Migne Patrologia Latina Tomus 96
Epistolae (Elipandus Toletanus), J. P. Migne
EPISTOLA PRIMA. AD MIGETIUM HAERETICUM. (0859A)
1. Epistolam tuam, modulo libellari aptatam, de tumulo cordis tui horrifico exortam, de cineroso pectoris tui sepulcro prolatam, non voce interrogantis, sed imperio docentis scriptam, olim suscepimus relegendam. Vidimus, inquam, vidimus, et irrisimus fatuam et insipientem cordis tui amentiam: Vidimus, et risui dignam reputavimus sensus tui ignaviam. Inibi prospeximus quia ille per os tuum locutus est, qui dixit: Ero spiritus mendax in ore prophetarum illius. Ibi procul dubio vidimus quia tu es ille de quo Psalmista ait: Verba oris ejus iniquitas et dolus, noluit intelligere ut bene ageret: iniquitatem meditatus est in cubili suo. Et iterum (0859B)de quibus alibi Propheta ait: Docuerunt linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt.
2. Verumtamen antequam ad nos scripta vesaniae tuae perlata fuissent: antequam odor verborum tuorum, nobis fetidissimus, aspirasset, rumore percurrente vulgi insipientis, nonnulla de te recta esse credebamus; postquam tamen stultitiae naenias vidimus, statim non solum nos, sed et omnis status catholicae fidei te et omnem fetoris tui doctrinam exhorruimus, et perpetuo anathemate feriendam damnabimus. Revera quia dignum est ut eos quos Dei Filius per praevenientem gratiam de sepulcris haereseorum nullomodo suscitat, discipuli ejus non solum nequaquam eos solvere non praesumant, sed (0859C)etiam profundo anathematis sarcofago usquequaque dimergant, ne ulterius talium verborum fetor erumpat, illos discipuli Christi ita oris gladio feriant, ut ulterius non solum resurgere penitus nequeant, verum etiam eradicati funditus pereant, qui unitatem fidei catholicae venenatis assertionibus discindere non formidant. Ideoque ostendere cupientes te erroris tui socios fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum, sanctarum Scripturarum testimoniis in solatium nostri adhibitis, praeeunte nobis Filio Dei in columna nubis per diem, et in columna ignis per noctem, armati zelo fidei in occursum tui, ut vere contra hostem Christi, egredere nitimur dicentes: Increpet Dominus in te Satan, et (0859D)increpet in te, qui elegit Jerusalem. Tibi dicitur, Migeti, qui cognominaris Satanas, vade retro. Dignum et justum est ut tali stimulo feriatur, qui contra regulam catholicae fidei superbiae calcaneum elevare conatur, ut hujuscemodi pugione justitiae (0860A)protinus ulciscatur; ne contra canem leviter nos mussitasse videamur; ut conterrita rabies, quae contra sanctum divinae Trinitatis mysterium latrat, auctoritate vocis illico comprimatur. Non enim fomento vini et olei tua jam curanda est aegritudo, sed gladio, ex utraque parte acuto, tua praecidenda est diuturna putredo. Prius quidem turrem superbiae tuae ariete justitiae elidere nitimur, ne umbra erroris ejus exitiabili morbo fidelibus impendatur. Prius amentiae tuae fabricam rationis lapide evertere conamur, ne munimentum defensionis insipientibus praebere conetur: in eo scilicet quod non interrogantis, sed prius docentis arripueris officium, cum ipse Dominus et Redemptor e contrario, humilitatis exhibens formam, non prius in templo docens, sed (0860B)interrogans voluit inveniri. Unde et beatus Gregorius recti itineris callem pergere cupientibus insinuans, dicit: « Nulla res absque magistro doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. » Et iterum alibi: « Quasi enim quoddam nutrimentum verbi est censura silentii: Et recte per crescentem quoque gratiam sermonem doctrinae accipit, qui ordinate ante per humilitatem tacet. Hinc enim per Salomonem dicitur: Tempus tacendi, et tempus loquendi. Non enim ait: Tempus loquendi, et tempus tacendi; sed prius tacendi praemisit, et postmodum subdidit loquendi. » Beatus quoque Efren, te et similes tuos praevidens, ita locutus est dicens: « Etenim qui venit institui, antequam instituatur, jam alios instituere cupit, et docere antequam discat. (0860C)Priusquam erudiatur, promulgare vult legem: et antequam noscat ordinem syllabarum, philosophari incipiet. Priusquam subjiciatur pro salute animae suae, vult habere subjectos: et antequam seniorum jussis obtemperet, arripiet jubentis officium: et antequam ratione et virtute discretionis instruatur, instruere alios ac monere usurpat. Ideoque dignum est ut iste talis magister mendacii existat, qui discipulus veritatis esse recusat, et doctor erroris appareat, qui docentis imperium, fronte proterva, assumere non formidat. »
3. Quod autem in principio schedulae tuae fetidissimae tres personas corporeas in Divinitate esse protestaris, dicendo: quod Patris persona specialiter (0860D)David esse credatur, eo quod ipse de semetipso dicat, Eructavit cor meum verbum bonum; et iterum de ipso David credatur esse dictum, Non derelinques animam meam in inferno, neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Et iterum persona Filii Dei asseris (0861A)quod ea sit secunda in Trinitate persona, quae assumpta est de Virgine, affirmando voce apostolica dicens: Qui factus est de semine David secundum carnem. Tertia vero persona Spiritus sancti Paulum apostolum esse dicis, protestando quod de eo Psalmista dicat: Spiritus oris ejus omnis virtus eorum: et quia Christus Dei Filius de eo dicat: Spiritus, qui a Patre meo procedit, ille vos docebit omnem veritatem. Haec omnia supradictus ille spiritus erroris mendacio plenus, per os tuum mendaciter locutus est. Recte etenim de te, et sociis tuis idem Paulus apostolus locutus est dicens: Quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, nescientes quae loquuntur, neque de quibus affirmant. De quibus etiam beatus Isidorus, doctor egregius, in (0861B)suis dogmatibus ita loquitur dicens: « Scripturas haeretici sano sensu non sentiunt. Ideo eas ad errorem pravae intelligentiae perducunt, neque semetipsos earum sensibus subdunt, sed eas perverse ad errorem proprium pertrahunt. » Et iterum: « Haeretici ingenti studio mendacia sua defendunt, et labore vehementi, ne ad unitatem Ecclesiae veniant dehortantur. » Certe si non est ita quod proferimus, quomodo potest fieri ut Dei Patris persona David esse credatur, eo quod dicat: Eructavit cor meum verbum bonum, cum ipse David proprie de semetipso dicat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea? et iterum: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante faciem meam est semper. Et alibi: Ego sum qui peccavi, ego inique egi. (0861C)Et iterum quod asseris quia de semetipso dixit David: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem; si ita est, ergo de semetipso locutus est dicens: Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Et iterum: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et iterum: Dederunt in esca mea fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Certe si ipse est David persona Dei Patris, eo quod dixit, Eructavit cor meum verbum bonum, ergo ipse est Pater Filii Dei secundum divinitatem, qui dixit ad Filium: Ego hodie genui te. Si ipse David est persona Dei Patris, ergo ipse est qui dixit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et iterum: Ego sum Deus, et non est alius praeter me. Et si ita est ut asseris, quia de David (0861D)dictum est: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem, quomodo e contrario Petrus apostolus dixit: Quia David, et sepultus est, et sepulcrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem, et caro ejus vidit corruptionem.
