- INCIPIUNT EPISTOLAE EVARISTI PAPAE DE ORDINE DIACONORUM
- ET LEGITIMO CONIUGIO ATQUE DE FIDE ET DE NON INIURANDIS
- EPISCOPIS AUT LACERANDIS
1. Dilectissimis fratribus universis Africae regionis episcopis Evaristus.
Consulentibus vobis, fratres carissimi, quid super his, quae in vestris continebantur scriptis, visum esset, vel quid docilis ratio persuaderet, aut quid a beatis apostolis nobis traditum aut custoditum remaneret, optantes, ut retulistis, nostris instrui documentis, si quidem dilectio vestra normam secuta prudentium ad sedem apostolicam referre maluit quasi ad caput, quid deberet de rebus dubiis cu10 stodire potius quam usurpatione praesumere.
DE ORDINE SEPTEM DIACONORUM
2. Diaconi, qui quasi oculi videntur esse episcopi, in unaquaque civitate iuxta apostolorum constituta septem debent esse, qui custodiant episcopum praedicantem, ne ipse aut ab insidiatoribus quoquo modo infestetur, aut laedatur a suis aut verba divina detrahendo aut insidiando polluantur vel despiciantur, sed veritas spiritali redoleat fervore, pax praedicata labiis cum voluntate animi concordet. Similiter custoditum et traditum habemus, ut uxor legitime viro iungatur.
3.DE LEGITIMO CONIUGIO
Aliter enim legitimum, ut a patribus accepimus et a sanctis apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur et a parentibus propinquioribus sponsetur et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo docet, custodita et sociata a proximis tempore congruo petita legibus detur et solemniter accipiatur, et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem custodiant, ut bonae soboles generentur et domino suis in actibus placeant. Taliter enim et domino placebunt et filios non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.
Quapropter, filii carissimi et merito illustres, fide catholica suffragante ita peracta legitima scitote esse coniugia. Aliter vero praesumpta non coniugia, sed aut adulteria aut contubernia aut stupra vel fornicationes potius quam legitima coniugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragaverit et vota succurrerint legitima. Nam fructus divinus est praecepta divina custodire. Ea quoque deserere praesumptionem fieri nulli dubium est. Cur ergo indignum est unitatem ecclesiae custodiri? Idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus. Si aliter enim praesumpta fuerint, perdunt profecto ipsi transgressores seipsos, qui semetipsos decipiunt. Haec cuncta recitanda per omnes Africanas ecclesias scripta dirigite et istis connectite, quas adiunximus litteras praefectorum, ut de his, quae inique laudantur, si quid tale probari poterit, iudicium fiat, et inhibita coerceantur et praeterita mala et illicita coniugia, si doceantur admissa, digna severitate corripiantur. De cetero vero caveantur talia per omnes ecclesias, ne ecclesiae sanctitas per nostram fatigata neglegentiam perdat privilegia, quae est per viros venerabiles consecuta.
De his vero, quibus ab insidiatoribus fatigamini, unde et nos consulere inter cetera voluistis eo, quod sint quidam, qui arbitrantur de patre solo dictum esse, quia ipse solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, ita eos apostolicis percutite ferulis et divinis redarguite praeceptis. Non enim solus pater sine filio lucem inaccessibilem habitat, quia, ubi pater est, ibi etiam filium esse indubitabili fide credendum est. Nam si solus pater sine filio, quod dicere nefas est, lucem habitat inaccessibilem, necesse est, ut sequestratam pater a filio habeat mansionem. Quod si ita est, quodam modo idem filius ad dexteram patris adstans a beato martyre Stephano dicitur conspici, si pater secundum eos solus dicitur sedibus contineri? Absit hoc a sensu fidelium Christo in unitate fidei adhaerentium, quoniam, sicut non obest filio, cum solus pater dicitur lucem inaccessibilem habitare, ita non obsit patri, cum sapientiam, qui est filius, gyrum caeli sola dici- tur circumire. Pater itaque, cum sit invisibilis et ingenitus, in filio visus apostoli testimonio comprobatur, et filio a se inenarrabiliter genito mansisse ac requievisse monstratur, ipso filio in propheta loquente: Qui genuit me, requievit in tabernaculo meo. Et in evangelio: Pater in me manens facit opera haec. Et: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris. Si in sinu patris erat filius ab initio et ex corde patris verbum bonum eructuatus est, quomodo non corde paterno consistens lucem cum eodem inaccessibilem habitasse credendus est? Numquid pater absque ulla luce in filio potuit commanere aut in tabernaculo filii sine eadem potuit requiescere, cum idem filius candor sit aeternae lucis et speculum sine macula deitatis, quam Salomon super salutem suam dilexisse in se dicit, in cuius speciem semper delectare gestivit: Super salutem et speciem, inquit, dilexi illam, et pro luce proposui habere eam, quoniam inexstinguibile est lumen eius. Hanc igitur lucem David propheta desiderans anxius proclamat dicens: Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Et iterum: In lumine tuo videbimus lumen. In huius igitur luminis claritatem filius seipsum in monte tribus discipulis praeostendit, qui metu mortis perterriti prostratique in faciem, sibi vitae finem adesse senserunt. Hanc, inquam, lucem in se fuisse demonstrans filius proclamabat, et ut in eadem incederent, discipulos praemonebat: Dum lucem habetis, inquit, ambulate in lucem. Et iterum: Ego sum lux huius mundi. Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae aeternae. Et evangelista: Erat lux vera, ait, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si haec lux, quae credentibus promittitur, in filio esse probatur et cum aeterno aeterna esse dicitur, quomodo a vobis inaccessibili luce patris filius separatur? Si enim filius deus verus et vita aeterna est, sine dubio in hac luce simul cum patre habitare credendus est, quam nullus modo nostrum hoc mortali corpore constitu- tus potest aliquatenus contueri. Sed dum apparuerit, tunc vere illum videbit sicuti est, qui eius conspectibus dignus fuerit coaptari, et non sicut Moyses ceterique prophetae per enigmata et figuram, sed ipsam veraciter in filio secundum apostolum, contuebitur deitatis imaginem. Nam si hunc eundemque prophetae testimonio subsequente sereno mentis intuitu investigare volueris, invenies filium non posse ab hac luce patris penitus separari, quoniam cum solum filium dixerit in terra cum hominibus conversatum, patrem ab illo non fieri alienum.
6 Si testimonium enim hominum accipimus, testimonium dei maius est, quoniam hoc est testimonium dei, quod maius est, quia testificatus est de filio suo. Qui credit in filium dei, habet testimonium dei in se, qui non credit in filio, mendacem 90 facit eum, quia non credit in testimonio, quod testificatus est deus de filio suo. Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis deus, et haec vita in filio eius. Qui habet filium, habet vitam, qui non habet filium dei, non habet vitam. Haec scribo vobis, ut sciatis, quoniam vitam habebitis aeternam, qui creditis in nomine filii dei. Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia, quodcumque petierimus secundum voluntatem eius, audit nos, et scimus, quia audit nos, quicquid petierimus, scimus, quoniam habemus petitiones, quas postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem. Scimus, quia omnis, qui natus est ex deo, non peccat, sed generatio dei conservat eum et malignus non tangit eum. Scimus, quoniam ex deo sumus, et mundus totus in maligno positus est. Et scimus, quoniam filius dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum deum et simus in vero filio eius. Hic est verus deus et vita aeterna.
7. Haec, fratres, praedicate, haec omnibus nuntiate, vos vero invicem exhorta- mini, perfecti estote semperque gaudete, pacem autem sectamini in omnes, et deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Deo autem et patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen