes, atque intellectuales esse substantias. Quae cum ita sint, objicit mihi, ideo animam non esse incorpoream, quia, ut dictum est, nec localis sit, nec qualitate aut quantitate subsistat. Quod cujus sit periculi, ita in hac status nostri habita discussione pendebit, ut si nec localis sit, nec qualitati subjaceat, esse eam haud dubie incorpoream concedamus. Si vero demonstravero eam quantitate determinari locove concludi, consequenter eam etiam corpore contineri, nec ipse jam dubites. Quomodo non localis est, quae inserta membris, et illigata visceribus solis motibus vaga conditione substantiae tenetur inclusa? Quod si localem non esse animam, ideo assumendum putes, quod per diversa sensibus evagetur, et cogitationibus deferatur, primum intelligendum est, quod aliud sit animae status, aliud hic qui de anima nascitur cogitationis affectus, quamobrem ut hoc potius aestimandum est, quod si quando sibi aliquid imaginatur, magis cum suis intra semetipsam motibus, occupatur, et si quid illud est, quod aspicere videtur, magis ei in cordationis speculo describatur. Nam quando absentem suum carum cogitat, nunquid jam velut ipso conspectu desiderio satisfecit? Aut cum, verbi gratia, Petri aut Pauli speciem intra mentis arcana depingit, nunquid statim intimas paradisi sedes, ubi eos esse novimus, penetravit? Aut cum sibi in corde divitis illius flammas ex lectione proposuit, nunquid jam ad ejus tormentorum loca cuivis inaccessibilia inferni profunda descendit? Haec omnia procul dubio aut secum intra pectoris arcana per varias similitudines fingit; aut certe si extra animae sedem instabilis cogitatio lubrico motu agitata discurrit, hoc ipsum localiter agit. Et sive urbem, sive quamcunque regionem cogitet, ibi tantum sensu commorante defigitur, quo animi intentione raptatur. Imaginari sibi aliqua potest; complecti omnia simul non potest. Cum ergo anima Alexandriam vel Hierosolymam cogitavit, sive illic tota sui praesentia, ut arbitraris, interfuit, referat nobis situs locorum, vultus hominum, motus actusque populorum. Sed hoc ipsum, quod nunc inter nos commercia sermonum mutua spiritus actione scimus, loqui me vobiscum, sed apud conscientiam meam sentio; ad vos me accessisse non sentio. Nam si vere anima cum suis ferri sensibus creditur, et his, quorum reminiscitur ipsa per se suis cogitationibus praesentatur. Ecce per haec praesentis temporis momenta vos cogito, et animo reminiscente vos video, et quorum omnimodis quid geratis, et utrum quieti, an lectioni, vel orationi vacetis, ignoro. Sed hoc ideo evenit, quia ad vos cordis affectu, non ipsa substantiae meae veritate pervenio. Neque enim in suis motibus, quos nunc optimos, nunc pessimos esse sentimus, animae nostrae natura consistit. Nam si per cogitationes suas constare credenda est, cur eis interdum evanescentibus atque pereuntibus ipsa in sui vigore atque alacritate perdurat? Quantae ergo in nobis frequentissimae cogitationes et curae etiam salubriter moriuntur, et vitae magis libertati interioris operantur! Si ipsis anima constaret, absque dubio ipsis pereuntibus superesse non posset. Unde hoc magis ipsa conscientiis nostris ratio loquitur, quod unaquaeque anima aut multiplicia cogitata rerum causis intra se concepta parturiat, aut sensus suos velut quaedam officia aut ministeria diversis necessitatibus occupanda dispergat, ipsa vero in conclavi corporis sui semel de eo exitura requiescat. Quamobrem localem esse ipsam, ut denuo sufficiens proferamus exemplum. Nonne anima Lazari, manente vita, intra corpus fuit; secedente autem vita de habitaculo corporis exsulavit, et rursum in exanimum refusa corpus, illo unde se absentaverat evocata remeavit? Tunc eam tanquam ex hospitii habitatione depulsam, et rursum inter hospitium unde absentaverat restitutam vides; et localem non esse contendis? sed quid ego haec de corruptibili homine loquar? Cum ille cujus caro non vidit corruptionem, immaculatam quidem animam possederit, sed localem, quam utique intra se habuit, quando affixus est in patibulo, extra se procul dubio emisit, quando jacuit in sepulcro: quomodo non est localis, quam caro continet, conjungit vita, mors separat? Quod si, ut dicis, localem necessitatem animarum natura non recepit, non desunt ergo et de regione paradisi, illae quae carcere clauduntur inferni? Dic, quaeso, si locales non sunt, quomodo peccatores a coetibus consortiisque justorum justum illud chaos tristi interjectione discriminat, ut neque hinc illuc possint accedere, neque inde huc transmeare? Jam illud manifestissimum est, quod quantitate circumscribantur, quae spatiis continentur. Si agnovisti animam localem, concede corpoream. Dic mihi anne ipsa gloriosi anima Redemptoris nostri reliquit mundum, quando conscendit ad coelum?

Ego autem ne angelos quidem locales esse dubitaverim, quos certum nunc in coelestibus contineri, nunc per aeris vacuum ferri, nunc ad terrena dimitti; quos sermo divinus ascendentes et descendentes in patriarchae visione describit, utique si locales non essent et ubique essent adesse atque discedere ascensu descensuque non possent. Ipse beatissimus Gabriel, qui se ante Dominum astare testatur, cum coelorum Dominum Mariae infundendum visceribus nuntiaret, cumque sub Dominicae oculis genitricis assisteret, sine dubio coelo erat, maria non supervolabat, vacua atque diffusa vasti aeris non implebat, sed illum tantum locum in quo erat, occupabat. Quae cum ita sint, quidquid locum occupat, corpus est, nescio quomodo locali lege non teneatur, qui de loco ad locum mittitur, et velut corpus motu accesuque transfertur, mole descendit, mobilitate discurrit, vadit, redit, absentat, descendit. Vel ille, credo, localis est, nec se solum localem esse prodidit, qui secum tertiam partem stellarum ex alto proturbatus abstraxit. Dic mihi si corpus non habet, in illa dejectione qui decidit? quid illi negas corporalem naturam, cujus negare non audes ruinam? Et si, ut dicis, corpus non habet, non ardebit; ubi autem nisi in corpore sentiet ignem illum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? Jam illud dici superfluum puto, illum in aeris istius conversatione quamdam crassitudinem de elementorum concretione traxisse. Dic mihi si corpus non habet ubi inhaerere concretio, ubi haec ipsa nescio quae colligere se potuit crassitudo, si secum aliquid corporale de illa coelesti arce non detulit? Alienum, ut video, corpus ad tormentum portabis. Corpus itaque esse etiam ex sua assertione recognosce. Corpus est quod inficitur, quod maculatur, quod quacunque ex accedenti adjectione vertitur. Hic ergo dudum primogenitus angelorum, nunc primus factus est tenebrarum, et quasi corporeus pulcher ante nunc degener; dudum coelesti splendore conspicuus, nunc tetro infernalis peccati horrore foedatus. Corpus inquam est quod habet, actione depellitur, quantitate circumscribitur, qualitate mutatur, dolore conficitur: quae cum ita habeant, quin corporeum dicunt animum? Vide in quam profundum se crimen immergant. Jam primum cum auctor universitatis Deus omnia in numero et pondere fecisse referatur. Ergo anima a materia universae creaturae excepta esse creditur: quae non est corporea, nec localis est, si loco non continetur, ergo ubique diffunditur: omnia intrare, implere et ubique praesens esse dicitur, ac sic creatori suo creatura sociaretur, et fragilitas auctori suo non jam res Dei, sed pars Dei aestimanda jungitur. Vide quo assertores suos ducat alti per lapsus erroris. Equidem nobis ea quae supra nos sunt, invisibilia sunt; sed omnia illa, sicut comprehensibilia, ita et corporea sunt, qui ex nihilo fecit omnia, quae sicut opere instituit, ita et materia corporavit, et rebus omnibus, inter quas et anima censetur, sicut distribuit pondus et numerum, ita et posuit qualitates. Inter haec si forte, ut dictum est, asserendum aliquis putet, quod illa angelicae subtilitas naturae quadam contagione aeris hujus admixtione collecta, flammis inveniatur obnoxia, ergo in aere solo, prout ait, si aereum est, quod ardebit, non in illo, sed extra illum poena desaeviret, sed absque dubio non aliud est quam substantia corporis, ubi dominari poterit vis doloris. Vide quo tendat imprudens et imperita persuasio, qui incorporeum loquitur, et jam incomprehensibilem confitetur: ac sic condito ascribit operi, quod soli competit conditori; ac rebus creatis communicat privilegia majestatis, et indebitam creaturae potentiam usque ad factoris extendit injuriam. Si bene requiramus ad quos rerum exitus animum referas, haec vel maxime diabolum crudelitas ex illa beatae sedis statione devolvit, et propter hoc angeli perdidit dignitatem, dum se Dei praesumit habere naturam. Unus ergo Deus incorporeus, quia et incomprehensibilis, et ubique diffusus; ex nullius enim facturae corpore materiale sumpsit exordium. Et ideo coaeternus Filius Patri, quia ex nullo opere conditus, nullisque initiis circumscribitur; super omnia quae figulo suo comprehensibilia atque corporea intra mundum corpus operatus est incorporea majestate diffunditur. Ex ingenito genitus, id est, ex Patre, sed semper cum Patre his quae excitavit ex nihilo, indiscreta sancti Spiritus societate dominatur. Amen.

EPISTOLA IV. FAUSTI RHEGIENSIS GALLIARUM EPISCOPI, AD BENEDICTUM PAULINUM. Admiranda mihi semper tuarum pagina litterarum nunc abundantius gemina eloquii et fidei luce praefulsit, dum super statu animae cogitans, timore sollicito judicia futura suspirat. Ait quodam loco sermo divinus: Recte interroganti sapientia reputabitur. Quaedam enim scientiae portio est, scire quod nescis, et ea quae ignoranter non intelligis, prudenter inquirere. Primo loco inquirendum putasti; si incumbentibus extremae necessitatis angustiis momentanea poenitentia capitalis inimica persuasione mentitur, qui maculas longa aetate contractas subitis etiam inutilibus abolendas gemitibus arbitratur: quo tempore confessio esse potest, satisfactio esse non potest. Nam quia Deus non irridetur; ipse se decepit qui mortem multis temporibus vicit, et ad quaerendam viam jam semivivus assurgit, ut tunc officiosus appareat, quando dominicae servituti omnia corporis et animae subtrahuntur officia. Circa exsequendam interioris hominis sanitatem, non solum accipiendi voluntas, sed agendi exspectatur utilitas. Ita enim legimus; Si (inquit) peccator poenitentiam egit pro peccatis suis (egerit, memoravit, non solum dixit, acceperit), in sua, inquit, justitia quam operatus est vivit. Advertis quod hujusmodi medicina, sicut ore poscenda, ita opere consummanda est? Insultare Deo videtur qui illo tempore ad medicum noluit venire quo potuit; et illo, tunc incipit velle, quo non potest. Opus itaque est, ut quam in peccando fuit abrupta et vegeta ad malum mentis intentio; tanta sit in vulnerum curatione devotio. Secundo quaesisti loco, utrum sola proficiat ad salutem unicae scientia Trinitatis. In rebus divinis non solum credendi ratio requiritur, sed placendi. Fides ergo nuda meritis, inanis et vacua est, sicut Apostolus dicit: Quid prodest si fidem quis se dicat habere, opera autem non habeat? Nunquid potest servare eum? Sequitur enim: Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa. Sed dicit quis, Tu fidem habes et ego opera habeo; ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam! Secundum haec, sufficere per se solam credulitatem non probatur. Nam dum scire et credere etiam diabolus invenitur; sicut idem Apostolus dicit: Tu credis quod unus est Deus, benefacis, nam et daemones credunt et contremiscunt: vis autem scire, o homo inanis, quod fides sine operibus mortua est? Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est? Et ne spem nostram in sola fidei parte ponamus, ita conclusit: Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est, sine quibus inanem esse hominem dixit. Multum similium testimoniorum, studio brevitatis omittam. Apostolus Paulus, de cujus pectore quasi de templo suo Dominus loquebatur, nunquid solam fidem sibi judicavit ad superanda mundi mala posse competere, ita dicens? Corpus meum castigo et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar. Ecce per vitia corporis reprobus fieri pertimescit; jam probatus, per mortifera carnalium contagia passionum, vas contumeliae fieri metuit, qui jam vas electionis effectus est! Videamus si vitae suae prodigum fides sola defendat; et baptizatus (ut dicis) jam perire non possit. Agnosce quomodo mala carnalia, alienum a Deo faciant obscenarum mancipium voluptatum. Ad Galatas ait Apostolus: Manifesta sunt opera carnis; quae sunt, fornicatio, immunditia, luxuria, homicidium, ebrietates, comessationes, et his similia; qui talia faciunt, regnum Dei non consequentur. Item ad Ephesios: Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus) non habebit haereditatem in regno Christi et Dei. Sine dubio exclusus a regno, inferno et morti est mancipandus; multos autem baptizatos, salva fide diversis generibus in aeternum perire manifestum est. Arguit sermo divinus non transgressores fidei, non baptismi violatores, sed eos qui misericordes esse neglexerint, dicens judicari sine misericordia eum qui non fecit misericordiam. Et iterum: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi et non dedistis mihi bibere; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me. Si hic sinistri gregis numerus donum baptismatis ignorasset, infidelitatem eis et impietatem primitus objecisset; sed, baptizatos licet, ab operibus tamen bonis vacuos, morti deputat et flammis perennibus derelinquit, et severitatem sententiae ita concludit: Discedite, inquit, maledicti, a me in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus; et rursum: Triticum congregavit in horreum suum, paleas autem combussit igne inexstinguibili. Similiter (inquam) ibunt in vitam aeternam, illi vero in supplicium aeternum. Inter haec videat quisque ne mendacem arguat Deum de pollicitatione praemii, qui dubitat de aeternitate supplicii. Non ita est; nam qui novit punire peccata. Tria itaque haec capitalia; sacrilegium, adulterium, homicidium; nisi hic perfectae poenitentiae fuerint expiata remediis, perennibus illi concremabuntur incendiis. Hos itaque immisericordes, a fide et baptismo non legis declinasse, sed perpetuam mortem divina cognoscis auctoritate meruisse. Et hoc etiam animum tuum provida in futurum cura sollicitat; utrum animae exutae corpore, sentiendi et intelligendi vigorem affectumque non exuant. Interrogemus divitem illum ex Evangelio non in terris aureis, ut poetarum deliramenta asserunt, oberrantem; sed in inferni carcere, ex illorum numero qui inclusi poenam exspectant, inter flammas conscientiae ante diem judicii constitutum, pro fratrum, qui adhuc in hoc mundo erant, emendatione sollicitum, colloqui cum Abraham, per interjectum chaos vastissimum sedulam obsecrationem miscentem, et vivaci germanorum recordatione pulsatum, ita pro viventibus supplicasse: Rogo te, inquam, pater Abraham, ut mittas Lazarum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testificetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum, et si qui ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent (Luc. XVI). Ecce in inferni angustia damnatus, nullum jam de se remedium habens, tamen antiquum in fratres servat affectum; et dum damnatus pro peccatoribus rogat, magnam inter paradisi nemora respirantibus justis, pro carorum suorum commodis curam esse demonstrat. Quod autem requiris: quid mali post finem aut detur aut adimatur iniquis, de quibus legimus, Desiderium peccatorum peribit. Terrenorum cupiditate bonorum et ambitione submota, solum reddendae rationis pondus, et metus intolerandi examinis; nec auferentur sensus, sed cogitationem alterius saeculi magis expediti alacrisque reddent. Quod autem de ipsa anima, utrum corporea an incorporea sit postulas edoceri. Itaque quod temporibus non includitur nec locorum terminis coercetur (quod soli Deo competit) hoc tantum incorporeum esse cognosce. Sicut unus doctor eximius diserte cuidam sciscitanti ubi esset Deus, respondit ita: Deus non alicubi est, quod alicubi est, continetur loco, quod continetur loco corpus est. Quae cum ita sint, omnis caro corpus, non omne corpus est caro. Et quia non solum anima, sed etiam angelorum invisibilis coelestisque substantia, sicut localibus spatiis continetur, ita auctore suo corporea esse et comprehensibilis approbatur. Quid est enim nisi corporeum, quod de supernis sedibus perturbatum loco cessit? quid est quod sensit ruinam? quid est quod aeternae flammae obnoxium praeparatur ad poenam? Sed et ipse beatus Lazarus post linguas famulantium canum susceptus manibus angelorum, de quo legimus, Factum est ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae: corpoream esse docuit animam suam, dum in sinum Abrahae (id est, in remotum beatumque secretum) angelicis infertur obsequiis. De anima autem sua sanctus propheta pronuntiat, educ de carcere animam meam, id est, de hospitii corporalis angustiis. Ideo factura ejus, quae vel peccatorum jaculis vulneratur, vel usque ad divinae imaginis decus per qualitates mutata provehetur, absque dubio, et Deo et angelis a quibus comprehendi et transferri potest, corporea esse evidenter ostendetur. Requirendum est autem inter ista quid illud sit quod cum uterque homo (id est anima et corpus) adhuc in paradisi regione diabolo persuadente deliquerit, sola caro per conditionem mortis mulctam transgressionis exceperit, et circa unius poenam, remanserit culpa communis. Sciendum ergo est quod ideo mors ad animam non pervenerit, quia in ea Dominus imaginem suam et similitudinem collocavit. Nam sicut Deus immortalis, misericors, justus et patiens est, ita harum dona virtutum in faciem nostram interiorem infudit: ut quanto quisque magis justus et magis misericors exstitisset, tanto magis divinae participationis munere praeditus in interiore homine appareret habitare Christum per fidem. Interrogas etiam cur animae cum carne sua, aliquid pro corporali errore commune sit, sicut originale peccatum, pro unitate corporalis hospitii, utrumque complectitur par, modo uterque in peccatorum societate constringatur. Ita enim in criminum participatione una causa est, sicut in virtutum remuneratione par gloria est. Nunquam enim exterior in baratrum luxuriae caderet, nisi ei consensum praeberet interior. Nos ipsos interrogemus, et inter nos poterimus agnoscere, quod mens dominica exercet imperium, et caro subjecta famulatum; haec exhibet ministerium, illa consilium: obedientia a servitute cessaret, nisi voluntas a jubente procederet. Similem necesse est conditionem in damnatione cognoscant, qui contra simul in retributione gaudebunt. Dicis adhuc, quae est immortalis, quomodo pro mortalibus vitiis torqueatur. Mortalia quidem mala sunt, sed immortalis erit cruciatus malorum, et delictorum cruciatus, vitiis deficientibus, permanebunt. Meliorem materiam ita inferior traditura judicio est, sicut conflari aurum plumbi compellit admixtio. Homo ergo pro mortalibus malis moriturus est Deo, et victurus interino: haec erit illius mors, ut mori ei in dolore non liceat. Extendis in hoc quoque sollicitudinem tuam, utrum anima et spiritus idem sint, aut quomodo segregentur? Duas tantum in homine, animae et corporis noverimus esse substantias; spiritus autem nunc naturalis probatur, nunc accedens invenitur, aliquando virtute intelligitur appetitus et spiritalis affectus. Hoc genere, unus atque idem homo nunc carnalis, nunc etiam et spiritalis est. Carnales sunt de quibus ait Dominus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Gen. III); et Apostolus: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8). Carnalis est qui ventri et gutturi, et edendi et bibendi nimietate deservit, et vitae bonum in gulae ingluvie et voracitate constituit, quando manducandi et bibendi nimietate vitam computat, quando ei ventris dominatur ingluvies. At vero animalis efficitur, quando adhuc purum Deum cogitans, secundum animam saeculari prudentia ad aliquarum rerum scientiam permovetur, quando investigandis rerum latentium causis, aut philosophiae de lectatur studiis; unde et Apostolus dicit: Animalis homo non percipit quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14). Spiritualis esse incipit quando honesta et spiritualia concupiscit, quando ad divini timoris cultum, vigore cordis ascendit, quando ad se spiritum per munditiem corporis et per custodiam castitatis invitat, ut de ea illud Apostoli dici possit, Vos estis templum Dei et spiritus Dei habitat in vobis (II Cor. XVI). Quae homini non insita per naturam, sed ita sunt adjuncta per gratiam ut separari possint desidia intercedente per culpam, Unde idem Apostolus dicit: Qui autem templum Dei violaverit, disperdet eum Deus (I Cor. III, 17). Ecce per fidem non solum baptizatus, sed et Dei templum esse videtur, et tamen per diversa flagitia, Dei severitate disperdetur. Hoc loco perditionis vocabulum, aeternum perditae animae noverimus esse interitum. In baptizatorum numero absque dubitatione censentur, et membra Christi esse dicuntur, et vide quomodo perditis comparantur, quomodo a generositate filiorum, flagitio operante degenerant, dicente Apostolo: Tollam ergo membra Christi, et faciam membra meretricis (I Cor. XVIII)? Et illi quoque manifestissime dona secundae nativitatis acceperant, qui etiam charismatum diversitate pollebant, de quibus Dominus in Evangelio dicit: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc dicet illis, quia non novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22). Quis abdicatos non intelligat a salute, qui a conspectu Patris jubentur abscedere? in sortem eos sua mors indubitanter accipiet, quos vita quae Christus est ignorabit. Baptizatos perditioni tradi pro iniquitatibus suis dubitas; cum baptisma ipsum per multa scelera perire cognoscas? Quod autem, sicut pagina continet, sermo tuus de propheta mutuatus ignem animae simplicis aestimavit, de sola hoc divinitatis substantia dicere convenit, cui nihil appositum, nihil a superiore collatum, nihil constat adjunctum. Justus pariter et justitia vivens et vita, sapiens atque sapientia est virtus et origo virtutum. In principalibus enim bonis suis, hoc est ipse quod possidet. Homo vero duplex intelligi potest, qui vivens et justus et sapiens dici potest: vita autem et justitia dici non potest, quia ita his induitur, ut aliquoties exuatur. Quod homini datum est, Deo insitum est. Homo (verbi gratia) deauratus est, Deus aurum est, in quo hoc est potentia et gloria quod natura. Nam quod subtiliter indicasti, si omnia haec quae dominus Marinus interminatur, excipiunt peccatores, quid magis impii mereantur ignoro! Habent sub perennibus malis, et supplicia gradus suos, et gravibus obnoxius peccatis, infinitis (licet tamen utcunque tolerandis), impius vero, inauditis cruciatibus torquetur. Tunc autem baptismi gratiam habetis, nec posset morte aliquem vindicare, nisi in aliquibus ejus integritas et dignitas non periret. Grave crimen est, quod haereticus accipere noluit, non minus illud grave, quod Christianus accipit et perdit: Nam et ille qui fiducia baptismi, nuptiale convivium, sacri concilii temerator irruperat, nitore puritatis amisso; de illustri justorum conventu expellitur, et in exteriores tenebras perturbatur. Nam credendus est niveum sanctae generationis possidere candorem, qui inter incestos, veneficos et cruentos, vel praecipitio aut suspendio vitam praecidens, in partem transiit impiorum. Legimus inexstinguibiles flammas factis capitalibus praeparatas, hominem vero in malis suis viventem, solo baptismate salvatum esse non legimus. Periculosa sibi, quod coelesti Scriptura non legitur, inimica securitas pollicetur, multo periculosior illa non credere quae veritas comminatur. Aliqua (ut dicitis) beatissimus vir Marinus cum interminatione disseruit; sed sicut illud quod promisit Dominus diligentibus se, etiam testimonio Apostoli pro rei magnitudine in cor hominis non ascendit, ita futurorum immensitas cruciatuum angustias humanae mentis excedet, quae mala momentanea poenitentiae umbra non removet, quae fidem sine operibus non repellet, quibus terminum saeculorum labentium cursus in flammis inexstinguibilibus statuere non valebit, inter quos inexhaustos vapores tarde se anima corporea et sentiet et videbit. Et ideo, justis, castis et piis operibus diem ultimum praecurramus: et hic timendo ea quae illic timere nihil proderit, nos declinemus. Hic finem infinitis contentionibus imponamus, et intoleranda incendia nunc salubriter cogitando, ex ipsis ignibus aeterna nobis refrigeria comparemus.

