Epistolae (Eulogius Toletanus)


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf


Epistolae

Epistolae (Eulogius Toletanus), J. P. Migne 115.0851A

EPISTOLA PRIMA AD ALVARUM. Martyrium duarum virginum Florae et Mariae celebrat.

Charissimo in Domino Jesu Christo fratri meo ALVARO EULOGIUS.

1.

Magnificavit Dominus misericordiam suam nobiscum, mi frater, et facti sumus laetantes (Psal. CXXV, 3). Quia quibus verbum vitae in lacrymis seminavimus, 115.0842D| in gaudio victoriae fructum metisse videmus. Videmus enim virgines nostras, debellato principe tenebrarum, conculcatis mundialium oblectamentis affectionum, accensis adorearum lampadibus, obviam prosiliisse sponso ac regi coelorum. Et, quia semper se hostiam vivam, sanctam, Deo placentem praeparaverunt, ideo coelestis aulae limina adeuntes intraverunt, invitante Christo ad nuptias, cantantes canticum novum, atque dicentes: Dignus es, Domine 115.0843A| Deus noster, accipere gloriam et honorem, quoniam redemisti nos de potestate tenebrarum, et fecisti nos condignas sortis sanctorum tuorum, et transtulisti in regnum tuum aeternum (Apoc. V, 9, 10). Et, cum hoc gaudium universalis Ecclesia de illarum victoriis habeat, praecipue tamen ego prae caeteris quodam tripudio jucunditatis extollor, quoniam non in vacuum eis, jam pene quorumdam exprobratione a gradu suo labentibus, Documentum illud martyriale porrexisse conspicio. Quia, licet ab initio mundi et vocatio et sanctificatio earum a Deo Patre nimirum processerit, habet tamen intentio nostra in earum instructione suam coram Domino mercedem repositam, qui largitionem algentis calicis remunerari promisit in nomine suo impensam (Marc. IX, 115.0843B| 40). Nam decimo et amplius die priusquam ad martyrium ducerentur, solam dominam meam Floram, instinctu fratris sui, judex ille iniquitatis auditioni suae advocans, post agnitam ejus invictissimam professionem, qua ipsum judicem Christi ancilla denotans, adversarium fidei intrepida responsione dejecit, in carcerem eam jussit reverti. Quapropter claustra, quibus detinebantur, ego appropinquans, quae judicis ad eam interrogatio fuerit, vel quae ad judicem responsio ejus exstiterit, dominam meam humiliter sciscitatus sum.

2.

Illa vero, ut erat angelico decorata aspectu (1), supernae claritatis gratia fulgens, hilari vultu, ore pudico, jam quasi quibusdam coelestis patriae gaudiis vegetata, subridens retulit mihi: « Dum hodie judici 115.0843C| praesentarer, praeceptor, astante haud procule contra fratre meo, illo adversario fidei nostrae, cujus persecutione in hunc lacum decidi, exquisita sum utrum eum agnoscerem. Quem ego fratrem meum esse carnalem proferens: Quare, inquit judex, iste cultor fidei nostrae probatissimus manet, et tu Christum profiteris? Respondi: Ante octennium, o judex, et ego tenebris ignorantiae occupata, paternis legibus serviens, gentilitio famulabar errori. Sed, illuminante me pietatis auctore, elegi fidem Christianorum, propter quam certare disposui usque ad obitum. Et quae est, inquit judex, hodie sententia tua, in illud quod dudum coram me professa es? Exprobrationem videlicet sui vatis abstrusis interrogationibus exprimens, qua ipsum auctorem 115.0843D| sectae perversitatis olim amota formidine detestata sum, cum iterum e latibulis meis ad passionem regrediens, forum petii, ac judicem adii. Identidem aio, judex, quae et primo me exponentem audisti; et, si me adhuc disquisieris, ingentiora prioribus de eo referam tibi. Tunc, inflatis buccis, turgenti gutture stridentibus lingua sermonibus de interitu me comminans, in ergastulum jussit reverti. »

3.