4. De Filii namque persona quod dicis, eo quod ea sit secunda in Trinitate persona quae facta est ex semine David secundum carnem, et non ea quae genita est a Patre: si ita ut tua delirat insania, ergo Filius Dei de matre tantum exortus, quod dici (0862A)nefas est, et non de Patre genitus est sine initio. Cum in sancta Trinitate nihil credatur esse corporeum, nihil majus aut minus, quomodo formam illam servilem secundam in Trinitate asseris personam, cum ipse Filius Dei secundum eam formam qua minor est Patre, per semetipsum testatur dicens: Pater major me est. Et de qua forma vox Patris per Prophetam loquitur dicens: Ecce intelligit servus meus, et exaltabitur, et elevabitur, et caetera. Et post aliqua: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente.
5. De tertia vero persona Spiritus sancti quod dicis, eo quod Paulus sit, dicendo quod de eo Scriptura dicat: Spiritus oris ejus omnis virtus eorum; et iterum eo quod ipse de semetipso loquatur dicens: (0862B)Non ab homine, neque per hominem, sed per Deum Patrem et per Jesum Christum, ideo dicis quia Paulus quod est Spiritus sanctus, a Patre Filioque procedit. Si ita est accipiendum ut tua insania delirat, ergo ipse Paulus est Spiritus sanctus de quo alibi dicit: Spiritus Domini ferebatur super aquas. Si Paulus est, ut asseris, persona Spiritus sancti, quae a Patre Filioque procedit, ergo ipse est qui in specie columbae super baptizatum Dominum in Jordane descendit: iterum, qui in specie ignis super capita discipulorum apparuit. Ipse ergo Paulus, quem cum Patre et Filio adorandum et glorificandum esse praecipimur, ipse est iterum de quo Dominus dixit: Cum abiero, Paracletus veniet ad vos. Sed quomodo errori tuo consentiendum est, cum ipse Dominus de Spiritu sancto (0862C)dicat: Quia spiritus carnem et ossa non habet. Quis aliquando spiritum corporeum et visibilem esse dixit? Quomodo fatuitati tuae credendum est, ut de Paulo ea quae asseris profecta esse credantur, cum de eo Scriptura dicat: Benjamin lupus rapax mane comedat praedam, et ad vesperam dividet spolia? Quomodo quod tu asseris verissime accipiendum est, cum ipse Dominus eidem Paulo dixerit: Saule, Saule, quid me persequeris? Frustra insanisti contra nomen meum, et lapidasti Stephanum martyrem meum: ego te faciam servum meum. Quod dicis quia Paulus personam distinguit in se manere Spiritus sancti, cum ipse dicat: Ego sum minimus omnium apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Quomodo ipse (0862D)Paulus persona Spiritus sancti, cum ipse cum Barnaba Lycaoniam veniens, et ob miraculi admirationem unum ex eis vocarent Jovem, alium vero Mercurium, et eis quasi diis fatui homines vellent sacrificare, respondit dicens: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus similes vobis homines. . . .. . . . . ne sibi immolarent. Si ipse est Spiritus sanctus, quare tanta in passionibus sustulit? quare ad ultimum gladio percussus occubuit? Ergo (quod dicere quoque scelus est) Spiritus sanctus mortem (0863A)pertulit et sepulcrum. Agnosce, miser, quanta falsa de ventre tuo loquaris; agnosce, haeretice, quanta mala de ore tuo protuleris canceroso. Agnoscat plebs illa de massa perditionis effecta, quae tuis erroribus consentiens noscitur esse decepta; agnoscat plebs illa, quae Dei misericordia praeventa tuis erroribus nequaquam consentiens, dextera Domini ab hujus haereticae pravitatis barathro cernitur esse erepta. Nullus in haereticis tibi aequalis, nullus tibi sodalis: quanto cunctis novissimus, tanto omnium haereticorum veneno refertus: omnium haereticorum coeno lethali inebriatus: aperte Antichristus dignosceris esse missus.
6. Dic nobis, omnium haereticorum spurcitia saginate, quis aliquando de sanctis doctoribus ita, ut (0863B)tu asseris, Trinitatem sanctam credere docuit? Quod concilium fuit ut ita discretiones personarum, ut tu distinguis, sanctae Ecclesiae catholicae tenendum instituit? Nos vero e contrario, sive omnes, qui recta de Deo sentiunt, qui recta sapiunt, secundum traditiones Patrum, quorum est non carneus, sed spiritualis intellectus, et sermo sapientiae sale conditus, ita credimus quod ea sit persona Dei Patris omnipotentis, quae nulli homini consimilis est, vel aequalis; qui omnem creaturam exsuperat potentia suae majestatis; quae dixit ad Filium: Ego hodie genui te. Et iterum: Ex utero ante luciferum genui te, id est ex illa intima et ineffabili Divinitatis substantia produxi te. Et iterum: Eructavit cor meum verbum bonum; de quo alibi Propheta: Verbo Domini (0863C)coeli facti sunt. Et per alium prophetam: Egredietur de ore meo justitiae verbum; de quo evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et qui iterum dicit ad Filium: Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Et de quo iterum propheta: Haec dicit Dominus Christo meo Domino, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur. Et qui iterum ad Moysem loquitur dicens: Ecce ego mitto angelum meum qui praecedat et custodiat te in via, et est nomen meum in illo.
7. Personam vero Filii non eam esse quam tu asseris Patri et Spiritui sancto aequalem esse, quae facta est ex semine David secundum carnem in novissimo tempore; sed eam quae genita est a Deo Patre, (0863D)sine initio temporis, quae ante assumptionem carnis dixit per Prophetam: Ante colles ego parturiebar, adhuc terram non fecerat, quando parabat coelos aderam, dum vallaret mari terminum, et legem poneret aquis, ego eram. Et iterum: Ante omnem creaturam ego ex ore Altissimi processi; priusquam in planitie prosterneret montes, ego eram apud ipsum componens omnia; ego eram, cui Pater congaudebat. Post assumptionem vero carnis, non eam quam tu asseris, secundum carnem, de qua ipse dicit: Pater major me est; sed eam de qua ipse dicit: Ego et (0864A)Pater unum sumus. Et iterum: Ego in Patre, et Pater in me est.
8. Spiritus sancti quoque personam non Pauli credimus esse, cui datum est ut aliquando de malo efficeretur bonus, sed eum qui sine immutatione sui naturaliter semper est bonus; de quo dicit Scriptura: Spiritum tuum bonum dedisti eis, Domine, qui doceret eos; et alibi: Misisti Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Et iterum: Spiritum tuum ne auferas a me. Et alius propheta: Spiritus Domini super me; propter quod unxit me praedicare pacem populis.
9. Ecce tres personas, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, spirituales, incorporeas, indivisas, inconfusas, coessentiales, consubstantiales, coaeternas in una (0864B)divinitate, et potestate, et majestate: sine initio, sine fine, semper manentes; de quibus propheta, ter vocabulo repetito, trinitatem personarum in una deitate consistentem insinuans dicit: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Sabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria ejus. Quod vero Paulus in exordio sui, Benjamin lupus rapax, in extremo vas electionis sit effectus, hoc ipse, ut (quod supra jam fati sumus) testatur dicens: Benjamin lupus, mane comedet praedam, et ad vesperam dividet spolia. Quibus profecto dictis, ut ait beatus Gregorius, Apostolus designatur, de Benjamin stirpe progenitus, qui mane praedam comedit, quia in primordiis suis, fideles, quos potuit, rapiens, crudelitati propriae satisfecit; vespere spolia dividit, quia fidelis postmodum factus fidelibus sacra (0864C)eloquia exponenda tribuit.