Certus autem sum de fide vestra, quod falerati composito nitore sermonis acceptiora vobis erunt salutifera sincerae testimonia veritatis. Filium meum Eminentium, dulce decus nostrum, paterno sospitamus affectu. Dominus noster admirandam mihi magnificentiam suam praesentibus repleat bonis et dignum reddat aeternis.

EPISTOLA V. FAUSTI RHEGIENSIS GALLIARUM EPISCOPI DE POENITENTIA AD FELICEM PP. ET PATRITIUM. Domino piissimo et specialibus officiis excolendo, ut confido, in aeternum fratri et per omnia domino Felici Faustus.

Magnum pietatis et fidei testimonium, quod per tantarum vasta intervalla regionum, et per tot rerum interjecta discrimina, ad nos usque latitudinem vestrae charitatis extenditis. In hac relegatione nostra, artifex Dei nostri misericordia, gemina exercet officia, nostram excutit paterna sedulitate rubiginem, et vestram circa nos dilucidat fidem, vestramque approbat pietatem. Nos elimat benigna solertia, vos producit, nos coangustat salubriter, vos dilatat. Nos arguimur vos proficitis. detrimenta nostra in vestra transeunt commoda. Cum feneratores nostri sitis, incipitis nostri esse debitores, siquidem causa vestrae devotionis et mercedis vestrae materia sum. Opera vestra, de nobis capiunt lucrum merita vestra, de flagellis nostris mutuantur augmentum. Vestrae sollicitudinis, ad nos affectus ad Deum, pervenit fructus: ac sic duplici modo, et de nostra castigatione, et de vestra retributione, divinis beneficiis obligamur. Pene autem mihi respondendi silentium perfectio vestrae consolationis indixerat. Nam ipsa sollicitudo interrogandi videtur forma vivendi, quam quotidie de domini mei patris vestri S. episcopi Leonii efficacibus doctrinis et praesentibus documentis sufficienter attrahitis; non autem miror si et meum (quamlibet ex superfluo) requiritis institutum, cujus circa vos singularem nostis affectum. Creditis, in adjutorium fidei vestrae, magisterium meum tam perfectum esse quam votum est; sed, licet sermo meus (quem lentiorem etiam praesens reddit infirmitas) vestro sufficere vix possit ardori, tamen paucis conversationem vestram non tam instruam, quam revolvam. Magnam sollicitis perhibet evitationem agnitio peccati, metus judicii, terror ignis aeterni. Itaque ad immolanda orationum sacrificia, amica sunt fruentibus nocturna silentia, quibus, usque ad horam tertiam lectio moderata succedat, ut exercitium spiritale non desinat desiderare, et semper possit augeri. Utinam provideat Dominus vel duo fida solatia, cum quibus diurnas et nocturnas exigas functiones, et vel biduo in septimana salutantium frueris officiis. Ardua sunt quae pro interrogantis fervore colloquimur; sed ille laborantium benignus adjutor, tam leve tibi faciat jugum suum, quam jucundum erit praemium suum. Igitur si trepida parum amplius rudimenta permittunt, alternis hiemales dies jejuniis transigantur: quae sicut moderari convenit, ita necesse est duplicari: duplicari, inquam; duo enim sunt abstinentiae genera: Unum est, incontinentiae appetitum, a cibo et potu et a diversis carnalium suavitatum illecebris coercere, et vomere crucis terram subjecti exterioris edomare, et necessitati potius quam voluptati temperata moderatione servire, paulum si permittat infirmitas, vel alternis diebus donec vis longae consuetudinis sensim disuescatur accipere. De usu vero indumentorum, paulatim se gravitas ad inferiora submittat, ne ipsa novitas subitae mediocritatis offendat. Observandum est etiam, ne elatio de nimia humilitate generetur, et vitium de virtute nascatur; quae tamen facile superabitur, si confusibilis illa praeteritae conversationis historia ante oculos adducatur, et rea conscientia trepidis sensibus praesentetur. Ita fiet, ut dum per recordationem praeteritorum malorum a diabolo ingesta praesumptio castigatur, dumque jactantia validis culparum armis victa propellitur: crimina quae generaverant mortem, militare incipiant ad salutem, inque remedium delicta proficiant, et medicina de vulneribus producatur, et sicut dixit Apostolus, de peccato elaboremus damnare peccatum. Alterum abstinentiae genus est multo sublimius multoque pretiosius, motus animi regere; irrationabiles perturbationes et cogitationum inter se colluctantium rebelles tumultus mentis imperio subjugare; malitiae virus, tanquam funestum aliquod maleficium, de penetralibus cordis exspuere, et animam contra diversarum fluctus tentationum, constantiae moderamine gubernare, et contra passiones occultas velut contra domesticos inimicos, rixam quamdam irascentis fidei auctoritate conserere, inanes curas longe repellere, et a noxiis colloquiis ac desideriis quibus diabolus pascitur abstinere; et per mansuetudinem, patientiam, tranquillitatem Dei in vultu exteriore excolere virum spiritualia et divina cogitantem, ut tristitia non frangat, laetitia non resolvat, stabilitum in timore Dei pectus ostendat magnanimitatis aequalitas, ut nobis coaptari possit libelli illius insigne principium, Erat vir unus abstinens se ab omni re mala (Job. I). Vir, inquit, unus; hoc est semper idem: quia nihil erat in eo dubium, nihil duplex, nihil accidens, nihil varium vel diversum, sed eum in statu virtutum suarum, aequali ordine permanentem, tempora non mutabant, nec eum (ut maximis fluctibus mos est) in alternas partes diversa ventorum flabra versabant. Ita et sollicitus Dei famulus, inconcussa fidei mole fundatus, in hoc tantum (Christo in se operante) mutetur, ut novis semper virtutibus induatur. Ante omnia, in quantum Deo adjuvante possumus, illas in nobis quinque sensuum expugnemus illecebras. Quidquid enim pulchrescit visu, quidquid lenocinatur odoratu, quidquid mollescit attractu, quidquid dulcescit gustu, quidquid blanditur auditu, haec omnia si his abutamur, intentionem de spiritalibus ad terrena devolvunt. Et ideo sicut pater fidei Abraham, quinque illos reges, in trecentis decem et octo, mysterio intra litteram latente, devicit: ita et nos contra nos principales vitiorum duces, in Jesu nomine et crucis signo (hoc enim utraque aera exprimunt) dimicemus, ut audire mereamur a Domino: Vincenti dabo coronam vitae, et qui vicerit non laedetur a morte secunda (Apoc. II, 11), et quia regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). Vim enim sibi factura est anima, ut carnales affectiones spiritui subdat, ut crucem deliciis praeferat, ut vigilias somnis dulcibus anteponat, ut adversarium in membris suis vincat, ut ex alio alter effectus homo ad illam Domini praeceptionem idoneus inveniatur: Si quis, inquit, vult post me venire, abneget seipsum sibi (Matth. XVI, 24). Si quis ex iracundo patiens efficietur, continens ex luxurioso, placidus ex cruento, benignus ex invido, largus ex cupido, toties nos negamus, quoties nos ad meliora convertimus. Et ideo, ut ad hoc assurgamus quod esse debemus, prius studeamus odisse quod fuimus. Oportet ut hic prius mutetur ad vitam, qui illic mutari optat ad gloriam.