Haec postquam melliflua oris sui relatione mihi domina mea retulit, verbis eam, quibus potui, confortavi, 115.0844A| de spe promerendae coronae admonui, ejusque angelicum obtutum reclinis cervicibus adoravi; deinde precibus ejus et felicibus meritis me commendans, reverentissimis illius colloquiis recreatus, latibula carceris mei revisi. Unde, quaeso fraternitatem tuam, charissime domine, ut ad posterorum memoriam gesta passionis earum brevi tantummodo ordinare digneris stylo, ita semper illarum protegi merearis suffragio. Ipso autem die quo gloriosarum nobis relatus est sub confessione nominis Christi interitus, omnes ad orationum arma currentes, horam nonam in Dei laude persolvimus. Ac deinceps auctis tripudiis vespertinum (2), matutinum, et missale sacrificium consequenter ad honorem et gloriam nostrarum virginum celebravimus, cunctique 115.0844B| nos illarum patrocinio tutandos fovendosque commisimus. Et quia universorum spes non perfunctorie in earum meritis collocata est, ideo, sicuti cernitis, favens Christus earumdem victoriis et interventibus gloriosis, post sextum diem quo illae coronatae sunt, nos vinculis absolvit, et carcerali claustro exemit. Nam et quibusdam familiaribus hoc, antequam paterentur, condixerunt sororibus, ut mox, postquam Christo coronatori suo assisterent, pro nostra liberatione intervenirent. Et sic quidem illae octavo Kalendas Decembris explentes martyrium, nos tertio earumdem Kalendarum sole dimittimur: magnificantes et benedicentes nomen Dei nostri, qui confortavit in certamine sanctas virgines suas Floram et Mariam, et vicerunt; nosque per digna illarum 115.0844C| merita liberavit in pace, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA II. AD BALDEGOTHONEM. Narrat Baldegothoni Florae sororis martyrium, cingulumque ejus ei transmittit .

EULOGIUS servus Christi charissimae in Domino Jesu Christo sorori nostrae BALDEGOTHONI salutem.

Notum tibi sit, domina soror, quia consummavit martyrium suum in pace domina et sanctissima patrona nostra soror tua Flora octavo Kalendas Decembris, die tertia feria, hora nona, una pariter cum consocia sua beata Maria Cuteclarensi religiosa (quae inter illos priores martyres fratrem in coelum praemisit Walabonsum diaconum), perseverantes in sancta 115.0844D| professione usque ad mortem. Inde, charissima soror, jubemus te tanta consolationis ope suffultam manere, quanta sine dubio credimus illas inter coelicolas et beatarum virginum choros collocatas manere, tenentes victoriae palmas, quotidie ante thronum agni, canticum novum cantantes, atque dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem, quia redemisti nos de potestate tenebrarum, et per gloriosum martyrii tropaeum transtulisti nos in regnum tuum (Apoc. V, 9 et 10). Tu vero, dilectissima, 115.0845A| stude vitam tuam dignis et Deo placitis moribus exornare, quibus in aeternum valeas cum Christo regnare, et beatarum virginum consortiis inhaerere. De caetero direximus tibi pro memoria venerabilis sororis tuae Florae cingulum, quo illa in carcere usa est. Vale in Domino, et ora pro nobis, charissima soror.

EPISTOLA III. AD WILIESINDUM EPISCOPUM PAMPILONENSEM. Cum in Galliam iter divus Eulogius faceret, apud hunc Antistitem fuerat diversatus, qui beati Zoyli martyris Cordubensis ab eo reliquias petierat. Ejus suae peregrinationis historiam hic retexens, reliquias Zoyli et Aciscli etiam transmittit, calamitates, quas Cordubensis perpetitur Ecclesia, multorumque martyria recensens .

115.0845B| Reverentissimo et sanctissimo Dei ministro, domino et Patri meo WILIESINDO (1), Pampilonensis sedis Episcopo, EULOGIUS presbyter salutem.

1.

