Migne Patrologia Latina Tomus 104
Epistolae (Eginhardus), J. P. Migne
EPISTOLA PRIMA. AD ANSGISUM.
Dilectissimo in Christo fratri, Ansgiso venerabili, sempiternam in Domino salutem.
Obsecro dilectionem tuam ut, non graviter, sed potius misericorditer et amicabiliter, accipere digneris quod apud te pro necessitate quondam hominis nostri, nunc autem hominis domni Hlotharii, apud te intercedo, ut eum beneficium, quod ego illi dedi, sub qualicunque lege, sicut tibi placuerit, habere permittas, usque dum nos illi de altero beneficio, ex largitate dominorum nostrorum, aliquam consolationem, Domino adjuvante, facere potuerimus. Habebitis me magis promptum atque devotum ad vestram voluntatem atque utilitatem perficiendam, (0509B)si meas petitiones in hac causa adimplere dignamini. Opto semper bene valeatis in Domino.(0509B)
EPISTOLA II. AD GOZBERTUM ABBATEM.
Religioso Christi famulo Gozberto, venerabili abbati, Eginhardus peccator.
Precor ut sanctitas vestra cognoscere dignetur de causa hominis istius, nomine Bebonis, quod ego beneficium illi dedi de monasterio S. Chlodowaldi propter hoc qui mihi bene serviebat. Sed postquam eum domno Hlothario commendavi, impetravi a domno imperatore ut ei confirmationem faceret de eodem beneficio ad dies vitae suae. Propter hoc rogo et obsecro dilectionem vestram ne illi permittatis aliquid impedimentum fieri de ipso beneficio, donec (0509C)nos, Domino volente, vobiscum loquamur. Haec ideo vobis mando, quia cognosco quorumdam hominum pravam voluntatem et infinitam cupiditatem, qui de proximorum damnis nullam habent curam, in eo quod suae avidissimae cupiditati satisfacere valeant. Opto ut semper valeatis [in Domino].(0509C)
EPISTOLA III. AD AMALHARIUM
Reverentissimo Christi famulo Amalhario, Eginhardus peccator.(0510A) Nescio quis praevenit adventum pueri vestri, qui mihi litteras vestras attulit, et effecit ut tibi mandaret. . . . . quatenus proximo Palmarum die ad imperatorem venisses. Sed postquam litteras vestras accepi, et imperatorem, de his quae voluisti, interrogavi, praecepit mihi vobis scribere ut sanctum Paschae diem domi celebrassetis, et caeterum comitatum vestrum post vos venire juberetis, eo modo ut, quando ille ad vos in palatio venisset, mandatis acceptis, et ratione legationis vestrae vobis insinuata, sine mora iter vestrum aggredi valeatis. Opto ut semper bene valeatis in Domino(0510A)
EPISTOLA IV AD OTGARIUM ARCHIEPISCOPUM. (0510B)
Domino sancto et merito venerabili Otgario, reverendo archiepiscopo, Eginhardus peccator.
Frater iste, nomine Werdricus, de congregatione S. Bonifacii est, et conversatur apud nos per licentiam abbatis sui, pro eo quod noster propinquus est. Quem ideo nunc ad vos mittimus, ut eum ad diaconatus officium ordinare jubeatis, si videritis hoc canonice fieri posse per talem rationem, quae continetur in epistola abbatis ejus, quam nuper ad me, cum eum de eadem causa consulerem atque rogarem, direxit; quam etiam vobis per eumdem fratrem ad legendum misi, in qua, ut arbitror, statim intelligere potestis utrum illa consecratio modo fieri possit, an in aliud tempus differenda sit. Oro et opto ut sanctitatem vestram, sibi devote servientem, (0510C)superna gratia semper et ubique custodiat, sanctissime ac reverentissime pater.(0510C) EPISTOLA V. AD JACOBUM EPISCOPUM. Venerabili in Christo Jacobo, reverentissimo episcopo, Eginhardus peccator.
Iste clericus, nomine Otmarus, detulit mihi litteras sanctitatis vestrae, in quibus me rogastis ut eidem clerico licentiam darem vobiscum manendi, qui in hac regione et natus et nutritus est. Et ego qualitatem (0511A)causae considerans, decrevi assensum praebere petitioni vestrae, eo videlicet modo, ut idem clericus, cum suis fratribus et matre, sicut rogastis, licentiam habeant vobiscum manendi, et censum suum annis singulis persolvant ad S. Servatium, sicut eis a fratribus nostris constitutum est. De ordinatione vero ejusdem clerici in vestra sit potestate, ut inde faciatis quicquid vobis optimum esse videbitur: quia vos et mores et conversationem illius cognoscitis, et scitis utrum ad aliquem ordinem sacrum suscipiendum idoneus sit. Opto sanctitatem vestram, nostri memorem, semper in Christo bene valere.(0511A) EPISTOLA VI. AD EGILOLFUM ET HUNBERTUM. Dilectissimis in Christo fratribus et devotis Christi (0511B)famulis, Egilofo et Hunberto, aeternam in Domino salutem.
Scio vos non latere quod bonae memoriae Wolfgarius episcopus, me petente, beneficiavit homini nostro Gerberto, in pago Dubargawe, in loco qui dicitur Asgbah, de ratione S. Kiliani, mansos III et mancipia XII. Sed quia in hoc diutius manere non potuit, nisi dum ille in corpore vixit, precor benignitatem vestram ut memoratum Gerbertum illud beneficium habere permittatis, sicut modo habuit, usque dum in hac sede episcopus fuerit ordinatus; et inter me et illum convenerit quid de ipso beneficio fieri debeat in futurum. Opto ut semper bene valeatis in Domino.(0511C) EPISTOLA VII. AD POPPONEM COMITEM. Magnifico et honorabili atque illustri viro Popponi glorioso comiti, Eginhardus in Domino salutem.
Homines confugerunt ad limina beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, fatentes se culpabiles esse, qui in praesentia vestra convicti fuerunt quodam furto quod commiserunt furando feramina in dominica foreste: cujus partem compositionis jam solverunt, et adhuc solvere, sed, ut asserunt, non habent unde solvere propter paupertatem suam. Proinde precamur benignitatem vestram ut eis, propter amorem Christi martyrum ad quos confugerunt, in quantum possibile est, parcere dignemini, ne penitus pereant per hujusmodi culpam, sed potius sentiant (0511D)sibi apud vos profuisse quod ad sanctorum martyrum sepulcra confugerunt. Opto ut semper bene valeatis in Domino.(0512A)
EPISTOLA VIII. AD OTGARIUM ARCHIEPISCOPUM.
Domino sancto et merito venerabili Otgario, reverendissimo episcopo.
Presbyter quidam, nomine Hruodradus, venit ad me dicens se esse de fisco vestro Manniaco, et accepisse licentiam a chorepiscopo vestro et caeteris fratribus Romam pergendi, et hoc in mense martio; sed post, cum venisset ad Mogontiacum, non potuisse invenire homines cum quibus illud iter peragere potuisset: ac propter hoc divertit ad quemdam pagensem nostrum, qui ei cognitus fuerat, nomine Hildebertus, et mansit apud eum donec inveniret homines Romam euntes; quos se nunc inventos habere dicit, et rogavit me ut apud vos impetrarem (0512B)ei licentiam illud iter peragendi. Vult enim, sicut ipse asserit, illud iter quam celerrime potuerit, peragere, et ad locum suum reverti. Propter hoc precor sanctitatem vestram ut ei, sicut ipse rogat, licentiam donare dignemini, et ut illi non noceat quod tamdiu inter vias moratus est, quia, multis impedimentis accidentibus, invitus fecit quod emendare non potuit. Optamus sanctitatem vestram, nostrae imbecillitatis memorem, semper in Christo bene valere, sanctissime ac reverentissime pater.(0512B)
EPISTOLA IX. AD GEBOINUM PALATII COMITEM. Dilectissimo fratri Geboino, glorioso comiti palatii, Eginhardus in Domino salutem.