10. De sacerdotibus vero quod asseris, cur se pronuntient peccatores, si vere sancti sunt? aut si certe se peccatores esse fatentur, quare ad ministerium accedere praesumunt; eo quod ipse Dominus dicat: Estote sancti, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Si talia dixerimus erit unusquisque nostrum similis tui mendax. Poteramus siquidem, et nos ita proferre, quod absit, si spiritus ille erroris, qui in te est, interiora nostra docuisset; sed quia ille nobiscum adest, qui dixit: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite quia servi inutiles sumus; ideo veraciter cum propheta clamamus: Facti sumus immundi omnes nos, quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Et iterum: (0864D)Peccavimus, inique egimus: recedentes a te, en deliquimus in omnibus. Et cum Apostolo iterum: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si vero confiteamur peccata nostra, fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Tu quoque qua temeritate te sanctum esse pronuntias, cum Scriptura dicat: Quis gloriabitur purum se habere cor? aut quis audebit dicere mundum se esse peccato? Et iterum: Nemo mundus a sorde, nec unus quidem, etiam si unius fuerit diei vita ejus super terram. (0865A)Quis est enim hominum sine querela, aut quis poterit justus esse qui natus est ex muliere? Nam si nec coeli non sunt mundi in conspectu Domini, quanto magis exsecrabilis et immundus vir? Et iterum sancti Patres in suis dogmatibus: Nullus sanctus et justus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse justus, vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae viribus, sed propositi adjumento per gratiam acquirimus sanctitatem: et ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in veritate habent quod plangant, et si non reprehensione conscientiae, certe mobilitate et mutabilitate conditionis humanae. Iterum beatus Fulgentius Petro Hierosolymam pergenti, ita praecipit dicens: Firmissime tene, et nullatenus dubites etiam (0865B)justos atque sanctos homines, exceptis his qui baptizati parvuli sunt, sine peccato hic neminem vivere posse, semperque omni homini, et peccata sua usque in finem vitae praesentis eleemosynis diluere, et remissionem humiliter a Deo veraciter postulare. Beatus igitur Joannes Chrysostomus ita confitetur dicens: Nullus est nostrum a peccato alienus, sicut nullus potest esse inter mortuos liber. Ut autem adhuc amplius aliquid dicam: nos quoque ipsi, qui in Ecclesiarum munere tenere videmur apicem dignitatis, et sacris sedibus illustramur: nos, inquam, ipsi principes sacerdotum, et magistri populorum, atque doctores, variis errorum circumdamur agminibus, vitiis frequenter subdimur. Nonnunquam etiam delicatorum labe maculamur; sed (0865C)tamen misericordis Domini clementiam intuemur, de cujus bonitate minime dubitamus. Tanta enim ejus erga homines est liberalitas, ut ubi abundaverit peccatum, illic major gratia exabundet. Tu quoque ipse, qui de sanctitate gloriaris, et te alienum a peccato esse dicis, aperte datur intelligi quia si tempore illo praesentaliter adfuisses quo Dominus et Redemptor, digito in terra scribens, de muliere illa in adulterio deprehensa Judaeis diceret: Si quis vestrum est sine peccato mittat lapidem super eam, poteras tu ipse homicidii crimen prius incurrere, qui te jam a peccato extraneum dicis esse. Cui ergo te similem dixerimus, nisi qui dixit: Ponam sedem meam ab Aquilone, et ero similis Altissimo? Cui ergo tu similis (0865D)es nisi Pharisaeo illi qui apud semetipsum agebat dicens: Domine, non sum ego sicut caeteri homines, raptores, adulteri, et caetera? Cur non recordaris, infelix, quid beatus Gregorius de talibus memoret dicens: Apostatae angelo similis efficitur, quando homo homini similis esse dedignatur. 11. Quod autem de escis et stercore ventris disputare conaris, contra sententiam Domini, qui dixit: Nihil coinquinat quod in ore ingreditur, excepta hominis carne, sed illud coinquinat nominem quod de ore egreditur. Tu e contrario de cordis tui sanguineo intellectu asseris quod cibus (0866A)infidelium polluat mentes fidelium; cum etiam Apostolus dicat: Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum. Et quod cum peccatoribus cibum sumere renuas, te ipso sanctiorem Domino et Redemptore nostro existimans, et jam sine peccati macula, arrogantiae spiritu elevans, cum ipse Dei Filius, medicina coelestis et vita mortuorum, cum publicanis, et peccatoribus saepe legitur combibisse: nec tamen omnes ab errore viae suae conversos fuisse beato Augustino attestante, qui dicit: Ecce omnes admirabantur, nec tamen omnes convertebantur: omnibus quidem erat in verbis Domini admiratio, nec tamen omnibus in factis ejus credulitatis inerat plenitudo; nam et ipse Dominus in Evangelio (0866B)de semetipso dicit: Venit Joannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis, Daemonium habet; venit Filius hominis manducans, et bibens et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. Sed ut adhuc omnem dubitationem a fidelibus auferret Apostolus, sic alibi dicit: Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Non enim in Christianis qualitas cibi, sed superfluitas damnatur, neque ab omnia, sed anima oportet abstinere; quia juxta Apostoli vocem, non est regnum Dei esca et potus; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto: Esca enim ventri, et venter escis, Deus autem (0866C)et hunc et haec destruet. Beatus Hieronymus namque in Exposito Epistolae ad Romanos sic loquitur dicens: Neque enim cibi, quos Deus creavit, aut ignoranter aut simpliciter sumpti, communem facere poterunt hominem aut immundum. Beatus iterum Gregorius in Exposito Ezechielis ita confirmat dicens: Magna enim est virtus abstinentiae, sed si quis ita ab alimentis abstineat ut caeteros in cibo dijudicet, alimenta eadem, quae Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione, fidelibus etiam damnet, quid huic virtus abstinentiae facta est, nisi laqueus culpae? 12. Quod vero asseris quia in sola Roma sit potestas Dei, in qua Christus habitat, contrarius (0866D)Prophetae oraculo, qui dicit: Dominabitur a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos orbis terrae: et quia ipsa sit tantum Ecclesia catholica, ubi omnes sancti sint, absque macula et ruga; et quia de ea sola dicatur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: Et quia non intrabit in ea aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium: et quia ipsa est Jerusalem nova, quam vidit Joannes descendentem de coelo. Haec omnia amens ille spiritus, et imprudentiae tuae intellectus te ista intelligere docuit. Nos vero e contrario non de sola (0867A)Roma Dominum Petro dixisse credimus: Tu es Petrus, scilicet firmitas fidei, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; sed de universali Ecclesia catholica per universum orbem terrarum in pace diffusa; de qua ipse Dominus testatur dicens: Venient ab oriente et ab occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob, in regno coelorum. Nam quod asseris quia ipsa est Ecclesia sine macula et ruga, et quia non intrabit in ea aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium: si ita est, quare Liberius, ejusdem Ecclesiae pontifex, inter haereticos damnatus est? Cur beatus Gregorius tot sceleratos homines in Roma fuisse protestatur? sed quia in omni Ecclesia mali cum bonis, et reprobi (0867B)cum electis habitant, ipse Dominus testatur dicens: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala; neque enim in illo regno superno, ubi pax summa est, scandalum inveniri potest, sed de praesenti Ecclesia dictum est, ubi, sicut praediximus, veluti in arca Noe, non solum homines, sed et bestiae fuisse noscuntur, ita intra sinum matris Ecclesiae mali cum bonis habitare non est dubium, donec in fine saeculi triticum recondatur in horreum Domini, zizaniae vero fasciculos comburantur igne inexstinguibili. 13. Quod vero Romam ipsam dicis esse Jerusalem novam descendentem de coelo, cui potius credendum est. tibi an Petro apostolo? Nam Petrus eam Babylonem appellat, scribens quibusdam: (0867C)Salutat vos quae est in Babylone Ecclesia. Unde nullo pacto lapides ejusdem urbis, aut moenia civitatis ipsius, juxta quod tua delirat vesania capitis, de coelo descendisse credendum est, quod si fortasse adhuc de sanctis dictum esse existimas, neque hoc accipiendum est, quia sancti ascendunt potius quam descendunt: sed quia Jerusalem visio pacis interpretatur, quid est aliud pacis visio noviter quodammodo descendisse de coelo, nisi sanctae Trinitatis fidei omnibus gentibus ad vitam praedestinatis aperta cognitio, illustrans credentium animas suo sanctae fidei sacramento, et purificans eos regenerationis lavacro. EPISTOLA II. AD FIDELEM ABBATEM. (0867D)(Vide infra ad epistolam Heterii et Beati adversus Elipandum, lib. I.)