Olim, (2) beatissime papa, cum dira saeculi fortuna, quae fratres meos Alvarum et Isidorum a genitali solo abducens, pene in ulteriores Togatae Galliae partes apud (3) Hludovicum regem Bajoariae exsulare fecit; cum me etiam propter eos diversas adire regiones, et ignota atque laboriosa itinera subire compelleret (quoniam stipata praedonibus via, (4) et funeroso quondam Wilihelmi tota Gothia perturbata erat incursu, qui adversum Carolum regem Francorum eo tempore auxilio fretus Habdarraghmanis regis Arabum, tyrannidem agens, invia et inadibilia cuncta reddiderat) ad partes Pampilonenses diversus, 115.0845C| putaveram me inde cito migraturum. (5) Sed ipsa iterum, quae Pampilonem et Seburicos limitat Gallia Comata, in excidium praedicti Caroli contumaciores cervices (6) factionibus comitis Sancii Sancionis erigens, contra jus praefati principis veniens, totum illud obsidens iter, immane periculum commeantibus ingerebat. Eo tempore magnam mihi consolationem Beatitudo Tua in ipsa peregrinatione exhibuit. Et vere summi magistri typum gerens, et in veritate ejus praeceptis obediens, non distulisti hospitio recreare, quem tibi vera charitas Jesu Christi commendaverat, dicentis: Hospes eram, et collegistis me (Matth. XXV, 35). Ita thesauros meritorum apud patrem in coelis collocare studens, praebes necessaria destitutis, foves omnia, universa 115.0845D| tutaris; adeo ut in illo exsilio meo nihil praeter affectuosam peregrinorum fratrum et destitutae familiae praesentiam suspirarem. Lugebam ego saepe, sed tu, pater, assidue consolabaris moerentem; flebam multum, sed tu pia compassione relevabas prostratum. Quandoquidem juxta Apostolum mecum infirmabaris, mecum tristabaris, plangebasque ubertim, 115.0846A| cum ego plorarem (Rom. XII, 15, et II Cor. XI, 29). Cumque me uno residere loco multiplex dolor non sineret, libuit mihi loca visitare sanctorum, quo dejectum summis moeroribus animum relevarem.

2.

Et maxime libuit adire beati Zachariae ascysterium, quod situm ad radices montium Pyrenaeorum in praefatae Galliae portariis (7), quibus Aragus flumen oriens, rapido cursu Seburim et Pampilonam irrigans, amni Cantabro infunditur; quod famosissimis in exercitatione regularis disciplinae studiis decoratum, toto refulgebat occiduo. Sed tu, pater, juvas anhelantem, et salutari consultu instruis abeuntem, pioque fratrum comitatu foves pergentem. Prius autem quam ad eumdem locum accederem, 115.0846B| plures apud (8) Legerense monasterium commorans dies, praecipuos in Dei timore viros ibidem manere cognovi. Deinde alia atque alia loca peragrans, tandem divino munere ad illud quod saepius desiderabam perveni coenobium. Praeerat quippe ei tunc Odoarius abbas, summae sanctitatis magnaeque scientiae vir, qui, ultra quam referri potest, nos digne suscipiens, omnem erga nos humanitatem exhibuit

3.

In illo etenim beatae congregationis collegio, quod pene centenarium numerum excedebat, veluti sidera coeli, alii quidem sic, caeteri vero sic, diversis meritorum virtutibus emicabant. Florebat in nonnullis perfecta charitas Christi, quae foris mittit timorem; plerosque alto culmine extollebat humilitas, 115.0846C| qua sese unusquisque juniore inferior reputans, imitatores praeceptorum Dei fieri contendebant. Multi etiam, cum essent corpore imbecilles, virtute tamen magnanimitatis subnixi, alacrioribus animis injunctum exercebant obsequium. Sic quoque in aliquos principatum suum obedientia (quae omnium virtutum magistra est) vindicans, suos non patiebatur exsecutores degenerare; sed supra vires grandia exercere compellebat, quoscunque suo munere illustraverat. Operabantur omnes certatim; alter alterum invitans, contendebat praecellere. Augebatur invicem ardor placendi Deo et fratribus, et unusquisque propriae artis industriam ad communem profectum exercitabat. Exercebant alii peregrinorum et hospitum diligentius curam, et, quasi declinanti 115.0846D| Christo ad hospitia eorum, omnibus adventantibus obsecundabant. Cum vero tot essent, nullus murmurans, nemo arrogans intererat. Studebant cuncti silentio, totamque per noctem furtivis precibus incumbentes, nocturnum chaos pervigili meditatione vincebant; magna se circumspectione vallantes, ne Psalmistae denotarentur oraculis, qui ait: 115.0847A| Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6).