Rogo dilectionem vestram ut hunc pagensem (0512C)nostrum, nomine David, necessitates suas tibi referre volentem, exaudire digneris; et, si causam ejus rationabilem esse cognoveris, locum ei facias ad domnum imperatorem se reclamare. Est enim idem homo domni Hlutharii; et ideo, non tantum propter petitionem meam, sed propter honorem et amorem senioris sui, debes illum adjuvare. Opto ut te sanum et incolumem cito videre merear.(0512C) EPISTOLA X. AD HETTI ARCHIEPISCOPUM.
Domino sancto et merito venerabili Hetti, reverentissimo archiepiscopo, Eginhardus peccator.
Sicut ex litteris sanctitatis vestrae vos velle cognovimus, ita sine dilatione facere curavimus, mittendo (0512D)videlicet vobis reliquias, quas vos habere velle ad dedicationem novae basilicae vestrae scripsistis. Et quidem libenter id fecimus, qui talem fiduciam in vobis habemus, ut quaecunque particula (0513A)de sacris beatorum martyrum cineribus ad vos pervenerit, talis ei honor exhibeatur, qualem totis eorum corporibus exhibere debueramus, nisi desidia et negligentia a debito illis honore retardaret. Quod autem per nos cognoscere voluistis, minime vos de his certiores reddere valemus, quia pene nihil inde ad nostram notitiam scietis pervenire; neque nos de his magnopere curiosi sumus de quorum cognitione nullam utilitatem et parvam percipimus voluptatem. Optamus sanctitatem vestram, nostrae imbecillitatis memorem, in Christo semper bene valere, sanctissime et reverentissime pater.(0513A) EPISTOLA XI. AD HRUOTBERTUM COMITEM. Magnifico et honorabili atque illustri viro Hruotberto, (0513B)glorioso comiti, aeternam in Domino salutem.
Rogo benignitatem vestram ut mihi mandare dignemini quid vobis placeat vel, ut modo fieri debeat de causa Alahfridi, hominis nostri, utrum ex toto dimittenda sit, an ille adhuc sperare debeat quod ad suam justitiam, per vestrum adjutorium, pervenire mereatur. Nam ego totam causam, et qualiter a vobis per veraces homines inquisita est, simul cum Adalhardo et Gebuino comitibus palatii, domno imperatori indicavi: et ille respondit mihi, mirum sibi videri cur illa causa jam finita non fuisset. Ideo precor dilectionem vestram ut non mihi mandare dedignemini, quid praedictus homo noster de ipsa sua causa facere debeat. Opto ut (0513C)semper bene valeatis in Domino.(0513C)
EPISTOLA XII. AD LIUTHARDUM PRESBYTERUM ET EREMBERTUM VICEDOMINUM. In Christi nomine, Eginhardus abbas, Liuthardo presbytero et Eremberto vicedomino, fidelibus nostris, in Domino salutem.
Notum sit vobis quod nos Willibaldo presbytero, fideli, ut credimus, nostro, injunctum habemus ut censum nostrum recipiat ab hominibus nostris, tam apud S. Bavonem quam in Blandinio monasterio. Propter hoc mittimus illum ad vos, quia volumus ut ei adjutorium faciatis ut eumdem censum et pleniter et in bono argento recipiat Opto ut semper bene valeatis in Domino.(0513D)
EPISTOLA XIII. AD POPPONEM COMITEM. Magnifico et honorabili atque illustri viro Popponi, glorioso comiti, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
Dictum est mihi quod me rogasses ut de tribus capitulis te certum facerem: quod utique mihi ad (0514A)faciendum de uno illorum difficile est, id est, femina, quam tu melius quam ego nosti, si a te, sine culpa, in conjugium possit assumi. Nam de dispensa, quam in Aquis accepistis, nullam volo aliam retributionem nisi amicitiam tuam. De Jopila vero, quando insimul fuerimus locuti, juxta quod tunc inter nos convenerit, facere paratus sum: et ideo tibi modo plura per litteras meas indicare non possum. Opto ut semper bene valeas in Domino.(0514A)
EPISTOLA XIV. AD GERWARDUM BIBLIOTHECARIUM.
Dilectissimo fratri Gerwardo, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
Dubium mihi est utrum de te sentire debeam, quod aut litteras meas non intellexisses, aut de (0514B)periculo meo non curasses? Sed facilius in eum sensum adducar ut arbitrer propter aliquas occupationes scripta mea a te parum diligenter lecta et intellecta fuisse, quam ut credam charitatem tuam comminati mihi periculi curam non habuisse. Hortaris enim, imo consilium das, ut, omissis martyrum excubiis, quibus indesinenter adesse et interesse jussus sum, palatium petam; cum mihi septem dierum absentia poenalis futura denuntiata sit: quae non solum in mora in palatio facienda, sed ne in itinere, quod ad palatium pergendum est, caveri potest, praesertim a me qui, tam propter viae difficultatem quam corporis imbecillam valetudinem, raro celerius quam septem dierum spatio de Aquis ad martyrum limina potui pervenire. Sed jam nunc rogo (0514C)atque obnixe deprecor ut scriptum, quod tibi misi, iterum relegere atque intelligere, mihique, sicut te jam dudum per litteras meas rogavi, quid tibi de illa revelatione atque mandatis, quibus obstrictus sum, videatur, rescribere non graveris. Non deerunt perlatores, si hoc quod scripseris Bonotto, vicedomino nostro, mittere volueris. Opto vos semper bene in Domino valere, charissime atque amantissime frater et domine.(0514C) EPISTOLA XV. IN PERSONA BOMAE AD BLIDTHRUT. Dilectissimae sorori Blidthrut, Boma amica et bene cupiens tua, aeternam in Domino salutem.
Quidam servus vester de Makesbah, nomine Wenilo, (0514D)quamdam liberam feminam accepit sibi in conjugium, et modo timendo iram vestram, simul et domini sui Albini, confugit ad limina sanctorum Marcellini et Petri. Pro quo rogo charitatem tuam ut mea vice apud illum intercedere digneris, quatenus ei liceat, cum sua et tua gratia, feminam illam quam accepit, habere. Opto ut semper bene valeatis.(0515A) EPISTOLA XVI. AD HATTONEM COMITEM. Dilectissimo amico nostro Hattoni, glorioso comiti, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
Quidam homo vester, nomine Hunno, venit ad limina sanctorum Marcellini et Petri, veniam postulans pro eo quod conservam suam, ancillam vestram, sibi in conjugium sociasset sine vestra jussione. Propter hoc precamur benignitatem vestram ut a vobis indulgentiam de hoc facto percipere mereatur, si delictum ejus venia dignum fuerit inventum. Opto ut semper bene valeatis in Domino.(0515A)
EPISTOLA XVII AD HRABANUM ABBATEM. Reverentissimo Christi famulo Hrabano, venerabili (0515B)abbati, Eginhardus peccator.
Quidam homo vester, nomine Gundhartus, rogavit nos pro se apud vestram sanctitatem intercedere, ut, sine offensione vestra, immo cum gratia vestra, sibi liceat iter exercitale, quod praesenti tempore agendum est, omittere, ac domi manere; asserens se ad hanc remansionem magna cogi necessitate, pro eo quod faidosus sit, et cum inimicis suis et his, qui vitae ejus insidiantur, hoc iter agere non audeat, praesertim cum illo comite, cum quo ire jubetur, quem sibi dicit esse inimicissimum. Ideo rogat ut eum in tantum periculum vestrae jussionis auctoritas non impellat: sibi curae esse, seque providere ut cum exactore heribanni, si venerit, et eum (0515C)compellaverit, sine vestro labore se pacificet. Non vos rogarem de hac causa, nisi angustias ejus atque pericula comperta haberem. Opto ut semper bene valeatis.(0515C)
EPISTOLA XVIII. AD MARCHRADUM VICEDOMINUM. Dilecto amico nostro Marchrado, vicedomino, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
Duo servi S. Martini, de villa Hedabach, nomine Willirannus et Otbertus, fugerunt ad limina beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, pro eo quod frater eorum quemdam socium suum occidisset: rogantes ut eis liceat solvere illum weregeldum pro fratre suo, et ut ei membra perdonentur. Proinde rogamus dilectionem tuam ut, in quantum (0515D)possibile est, ei parcere digneris propter amorem Dei et sanctorum ejus, ad quorum limina confugerunt. Opto ut semper bene valeas in Domino.(0515D)
EPISTOLA XIX. IN PERSONA HLUDOWICI IMPERATORIS, AD G. COMITEM. In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Hludovicus, divina ordinante providentia, imperator augustus, G. comiti.(0516A) Notum sit tibi quia volumus ut, quando haec epistola nostra ad te venerit, statim sine ulla dilatione, praepares te ad hoc ut, XV kal januarii, id est VI diebus ante Natale Domini, obviam misso nostro H. venias in villa nostra quae dicitur Heilambrunno: et quidquid ille tibi de verbo nostro, simul cum aliis comitibus et fidelibus nostris, ad faciendum injunxerit, facere studeas, et taliter exinde agas, qualiter in tua fidelitate bonam habemus fiduciam. Bene vale.(0516A) EPISTOLA XX. IN PERSONA HLUDOWICI IMPERATORIS, AD H. EJUS FIDELEM.
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Hludowicus, ordinante divina providentia, (0516B)imperator augustus, H. fideli nostro.
Notum sit tibi quod volumus ut unum de filiis tuis, vasallis nostris, quem tu noveris quod hoc melius facere possit, praeparatum esse jubeas, ut, quando R. comes et H. missus noster per illum nobis aliquid mandare voluerint, sine mora vel tarditate, ad Turones pergere possit; quia ibi aut nos ipsos, aut dilectam conjugem nostram, Domino volente, inventurus est. Vide ut nullam exinde habeas negligentiam, si gratiam nostram velis habere. Opto ut semper bene valeas in Domino.(0516B)
EPISTOLA XXI. IN PERSONA HLUDOWICI IMPERATORIS, AD T. EJUS FIDELEM. In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jeshu (0516C)Christi, Hludowicus, divina ordinante providentia, imperator augustus, T. fideli nostro.
Notum sit tibi quod volumus ut ad hoc te praepares ut, quandocumque HRT. comes et II. missus noster per te nobis aliquid mandare voluerint, statim, sine mora vel aliqua tarditate, cum ipso mandato, ad Turonos pergere possis: quia ibi aut nos ipsos, aut dilectam conjugem nostram, Domino volente, inventurus es. Vide ut nullam exinde habeas negligentiam, si gratiam nostram velis habere.(0516C) EPISTOLA XXII. AD A. MISSUM DOMINICUM.
Dilecto fratri et amico A. misso dominico, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
Putabam tibi bene cognitum esse quod homines (0516D)nostri, quos in istis partibus habemus, secundum ordinationem et jussionem domni imperatoris, ad custodiam maritimam fuerunt non solum eo tempore, quando ille . . . . oriam profectus est, sed etiam quando Aurelianos perrexit. Et ideo non videtur mihi justum esse ut heribannum solvere debeant, qui non aliubi fuerunt, nisi ubi ipse imperator praecepit. Et ideo precor dilectionem tuam ut nobis spatium inde dones, donec domnus imperator venerit, et (0517A)nos illum admonebimus de jussione sua, et ille tunc praeceperit qualiter illi placuerit. Opto ut semper bene valeatis in Domino.(0517A)
EPISTOLA XXIII. AD VICEDOMINUM SUUM. In Christi nomine, abbas Eginhardus vicedomino et fideli nostro salutem.
Notum sit quia volumnus ut homines aliquos mittas ad Aquas, qui mansiones nostras emendent atque restaurent, et ea, quae nobis ibi necessaria sunt ad habendum, id est farinam, bracem, vinum, formatem, et caetera, secundum consuetudinem, tempore opportuno illuc venire facias. Boves vero, qui occidendi sunt, volumus ut facias ad Ludinacam venire, et ibi occidere: unum ex his volumus ut dari facias (0517B)Hruotlouge, et illa minutalia atque interanea, quae ad nostrum opus servari non possunt, volumus ut dentur ad illam familiam quae ibidem est. Nos vero, Domino adjuvante, si vita comes fuerit, volumus, circa missam sancti Martini, ad palatium venire: et ideo volumus ut haec omnia junioribus etiam nota facias, eisque ex verbo nostro praecipias ut similiter de expensa nostra faciant, sicut te facere praecipimus. Bene vale.(0517B)
EPISTOLA XXIV. AD QUEMDAM MINISTRUM SUUM. In Christi nomine, Eginhardus, dictus abbas, N. in Domino salutem.
Notum tibi facimus quod cera indigemus ad servitium (0517C)nostrum, et hoc in istis locis recuperare non possumus, quia parvus proventus mellis fuit per hos duos annos in istis regionibus. Ideo volumus ut tractes atque consideres cum N. qualiter, si fieri potest, unam saumatam faciatis simul cum vasallis nostris, qui ad nos de istis partibus, post missam sancti Bavonis, revertuntur. Bene vale et ora pro nobis.(0517C) EPISTOLA XXV. AD N. EPISCOPUM. Domino sancto et merito venerabili N., reverendo Eginhardus peccator.
Quidam servus Sanctae Mariae, nomine N., ad vestrae sanctitatis pertinens potestatem, venit ad limina (0517D)beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, pro scelere quod commisit interficiendo socium suum propter scandalum quod inter eos fuit exortum. Proinde precamur sanctitatem vestram ut, ob reverentiam eorumdem martyrum, ad quorum limina confugit ei parcere dignemini, ut, indulta membrorum integritate, verberumque poena, liceat illi solutione pecuniae componere atque emendare quod mala voluntate commisit. Optamus sanctitatem vestram semper in Christo bene valere, sanctissime ac reverentissime pater.(0518A)
EPISTOLA XXVI. AD AMICUM SUUM U. Ev. SS.
Frumoldus filius N. comitis, cujus N. sororem habet, magis infirmitate quam senectute confectus--nam continuo ac gravi pedum dolore vexatur--habet beneficium non grande in Burgundia, in pago Genawense, ubi pater ejus comes fuit, et timet illud perdere, nisi vestra benignitas illi opituletur, eo quod prae infirmitate qua premitur, ad palatium venire non potest. Idcirco precatur ut, in ista necessitate, domnum imperatorem rogare dignemini, ut permittat se habere beneficium, quod avus ejus illi concessit, et pater habere permisit, quousque, viribus receptis, ad ejus praesentiam venerit ac se (0518B)solemni more commendaverit. Bene vale, igulorum amantissime, sic optet igulus tuus vetulus et infirmus.(0518B)
EPISTOLA XXVII. AD N. COMITEM. Magnifico et honorabili atque illustri viro N. glorioso comiti, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
N. vassus dominicus, frater uxoris N. comitis, morbo pedum et senectute gravis, volebat venire ad domnum imperatorem: sed non potuit propter infirmitatem suam. Cum primum potuerit, veniet ad servitium ejus. Interim postulat ut sibi liceat beneficium suum habere, quod ei domnus Karolus imperator dedit in Burgundia, in pago Genawense, usque (0518C)dum ille ad praesentiam ejus venerit, ac se in manus ejus commendaverit. Mihi quoque rectum et utile videtur ut ita fiat, sicut ipse desiderat, quia vir bonus ac prudens est, et bonae famae inter vicinos suos, et vos bene facietis, si eum in hac re adjuvare dignemini. Opto ut semper bene valeatis in Domino.(0518C)
EPISTOLA XXVIII. AD N. COMITEM. Magnifico et honorabili atque illustri N. glorioso comiti, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
Rogo benignitatem vestram ut hunc juvenem N. apud domnum imperatorem adjuvare dignemini, ut beneficium, quod ipse et frater suus habent, non (0518D)perdant. Habent enim in pago Turnacense mansos XV, et ultra Hrenum mansos V. Ipse vult cum beneficio quod in Tornacense est, servire domno imperatori, et ut frater suus, cum illo quod ultra Hrenum est, se ad N. commendet, et tamen communiter illud beneficium totum habeant: sed ille non vult ei ad hoc consentire, nisi domnus imperator illi praecipiat. Nam nisi hoc factum fuerit, perdunt illud beneficium quod ultra Hrenum habent. Ideo precatur bonitatem vestram ut inde domnum imperatorem rogare dignemini, ut fratrem ejus sic facere jubeat: et ipse paratus est facere firmitatem, (0519A)qualem domno imperatori placuerit, quod beneficium suum communiter cum fratre suo habere non vult semper. Opto ut semper bene valeatis in Domino.(0519A)
EPISTOLA XXIX. AD N. SACERDOTEM.
Domino sancto et merito venerabili N. summi Dei sacerdoti, Eginhardus peccator.
Venientem ad nos Eburonem, propinquum et fidelem vestrum gratanti animo suscepimus, existimantes eum diutius apud nos esse mansurum. Sed quia ille ad vos redire festinat, noluimus illum sine litteris nostris dimittere, ne si vacuis manibus rediret, ad nos non venisse putaretur. De his tamen causis, unde se certi aliquid ad vos allaturum existimavit, (0519B)nihil vobis certi significare, aut per illum indicare possum, quia mutatio rerum, quae nuper in hoc regno facta est, in tantum nos conturbavit, ut penitus ignoremus quid agere debeamus, nisi ut, secundum verba Josaphat, oculos nostros ad Dominum dirigamus; et, juxta verba Philonis, imploretur divinum, quando humanum cessat auxilium. Ipsum autem latorem praesentium Eburonem, quamvis nobis propinquus sit, charissimum, vestrae dilectioni commendamus. Confidimus enim in Deo, licet nunc fieri non posset, quod eum iterum, opitulante divina clementia, laetum et hilarem, opportuno tempore, ad vos remittere debemus. Optamus ut sanctitatem vestram, bene valentem et nostri memorem, divina gratia semper et ubique custodiat.(0519C)
EPISTOLA XXX. AD VUSSINUM FILIUM SUUM.
Charissimo filio Vussino in Domino salutem.
Vereor namque, fili, et valde metuo quod, relicto ovili, nec tui nec mei memor esse debeas: quia juventus immatura, nisi frenis disciplinae coercita, haud facile per justitiae incedit vias. Quamobrem, mi nate, stude probos aemulari mores, et quem te semper sequi hortabar, ne ullo pacto offensum habere velis: sed professionis tuae memor, quantum ipse annuerit, cui te totum commisisti, ejus mandatis insiste discendis. His edoctus, et in opere eorum assuetus, nullo vitalis scientiae commodo carebis. (0519D)Sicut te praesens monui, in studio discendi te exerce, et quidquid ex ipso lucidissimo et abundantissimo magni oratoris ingenio assequi nobilis scientiae potueris, nihil intactum relinque: maxime autem probos mores illius, quibus excellit, imitari memento; quoniam grammatica et rhetorica, caeteraque liberalium artium studia, vana sunt, et valde (0520A)nociva servis Dei, nisi per gratiam divinam bonis moribus subesse noscantur: quia scientia inflat, charitas vero aedificat. Melius mihi quidem est ut te mortuum videre contingat, quam inflatum et scatentem vitiis. Non enim Salvator a se miraculorum facta, sed mansuetudinem et cordis humilitatem discere praecepit. Quid plura? Saepe haec et alia hujusmodi a me audisti. Utinam aliquando contingat istis delectari, quibus munditia cordis corporisque, per Dei auxilium, assequitur. Misi igitur tibi verba et nomina obscura ex libris Vitruvii, quae ad praesens occurrere poterant, ut eorum notitiam ibidem perquireres. Et credo quod eorum maxima pars tibi demonstrari possit in capsella, quam domnus E. columnis eburneis, ad instar antiquorum operum, fabricavit. (0520B)Et propter illud quod Vitruvius nominat scenographiam, interroga quid sit quod Virgilius in III Georgicorum libro scenam vocat. Dicit enim: Ad delubra juvat, caesosque videre juvencos, Vel scena ut versis discedat frontibus, utque Purpurea intexti tollant aulaea Britanni. Vale.(0520B)
EPISTOLA XXXI. AD N. EPISCOPUM.
Domino sancto et merito venerabili N. episcopo, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
Quamvis me multum contristet quod te, amantissime domine, per . . . . ., in hoc molestissimo corporis vestri labore positum audio; tamen non minimam capio consolationem, quod hunc laborem (0520C)tibi proficere, et ad purgationem animae pertinere non ignoro. Credo enim quod ideo te divina misericordia tamdiu in hoc morbo corporali macerari permittat, quod te, hoc corpore migrantem, emendatum recipiat. De orationibus vero pro te faciendis, certam facio charitatem tuam quod, in quantum mihi Deus vires et possibilitatem concedere dignatus fuerit per eos, quos auditione dignos aestimare possum, certare curabo, quemadmodum et te erga meam pusillanimitatem fiduciam habere cognosco. De recuperanda corporis salute licet nunquam sit desperandum, quia potens est Deus de creatura sua facere quidquid voluerit, tamen melius est unicuique nostrum ad certa se praeparare, quam, propter incerta, quod necessarium est, velut meliora sperando, (0520D)negligere. Opto ut semper bene valeas in Domino.(0520D)
EPISTOLA XXXII. AD AMICUM.
Charissimo meo Eginhardus peccator, jam in extremo positus, tuus tamen tuorumque, donec superest flatus, Deo teste, fidelis.(0521A) Commendo, dilectissime mi, tuae charitati animam, e corpore subdito peccatis egressam, ut eam in tuo tuorumque fidelium consortio adscribi digneris: quatenus, sanctarum studiis orationum, piorumque precibus fratrum, misera adjuvata anima, locum quiddam refrigerii accipere mereatur. His itaque, propter nimiam magnamque angustiam carnis vel spiritus, breviter praelibatis, deprecor, dilectissime mi, ut summam, pro amore Dei ac meae vilitatis amicitia, ecclesiarum, meae parvitati commissarum, adhibeas curam, ne post obitum meum lupi locum sanctitatis invadant rapaces, gregemque humillimum dispergant: sed potius eis talis concedatur rector, qui Deum amare noverit vel timere, et his, qui subditi sunt, misericorditer subvenire. (0521B)Fratres vero nostri tuique fidelissimi ex monasterio N. frater quidam inter eos, proximum mihi, sibi praeesse optaverunt, juvenem quidem aetate, sed moribus, ut puto, senem; cujus progeniem bene nosti, filius N. frater N. et multorum nobilium proximus. Quem Wormatiam direxerunt et, adhuc vivente me, dum N. me visitare dignatus est, praesentem commendaverunt. Qui valde et cum multis lacrymis, mihi vel propinquis meis, adstante N. comite, promisit . . . . . N. precibus compulsus annuit quod, si apud Deum factum sit, ipsum loco meo optassent. Unde memento, dulcissime, ut hoc non differatur, sed ut fiat maxime adhibe certamen. Mitto pallium unum, quem rogo fratribus ad S. Servatium dari jubeas, ut mei mentionem faciant. (0521C)Tuae charitati mulum meum dari praecepi. Imma, soror dilectissima, his esto adjutrix, tibique animam commendo! Jam plura loqui angustia non permittit, attamen animam meam iterum precibus vestris commendo.(0521C)
EPISTOLA XXXIII. AD N. COMITEM ET N. JUDICEM, MISSOS DOMINICOS. Dilectis in Christo fratribus et amicis, N. comiti, N. judici, gloriosis missis domni imperatoris, Eginhardus in Domino salutem.
Homines nostri, qui de istis partibus ad nos veniunt, solent nobis narrare de bona voluntate et de benignitate vestra erga nos, in eo quod homines nostros servatis, et eis parcitis in qualicunque loco illis parcere potestis, tam in heribannis quam in (0521D)allis causis ad vestrum missaticum pertinentibus. Unde vobis, ut dignum est, magnas agimus gratias, Deumque rogamus et sanctos ejus ut vobis non solum hic, in praesenti vita, sed etiam in futura, congruam (0522A)factis vestris mercedem retribuere dignetur. Promittimus etiam quod et nostram parvitatem ad voluntatem vestram faciendam paratam habere debeatis. Bene valete.(0522A)
EPISTOLA XXXIV. AD LOTHARIUM IMPERII CONSORTEM.
Vivat Dominus meus, piissimus Augustus, in perpetuum.
Quantam curam et sollicitudinem erga magnitudinem vestram mea pusillitas gerat, non facile verbis explicare valeo. Quoniam aeque vos atque piissimum dominum meum, patrem vestrum, semper dilexi, et aequaliter ambos salvos esse volui, postquam vos in societatem nominis et regni, consensu totius populi sui, assumpsit, meaeque parvitati praecepit ut vestri (0522B)curam gererem, ac vos de moribus corrigendis, et honestis atque utilibus sectandis, sedulo commonerem. Sed licet in his meam operam, minus quam debuit, utilem vobis sitis experti, tamen voluntas fidelis non defuit, nec adhuc quidem deest, quae me tacere non permittit; quin potius cogit ut vos de vestra. . . . . cognoscat, quod quidam homines, sua potius quam vestra commoda quaerentes, mansuetudinem vestram sollicitent, vobisque persuadere conentur ut, postposito paterno consilio, et obedientia debita derelicta, locum, vobis ad regendum atque custodiendum a piissimo genitore vestro commissum, dimittatis, et ad illum, ipso invito, et neque volente neque jubente, veniatis, et apud eum, quamvis illi non placeat, permaneatis. Quo quid perversius (0522C)vel indecentius excogitari potest! Videte qualis sit, et quantum mali habeat ista persuasio. In primis siquidem, ut meae pusillitati videtur, hortatur vos ut Dei praeceptum, quo parentibus honor exhiberi jubetur, parvi pendatis, et longaevitatem, quae pro remuneratione conservati mandati promittitur, pro nihilo habeatis: deinde ut, abjecta obedientia, inobedientiam pro illa assumatis, et contra eum, sub quo subjectionem humiliter vos agere debueratis, per elationem contumaciter erigatis: tum ut per contemptum et inobedientiam charitate depulsa, discordia, quae nunquam inter vos vel nominari debuit, in tantum excrescat, ut, inter quod amor esse debuit, odium enascatur: quod ne veniat summopere cavendum est. Credo enim prudentiam vestram (0522D)minus latere, quanta abominatio sit apud Deum filius contumax et parentibus inobediens, cum eum Deus, sicut in Deuteronomio legere potestis, per Moysen ab omni populo lapidari praecepit. Quapropter (0523A)admonendum censui neptitatem vestram ut, per prudentiam a Deo vobis concessam, caveatis periculum vestrum, neque arbitremini hanc divinam sententiam posse a quolibet contemni, licet in veteri lege conscripta sit. Est enim una de multis, quas majores ac doctores nostri, sancti videlicet Patres, tam praesentibus quam praeteritis temporibus, tam christianis quam judaeis, observandas esse censuerunt. Amo vos, Deus scit, et ideo tam fiducialiter admoneo: nec vos vilitatem personae admonentis, sed salubritatem consilii, considerare debetis. Opto, etc.(0523A)
EPISTOLA XXXV. AD N. ABBATEM. Domino sancto et merito vener. N., reverentissimo (0523B)abbati, N. [i. e. Eginhardus] peccator.
Amicorum meorum relatione didici N. (abbatem an episcopum nominare debeam ignoro, quis ille sit vos optime nostis) quod in rebus, ad suum profectum pertinentibus, vestro salubri et prudentissimo soleat uti consilio. Quapropter visum est mihi vestram sanctitatem precari ut apud memoratum virum pro nepote ipsius Eburone, qui nunc Metis moratur, loqui, eumque rogare dignemini ut eum spe, quam illi fecerat, non fraudaret, sed potius in promissa ei erga se benignitate permanere vellet. In eo videlicet, ut in paupertate constitutum de facultatibus suis adjuvare dignetur, ut, propter penuriam et indigentiam rerum necessariarum, necessitas illi non eveniat illum locum omittendi, in quo eum ipse (0523C)constituit. Quod profecto eveniet, nisi ab eo, ne eveniat, fuerit ante provisum. Leviter hoc provideri poterit, si in promissis suis, quibus eum ad sibi consentiendum compulit, permanere voluerit. Opto sanctitatem vestram, nostrae pusillitatis memorem semper in Christo, bene valere in Domino.(0523C) EPISTOLA XXXVI. AD AMICUM. Dilecto fratri et amico charissimo N., Eginhardus aeternam in Domino salutem.
N. comes rogavit me ut te precarer de illis porcis, quos tu in ejus ministerium ad pascendum misisti, ut ei liceret eosdem porcos sibi retinere, usquequo crassiores et meliores fierent, et ille eos (0523D)justo pretio ad opus dominicum comparasset. Ille (0524A)enim sciens nostram amicitiam, putavit me hoc apud te impetrare potuisse. Et ego, in tua dilectione confidens, peto ut voluntatem ejus in hac causa adimplere non graveris. Opto ut semper bene valeas in Domino.(0524A)
EPISTOLA XXXVII. AD N. VICEDOMINUM SUUM.
In Christi nomine Eginhardus N. vicedomino.
Miramur valde propter quid omnia sic remanere potuissent, sicut remanserunt, quae tibi facienda commisimus. Nam, sicut audivimus, de illa annona, sive ad farinam, sive ad bracem faciendam, quam ad Mulinheim mittere debuisti, nihil misisti: nec aliud aliquid, nisi triginta porcos, et illos ipsos non bonos, sed mediocres, et tres modios de legumine: (0524B)de caetero nihil. Et non solum hoc, sed etiam illud quod, in toto hiberno isto, nec te, nec missum tuum aliquem, videre potuimus, qui nobis aliquid de istis partibus adnuntiaret. Quod si majorem utilitatem de Frideslare habere non possumus, nisi quantum tu nos inde habere fecisti, nescimus cur illud beneficium habere debemus. Nunc ergo, si tibi de gratia nostra ulla cura sit, rogamus ut negligentiam tuam emendare studeas, et nos cito certos efficias quid de te sperare debemus.(0524B)
EPISTOLA XXXVIII. Dilecto fratri N., Eginhardus in Domino salutem.
Volumus ut Egmunelo de verbo nostro praecipias (0524C)ut faciat nobis lateres quadratos, habentes in omnem partem duos pedes manuales et quatuor digitos in crassitudinem, numero LX, et alios minores, similiter quadratos, habentes in omnem partem unum semissem et quatuor digitos, et in crassitudine digitos tres, numero CC. Misimus tibi per hunc hominem de semine lapitri, quod volumus ut in largo loco seminari facias: quae solet in magnam herbam excrescere. Bene valete.(0524C)
EPISTOLA XXXIX. AD EMERITANOS, IN PERSONA HLUDOWICI IMPERATORIS.
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, N. [i. e. Hludowicus], divina ordinante providentia, imperator augustus, omnibus primatibus, et cuncto populo Emeritano in Domino salutem.(0525A) Audivimus tribulationem vestram, et multimodas angustias, quas patimini per crudelitatem regis Abdirhaman, qui vos per nimiam cupiditatem rerum vestrarum, quas vobis auferre conatus est, saepissime violenter oppressit. Sicut et patrem ejus Abolaz fecisse comperimus, qui injustis superpositionibus censum, cujus debitores non eratis, sibi solvere cogebat, et propter hoc de amicis inimicos, et de obedientibus sibi contrarios atque inobedientes, effecerat; quia et libertatem vobis tollere, et injustis censibus ac tributis vos onerare atque humiliare molitus est. Sed, ut audivimus, vos semper, sicut viri fortes, injurias, ab iniquis regibus vobis illatas, fortiter repulistis, et crudelitati atque aviditati eorum viriliter restitistis. Quod et vos modo (0525B)facere multorum relatione didicimus. Quapropter complacuit nobis ad vos has litteras dirigere, vosque consolari atque exhortari ut in ea, qua coepistis, libertatis vestrae defensione contra crudelissimum regem perseveretis, et furori atque saevitiae illius, [sicut] hactenus fecistis, cedere non dignemini. Et quia idem rex certissimus adversarius et inimicus tam noster quam et vester est, communi consilio contra saevitiam ejus dimicemus. Volumus enim, cum Dei omnipotentis adjutorio, proxima aestate exercitum nostrum ad marcam vestram mittere, ut ibi praeparatus sedeat et exspectet donec vos mandetis quando promovere debeat, si ita vobis bonum visum fuerit, ut propter vos adjuvandos eumdem exercitum contra communes inimicos nostros, qui (0525C)in marca nostra resident, dirigamus: ad hoc ut, si Abdirhaman, vel exercitus ejus, contra vos venire voluerit, isti per nostrum exercitum impediantur ut illi et exercitus ejus in adjutorium contra vos venire non valeant. Nam certos vos facimus quod, si ab illo vos avertere, et ad nos convertere volueritis, antiqua libertate vestra, plenissime et sine ulla diminutione, vobis uti concedimus, et absque censu vel tributo, immunes vos esse permittimus, et non aliam legem, nisi qua ipsi vivere volueritis, vos tenere jubemus, nec aliter erga vos agere volumus, nisi ut vos amicos et socios, in defensione regni nostri, honorifice habeamus. Optamus vos in Domino semper bene valere.(0525C)
EPISTOLA XL. AD IMPERATRICEM.
Cognoscere dignetur piissima domina nostra quod ego servus vester, postquam de Aquis exivi, tantis corporis incommodis affectus sum, ut de Trajecto vix decimo die pervenire possem ad Valentianas. Ibi me tam magnus renium simul ac splenis dolor invasit, ut ne unum quidem miliarium in integro die valerem equitando conficere. Quapropter supplico pietati vestrae ut mihi liceat, cum gratia vestra, navigando ire ad sanctum N. ibique jacere quousque mihi Deus omnipotens vires ad iter faciendum dare dignabitur. (0526A)Nam cum primum equitare potuero, vel ad vos, vel ad domnum imperatorem venire festinabo: utrum vobis placuerit ut faciam. Nunc humiliter deprecor pietatem vestram ut me apud misericordissimum dominum meum, cum ad illum veneritis, excusare dignemini de eo quod ad vos non veni. Deus testis est quod de valetudine mea nullam falsitatem vobis scripsi: et non solum hoc, sed etiam quod multo graviora sunt alia quaedam incommoda, quae patior in memetipso, de quibus, nisi cum fidelissimo, nullam possum habere locutionem. Hoc tamen scitote quod majorem vobis coram Deo mercedem in praesenti acquirere non potestis, quam si effeceritis ut mihi liceat ad servitium sanctorum Christi martyrum, cum primum valuero, festinare. (0526B)Possum enim illuc in quindecim diebus de sancto N. navigando pervenire. Si me imbecillitas corporis non impediret, non has litteras mitterem, sed potius ipse venirem, et in his quae apud vos aguntur simul vobiscum essem.(0526B)
EPISTOLA XLI. AD AMICUM.
Nunc, in magnis angustiis positus, oro benignitatem vestram, ut apud piissimum dominum et imperatorem nostrum pro me intercedere dignemini. Nam jussit mihi regina, quando de Aquis egressa est, qui simul cum ea ire non poteram, post se ad Compendium venire. Cujus praeceptis obtemperans, cum magna difficultate, vix in decem diebus, veni ad Valentianas. Inde, quia jam equitare non valui, (0526C)usque ad sanctum N. navigavi. Nam et nimia ventris solutio et renium dolor sic in me alternando sibi succedunt, ut nulla dies fuerit, postquam de Aquis promovi, quin hac vel illa infirmitate laborarem. Sunt pariter haec et alia quae mihi ex illo morbo, in quo anno praeterito jacui, contigerant, dextri videlicet femoris continuus torpor ac splenis pene intolerabilis dolor. His passionibus affectus, valde tristem ac pene omni jucunditate carentem duco vitam; in eo maxime quod timeo me aliubi quam velim, et aliud agentem quam sanctis Christi martyribus servientem, esse moriturum. Quapropter adjuro vos et obtestor per beatos Christi martyres Marcellinum et Petrum, ut pro mea parvitate apud piissimum imperatorem intercedere dignemini, ut non mihi succensere (0526D)velit pro eo quod illi, sicut hi qui potuerunt, in occursum non venissem. Venissem si potuissem, et veniam cum primum potuero; et sive absens, sive praesens, fidelis ei permanebo. Precor igitur charitatem vestram ut, tam de actis quam agendis apud vos rebus, per litteras vestras me, quanto celerius potueritis, certum facere dignemini. Opto ut semper bene valeatis in Domino.
Omnia quae nunc in hoc regno geruntur, revelantibus Christi martyribus ante biennium, futura praedicta sunt.(0527A)
EPISTOLA XLII. AD HLUDOWICUM IMPERATOREM.
Magno domino servus modicus.
Memorem esse dominum meum piissimum quomodo mihi licentiam dedistis ut, quando domina mea ad vos pergeret, tunc ego ad beatorum Christi martyrum servitium faciendum proficiscerer: sic facere volui. Sed domina mea jussit me post se ad Compendium venire, et ego, jussis ejus obediens, cum primum caballos meos habere potui, post illam ad Compendium pergere coepi. In qua profectione splenis simul ac renium dolore correptus, in tantum affectus sum, ut vix in decem diebus de Trajecto ad Valentianas venissem. Ibi cum me jam equitare non posse sentirem, veni mane ad sanctum N. navigando atque ibi nunc in magnis angustiis (0527B)ac doloribus positus, quaeso atque oro ut pietas vestra mihi licentiam dare dignetur pergendi ad locum, in quo piorum patronorum vestrorum sacrata corpora requiescunt. Possum enim illuc navigio in quindecim diebus de sancto N. venire. Magnam vobis coram Deo mercedem comparare potestis, si me ad servitium sanctorum suorum ire permittitis, si tamen illo vivus pervenire potuero. Credo quod illi sancti martyres pro vobis apud Deum intercedere debeant, si eorum servitium vestro servitio anteponere volueritis. Nam ego in nullo alio loco regni vestri majorem profectum vobis facere possum, quam ibi, si me ad hoc adjuvare volueritis.(0527C)
EPISTOLA XLIII. AD N. EPISCOPUM.
Domino sancto et merito venerabili N. reverentissimo episcopo, Eginhardus peccator.
Omnipotenti Deo et Domino nostro Jesu Christo quantas valeo gratias agere non cesso, quia gloriosissimum et a Deo conservatum, semperque conservandum dominum meum Hlotarium Augustum salvum et incolumem, ac te, mihi charissimum, una cum illo, de Italia venisse cognovi: et opto atque oro ut ille me cito permittat illo venire, ubi vestra corporali praesentia perfrui merear. Tamen interim parvitatem meam tuae charitati, ac per te illius pietati, commendo, ac deprecor ut ex nullius persuasione sinistri aliquid de mea pusillitate suspicari dignemini. Testor Deum et sanctos martyres Marcellinum (0527D)ac Petrum, quod amorem et devotionem, qua erga vos affectum me esse scio, vobis explicare non valeo. Et ideo fiducialiter peto ut, cum venero, tales vos erga me invenire merear, qualiter me de vobis meritum esse non dubito. Opto sanctitatem vestram, nostrae imbecillitatis memorem, in Christo semper bene valere.(0527D)
EPISTOLA XLIV. AD E. AMICUM SUUM.
Domino sancto ac merito venerabili E., E. S. S.(0528A) Quamvis perplura sint de quibus cognoscendis mihi cura esse potest, duo tamen sunt quorum me in praesenti major curiositas tenet. Unum, ubi et quando generalis ille conventus habendus sit; alterum, si domnus Hlotarius in Italiam reverti, aut cum patre manere debeat? De his duobus certum me facere charitas vestra non gravetur. Nam horum notitia, plus quam caeterarum rerum, quae apud vos aguntur, indigeo; quoniam ex his pendet quid ego facere debeam, si divina pietas mihi favere dignabitur ut aliquid utilitatis facere valeam. Opto ut te, amicorum meorum amantissime, bene valentem cito videre merear.(0528A)
EPISTOLA XLV. AD G. COMITEM. (0528B)
Dilectissimo fratri, G. glorioso comiti atque optimati, Eginhardus sempiternam in Domino salutem.
Semper benevolam erga me sensi dilectionem vestram, sed nunquam plus quam modo, quando mihi licentiam impetrastis pergendi ad servitium sanctorum Marcellini et Petri, qui ob hoc factum apud Deum intercessuri sunt. Et ideo benignitati vestrae quantas valeo gratias ago et obnixe deprecor ut secundum bonam consuetudinem vestram pro me semper esse dignemini tam apud dominum imperatorem, quam apud filios ejus, maximeque apud domnum Hlotarium, Augustum, in cujus pietate, licet immeritus, magnam habeo fiduciam. Caeterum rogo vos ut pro N. pictore, devoto juniore vestro, mercedem (0528C)habere velitis, et eum adjuvare, et apud domnum imperatorem pro illo intercedere dignemini, si congruum locum videritis, ne per cujuscunque invidiam beneficium suum amittat, quod dominis suis bene serviendo acquisivit. Mihi non est necesse vobis nominare, qui sint illi quos in hac causa timeat; quoniam aeque mihi ac vobis noti sunt. Tantum rogo ut, in quantum potestis, eum adjuvare dignemini. Opto ut semper bene valeatis in Domino.(0528C)
EPISTOLA XLVI.
Summa veneratione dignissimo N., reverentissimo abbati, Eginhardus peccator.
Sicut me petitionis meae memorem esse, sic te promissionis (0528D)tuae oblitum esse non arbitror, licet multa et varia rerum impedimenta postea accidissent, quae illud colloquium nostrum, non solum ad tempus sopire, sed etiam oblivioni perpetuae tradere potuissent. Illud dico colloquium, quando, in palatio simul positi, de tecto basilicae beatorum Christi martyrum Marcellini et Petri, quam ego nunc, licet cum magna difficultate, construere molior, locuti sumus, et constitit inter nos de plumbo emendo contra pretium quinquaginta librarum. Sed quamvis opus basilicae nondum ad hoc perductum sit, ut tegendi necessitas me admonere compellat, tamen, propter incertum vitae (0529A)mortalis terminum semper videtur esse festinandum, ut bonum, quod [a] nobis inchoatum [est], Domino auxiliante perficiatur. Proinde precor benignitatem tuam ut me de eodem plumbo emendo per litteras tuas digneris facere certiorem; ut scire valeam si aliquid inde adhuc inchoatum sit, et, si nondum inchoatum est, quando inchoari et, Domino adjuvante, perfici id ipsum negotium debeat. Idcirco oro tuam permagnam charitatem ut me, de hac re, per litteras tuas, certiorem facere non graveris. Opto ut, mei memor, semper bene valeas in Domino.(0529A)
EPISTOLA XLVII. AD AMICUM.
De statu rerum palatinarum, nihil mihi scribere peto, quia nihil ex his, quae [illic] aguntur, audire (0529B)delectat. De caeteris amicis meis, si te excepto aliquis remansit, magna est mihi cura cognoscere ubi sitis et quid agatis. Ideo charitati tuae has litteras mittere curavi, ut te commonefacerem scribere mihi de his quae aguntur erga te, id est, quali uteris valitudine, et vel quando evenire possit ut, vita comite, ad invicem nos videamus. Saepe enim te videre ac tecum loqui desideravi: sed nunquam ardentius quam modo, quia nunquam mihi major incubuit necessitas ut de agenda vita cum amico conferrem atque tractarem, quod cum nemine libentius facio quam tecum, quod in nullius fide majorem habeo fiduciam. Misi per hunc puerum litteras ad N. abbatem, quem rogo, si ire potuerit, per aliquem tuorum usque ad illum deducu facias, aut, si forte, propter lassitudinem (0529C)jumentorum, ut venire solet, longius ire non poterit, precor ut litteras, quas Folconi mitto, ab eo accipias, et ei per aliquem dirigas, eumque preceris ut mihi respondeat, atque responsum, quod ei dare placuerit, tibi remittat; et tu ad me, cum primum idoneum perlatorem inveneris, ipsum responsum facias pervenire. Opto te, amicorum amantissime, semper in Christo bene valere et mei memorem esse.(0529C)
EPISTOLA XLVIII. AD N. EPISCOPUM.
Domino sancto et merito venerabili N., reverentissimo Eginhardus peccator.
Iste presbyter nomine N. rogavit me plurimum ut pro illo apud vos intercederem, ut erga illum misericorditer (0529D)agere dignaremini; qui sicut ipse asserit, in magna paupertate constitutus est, et nunc maxime quando ipsum parvum beneficiolum, quod habuit in Bajoaria, ablatum est ab illo, et alteri datum. Et nunc nescit quid agere, vel qualiter seniori suo servire debeat, nisi, per vestram intercessionem, domnus Hl. ei aliquod solatium ad vitam praesentem sustentandam dare dignabitur. Opto ut, mei memor, semper bene valeas in Domino, et parvitatem meam piissimo imperatori commendare digneris.(0529D)
EPISTOLA XLIX. AD N. OPTIMATEM, AMICUM SUUM.
Dilectissimo fratri ac fidissimo amico N., glorioso (0530A)optimati, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
Quia fidem vestram tam bene probatam habeo, ut nullatenus dubitare possim quin, in omnibus meis meorumque necessitatibus ad vestrae charitatis auxilium confugiam. Idcirco et nunc praesentes pagenses et familiares meos, Am . . . . . et Theothoum, cum his litteris, ad vos direxi, precans ut eos more solito amanter suscipere, et in necessitatibus eorum, quas vobis insinuaverint, apud domnum Hl. augustum, et piissimum patrem ejus adjuvare dignemini, sic ut illi similiter in vobis, sicut et ego, magnam habeant fiduciam. Opto ut semper bene valeatis, amicorum optime atque charissime.(0530B)
EPISTOLA L. AD HLOTARIUM.