EPISTOLA VI. EJUSDEM FAUSTI RHEGIENSIS GALLIARUM EPISCOPI CONTRA NESTORII AD G. DIACONUM. Domino sancto et in Christo devinctissimo fratri Grato diacono Faustus.

Honoratus officio tuo, honoratus judicio, provocatus affectu; loquar tecum in humilitate sincera, in libertate benevola, in caritate non ficta, in verbo veritatis. Et licet mihi tacendi causam indicere potueris, dum benigno ac nimis credulo animo tantum poenae mihi quantum tibi peritiae et eruditionis indulges, tamen per interrogandi sollicitudinem, imposuisti mihi respondendi necessitatem, qua cum absente, non sine trepidatione, mihi aestimo colloquendum: quia de rebus tam profundis, et meas ac tuas vires excedentibus, non minus periculi est respondere quam incondito stylo ingentia sacramenta committere: et ideo carum meum, in his quae nimis temere protulit, tacendo magis castigare debuissem. In tantae autem rei consultatione, in qua longe viam regiam reliquisti, aliquos expertae scientiae viros, eruditione atque aetate seniores, quibus credere facilius possis, interrogare debueras, secundum illud propheticum: Interroga patrem tuum, et indicabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Deinde in his quae agimus vel quae dicimus, atque ad extremum scriptis mandare praesumimus, fructum profectumque operis exspectare debemus. In hac autem scripturula quam ad me dirigere dignatus es, non eloquentia, non scientia, non ratio, non aedificatio aliqua ordinati aut compuncti sermonis apparet; sed testimonia confusissime pro memoriae facilitate congesta temeritatem incauti cordis accusant. Novit Dominus quia stupefactus prae studio tuae salutis haec colloquor: sic et te interrogasse, et me respondisse, ad bonum commune proficiat. In scriptis sancti pontificis Augustini, etiamsi quid putatur apud doctissimos viros esse suspectum, ex his quae damnanda judicasti, nihil noveris reprehensum; sed fidei sensum, maxime de duabus substantiis vel naturis Dei et hominis Domini ac Redemptoris nostri, scito apud catholicam, non solum Patrum auctoritate susceptum, sed etiam apostolicis oraculis consecratum. Proinde verbum hoc quod more prophetico ad te factum dicis; ut certum est, non Dei spiritu, et apud Deum et apud homines valde damnabile est, nisi prior ipse damnaveris. Ergo ut aliis praetermissis hunc duplicem errorem et de haeresi natum et in pericula haeresis pertrahentem, brevi (quantum absens possum) sermone constringam, cum sanctae sinceritati tuae, multorum (non qualis ego sum) necessaria esset praesentia magistrorum: primo loco ignoranter et satis periculose, non dicam, scribitur; sed, cogitatur, suscipi non debere ut homo mater Dei sit: quod de Nestorianae haeresis impietate descendit; qui profano ausu disputare non timuit beatam Mariam tantum matrem fuisse hominis, non etiam Dei; et ideo, pro hoc, catholicae per omnem mundum Ecclesiae districtione damnatus est. Non debet (inquit) suscipi, ut homo mater Dei sit! sed ubi est illud propheticum vel evangelicum: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus (Esai. VII, 14)? Et iterum in Evangelio: quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Matth. I, 23). Ubi etiam illud est quod suscepta per omnes insulas et Ecclesias, Patrum signat auctoritas contra Nestorium loquens: Maledictus, inquit, qui Filium Dei Deum verum de Maria non nuper natum pro nostra salute non confitetur? Secutum est ut diceres Dei et hominis unam esse naturam, hoc modo; unam Dei esse substantiam. Recte dixeras si de sola Trinitate dixisses, ubi una atque eadem est, sub trium personarum distinctione, natura. Caeterum cum ad hominis assumpti incarnationem venitur: sicut hominis et Dei unam confitemur esse personam: ita duplicem scimus esse substantiam. Qui autem unius naturae asserit Deum redemptorem; aut hominem in Divinitate, aut Deum negavit in corpore; cum redemptio nostra non ex alterutro, sed ex utroque perfecta sit. Hoc autem loco unum sine alio erroris periculo nostrae fidei solius nostri esse naturam. Ergo in substantia majestatis suae, divinitas crucifixa est! Si unam Dei solius naturam dicis; in substantia sua, majestas mortua vel sepulta est! Quae omnia Deus non in se, sed in natura suscepti hominis excepit. Nihil enim Deus sensit cum patientis sensu, sed sensit cum patientis effectu; nihil sensit pro diversitate substantiae, sed sensit pro unitate personae. Unitate conjunxit, et consequenter adjecit; nos unum eumdemque verum hominem et verum Deum intelligimus: et iteravit, nos verum Deum et verum hominem nullo modo ambigimus confitendum. Accipe etiam in hymno S. antistitis et confessoris Ambrosii, quem in natali dominico catholica per omnes Italiae et Galliae regiones persultat Ecclesia: Procede de thalamo tuo geminae gigas substantiae. Refuge ergo inter haec, sancte frater, alterutrae partis errorem: si tantum Dei naturam dixeris, imposuisti Deo conditionem passionis et mortis; si vero tantum hominis naturam dixeris, subtraxisti Deo gloriam redemptionis, subtraxisti auctori potentiam Reparatoris. Audi quomodo sacra eloquia per unam personam explicant utramque substantiam. Juxta divinam naturam loquitur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); secundum humanam naturam confitetur quia Pater major me est; juxta coelestem naturam pronuntiat: Omnia quae Pater habet mea sunt; juxta terrenae naturae infirmitatem dicit: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Quasi homo indicabat, Tristis est anima mea usque ad mortem; quasi Deus contestabatur, Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Secundum carnis naturam in cruce pendebat, secundum divinitatis substantiam paradisum et regnum coeleste donabat. Hoc Ariani obscurato corde, penitus non videntes, quia praesumptio et elatio suffundit mentis intuitum, ad Deum, quae erant hominis retulerunt, credentes quod minor loqueretur divinitas, ubi sola hominis demonstrabatur infirmitas. Nullam ponentes inter coelestia et terrena rationem, dum naturas in Deo et homine duas recipere nolunt, Dei substantiam diviserunt; et dum ad sola hominis verba respiciunt, Deum qui gloriae plenitudo est, intellectus lumine perdiderunt. Ac sic, qui Deum Filium hominis credendum denegat, Nestorii impietate maculatur: qui duas substantias in Redemptore non credit, Arii laqueo deceptus involvitur. Nos vero, mi frater carissime, in Christum Deum, ita perfecta et inseparabili distinctione credamus, ut Dei et hominis simplicem personam et duplicem noverimus esse substantiam. Sicut anima et corpus hominem facit, ita divinitas et humanitas unus est Christus. Tu autem quod gemino errore praeventus scribendum putasti, sub duarum naturarum conventu suscipi non debere, ut Deus, pater hominis sit, ut homo, mater Dei sit: nos, unam Dei hominisque personam fiducialiter et salubriter asserentes in eo qui erat in principio, et qui sub redemptionis nostrae tempore factus est in similitudinem carnis peccati, id est, in veritate hominis, et similitudine peccatoris: nos (inquam) ita Deum patrem hominis sub personae unitate testamur, sicut sub ejusdem unitatis amplexu, Matrem Dei hominem confitemur, juxta symboli auctoritatem (ut alia praetermittam), quia dicimus: Credo et in Filium Dei Jesum Christum, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Qui si talis error est, in Domino Salvatore unam et simplicem credidisse substantiam, qualis error est, duplicem asseruisse personam? Nam si in societate carnis assumptae, formam famuli Deus induit, duae substantiae non fuerunt. Ergo in homine Deus non fuit, et separata a Deo persona hominis fuit; ac si sub tali sensu videbis subito quartam nescio unde accrevisse personam; et in hunc intellectum pravitatis consequentia praecipitaberis, ut jam non Trinitatem necesse sit confiteri. Audi potius quemadmodum S. Esaias, distincto ordine conjunctoque discrimine, Domini nostri ac Redemptoris nativitatem disponat: Parvulus (inquit) natus est nobis, filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Accipe Filium Dei in extrema parte saeculorum, ex innupta matre, natura ignorante et fide maritante progenitum, superveniente in virginem sancto Spiritu, hominem Deo mirabiliter impletum, et Deum in hominem misericorditer commutatum; nec exinanisse gloriae magnitudinem, sed per susceptam servi conditionem, Domini ostendisse pietatem. Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis! Natus est nobis qui sibi erat. Datus ergo ex Divinitate, natus ex Virgine, natus qui sentiret occasum, datus qui nesciret exordium. Natus qui et matre esset junior; datus et quo nec pater esset antiquior: natus qui moreretur; datus per quem vita renasceretur. Illic dominatur, hic humiliatur; sibi regnat, et mihi militat. Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis: et factus est principatus super humerum ejus. Manifestum hominem demonstrat humerus; latentem Deum loquitur principatus. Agnosce duplicem sub personae unitate substantiam. De nostro est quod apprehendit, de suo est quod donavit, de nostro habuit unde caderet, de suo unde consurgeret. De nostro habuit unde pro nobis solveret; de suo unde penitus in nullo debitor appareret. De nostro unde crucifigeretur, de suo unde glorificaretur. De nostro dedit peccati hostiam, de suo, indulgentiae tribuit gratiam. De nostro itaque humiliatio, de suo esse probatur ascensio. De nostro obtulit sacrificium, de suo contulit praemium. Duarum ergo naturarum capax, homo infirmitatibus agnoscitur, Deus virtutibus approbatur. Piget sermonem tam manifestae rei assertione producere. Scio quod haec ipsa breviter strictimque commemorata, temere committo vel meis epistolis vel sensibus tuis. Sed dum te ad interrogationis salubritatem sollicita humilitate submittis, multum mihi de erroris hujus remedio polliceris. Revoca, quaeso, ab hoc discrimine pedem tuum, priusquam in profundum irrevocabile elationis torrente rapiaris: et rectum animi sensum qui multae elationis pondus non sustinet, nec novit thesaurum scientiae dispensare, magis laboris occupatione castiga. Tempera immoderatum abstinentiae rigorem, qui etiam menti generat infirmitatem; quem puto inde nasci, unde scribendi praesumptionem. Regredere ad viam regiam, nutricem elationis refuge sollicitudinem; et quia legimus: Manducare mel multum, non est bonum (Prov. II, 5) (magis enim inflat parum fundatum sensum scientia, quam aedificat), ita cave nimiam lectionem, ut cordi parum capaci, tanquam sumpti immoderatius vini periculosam noveris ebrietatem. Nunquam cogitationibus tuis credas, sed magis imitanda legas quam legenda conscribas; et in mente tua loquaris ad Dominum, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. XVIII). Et si evadere pericula non de foris ingruentia, sed intus concepta desideras, nihil tibi utilius scias quam ut sub alio quocunque probatissimo abbate vitam tuam munias, ac voluntates tuas senioris legibus tradas. Et ut adversarii insidias possis superare, te scripturulam ipsam retinendam, imo supprimendam putavi: ne ultra in alterius alicujus catholici, qui te minus diligeret, manum et conscientiam veniret. Ex hoc autem poteris agnoscere sana esse intima cordis tui, si adhuc quasi liber me cultorem tuum humiliter et amabiliter commonentem sollicite et libenter audieris. Ante interrogationem incauta videbitur fuisse persuasio, post responsionem inexcusabilis apparebit intentio. Quod si inter haec aliquid mihi, qui austeris magis quam dulcibus sanari animam tuam cupio, credideris imputandum, memento osculis male blandientis praeponi vulnera caritatis.

EPISTOLA VII. Domino piissimo et in Christo summo mihi honore singulariter excolendo Ruricio filio Faustus.

Licet per quamcunque personam jucundum mihi sit cum individuo pectore ipsius caritatis vocibus colloqui, et sedula vos officiorum ambitione complecti; sed nunc quanto opportunius, tanto avidius pignus animi vestri, ministerio domestici portitoris assumpsi; in cujus merito minus assignavit relatio quam probavit agnitio. Et propterea ad fructum vestrum crevisse gratulatus sum, quod in eo vita melior conditionem primae nativitatis abolevit, atque in eo naevum generis manumissio religionis abstersit, et in adoptionem Christi personam mancipii fide emancipavit et transcripsit. Quomodo autem apud ejus vel apud reliquorum fratrum lacteam sinceritatem agere deberemus, latissimam Apostoli (Philem. I) dispensationem, expedito digessistis alloquio, et cum eorum doctissima pagina minus doctus asserit. Nos tamen in eorum defecatis moribus admirati sumus per donum mansuetudinis et humilitatis, plenitudinem lectionis. Vincit enim largitas gratiae instituta doctrinae. Nam etsi sub exiguo tempore intra eorum lucida pectora et perspicua penetralia introduxit se morum candida puritas, et praeclara simplicitas per quam divinae imaginis speculum in interioris hominis nitore perfulget; divinae, inquam, imaginis. Ita enim de Domino legimus: Purus, simplex, subtilis. Sed multo aliud indicat divina illa simplicitas. Siquidem in nobis duplex inest, in spiritu et carne substantia. Nos quod habemus, accepimus; nobis diversa virtutum charismata adjuncta sunt; non innata. Sine dubio apponitur, quod auferri potest: ut boni simus, de auctoris sumus bonitate mutuati. Ex illo quidem vivimus; sed vita, sicut ille est, non sumus. Justi esse possumus, justitia esse non possumus. Ille ideo simplex, quia nihil ei ex accedenti largitate collatum est. Qui ex se subsistit, aliunde nihil sumpsit. Deus et vivens pariter et vita; bonus et bonitas; misericors et misericordia; in virtutum suarum gloria, hoc est ipse, quod possidet verbo tenus homo deauratus est. Deus aurum est: quod in homine gratia est, in Deo natura est. Et propterea, quia nihil ei extrinsecus accessit, nihil ei detrahi potest. Detrimentum non recipit, quia nescit augmentum. Ipse et sibi auctor et Filio, quia una origo est et fontis, et fluminis. Ex his, quae absque initio habent, communio est, transfusio non est.

Et quia de Filio legimus: splendor est claritatis Dei; sicut nunquam Deus sine splendore, ita Pater nunquam fuit sine Filii majestate. Et sicut utriusque aequaeva sunt nomina (nisi enim iste nasceretur, Pater ille non diceretur), ita eos sine separatione concitat unius paternitatis antiquitas; ex illo est, sed posterior illo non est: sicut facies de capite nascitur, nec tamen capite suo junior invenitur; ac si Deus noster nec permixtus in personis propriis, nec divisus, una virtus, nec potestate divisa, nec tempore. Sicut in subsistentia triplex est, quia sibi quisque subsistit, ita in substantia simplex, quia unus seipsum praecedere nesciens, nec posteriorem recipit, nec priorem. Inde et nos de hac accepimus simplicitate, si in nobis nihil sit dissonum, nihil varium, nihil diversum, si semper idem esse probabilibus studiis et fundatis in Christo sensibus enitamur, ut immutabiles in bono, novis tantum in diem profectibus immutemur.

De eo autem, quod quidam provocationis amore consuluit, salutifera et perfecta meditatio est curas animi, partito per plures terrenae regimine rei, sublevare et post haec triplici deliberatione tractare quid melius sit locare, vel administrare, vel distrahere propriam portionem

Primum revera bonum esset, ut Christi famulus Christi pauperis vias ex toto pauper studeret incedere, si perfectam magni alicujus monasterii scholam, vel certe insulam angelicae congregationis militiam liceret expetere. Nam in medio saeculi institutionem eremiticam profiteri, quanta magnanimitas, tanta est difficultas.

Suis [Al., senis] vero vitiis suae pondus imponere, secundum pro animae revelatione compendium. Sed pervidendum, si aliquis filiorum tam arduo sufficiens esse possit obsequio. Ne forte paterna ejus sonis [Al, senis] auctoritas in patrem . . . . . Optimum est in secundo gradu sub noxio beneficiis administratore consistere, si vel voluntas suppetat, vel facultas necessitatem annuae pensionis impleverit.