4.

Sed quid referre de sanctorum virtutibus lingua potest mortalis, qui in terris positi angelice degunt? et qui, licet inter homines conversentur, propositum vero gerunt coeleste? Cum quibus paululum commorans, cum ab eis vellem discedere, omnes solo proruunt, pro se exorare deposcunt, et cur tam cito a me desererentur, supplici prece conquerebantur. Praestabat quippe tunc mihi charissimus filius meus Theodemundus diaconus comitatum, qui ab exordio itineris mei usque in ultimum inconvulsibiliter contubernio meo cohaerens, mecum totius discrimina illius peregrinationis confecit. Regredientibus ergo nobis praebent sodalitatem 115.0847B| abbas ille venerabilis Odoarius, et Joannes praepositus, per totum usque in vesperum diem colloquium de divinis Scripturis gerentes. Sic quoque ab invicem datis osculis discedentes, ad te, apostole Dei, e vestigio repedavimus, cujus informatione tanta honoris venerabilitate ab illis patribus excipi meruimus.

5.

Igitur cum proprium revisere arvum, piae matris Elisabeth seu sororum duarum Niolae et Anullonis, juniorisque fratris Joseph urgerer affectu; cogis ut adhuc remaneam, nec sinis abire moerentem. Sed utroque vulnere percussum cor meum tu jam mederi non poteras, cui et peregrinatio fratrum et desolatio domesticorum quotidianum afferebant lamentum. Ita de nostra charitate confusus, 115.0847C| rogas ut, Corduham repetens, ipse (9) reliquias tibi sancti martyris Zoyli dirigerem, et hoc munere Pampilonenses populos illustrarem. Illico me satisfacere petitioni tuae respondi; et hujus rei debitorem me vobis esse in veritate promisi.

6.

Cumque a vobis egrederer, festinus (10) Caesaraugustam perveni causa fratrum meorum, quos vulgi opinio negotiatorum cohortibus interesse nuper ab ulterioris Franciae gremio ibidem descendentibus jactitabat. Deinde, urbi appropinquans, negotiantes quidem reperi, peregrinos autem meos eorum relatione apud Maguntiam nobilissimam Bajoariae civitatem exsulasse cognovi. Et verum fuisse hoc negotiatorum nuntium, regredientibus Deo fautore succedenti tempore ab interiori Gallia fratribus 115.0847D| nostris, didicimus.

7.

Aliquandiu vero apud Seniorem Pontificem, qui tunc rectis vitae moribus eamdem urbem regebat, demorans, postea (11) Complutum descendi, raptim 115.0848A| per Segontiam transiens civitatem, in qua tunc praesulatum gerebat vir prudentissimus Sisemundus. Et, cum ab antistite Complutensi Venerio digne susciperer, (12) post quintum diem Toletum reverti, ubi adhuc vigentem sanctissimum senem nostrum, faculam Spiritus sancti, et lucernam totius Hispaniae (13) Wistremirum episcopum comperi, cujus vitae sanctitas, totum orbem illustrans, hactenus honestate morum celsisque meritis catholicum gregem refovet. Multis apud eum diebus degimus, ejusque angelico contubernio haesimus.

8.

Cumque in domum me revocassem, cuncta incolumia reperi, genitricem scilicet binasque sorores, et ultimum nostrorum omnium aetate Joseph, (14) quem saeva tyranni indignatio eo tempore 115.0848B| a principatu dejecerat. Suscipit peregrinum suum destituta familia, et quasi e sepulcro suscitatum laetantibus animis gaudet revisisse post longum tempus Dominum. Ego vero semper in omni colloquio meo te patrem extollens, semper inter familiares sermocinationes tuam beneficentiam recolens, semper tuae charitatis affectum corde gestans, mentis ulnis amplector.

9.

Et quia, intercedente terrarum prolixa capedine, multis ab invicem disparamur spatiis, obstante quoque alio chaos immane, quo ego Cordubae positus sub impio Arabum gemam imperio, vos autem Pampilona locati, (15) Christicolae principis tueri meremini dominio, qui semper inter se utrique gravi conflictu certantes, liberum commeantibus 115.0848C| transitum negant; inde est, vel quod non debitum vestrae bonitati dependimus famulatum, vel quod non pio desiderio vestro satisfecimus in transmissione reliquiarum, seu quia non quibuscunque tales tantasque opes committere duximus ratum. Nunc autem, quia, Deo dispensante, Donus (16) Galindo Enniconis ad propria remeans, suos revisere fines exoptat, per ipsum vobis praefati martyris reliquias destinavimus. Sed et sancti Aciscli, quas a nobis non postulastis, transmisimus, ut vos sponsionis vestrae votum feliciter adimplentes, (17) eorum beatae memoriae construendo basilicam, nobis Deo fautore propter hanc obedientiam patrocinium illorum occurrat ad veniam, Christo vobis omnia repensante atque donante, quae in nobis egistis, et quae erga 115.0848D| nos operati estis; quem vestrum in nos olim exhibitum non latet obsequium, et pia remuneratione centuplicatum vobis valet rependere commodum, qui dixit: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, 115.0849A| me spernit; et qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 40, 41). Cuncta tibi, Pater, reposita sunt coram Domino. Omnia apud illum, quae piis laboribus tuis debentur, salva et incolumia perseverant, recipienda ab eo tempore necessario cum justus judex advenerit, unicuique reddere pro qualitate laborum, aut praemium aut supplicium.

10.

Denique, beatissime Pater, nolumus vos ignorare tribulationem nostram, quam his diebus nostro praepediente deliquio sustinemus, ut solito nos propensius orationum clypeo defendentes, vestrae intercessionis irrepudiabili merito, quod multum apud Dominum valere confidimus, e profundo 115.0849B| taediorum labyrintho erui mereamur. Etenim anno praesenti, qui est aera octingentesima octuagesima nona, exardescens saevus adversus Dei Ecclesiam furor tyrannicus omnia subvertit, cuncta vastavit, universa dispersit, retrudens carcere episcopos, presbyteros, abbates, Levitas, et omnem clerum, et quoscunque illa tempestate capere potuit, ferro devinctos, quasi mortuos saeculi subterraneis specubus immersit. Inter quos ego ille peccator amabilis vester devinctus sum, et una pariter omnes horridos ergastulorum luimus squalores. Viduavit Ecclesiam sacro ministerio, privavit oraculo, alienavit officio, et non est in hoc tempore nobis oblatio, neque sacrificium, neque incensum, neque locus primitiarum, quo possimus placare Dominum 115.0849C| nostrum; sed in anima contrita et in spiritu humilitatis reddimus Christo vota laudationis, ita ut a conventu desinente psalmodiae cantu, resonent penetralia carceris murmure sancto hymnorum. Quae omnia prudenti relatione domnus Galindo vobis enucleatim poterit enarrare; quia nos partim moerore depressi, partim fastidium impolitae orationis vitantes, suis limitibus schedulam coarctavimus, ne in modum commentarii brevitas transiret epistolaris.

11.

Propter futurarum autem generationum saecula illustranda, et ut expertes nostrarum tribulationum et aerumnarum non fierent, saltim vel pauca e plurimis perstringamus. Quidam enim presbyterorum, diaconorum, monachorum, virginum, et laicorum 115.0849D| repentino zelo divinitatis armati, in forum descendentes, 115.0850A| hostem fidei repulerunt, detestantes atque maledicentes nefandum et scelerosum ipsorum vatem Mahomat; et hoc modo contra eum animosum spiritum erigentes, testimonium protulerunt: « Virum hunc, quem vos summa veneratione excolitis, et cujus sectam praestigiosam, instinctu daemoniorum elicitam tanto honore suscipitis, magum, adulterum, et mendacem esse cognovimus, ejusque credulos aeternae perditionis laqueis mancipandos confitemur. Quare ergo vos, cum sitis homines prudentissimi, talibus sacrilegiis communicatis, et non potius Evangelicam veritatem intenditis? »

12.

Haec et his similia, prout Spiritus dabat eloqui eis, in conspectu regum et principum confitentes, omnes gladio vindice interempti sunt. Quorum decisa 115.0850B| corpora stipitibus suspendentes post aliquot dies igne cremarunt, eorumque cineres fluvialibus aquis perdendos merserunt, pleraque vero inhumata prae foribus palatii relinquentes, volucribus canibusque devoranda exposuerunt, adhibitis custodiis militum, ne quis Christianorum, intuitu humanitatis, carnibus nudata cadavera sepeliret, sicut scriptum est: Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum velut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 2, 3). Quorum nomina diesque allisionum in fine epistolae digeremus. Hujus rei causa nos devincti manemus, propter hoc compediti existimus: nostro deputantes instinctui, nostraeque informationi ascribentes 115.0850C| quidquid illi divinitus illustrati egerunt. Unde, quaesumus ut suffragia orationum vestrarum in defensionem nostram adhibeatis, nostrumque carcerem omnibus monasteriis vestris innotescere faciatis, et ut proni pia exoratione invigilent jubeatis; ita post peractum luctamen mundi de aeterno praemio exsultetis.

13.

Sane salutationum officia, quae dudum, alias proferendo, omisimus, nunc cernua mente persolvimus vosque feliciori serie temporum vigere exposcimus. Petentes ut, salva honoris vestri reverentia, non dedignemini nobis salutare amabiles et charissimos patres nostros, id est Fortunium Legerensis monasterii abbatem, cum omni collegio suo, Athilium Cellensis monasterii abbatem, cum 115.0850D| omni collegio suo, Odoarium Serasiensis monasterii 115.0851A| abbatem, cum toto agmine suo, Scemenum Igalensis monasterii abbatem, cum omni collegio suo, Dadilanem Hurdaspalensis monasterii abbatem, cum omni collegio suo. Salutamus etiam caeteros patres, quos in peregrinatione nostra tutores et consolatores habuimus, omnemque scholam dominicam in osculo sancto.

In nomine Domini, regnante in perpetuum Domino Jesu Christo, anno Incarnationis ejus octingentesimo quinquagesimo, aera octingentesima octuagesima octava, decimo quarto Kalendas Maias, Per fectus presbyter occubuit.

Sequenti vero anno, qui nunc est, aera octingentesima octuagesima nona, tertio Nonas Junias, Isaac monachus decidit, post quem Sancio Laycus 115.0851B| de oppido Albensi, Nonas Junias, in hac ipsa aera, martyriali obitu triumphavit.

Deinde Petrus presbyter, Walabonsus diaconus, 115.0852A| Sabinianus, Wistremundus, Habentius, et Jeremias monachi, uno die unaque hora, septimo Idus Junias, in aera supradicta interempti sunt.

Sisenandus vero diaconus decimo septimo Kalendas Augustas eadem aera prostratus est.

Paulus diaconus decimo tertio Kalendas Augustas, aera qua supra, allisus est.

Theodemirus monachus, octavo Kalendas Augustas, eadem aera, occisus est.

Isti sunt qui tradiderunt corpora sua in morte propter testimonium veritatis, ut in aeternum viverent. Siquidem et duas virgines Christi Floram et Mariam, nobiscum ob eamdem professionem nunc in ergastulum detruserunt, et quotidie de interitu comminantur.

115.0852B| Data decimo septimo Kalendas Decembris per Galindum Enniconis virum illustrem, aera octingentesima octuagesima nona.