EPISTOLA III. AD CAROLUM MAGNUM. Domino inclyto atque glorioso diversarum gentium principium·· in Domino Patre, et Domino Jesu Christo Filio ejus, et Spiritu sancto aeternam salutem. Amen.
1. Celebre ac solemne nomen illud glorificare fautore Deo, veluti jubar aethereum prae cunctis regibus terrae, cujus opinio quasi odor nectareus et nardi (0868A)pistici pretiosus toto pene fragrat in mundo, nostro redolet cordi, e pectoris arcano; cujus ut sospitas divina protegente dextera pro salvatione totius Ecclesiae catholicae diutino conservetur per aevum acclines prostrati humo preces offerimus regi sempiterno. 2. His praedictis, ad notionem servorum tuorum pervenit eo quod Antifrasii Beati fetidi nidoris scripto quorumdam sacerdotum parvipendentium corda suo polluerit veneno; in eo quod Dominum Dei Filium sine tempore unigenitum, et sine adoptione, nunc in fine temporis pro humani generis salvatione atque redemptione plenum et perfectum hominem, praeter delicti contagium, humano generi consimilem, consortem, atque conformem, et cohaeredem, secundum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, evangelistarum (0868B)atque doctorum fidem, de quibus Dominus locutus est: Vos estis lux mundi, et vos estis sal terrae, et qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. . . . . . . nefandus presbyter et pseudo-propheta asseverat Dei Filium in forma servi deitate exinanita, nequaquam ex utero Virginis carnis assumpsisse adoptionem. Contra cujus vesaniam nos indigni et exigui juxta tenuitatem nostri sensus sacerdotibus vestro regimini subditis epistolam relegendam atque tractandam, et vestris sacris obtutibus praesentandam direximus, poscentes vos per eum qui pro te in crucem manus innoxias extendit, et pro te sanguinem pretiosum effudit, et pro te mortem pertulit et sepulcrum et ad liberandos electos ad infernum descendit, et pro te resurgens tibi viam ad coelos revertendi, (0868C)scilicet ad coelestem patriam, demonstravit, ut per te ipsum arbiter redeas, et inter Felicem episcopum, quem novimus ab ineunte aetate in Dei servitio proximum partis nostrae defensorem, et eos qui sacrilegum et carnis flagitio saginatum, jam dictum Antifrasium Beatum defendunt, casto et salubri judicio dirimas, et absque adulationis oleo, aequo pondere sententiam promas. Ita Dominus Dei Filius colla gentium barbarorum, et omnium tibi superborum, imperio potestatis vestrae subjiciat, et dentes eorum acrius conterat, et gloriam eorum qui tibi contradicunt in pulverem redigat. Equidem erant adhuc aliqua necessaria quae culmini vestro Deo praesule sublimato, stylo percurrente vobis insinuaremus, sed temporis angustia praepediti, quod verbo explicare (0868D)nequivimus, epistolae gerulo vobis insinuandum in ore posuimus. Iterum nimio dolore contriti sententiam Domini tibi nequaquam incognitam ad memoriam reducimus, quia dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Et illud quod mulierem in adulterio deprehensam, et de lapidibus Judaeorum liberavit, et ne delictum iteraret admonuit. 3. Idcirco veluti prostrati coram tuis obtutibus cum lacrymis poscimus ut famulum tuum Felicem in proprio honore restaures, et pastorem gregi a lupis (0869A)rapacibus disperso reformes. Reminiscens et illud quod omnipotens Deus a vobis longe efficiat de Constantino imperatore, qui dum esset idololatriae cultor, per beatum Sylvestrium factus est Christianus, postea per serpentem sororem suam sanctorum trecentorum decem et octo sententiam refutans in Ariano dogmate conversus, et ad infernum flenda ruina dimersus, diem clausit extremum. De quo beatus Isidorus dicit: Eu proh dolor! bono usus principio, et fine malo! Unde itidem petimus ut fetidissimi Antifrasii Beati doctrinam, qui Dei Filium veram de Virgine, praeter peccatum, carnem nostrae similem assumpsisse denegat, de regno tuo aboleas, et catholicam fidem enucleato sermone, populo tibi subdito tenendam praecipias.(0869B) 4. Sed et illud pavendum est piissime et nobis vernule Domine, ne fortasse ubi Deo praesule merito vestro visibilis gentilium non est ingressa potestas, hostis antiqui, quod absit, invisibiliter dominetur exsecranda calamitas, quae et multarum animarum perditionem per Antifrasium saepe dictum Beatum carnis lasciviae deditum, sibi acquirat, et ad infernum ignis aeterni incendio exurenda secum perducat. Pertractet et ruminet illud sacri pectoris vestri arcanum quod vere Deo sit placitum, et in conspectu ejus redoleat operis vestri incensum, et thymiamatis flagret boni odoris holocaustum. Reminiscatur et illud charitas vestra quod Petrus princeps apostolorum cum in gentibus circumcisionem fieri ordinaret a juniore Paulo, non absconse, sed publice reprehensus (0869C)esse dignoscitur, dicens: Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non Judaice vivis, quomodo gentes cogis judaizare? Cujus sententiam praedictus apostolorum princeps, rationi concordans et veritatis amicus, non contempsit, sed illico acquievit, recolens quod scriptum est: Si juniori revelatum fuerit, senior taceat: et, Proximus ille Deo est qui scit ratione tacere. Nam et omnipotens Deus aliquando sententiam suam mutat, consilium vero nunquam. Sicut de Ezechia factum est. Cur ista dixerim, porro doctus intelliget. Sed et illud, consilium multorum ne contempseris unus. Scilicet tantorum venerabilium Patrum de adoptione carnis Christi sententias ne reprobes solus. Nam dicitur quod terrore potestatis multos, non justitia, (0869D)convincas. Doleat pietati vestrae idem fetidus Beatus post conversionem iterum atque iterum ad thorum scorti reversus se glorietur, et in universas partes scribat, et gloriosum principem per suam doctrinam horribilem, et ab errore conversum, et in fide catholica confirmatum. Sed et opinio inutilis in gentibus divulgata est, quod credi nefas est, eo quod more gentilium Christum negaveris Dei Patris esse Filium. His explosis petimus ut clam nos reciprocatus sermo vester illustret, qui nos laetificet, et oratio servorum tuorum imperii vestri culmen exaltet. Amen. EPISTOLA IV. AD ALBINUM. (0870A) 1. Reverentissimo fratri Albino diacono non Christi ministro, sed Antiphrasi Beati fetidissimi discipulo, tempore gloriosi principis in finibus Austriae exorto, novo Ario, sanctorum venerabilium Patrum, Ambrosii, Augustini, Isidori, Hieronymi, doctrinis contrario, si converterit ab errore viae suae, a Domino aeternam salutem; et si noluerit, aeternam damnationem. Epistolam tuam a rectae fidei tramite deviam, nitore sulfureo horrificam, superstitioso sermone scriptam, exeunte Julio, accepimus relegendam. Vidimus, inquam, vidimus, quia non spiritus ille, qui super capita discipulorum post ascensionem Domini ut loquerentur magnalia Dei, per te locutus est: sed (0870B)ille qui dixit, Ero spiritus mendax, more prophetarum ejus. Ipse tamen Dei Filius, qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum, qui fortes scilicet ad praemium vocat, et eorum vice debiles ad certamina roborat: qui illos suscipiendo remunerat, et istis laborum vires, quibus subsistere valeant, subministrat, det in ore meo verbum veritatis, et bene sonantem, et responsum inediae meae mulceat auditum Ecclesiae catholicae in Christi nomine constitutae.
2. Quod vero asseris nullam carnis adoptionem in Filio Dei secundum formam servi de gloriosa Dei Virgine suscepisse, non vera persequeris, sed mendacio plenus esse ostenderis, sicut et magister tuus Antiphrasius Beatus Antichristi discipulus, carnis immunditia fetidus, et ab altario Dei extraneus, (0870C)pseudo Christus et pseudo propheta. De illo enim dicit doctor egregius beatus Gregorius: Perdidit auctoritatem docendi cujus sermo opere destruitur. Tu vero, charissime frater, vide ne, quod absit, de te sit scriptum: De radice colubri egressus est regulus, et de foramine aspidis egressus est basiliscus, id est, Albinus, nigredine teterrimus. Vide ne fortasse non sis particeps levitae Stephano, qui se dicit coelos apertos videre, et Jesum stantem a dextris Dei Patris: sed cum Nicolao, cujus facta idem Dei Filius se odisse testatur. Et iterum, vide ne non sis similis levitae Vincentio, sed similis Datiano, qui eumdem levitam consecravit martyrio. 3. Et iterum, vide ne tu sis similis Rufino, qui (0870D)beatum Felicem martyrem ferinis actibus cultor idololatriae exstitit, sicut et tu persequeris alium Felicem confessorem, quem novimus ab ineunte aetate charitate summum, pudicum et moribus ornatum, quem tu persequeris in montibus et in speluncis, et in cavernis terrae latitantem. Vide ne tu sis, de quo Propheta dicit: Fatuus fatua loquitur, et cor ejus vana intelliget. Et iterum: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent, laboraverunt. Et Apostolus: Animalis homo non percipit quae sunt spiritus Dei. Psalmista quoque ait: Destrue inimicum et (0871A)defensorem. Inimicus et defensor esse dignosceris, quia dum deitatem Filii Dei vindicare ostenderis ante saecula ex Patre geniti, humanitatem ejus de utero Virginis susceptam in fine temporis negare videris, oblitus sententiam Domini, qua haesitantibus discipulis dicit: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae scripta sunt in lege et prophetis! Nonne sic oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et Apostolus: O stulti Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire? 4. Quod dicis in scripto tuo quia ipse solus cum paucis in ea credulitate, quam omnis Hispania retinet, memento Dominum dixisse: Lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, (0871B)et pauci sunt qui inveniunt eam. Memento Dominum dixisse quod Lazarus pauper ulceribus plenus jacebat ad januam divitis, cupiens saturari de micis quae cadebant de divitis mensa, et nemo illi dabat; sed canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Contigit autem ut uterque uno die moreretur. Lazarus deportatus est ab angelis in sinu Abrahae. Dives vero sepultus est in inferno, quaerens de digito Lazari guttam, qui non dederat micam. 5. Vide ne tu sis ex illis qui viginti millia servorum habere dignosceris, et ideo divitiis inflatus sapientia tua, quae non est desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Memento Dominum dixisse: Ubi fuerint duo vel tres in nomine meo congregati, et ego in medio eorum, sicut est Felix confessor et socii ejus. (0871C)Memento quid Scriptura dicat: Nonne Deus pauperes elegit in mundo, divites in fide, et haeredes regni? Memento quod Psalmista dicat: Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Et iterum: Divitiae si fluant, nolite cor apponere. Et iterum: Thesaurizat, et ignorat cur congreget ea. Sed et illud huic operi connectendum esse putavi, quod Deus Pater servo suo David locutus est dicens: Cum dormieris cum Patribus tuis, suscitabo de lumbis tuis qui sedeat super thronum Israel. Ego ero ei in Patrem, et ipse erit mihi in filium. Et iterum: Radix Jesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Ecce ipse Filius Dei secundum formam servi quam (0871D)assumpsit ex Virgine, in qua minor est Patre, et non est genere, sed adoptione, adoptivus Dei primogenitus in multis fratribus secundum Apostolum. Quare non dicatur adoptivus qui ita totus est in nostris sicut totus est in suis, praeter delictum? Ecce Joachim, cujus filia gloriosa Dei virgo Maria esse dignoscitur, adoptiva esse creditur. Quare non dicatur adoptivus Dominus Jesus Christus de eadem generatus? 6. Memento Dominum dixisse discipulis suis: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. De his etenim sanctis doctoribus, quorum nonnulla testimonia protulimus, propheta dicit: Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. His praedictis, si non recipis tantorum venerabilium sanctorum Patrum testimonium, da mihi testimonium beati (0872A)Athanasii, Hilarii, Ambrosii, Augustini, Isidori, quod nulla adoptio carnis nec vera humanitas in Filio Dei fuerit, consentiam erroribus tuis. Nam sicut magister tuus fetidus et horribilis maculavit Libanam, ita tu regnum regnorum Austriam. Sed desine incassum pendere labia, quae contra Dei mysterium latrant. Vide ne tu sis, quod absit, Beemoth ille, cui montes in alimento deferunt herbas, et cum quo dormis in secreto calami, in locis humectibus. Vide ne tu sis alter Arius, qui Constantinum imperatorem per beatum Sylvestrum Christianum factum, per Arium et mulierem factum haereticum, de quo beatus Isidorus dicit, Heu proh dolor! principio bono, fine malo. Cujus pravitas non solum Gothiam, sed Libyam, et Orientem et Occidentem usque ad tempora divae memoriae (0872B)Recaredi regis suo maculavit veneno. Vide ne tu sis alter Nabuzardan, princeps coquorum, qui destruxit muros Jerusalem. Vide ne tu ipsum facias de glorioso principe Carolo, sicut Arius fecit de Constantino, et lugeat se in saecula saeculorum. 7. Erant et alia multa tibi scribenda, sed oppressione gentis afflicti, non possumus tibi rescribere cuncta. Tu tamen si nolueris audire Moysen, audies Pharaonem. Ipse tamen Moyses dixit, Prophetam suscitabit Dominus Deus de fratribus vestris; ipsum audietis tanquam me. Ecce Moyses adoptivus Filius Dei, dicit sibi similem esse carne, non genere et adoptione, et tu negas Dei Filium de stirpe Abraham, Jesse, et gloriosam Dei Virginem de Joachim de adoptivo filio adoptivam filiam genitam, carnem non (0872C)suscepisse, ut esset adoptivus filius? Sic enim nefandum presbyterum de doctrina nefandi Beati audivi auribus meis dicentem: Christus Jesus in maternis visceribus carnem assumens, non de maternis visceribus trahens, sed carnem sibi novam efficiens. 8. Incipiunt testimonia sanctorum venerabilium Patrum de adoptione in Filio Dei secundum humanitatem, et non secundum divinitatem. Hi sunt de quibus Dominus Jesus Christus locutus est dicens: Vos estis lux mundi, et vos estis sal terrae: quaecunque alligaveritis super terram, ligata erunt, et quae solveritis soluta erunt. Beatus Ambrosius in suis dogmatibus dicit: Nostro usu adoptivus Filius, et verus Filius. Beatus Hieronymus iterum dicit: Hic Filius hominis (0872D)per Dei Filium in Dei Filio esse promeretur, nec adoptio a natura separatur, sed natura cum adoptione conjungitur. Iterum in exposito Apocalyps. Gemma alba adoptio est in Filium Dei. Beatus quoque Augustinus secundum divinitatem dicit, Dei Filius ante saecula ex Patre genitus non est adoptione, sed genere, neque gratia, sed natura, secundum humanitatem dicitur homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit qui est ab illo unicus natus. Beatus quoque Leo papa in suis dogmatibus dicit: Totus in suis, totus in nostris, et secundum divinitatem coruscavit miraculis, et secundum humanitatem carnis subjacuit injuriis. Ecce si ita est totus in suis, procul dubio totus est et in nostris, praeter peccatum, quod non fecit. Ipse Dominus et Redemptor secundum divinitatem (0873A)dicit: Ego et Pater unum sumus; secundum humanitatem dicit, Pater major me est. 9. Beatus quoque Isidorus, jubar Ecclesiae, sidus Hesperiae, doctor Hispaniae, in libro Etymologiarum dicit: Unigenitus autem vocatur secundum divinitatis excellentiam, quia sine fratribus. Primogenitus autem secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae fratres habere dignatus est, quibus esset primogenitus. Et post aliqua dicit: Postquam venit plenitudo temporis propter salutem nostram, formam servi accepit, et factus est hominis filius. Inde quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam servi sequuntur. Quorum (exempli gratia) duo quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. (0873B)Secundum formam Dei de se ipso dixit, Ego et Pater unum sumus; secundum formam servi, Pater major me est. Homines autem minus intelligentes quid pro quid dicatur, ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide. Sic autem Dei Filio conjuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Solus enim homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse. Hinc est quod scribitur: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Filium ergo Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis; non ex suae naturae (0873C)permansione, sed ex nostra susceptione. Nam et Propheta dicit: Miserere, Domine, plebis tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel quem coaequasti primogenito tuo. Aequalitas ista non est in divinitate, sed in sola humanitate, et in carnis adoptione, quam accepit de virgine, ipse unus idemque Deus et homo in duabus naturis et una persona salva divinitate exitium sustulit mortis. 10. Ipse secundum deitatem suam dicit: Potestatem habeo ponendi animam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Ipse secundum humanitatem dicit, Pater mi, in manus tuas commendo spiritum meum. Ipse Deus Dei Filius secundum humanitatem dicit, Deus Deus meus, quare me dereliquisti? Et, Transeat a (0873D)me calix iste, non sicut ego volo, sed sicut tu vis. De ipso Dei Filio vox Patris de coelo discipulis illapsa est, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. De ipso iterum vox Patris, Ecce intelliget servus meus, etc. Et iterum, Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum, illum videlicet septiformi gratia plenum, de quo propheta dicit, Spiritum sapientiae et virtutis, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis. Et replevit eum spiritus timoris Domini. Ecce Deus Pater complacet in Filio, complacet in servo, et displicere poterit in adoptivo? De ipso Dei Filio Psalmista dicit, Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem. Ecce captivus dicitur esse, et quare non dicatur carne (0874A)adoptivus? Ad ipsum Dei Filium vox Patris dicit, Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam; et possessionem tuam, terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos. Et de ipso vox Patris dicit, Ecce ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Et iterum, Ecce ego ante te ambulabo, et montes planos faciam, et seras ferreas confringam, et dabo tibi thesauros occultos, ut scias quoniam Dominus Deus tuus ego sum. Ecce cui dicit Pater, Deus tuus ego sum, non ei, id est, Verbo qui ante saecula ex Patre genitus, sed illi qui in fine temporis de Maria Virgine homo factus est, dicit; de quo Apostolus ait, Factus de muliere, factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Ipse Deus Dei Filius secundum divinitatem, in qua ipse et Pater unum (0874B)sunt dicit: Gloriam meam alteri non dabo. Petere et dare non est aequale: dare domini, petere servi. De quo beatus Isidorus dicit, In forma servi servus, in forma Domini Dominus servi. Nam et Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. De ipso in Evangelio dicitur, Fili David, miserere mei. Et iterum, Dabit tibi Dominus Deus sedem David patris sui. Ecce si secundum humanitatem filius est David, sine dubio de adoptivo et servo Dei Patris, et ipsius Filii et Spiritus sancti adoptivus secundum humanitatem, et servus esse creditur. Adoptivum dicimus in sola forma servitutis humanae, non in gloria vel substantia divinae naturae. Proximus (0874C)ille Deo est, qui scit ratione tacere. Tu vero, frater Albine, vide ne similis sis levitis illis quos in Vetere Testamento memorat dicens: Qui offerentes ignem alienum, divina ultione percussi interierunt. Sicut et tu intromittis doctrinam diabolicam, desuem, illum Antiphrasium Beatum exortum. Eloquia tua exterius videntur esse melliflua, et interius absinthio et felle amariora. Opera justificas, et credulitate condemnas. Oleum tuum murcatum non impinguet caput nostrum 11. Iterum testimonia sanctorum Patrum venerabilium Toleto deservientium in missarum oraculis edita sic dicunt. In missa de Coena Domini: Qui per adoptivi hominis passionem, dum suo non indulget (0874D)corpori, nostro demum, id est iterum, non pepercit. Item in missa de tertia feria Paschae: Respice, Domine, tuorum fidelium multitudinem, quam per adoptionis gratiam Filio tuo facere dignatus es cohaeredem. Item in missa de quinta feria Paschae: Praecessit quidem in adoptione donum, sed adhuc restat in conversatione judicium. Item ibi, Dignum et justum est, salutare nobis atque conveniens, gratias agere, laudes impendere, intelligere munera, vota deferre tibi omnipotens Pater, et Jesu Christo Filio tuo Domino nostro, qui pietati tuae per adoptivi hominis passionem quasi quasdam in praesentis populi acquisitione manubias, cum non exierit e coelo, exhibuerit e triumpho. Item in missa de Ascensione Domini, Hodie Salvator noster per adoptionem carnis (0875A)sedem repetiit deitatis; hodie hominem suum intulit Patri, quem obtulit passioni, hunc exaltans in coelis quem humiliaverat in infernis; is visurus gloriam, qui viderat sepulturam. Item in missa sancti Sperati, Ingeniti Patris Unigenite, Filius Dei Spiritu sancto coaeternus et consubstantialis, qui ab arce sedis aethereae hujus mundi infima petens, adoptivi hominis non horruisti vestimentum sumere carnis, et ad liberationem fidelium non es dedignatus in forma servi, salva divinitate, in statera appendere crucis, et perferre exitium sustulit mortis. Item in missa defunctorum, Domine Jesu Christe, qui vera es vita credentium, tibi pro defunctis fidelibus sacrificium istud offerimus, obsecrantes, ut regenerationis fonte purgatos, et tentationibus mundi exemptos, (0875B)beatorum numero digneris inserere, et quos fecisti adoptionis participes, jubeas haereditatis tuae esse consortes. Nam et ipsi canimus in vigilia Paschae beato Isidoro dicente, Induit carnem, sed non exuit majestatem: nostram substantiam expetens, sed propriam non relinquens. 12. Epistola Leonis ad Leonem Augustum, Quod in una Domini Jesu Christi persona gemina sit deitatis et humanitatis asserenda natura. Quicunque ergo illi sunt ita obcaecati, et a lumine veritatis alieni, ut verbo Dei a tempore incarnationis humanae carnis denegent veritatem, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si beatae Virginis partu aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne. Sicut (0875C)enim negari non potest, evangelista dicente, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ita negari non potest, beato Paulo Apostolo praedicante, quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Quae autem reconciliatio potest esse, qua humano generi repropitiaretur Deus, nisi omnium causa mediator Dei et hominum carnem susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi particeps esset et nostri? Ut mortis vinculum, unius praevaricatione contractum, unius morte, qui solus morti nihil debuit, solveretur? Effusio enim pro ministris sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, (0875D)nulla diaboli vincula remanerent: quoniam, sicut Apostolus ait, Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia; et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis condebito servitutis. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio, spem relinquunt, qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati, dicant quo sanguine sint redempti, quia et Apostolus ait, Qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Aut quod unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus aeternus Pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit, nullius tamen (0876A)insontis occisio redemptio fuerit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas: et de fortitudine fidelium exempla sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debiti sui finem praebuit, cum inter alios hominum unus solus Dominus noster Jesus Christus, qui vere erat Agnus immaculatus, exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati? De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Fides etenim vera justificans impios, et creans justos, ad humanitatis suae tracta participium, in illo acquirit salutem, in eo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei, de ejus potentia gloriari. Qui contra hostem humani (0876B)generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit in quorum corpore triumphavit. 13. Licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo vero Deo atque hominis filio Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise omnes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates; et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis: quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine enim Verbi potentia nec conciperet virgo, nec pareret; et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret. Sine Verbi potentia non adorarent Magi puerum (0876C)stella indice declaratum, et sine veritate carnis non juberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodis persecutione subduci. Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum; et sine veritate carnis nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem: cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, (0876D)quae secundum confessionem beati Petri apostoli, unum Christum Dei vivi Filium et hominem credit et Verbum. Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est, nihil unquam inter utramque formam aliquid divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones, ea ipsa namque alibi tamen quae inseparabiliter facta sunt, nulla commistione confundimus, sed qui cujus formae sit ex horum qualitate sentimus. Dicant ergo isti hypocritae, qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quis jacuit in sepulcro, et revoluto monumenti lapide quae tertio die caro surrexit, et in qua post resurrectionem suam non credentes quos (0877A)dam discipulos arguebat, et haesitationem cunctanctium confutabat cum diceret, Palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habent, sicut me videtis habere. Et apostolo Thomae, Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas, et pedes: et noli esse incredulus, sed fidelis; quantaque manifestatione corporis sui jam haereticorum mendacia destruebat, et visa Ecclesia Christi imbuenda doctrinis hoc non sibi dubitaret credendum quod apostoli susceperant praedicandum? Ac si in tanta luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus: Non est aliud nomen datum (0877B)hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri. Nec est redemptio captivitatis humanae in sanguine ejus qui dedit semetipsum redemptionem pro hominibus. Et sicut praedicat beatus apostolus Paulus: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.(0877C) 14. Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et verae deitatis veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltatione tamen qua illum sicut doctor gentium dicit exaltavit Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, excellit eadem, intelligimus pertinere formam quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patris, et inter Genitorem atque Unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis ministerium aliquid decesserat Verbo quod Dei Patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, (0877D)quae in gloria divinae potestatis evecta est, in tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis deitate et unitate confectam, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita quia ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exaltatus: quia inseparabiliter manente unitate personae, unus atque idem est et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei Filius propter unam cum Patre deitatem. Quidquid enim in corpore accepit Jesus, secundum hominem accepit, cuique non habuit conferentem. Omnia quae habet Pater, etiam Filius habet, et quae in forma servi a Patre accepit, eamdem formam Dei etiam ipse donavit. Secundum formam enim Dei ipse et Pater unum sunt; secundum (0878A)formam autem servi non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum. Secundum formam Dei, sicut Pater habet vitam in semetipso; secundum formam servi tristis est anima ejus usque ad mortem. Et idem ipse est, sicut Apostolus praedicat, et dives et pauper. Dives quoniam, evangelista dicente: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Pauper vero, quia propter nos Verbum caro factum, et habitavit in nobis. Quae autem est ejus exinanitio, quaeve paupertas nisi formae servilis acceptio, per quam Verbi majestate velut redemptionis humanae dispensatio impleta est? Nam quia captivitatis nostrae (0878B)resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis nostraeque naturae, qui peccati praejudicio non teneretur, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum: ita est in plenitudine praefiniti temporis factum ut multis modis significata promissio in diu exspectatum veniret effectum, nec posset esse ambiguum quod continuis testificationibus semper fuerat nuntiatum. 15. In magno autem sacrilegio se versari haereticorum manifestat impietas, cum sub specie deitatis honorandae, humanae carnis in Christo negant veritatem, et religiose existimant credendum, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse quod salvat. Cum ita secundum promissionem omnia saecula (0878C)percurrentem, mundus sit reconciliatus in Christo, ut si non Verbum dignaretur caro fieri, nulla posset et caro salvari. Omne enim sacramentum fidei Christianae magno, ut haeretici volunt, decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis. Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christo corporis veritate, quia omnes apostoli apostolorumque discipuli et praeclari Ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam vel confessionis meruerunt gloriam pervenire, in hujus fidei lumine splenduerunt, consonis ubique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem (0878D)rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione haeretica impietas se existimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi? Cum hanc non lex testificari, non propheta praecinere, non Evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere: quaerant per omnem seriem Scripturarum quo tenebras suas fugiant, non quo verum lumen obscurent, et per omnia saecula ita veritatem invenient coruscantem, ut magnum hoc et mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum: de quo cum sanctarum Litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam consona veritatis signa patuisse, quibus diligentia fidei in splendidissimam latitudinem diligatur, et sincera intelligentiae luce prospiciat quod in Filio Dei, qui (0879A)se incessabiliter filium hominis et hominem profitetur, non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum. 16. Ut autem pietas tua cum venerabilium Patrum praedicationibus nos concordare cognoscat, aliquantas erroris sententias huic credidi subjiciendas esse sermoni, in quibus si dignaveris recensitis non aliud nos praedicare reperies quod sancti Patres nos in toto orbe docuerunt, nequaquam ab illis nisi solos impios haereticos discrepare. Sed et illud huic operi inserendum putavi quod Scriptura dicat: Revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversum eum. Qui sunt isti coeli, nisi illi qui cum Christo ad judicium venturi sunt: de quibus est Ambrosius, Augustinus, Hieronymus et (0879B)caeteri quos tu, Albine, refutas, et haereticos judicas? De quibus Psalmista ait: Coeli enarrant gloriam Dei. Item beatus Augustinus in epistola sua ad Evodium directa, ubi de Trinitate et Columba, vel de adoptione Filii Dei disseruit, post plura superius edita sic dicit: Sicut Pater in voce qua sonuit: Tu es Filius meus, et filius in homine adoptivus, quem suscepit ex Virgine, et Spiritus sanctus in columbae specie corporali. Item post aliqua, Atque ita et filius Dei simul cum homine adoptivus dicitur, et filius hominis adoptivus simul cum Verbo dicitur. Item post aliqua: Unde filius Dei incommutabilis est atque coaeternus Patri, sed in Verbo solo; et passus est Filius Dei, sed in homine adoptivo solo; et sepultus est Filius Dei, sed in carne (0879C)adoptiva sola. Proinde quae de Filio Dei verba dicuntur videndum est secundum quid dicantur. Non enim homine assumpto, vel adoptivo, personarum numerus auctus est, sed eadem Trinitas mansit. Nam sicut in homine quolibet praeter unum illum qui singulariter susceptus est, anima et corpus una persona est, ita in Christo Verbum et homo adoptivus una persona est. Item post aliqua: Ita Christus Dei Filius Dominus gloriae, et si quid hujusmodi secundum Verbum dicitur, et tamen recte dicitur Dominus gloriae crucifixus, cum hoc eum secundum carnem adoptivam passum esse, non secundum illud quod Dominus gloriae est. Et post pauca, Spiritus sanctus dicitur corporali specie (0879D)tanquam columba descendisse et mansisse super eum. Sic enim et Petra Christus, quia significabat Christum adoptivum. Item post aliqua: Haec tibi de duabus quaestionibus tuis, hoc est de Trinitate et Columba, in qua Spiritus sanctus non sua natura et significativa specie demonstratus est, sicut et Filius Dei non sua nativitate de Patre dicit: Ego ex utero ante luciferum genui te, sed in homine adoptivo ex utero Virginis natus a Judaeis crucifixus est. 17. His saepe dictis cum epistolam tuam iterum atque iterum sacrilegam lethali veneno corruptam, atque ignorantiae caligine tenebrosam relegissem, reperi ibidem quod nos Dominum Dei Filium ex Virgine natum negaremus nequaquam esse essentialiter (0880A)Deum, de quo ipse Dei Filius: Ego et Pater unum sumus. Reminiscere debes quid Scriptura dicat: Testis falsus non erit impunitus; et illud: Maledictus homo qui in corde suo fabricat malum, et de his labiis suis ficte loquitur pacifica: Sed Deus, qui videt omnia, reddet illi secundum opera sua. Ego quidem non Deum Dei Filium ante saecula ex Patre genitum, per quem facta sunt visibilia et invisibilia, spiritalia atque corporea, quem credo adoptione non esse, sed genere, neque gratia, sed natura Deum esse negavi. 18. Sed juxta beati Isidori sententiam, qui dicit quia sunt nonnulli qui de Filio Dei prava sentiunt, et quod de illo secundum humanitatem dictum est, transferunt ad divinitatem; et quod de divinitate, (0880B)mutant ad humanitatem. Noster tamen Julianus dicit, Homo Dominicus et humanatus Deus. 19. Multa quidem adhuc erant huic operi inserenda, sed sermo divinus nos prohibet, dicens: Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, ne quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. Idcirco vae tibi, Austria, vae tibi Alexandria, quae novum Arium, id est Albinum, genuisti tempore gloriosi principis, ad evertendam et obscurandam fidem catholicam. Ad ultimum audi beatum Cyprianum cuidam haeretico scribenti ita dicentem: Habes tu litteras meas, et ego tuas, utraeque recitabuntur in conspectu Domini. Memento iterum evangelistam dixisse: Multi ex discipulis (0880C)ejus abierunt retro. Et ubi abierunt? Respondeat tibi beatus Gregorius dicens: Post Satanam. Et iterum cuidam, cum Domino diceret: Magister, sequar te quocunque ieris: Ille respondit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet, et sicut et in te, si ista tibi parva non sufficiunt, nec multa proderunt. Proximus ille Deo est, qui scit ratione tacere. Quod duro sermone tibi interdum scripsimus, Domino jubente per Moysem hoc fecimus, qui dicit: Non coques haedum in lacte matris suae.
20. Suggerendum est iterum glorioso principi, ut mitescat indignatio ejus servo suo Felici, et non requirat Dominus sanguinem ejus de manu illius. (0880D)Nam pro certo sciat quia si praedicationem illius spreverit, et Albini confirmaverit, cum Constantino imperatore habebit partem, quod Deus non permittat. Quem beatus Isidorus deflet dicens: Heu! proh dolor! principio bono, fine malo. EPISTOLA V. AD FELICEM NUPER CONVERSUM. 1. Domino Felice: sciente vos reddo, quia exeunte Julio vestro scripto accepi, et exeunte Augusto vobis item scripsi. Sed eveniente occasione ad isto praesente igne consumptum est, et rediens ad me pene ad quadraginta dies denuo assumpsi laborem, et scripsi ad ipso haeretico piceo Albino, quantum potui pro sua confusione scribere. Tu vero exempla illud, et sic illud dirige. Modo tamen egressus est de mele (0881A)Junio Kalendarum Novembrium direxi vobis scriptum parvum de fratre Militane, qui recta de Deo sentit. Nam et quatuor mihi quaterniones direxerat, quos direxi contra ipso Pseudopropheta fetidissimo in Beato. Certifica me qui est positus in Roma. Epistolam vestram coelitus quemadmodum mihi illapsam exeunte Julio accepi, et Deo meo ulnis extensis immensas gratias egi, qui me fecit tuis eloquiis conlaetari inter ipsa quotidiana dispendia mundi, quibus duramus, potius quam vivimus. 2. Sed epistolam fetidissimam de filio gehennae ignis Albino, novo Ario in finibus Austriae tempore gloriosi principis exorto, non Christi discipulo, sed illius qui dixit, Ponam sedem meam ab Aquilone, et ero similis Altissimo. De quo scriptum est: Ex nobis (0881B)prodierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Contra quem prout volui rescriptum reddidi, et sanctorum orthodoxorum atque catholicorum sententiis astipulavi. Tua vero sanctitas viriliter agat, et confortetur cor tuum reminiscens quid ipse Dominus dicat: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et iterum: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete ergo ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. 3. Ego vero direxi epistolam tuam ad Cordobam (0881C)fratribus qui de Deo recta sentiunt, et mihi multa scripserunt quae in tuo adjutorio debueram dirigere. Sed ad ipso haeresiarcham Albini magistro Antifrasio (0882A)Beato direxi relegenda. Tu vero dirige scriptum illud pro tuo fidele glorioso principali, antequam veniat ad ipso filio mortis Albino, qui non credit carnis adoptionem in Filio Dei, quem sancti Patres et nos ipsi credimus in sola forma servitutis humanae, non in gloria vel substantia divinae naturae. De illo fratre nostro qui defunctus est audivi quod aliquid nobis mandarat dirigere, et ideo quaeso ut mandetis ad ipso famulo vestro Ermedeo, ut quaerat de Judaeis qui habent illic uxores et filios, qui fatigium det, et nobis quantum Deus inspiraverit dirigat: ita tamen ut alii Judaei non sentiant qui apud nos habitant, aut si possibile est, ut quemlibet de humiles vestros nobiscum mercaturios qui veniunt dirigatis, et quid egeritis de vestra intentione nobis certificate, et (0882B)maxime per libros duos epistolarum beati Hieronymi, et opusculorum beati Isidori, quos habet Ermedeo, quos direxeram ad ipso fratri qui defunctus est: unde et mihi demandaverat quos alios similes repererat. Idcirco tamen applicate ipse Ermedeo ad vos, et instruite illum vestris eloquiis, et veram fidei doctrinam, sicut ego illi notui. 4. Me tamen cognoscite senectute jam decrepita octuagesimo secundo anno a die octavo Kalend. Aug. ingressus fuisse, et orate pro nobis sicut et nos facimus pro vos assidue, ut nos Deus in regione vivorum pariter jungat. Sed omnibus fratribus demandavimus ut pro vos sacrificium Deo offerant. Mereat quantocius de vestro rescripto laetus existere. Istum praesentem vobis commendo, et presbyterum (0882C)nostrum Venerium, si datum fuerit ut perveniat ad vos. (no apparatus)