Tertium est per fidelium famulorum electa solatia, impositae procurationis officiis, sub propria ac minore sollicitudine quantitatem reservatae gubernare substantiae, et eum per viam regiam tota mediocritate dirigere. Quod cum suadeo, videor vel nostram utilitatem, vel pauperum cogitare. In quo ordine non parum est lucri, si reservato usu, proprietas distrahatur. Itaque breviter indicantes quid primum, quid secundum, quidve sit tertium, electionem judicio vel possibilitati reservavimus consulentis. Quid magis competat quod promptius possit impleri, ille insinuare dignetur, pro cujus timore et amore consolatio ipsa tractatur. Dominus Deus noster beneficia in nobis sua felici ac placita longaevitate multiplicet, domine piissime et in Christo summo mihi honore singulariter excolende fili.

EPISTOLA VIII. Domino devinctissimo et tota pietatis virtute singulariter excolendo fratri Ruricio Faustus.

Propitia divinitate in secreto religionis congruo et tranquillissimo in silentio constituti, in quo Dominus ad rubiginem longa securitate contractam salutiferae lima castigationis admonuit. In hac, inquam, qui et magna, si agnoscamus, vacatione donati, dum novos cives commercio caritatis acquirimus, dum de acquisitorum salute gaudemus, inter haec positi bona, praesenti insultamus exsilio, et patrem nos non amisisse, sed commutasse cognoscimus. Nam dum fideles famuli Dei in necessitatibus nostris bonitatem suae devotionis exercent, sine sede propria possessores, sine possessione divites sumus. Imo eos qui de nostra fructum accipiunt consolatione, ditamus; miro modo consolatores nostri de pauperculis negotiantur, et de egenis lucra perpetua consequuntur. Ego autem hanc primam munificentiam, Domino largiente, percepi, quod piissimus meus Ruricius post vitae hujus jactationes ad portum religionis, proram salutis, Excelsi manu gubernante, convertit, quod post umbras seducentium vanitatum et illusiones transvolantium somniorum, mansura et solida concupivit, et despecto tandem saeculo infelici, artem ejus magnam rapuit, felicitatem et lucrum sui de mundo pereunte acquisivit, arte fideli, atque collabentium rerum fuga praeteriens, qua opes contemptu suo contulit, quae jam usu suo conferre nihil poterant. Unde quanta dudum alacritate saecularibus studiis militavimus, tanta nunc devotione Domino serviamus. Et quia me austerius loqui secum pro peccatorum curatione, pietas vestra constringit, et illius sententiae non observat invidiam, quae dicit: Justus in principio sui est accusator (Prov. XVIII, 17). Imprimis ergo lapsus oris cordisque vitemus. Sed quod oris diximus, si cordi studueris adhibere custodiam, ori non laborabis imponere disciplinam. Sine difficultate ostium circumstantiae opponere poterit labiis suis (Ps. CXL, 3). Illud siquidem voce depromitur, quod prius in officina conscientiae deformatur. Hoc exterior reddit, quod dictat interior. Mens exercet imperium; lingua famulatum. Et propterea coelestibus edocemur colloquiis: Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34). Quod de sermone nasci videtur, prius cogitatione concipitur. Ut oris sonus indigna non proferat, animus justa praecipiat.

Et quia duo sunt jejuniorum genera, unum incontinentiae appetitum a male blandis deliciarum suavitatibus coercere, ut exterior et terrenus homo vomere crucis edomitus commoda infirmitate macrescat; alterum abstinentiae genus est multo sublimius, multo pretiosius, cui nulla contradicere possit infirmitas, motus animi regere, et irrationabiles perturbationes vel colluctantium inter se cogitationum tumultus, interioris judicio refrenare, et contra impugnationes occultas, vel contra domesticos inimicos rixam quamdam irascentes, fidei auctoritate conterere, et per benevolentiam, mansuetudinem, patientiam, tranquillitatem, Dei imaginem in facie interioris excolere: cujus decus non in corporis personam, sed in animi formam solertia factoris impressit.

Virum spiritualia et divina cogitantem tristitia non frangat, laetitia non resolvat, stabilitum in timore Dei pectus magnanimitas aequalitatis ostendat, ut et nobis coaptari possit libelli illius insigne principium, ubi ille magnificus Helcana, qui possessio Dei interpretatur, vir unus mystico nuncupatur eloquio. Erat, inquit, vir unus, hoc est, semper idem. Quia nihil in eo apparebat dubium, nihil duplex, nihil varium, nihil diversum, sed eum in statu virtutum inconcusso ordine permanentem, accedentia in contrarium non commovebant; mutabilia tempora non mutabant; nec eum, ut magnis virtutibus moris est, in alternas partes levia ventorum flabra versabant. Ita et sollicitus Dei famulus vasta mole fidei fundatus, in hoc tantum, Christo in se operante, mutatur, ut novis semper gratiis induatur. In agro pectoris plantentur utilia; noxia succidantur. Et quia militibus suis praecepit sermo divinus. Cum, inquit, ad bellum processeris, et inter reliquas praedas petieris virginem, abscindes ungues et crines ejus, et ita eam tibi conjugio copulabis (Deut. XXI, 12); ita nos ad sanctam, Christi timore praecincti, prudentiam saeculi, quae simplex, incorrupta, sincera, a Deo facta est, captivam spiritali sapientiae subjungamus, ac superflua ejus, amputatis vitiis, abscindamus, et pectore casta conjunctione sociemus.

Ante omnia in quantum, adjuvante Deo, possumus, illas in nobis debellare curemus quinque sensuum passiones. Quidquid enim pulchrescit visu, quidquid blanditur odoratu, quidquid lenocinatur attactu, quidquid dulcescit gustu, quidquid corrumpit auditu, haec omnia, si his abutamur, intentionem mentis de spiritalibus ad terrena devolvent. Et ideo sicut pater fidei (Gen. XIV, 14) quinque illos reges in trecentis decem et octo, mysterio in . . . . . . latente devicit; ita per adjutorium Domini, et per crucem suam has quinque principalium vitiorum expugnare studeamus illecebras. Per crucis enim signum, et per sacrum Jesu nomen, apud Graecos Hera utrius supputationis imprimitur. Quibus armis carnalia delectamenta superantes merebuntur audire: Vincenti dabo coronam vitae. Et: Qui vicerit non laeditur a morte secunda (Apoc. II). Unde ipsa facile terrena despicis, vel fenerantis more dispensas, dum illud cogitas tempus quo exurentur peccatores sicut fenum, quo aestuantes gehennae furore perpetuo, cujus fumus ascendit in saecula saeculorum (Apoc. VIII, 7). Hi qui neglexerunt oblata, tali morte punientur; ut eis mori in dolore non liceat: morituri vitae, et morti sine fine victuri. Dum illud, inquam, tempus ante oculos tuos provida in futurum mente disponis, de quo legimus: Introibo in domum tuam cum holocaustis (Ps. LXV, 13): id est, quando bonorum operum fructu subsarcinatus, et justitiae insignibus redimitus januam vitae cum triumpho evictae carnis intrabis. De quo legimus: Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus (Ps. XLIV, 13), id est, animae Christo de gentibus acquisitae, munera non de suo offerent, cum gratiarum actione dicturae: Ecce multiplicavi talentum quod dedisti. Recipe cum usura, domine, fenus tuum. Erit enim tum quoddam dandi et accipiendi commercium inter hominem et Deum. Homo afferet quod laboravit; et Deus restituet quod promisit. Quo tempore cum sanctus alter pro altero remunerandus, corona duplici pro mutua salute decorandus, audire mereberis: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.

Tunc usum praesentium in aeternorum proprietatem transisse miraberis, et pro datoribus tuis glorificandus, debitorem te ei fieri jocunda rerum mutatione gaudebis.

Individuum filium nostrum Leontium, omnemque domum piis illos cum majoribus pio sospitamus officio. Dominus Deus noster beneficia in vobis sua, felici et placita sibi longaevitate multiplicet, domine devinctissime et sola pietatis virtute singulariter excolende frater.

EPISTOLA IX. Domino devinctissimo, honore praecipuo specialiter excolendo, Ruricio filio Faustus.

Gratias Domino, qui id generali dispensatione largitus est, ut inter eos quos locorum intervalla discriminant, liber ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet, nihilque esset tam impenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret; sed per cordis intuitum inde se invicem cari, gratia intercurrente, conspicerent, ubi caritas ipsa consistit

Habet siquidem et interior noster oculos suos, quibus se conscientiae testis introspicit; quibus in se conversus aut erubescenda, aut gaudenda consideret; quibus diem ultimum pervidet; quibus vel confusibilem vel, Deo tribuente, laudabilem totius vitae historiam, ante animae suae faciem provida in futurum cogitatione disponit, et in praesentiam trepidae sollicitudinis tempus reddendae rationis adducit; et ea quae paravit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9), in secreta pectoris sui pagina, spe imaginante, depingit. Quos, ut puto, oculos et ipse ad tremendi Judicis thronum semper attollis, ut de te illud propheticum merito dici possit: Sapientis oculi in capite ejus (Eccl. II, 14). Inde est, ab eo enim illic filius mater . . . . . ditores tuos. Inde est, inquam, quod praesentium rerum relinquenda subsidia, quasi avidus fenerator; per pretia captivorum, in sinu remuneratoris, seminantis more, commendas; de usu proprietatem facis, et in perennes thesauros peritura convertis. Inde est quod cum fidelissima Sara tua sub uno Christi jugo ad communem tendens coronam, terrenorum despector, et coelestium competitor, saeculi peregrinus, et Paradisi candidatus; mundo huic, qui jam non habet unde decipiat vel seducat, miles Christi secretus illudis; cum regni interminabilis socia jejuniis, et orationibus, et quadam fidei manu januam vitae, pia conjuratione, pulsatis, ut duplicem palmam de mutua salute capiatis.

Sed inter haec parum est, quidquid agitur, ut causae insanabiles hic sanentur, ut inexstinguibilis ignis hic exstinguatur, ut ineluctabiles necessitates hic superentur, ut hic peccatorum sagittae de animae visceribus evellantur, ut hic vulnera ipsis alte medullis impressa curentur, ut hic maculae invisibiles diluantur, ut hic aeterna gaudia fidelium studiorum labore comparentur. Illic quidem vita praemium istius erit; sed oportet ut illius ista sit pretium.

Praelatis itaque obsequiis, quaeso ut cum se facultas opportune praebuerit, gaudere nos de vestra sospitate ac proprietate faciatis. Pro filiis et diaconibus meis uberes refero gratias. Dominam filiam meam religionis speculum, et pietatis exemplum, debito cultu veneratus saluto. Dominus Deus noster magnificandam mihi bonitatem vestram, et praesentibus repleat bonis, et dignam reddat aeternis, domine devinctissime et honore praecipuo specialiter excolende fili.

EPISTOLA X. Domino beatissimo et summo mihi honore ante omnes singulariter excolendo, fratri Ruricio episcopo Faustus.

Tanta mihi de animi vestri benignitate fiducia est, ut ex ejus fonte purissimo non jam solus haurire contentus sim, sed alios quoque, qui ejus usu mecum reficiantur, invitem. Praesertim cum prorogata hujus largitas in lucrum transeat largientis; ejusque bono ita muneretur accipiens, ut non minoretur impertiens; et in morem fenoris sui crescat expensis, domine beatissime et summo mihi honore ante omnes singulariter excolende.

His itaque caritatis inexsolubilem pensionem, quo solventis magis census dilatus, exhibeo, et materiam boni operis ingerere pro laborantum commendatione praesumo. Quia etsi insinuationem meam ad fructum vestrum pertinere confido, et ideo misericordiam, quam miseris ecclesiastica praebere consuevit humanitas, harum portitori, qui in Lugdunensi pertulit captivitatem, negare non potui. Utinam tam possit prompta esse fidelium largitas, quam hujus nimis manifesta necessitas est! Et quia in se aliquatenus absolutus, in uxore vel filiorum tenetur servitute captivus, praelatis officiis, quaeso ut morem benignitatis vestrae, etiam in hujus consolatione teneatis; et apud ante positos, quo poposcerint, litteris prosequaris.

Conservus, et praecipue admirator vester, frater meus, presbyter Memorius mecum reverentissime sospitant. Dominus Deus noster memorem mei piam beatitudinem vestram Ecclesiae suae profectibus felici longaevitate conservet, domine beatissime et summo mihi honore ante omnes singulariter excolende frater.

EPISTOLA XI. Domino beatissimo, debita pietate suspiciendo, atque apostolica sede dignissimo, fratri Ruricio episcopo, Faustus.

Gratias ad vos, dum vobis de patria scribimus, qui nobis patriam in peregrinatione fecistis, qui indefessa liberalitate patriae desideria temperastis; vim quamdam divinae justitiae succedentibus sibi beneficiis inferentes: ut quod intulerat ad castigationem, converteret ad honorem, conferret ad consolationem, mutaret ad requiem mentis; nostra praetermitteret, ut vestra cumularet; debita obliviscens, et lucra vestra multiplicans; apud utrasque partes magnitudinem suae bonitatis exercens, nos vestro locupletaret obsequio, vos nostro ditaret exsilio. Unde factum est ut jam in praesenti benedictionem, futurorum impatiens, dispensaret, et fidelissimum famulum suum super candelabrum domus suae, cooperante misericordia, justitia, sinceritate, continentia, benignitate, id est, domesticis suffragatoribus, sublimaret. Ecce quali pretio Ruricius meus summum sacerdotium comparavit. Unde emit, ipsum est quod emit; et testibus propriis acclamantibus, in se honoris causas, refugia honoris exhibuit. Tantum itaque munus scit in Christi nomine custodire qui scivit acquirere.

Harum autem portitorem sanctum presbyterum Florentium mihi jam diu cognitum, et exemplis magistri, et morum floribus adornatum; qui pro germanae suae absolutione peregrinatur, insinuo, qui mihi opportunum mediator ingessit. Omnem domum nostram, seniores cum junioribus paterno sospitamus affectu. Conservi mei, debitores et admiratores vestri, mecum reverentissime sospitant. Dominus noster magnificandam mihi beatitudinem vestram Ecclesiae suae profectibus, nostrisque gaudiis perfecta longaevitate conservet, domine beatissime, debita pietate suspiciende atque apostolica sede dignissime frater.

EPISTOLAE PSEUDONYMAE A Fausto ad Ruricium Lemovicensem episcopum sub variorum nominibus scriptae. EPISTOLA XII. Domino religionis honore sublimi ac fidei meritis magnificando filio Ruricio Graecus.

Gratias Domino, quod fidei vestrae meritum sicut proficit devotione, ita crescit et opere. Laborantium necessitates sollicitudine praevenis, benignitate foves, humanitate sustentas. His enim rebus, juxta Apostolum, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes (Rom. XII, 11), divinas vobis aeternae retributiones acquiritis. Sed in sublimitate vestra ista non nova sunt; quia animus vester sicut plenus est Dei timore, ita plenus est caritate; caritate, inquam, quae solo usu proficit, et largiendo succrescit, et pensum sciens, et detrimenta non sentiens. Dum enim dependitur, non expenditur; sed magis, dum prorogatur, augetur; ejusque gratia ita muneratur, percipiens; et non minoratur impertiens, quae ad similitudinem Divinitatis dat quod habet, habetque quod dederit.

EPISTOLA XIII. Domino beatissimo ac reverentissimo atque a me debito cultu singulariter observando in Christo patrono Ruricio episcopo Victorinus.

Cum beatitudinem vestram videre, et brevissimo tempore, et una tantum vice meruerim, ita tamen ad primum vestrae cognitionis contemplationisque congressum sensus meos fonte purissimo benigni pectoris intrastis, ut, quamlibet alloquiorum vestrorum munera pretiosa non capiam, praesentiam tamen vestram intra mentis profunda possideam: ut etsi causas desiderii refovendi extrinsecus non accipiam, intra me eas tamen dum gratiae vestrae reminiscor, inveniam. Neque enim fas est, ut bonum illud ex accedentibus tantum requirat adjutoriis incrementum, quod medullis constat infusum. Quo fit ut caritas, quae in visceribus meis jugi recollatione vestri innovata dulcescit, caritatis mihi vestrae vicissitudinem repromittat. Ac sic affectus erga vos meus vestri mihi animi fidejussor accedit, et quodammodo conscientia interioris mei mutuo mihi vestrae testis dilectionis assistit: quantumcunque mihi de vobis praesumere debeam, mentem meam, quae toto erga vos amoris ardore flagrat, interrogo. Unde salutationem deferens, et intercessionem deposcens pro harum portitore, insufficientes gratias refero. Et quia infelicem ipsius laborem, quo pro absolutione uxoris per diversarum regionum est jactatus exsilia, mors redemptae protinus subsecuta cassavit, et nunc rursus pro filiae redemptione anxietas paterna distenditur, vestris eum litteris prosequi pro cumulanda mercedis vestrae ubertate jubeatis.

Pius Dominus reverendam mihi beatitudinem vestram ad profectum et ornatum Ecclesiae suae, et annis multiplicare dignetur et meritis, domine beatissime ac reverentissime, atque a me debito cultu singulariter observande in Christo patrone.

EPISTOLA XIV. Domino sancto ac beatissimo, et omni mihi cultu atque honore venerando patri, et in Christo Domino patrono Ruricio episcopo Turentius.

Litterae sanctitatis vestrae me spiritali cibo pastum incitaverunt ad spem futurorum, et verba prophetica claritate radiantia, ad discutiendas errorum tenebras, purissima luce fulserunt. Recognosco plenum caritatis affectum, et sinceritatem piae castigationis. Amplector eloquentiam in verbis, in exemplis perfectionem, in consilio gratiam, in officio indulgentiam, in veritate constantiam, in admonitione veritatem et scientiam. Probatis in dogmate vos antiquos Scripturarum interpretes, et divinorum voluminum tractatores, veneranda mihi nomina, Cyprianum, Augustinum, Hilarium, Ambrosium, sed et illustres alios facundiae flore vernantes, alios et in revelandis occultioribus spiritales, alios mulcendis imperitorum sensibus blandientes, alios in fidei assertione pugnantes. Praeteritae calumniamur aetati, quod viros illos admiratione dignissimos haec saecula non tulerunt: pro certo doctrinam junioris ambirent, qui ante docuerunt. Ego autem aetatem eam non de canentium putamine capillorum, nec, sicut beatitudo vestra de saeculari auctore mutuata est, de colore barbae albentis agnosco. Cum etiamsi non essem in computo senescentis, annos decrepitos membrorum per morbi incrementa sentirem. Sed omnium precum humilitate deposco, ut pro correctione morum meorum, pro inspirando mihi desiderio poenitendi, pro Domini nostri propitiatione, in sanctis vestris orationibus supplicetis, ut qui ad vitandum proclive illius viae in perniciosa vergentis, rectum et cum labore gradiendum iter ostenditis, et ingressum boni operis et piae emendationis obtineatis effectum, non in fervore disciplinae, sed in indulgentiae medicina et misericordiae lenitate. Hanc quoque vobis conferte mercedem: debetis enim fenus Domino de thesauro, qui fidei vestrae traditus et vobis illo commendante susceptus est.

Acquirite desperantes, arguite negligentes, deditos somno ignavae securitatis excutite, desides excitate. Decet ovem perditam in humeris suis bonum reportare pastorem, et munitioribus caulis cas quibus lupus insidiatur includere.

Sanctum Augustinum, sicut jusseratis, inveni, quem cum filio communi Rustico presbytero esse credebam. Operae pretium est ut admiremini studium meum, quod quae opuscula continebat, hucusque nescivi sane, capitulatim jam librum traditurus inspexi. Chartaceus liber est, et ad ferendam injuriam parum fortis: quia citius charta, sicut nostis, vetustate consumitur; legite si lubet, atque transcribite. Et spero ut postquam vobis bene cognitus fuerit, ad me, cui est incognitus, remittatur; quia corrigere negligentiam meam frequentata membranae ipsius lectione dispono. Ora pro me.

EPISTOLA XV. Domino sancto ac beatissimo et apostolica reverentia suscipiendo, papae Ruricio Sedatus.

Satis credidi, et quam habere iter vobis laboriosum esset, et vehementer optavi ut ad necessitatem istam, quae hic nos exhibuit, veniretis vel per occasionem; et benedictionem vestram mererer, et desiderium commune mutuo satiaretur aspectu; et vere posteaquam me praesentiae vestrae spes frustrata est, velut de votorum culmine dejectus, et labor, qui incubuit, et absentia domus, et omnia, quibus aegritudo deceptae spei, et anxietas cumulatur in animum meum pariter convenerunt. Et scit Dominus, quod si vires suppeterent, aut parere desideriis, aetatis infirmitas pateretur; aut si essent animalia, quibus tantum tali tempore posset itineris expediri, non prius ego a Tolosa reverterer, quam beatitudinis vestrae et singularis illius caritatis benedictionem desideratissimam promererer. Sed quia haec quae supra dicta sunt, desideriis obsistunt; rogo, et per Christum vos adjuro, ut me vobis vestra semper pietas repraesentet. Nec patiamini ut pro officiorum tarditate caritatem imminuat, aut offuscet oblivio, sed pro me, sicut facere vos certus sum, incessanter oretis; et quoties opportunum fuerit, servum vestrum per colloquia litterarum visitare dignemini.

EPISTOLA XVI. Domino sancto ac beatissimo et apostolica reverentia suscipiendo, papae, et meo speciali apud Dominum patrono Ruricio Sedatus.

Refecit me filius noster, salutem, salutationemque tuam nuntians: per quem ego quas non merui litteras? Dedi ex hoc desiderio meo satisfaciens, si vel officii ad vos pagina perveniret. Saluto itaque plurimum, et rogo per illam caritatem quae mihi affectum dignationemque tuam nuntiat, ne te pigeat, quoties opportunum, servum tuum litterarum munere visitare. Quia testor Dominum quod post praesentiam tuam nihil mihi dulcius est, quam si colloquium desiderantissimae pietatis, vel litterarum dignationem meruero. Rogo etiam, et omni prece deposco, ut pro me, sicut facere vos certus sum, sine cessatione intercedere et orare dignemini. Filios nostros et venerans et desiderans saluto.

EPISTOLA XVII. Domino sancto, meritis beatissimo, papae, honoris cultu suspiciendo, atque apostolico patri domino Ruricio episcopo Eufrasius.

Taediosam pietatem vestram esse tenui rumora cognovi; sed harum bajulum destinavi, ut anxietatem meam de acerbitate nuntii celeriter reveletis. Quia scit divina pietas quod et tristitiam et infirmitatem vestram non compatientis, sed perferentis dolore participo. Sic ita concedat divina miseratio, ut mihi permultos annos exterioris vestri vigorem, et alacritatem integrae sanitatis indulgeat. Quia vere tunc reparatum esse me sentio, si de sospitate vestra celerius optata cognovero.

EPISTOLA XVIII. Domino sancto meritissimo in Christi luminaria praeferendo et plurimum in Christo desiderando piissimo domino Ruricio episcopo Caesarius episcopus.

Dum nimium tribularetur animus meus, quare ad synodum vestram praesentiam non meruimus obtinere, sanctus et domnus meus Verus episcopus mihi dignatus est dicere, quod per suum diaconum mihi Agate vestras litteras destinasset, quas ego nescio quo casu aut qua negligentia me non retineo suscepisse. Sed tamen sancto et domino meo fratri vestro certissime credo; et malo hoc portitoris negligentiae imputare. Sed licet sanctos et desiderabiles vestros apices miseritis, tamen sicut ipsi optime nostis, dignissimum fuerat ut personam dirigeretis quae ad vicem vestram subscriberet; et quod sancti fratres vestri statuerunt, in persona vestra firmaretur. Sed quia novi quam sancto, ac frequenti, et pio desiderio interesse volueritis omnibus fratribus vestris, votum vestrum et sanctam voluntatem exposui, pro qua re nihil pietati vestrae vel potuimus, vel debuimus imputare. Sed licet desiderabilem vestram praesentiam non habuerimus, orationum tamen vestrarum suffragia nos meruisse persentimus, et ideo his dictis saluto plurimum affectu et honore, quo dignum est; et rogo ut me sanctis et illustribus precibus simul ac meritis Domino commendetis, simulque indico pietati vestrae, et quia filius vester Eudomius, si potuerit hoc elaborare, desiderat; ut superveniente anno Tolosae synodum, Christo propitio, habeamus, ubi, etiam si potuerit, Hispanos vult episcopos convenire. Et ideo oro te ut tam sancto desiderio suo Dominus tribuere dignetur effectum.

Sanctum vero et dulcissimum fratrem meum Capillutum presbyterum, amatorem et praedicatorem vestrum, vestrae sanctimoniae, quanta valeo insinuatione commendo; et pro ipso vobis ingentes et uberes gratias ago, quia quantum ipse asseruit, tantum se circa illum impendit pia et sincera benevolentia vestra, ut hoc nullus hominum possit exponere. Nunc ergo quia pro vestro desiderio aestuans pietatem vestram expetiit, dignum judicavi ut per ipsum humilitatis litteras destinarem, quo remeante, si Christus annuerit, apices vestros, quasi coeleste munus desidero promereri. Ora pro me.

EPISTOLA XIX. Domino sancto ac beatissimo et apostolica reverentia suscipiendo domino et papae Ruricio episcopo Sedatus episcopus.

Equum quem per fratrem nostrum presbyterum transmisistis, accepi, magnificis verborum vestrorum phaleris honoratum: in via vilem, in epistola pretiosum; moventem se cum foditur calcaribus, aut urgetur verberibus, et nihil penitus promoventem; forma deterrimum, colore vilissimum, molliorem plumis, statuis pigriorem, solida corpora pavescentem, umbras solum, ut credo, de consuetudine non timentem; fugitivum cum dimittitur, immobilem cum caeditur; in planis stantem, in asperis corruentem; qui teneri nesciat, ambulare non possit; quem priusquam viderem, dum epistolas vestras relego, illorum de gente esse credidi quos Daedala Circe Supposita de matre nothos furata creavit.

Putabam illum calidum animis, acrem cursibus; ignem, cum exhiberetur, elatis naribus efflaturum, concussurum solido cornu campos; celeritate ventos et flumina praecursurum. Talem enim mihi splendissimus epistolae sermo promiserat. Credebam etiam quod illum manducantem frenos, terentem morsibus ferrum, duo fortiores viri ne evaderet retinerent. Nec me fefellit; nam trahebant eum aliquot; impingebant alii, et plures caedebant. Quem ut sic exhibitum vidi, optavi ut talia qualia erant, non qualia epistola mea continet, semper caris vestris munera mitteretis. Ego tamen quia mihi non reliquistis in transmissi muneris laude quod dicerem ne omnino . . . . .

Quique etiam pari contrarietate fata, quae quia non parcerent, Parcas vocitavere. Rediit ipse Catilina saeculi nostri nuper Aturribus, ut sanguinem fortunasque miserorum, quae sibi ex parte propinaverat, ex asse misceret.

Scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri. Aperte invidet, abjecte fingit, serviliter superbit, indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut judex, calumniatur ut barbarus, toto die a metu armatus, ab avaritia jejunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis, non cessat simul furta vel facere, vel punire, palam et ridentibus convocatis, ructat inter cives pugnas, inter barbaros litteras. Epistolas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a jactantia dictat, ab impudentia emendat; totum quod concupiscit, quasi comparat, nec data pretia, contemnens, nec accipit instrumenta desperans. In concilio jubet, in consilio tacet, in ecclesia jocatur, in convivio praedicat, in cubiculo damnat, in quaestione dormitat. Implet quotidie sylvas fugientibus, villas hostibus, altaria reis, carceres clericis; exsultans Gothis, insultansque Romanis, illudens praefectis, colludensque numerariis, leges Theodosianas calcans, Theodoricianas proponens; veteres culpas, nova tributa perquirit. Proinde moras tuas citius explica. Et quidquid illud est quod te retentat, incide. Te exspectat palpitantium civium extrema libertas. Quidquid sperandum, quidquid desperandum est, fieri te medio, te praesule placet. Si nullae a republica vires, nulla praesidia, si nullae (quantum rumor est) Anthemii principis opes, statuit, te auctore, nobilitas seu patriam dimittere, seu capillos. Vale.