Dominus meus, piissimus genitor vester, jussit de monasterio N., ut nobis adjutores et cooperatores essent in constructione basilicae beatorum Christi martyrum, Marcellini et Petri, patronorum vestrorum. Sed illi, ut mihi videtur, nihil de illo opere facturi sunt, nisi jussio clementiae vestrae ad eos veniat, ut eis denuo praecipitat ut, secundum dispositionem domini et genitoris vestri, nos adjuvent in opere praedicto. Quapropter ut vobis causam memorati operis notam facerem, has meae parvitatis supplicatorias litteras vestrae magnitudini mittere curavi, per quas rogo et humiliter peto ut, propter amorem et honorem Christi martyrum, patronorum vestrorum, curam habere dignemini de constructione basilicae (0530C)illorum, ut, per vestrum adjutorium, hoc perficiatur, et detis nobis ad memoratos episcopos sacram jussionem vestram per litteras gloriosissimae auctoritatis vestrae, quas contemnere non audeant: et inde vobis coram Deo merces accrescat, et beati Martyres pro vobis intercedant, ut regnum vestrum semper augeatur atque firmetur, et tutum ac defensum maneat ab insidiis atque infestatione malignorum spirituum et malevolorum hominum. Opto et oro ut bene valeat dominus meus rex, et vivat in aeternum.(0530C)
EPISTOLA LI. AD EUMDEM.
Pro quodam amico et familiare meo N. videlicet, fidele vestro, pietati vestrae supplicare volo ut eum (0530D)suscipere dignemini, et, quando in vestras manus se commendaverit, aliquam consolationem ei faciatis de beneficiis quae hic, in nostra vicinia, absoluta et aperta esse noscuntur. Est enim homo nobilis et bonae fidei, bene quoque doctus ad serviendum utilius in qualicunque negotio quod ei fuerit injunctum. Servivit enim avo et patri vestro fideliter et strenue: sic et vobis facere paratus est, si Deus illi vitam et sanitatem concedere voluerit. Nam adhuc valde infirmus est, et ideo non potest ad vestram praesentiam venire: veniet cum primum potuerit. Proinde precor pietatem vestram ut me scire permittatis quid illi (0531A)de vestrae bonitatis parte promittere possim; ut in bona spe vivat, donec ad vestram pervenerit praesentiam.(0531A)
EPISTOLA LII. AD N. PRESBYTERUM ET N. VICEDOMINUM.
In Christi nomine, Eginhardus abbas, N. presbytero et N. vicedomino, fidelibus nostris, in Domino salutem.
Notum sit vobis quia volumus ut eulogias praeparari faciatis secundum consuetudinem, sicut solet homo ad opus domini sui facere, tam ad opus domini Hl. quam et N. conjugis ejus. Et quando ille de Audriaca villa ad Compendium reversus fuerit, tunc volumus ut ibi fiant praesentatae: et postea volumus ut per brevem nobis indicetis, qualiter illas . . . (0531B)vel ab illa fuissent receptae. Bene valete.(0531B)
EPISTOLA LIII. AD QUEMDAM FIDELEM SUUM.
In Christi nomine, Eginhardus, abbas, illi fideli nostro salutem.
Tu nosti quod juxta quod potuimus, voluntatem tuam adimplere curavimus, in eo quod filiam tuam tibi reddere facimus. Et ideo rogamus te ut, propter honorem et amorem sancti N. et nostrum, nobis consentias ad hoc ut, si illum hominem ad libertatem venire faciamus, eamdem filiam tuam permittas in conjugium accipere, quia melius nobis videtur esse, ut iterum illi homini, si liber factus fuerit, conjugetur, quam ut ab omnibus repudietur. Bene valete.(0531C)
EPISTOLA LIV. AD N. ABBATEM.
In Christi nomine, Eginhardus, abbas N. humilis, abbati, fideli atque dilecto, aeternam in Christo salutem.
Memorem te esse non dubito qualiter tam te et tuos mihi commisisti. Et quoniam ita se habet ut tua propria decrevit voluntas, meum utique deinceps est ut, ubicunque opportunum fuerit, tibi tuisque condignum suffragium, in quantum nosse et posse accesserit, omnibus modis impendam. Ergo notum sit dilectioni vestrae quoniam ille vassallus noster, necnon et filia tua, amore conjugii, alter alterum adipisci, Domino favente et vestra voluntate, cupiunt. Quamobrem ad vos mittere decerevi, innotescentes (0531D)quod tam matri et fratri, quam et omnibus propinquis, si vobis placet ut fiat, congruum esse videtur. Insuper etiam ego non solum ut confirmetur volo, sed ut honorifice, prout citius esse poterit, si mihi ad perficiendum potestatem dederitis, tam in beneficiis, quam in aliis rebus, condigne supplere cupio. Insuper idem ipse praefatus vassallus dotem dabit: auget munera: tantummodo huic rei superest ut aut vos ipsi ad hoc opus perficiendum per praesens venire non differatis, aut, ut a nobis perficiatur, licentiam concedatis. Scimus enim quid per praesens, Domino favente, explere possumus; sed quid futura pariat dies ignoramus. Ideo scriptum est: « Non cesset manus tua, non cesset pes tuus, (0532A)sed quodcunque operare. » His ita praemissis, rogamus ut, tam per hunc missum quam per litteras vestras, nos de hac re certos reddere studeas. Bene valete.(0532A)
EPISTOLA LV. AD N. EPISCOPUM.
Merito venerabili domino N. E. Propter paucitatem ministrorum altaris, cogit me necessitas supplicare sanctitati vestrae ut hunc clericum, nomine N., ad gradum diaconatus ordinare dignemini. Est enim non solum aetate, sed etiam eruditione ad hoc idoneus. Et ideo misimus illum ad vestrae benignitatis praesentiam, ut eum, a vobis iterum ad praedictum gradum consecratum, recipere mereamur. Opto vos in Christo semper bene valere.(0532B)
EPISTOLA LVI. AD IMPERATOREM.
Novo et insolito siderum ortu infausta quaedam et tristia, potius quam laeta vel prospera, miseris ventura significari mortalibus, pene omnibus veterum aestimavit auctoritas. Sola sacri Evangelii Scriptura salutarem novae stellae apparitionem fuisse testatur, quam Chaldaeorum vidisse sapientes, et recentem aeterni regis ortum de illius clarissimo fulgore conjicientes, munera, tantae majestati convenientia, venerabiliter obtulisse narrantur. Sed ejus stellae, quae nuper apparuit horrida et parum laeta facies ab omnibus, qui eam se vidisse testati sunt, fuisse ac minaciter flagrasse nuntiatur. Quae, ut reor, congrua meritis nostris praesagia fecit, et cladem, qua digni (0532C)sumus, venturam indicavit. Quid enim interest utrum homine, vel stella nuntiante, imminens ira generi praedicetur humano? Hoc tantum est necessarium ut intelligatur supervacuam non fuisse sideris apparitionem, sed admonuisse mortales ut, poenitendo, et Domini misericordiam flectendo, futurum certent declinare periculum. Sic in praedicatione Jonae, Ninivae subversio civitatis, quae per illum fuerat praenuntiata hominibus, divina miseratione dilata est. Fecitque Deus . . . turum per Jeremiam prophetam permisit, cum eum in domum figuli . . . . .(0532C)
EPISTOLA LVII. AD N. COMITEM. (0532D)
Magnifico et honorabili atque illustri viro, N. glorioso comiti, Eginhardus aeternam in Domino salutem.
Domnus imperator mandavit per Dagolfum venatorem [ut] N. comes faceret convenire ad unum locum illos comites qui sunt in Austria, id est Hattonem et Popponem et Gebehardum, et caeteros socios eorum, ut inter se considerarent quid agendum esset, si aliquid novi de partibus Bajoariae fuisset exortum. Tunc visum est illis bene esse ut, et tu et Atto, in eodem placito fuissetis. Ideo rogant vos ut consideretis, atque illis mandetis in quali loco videatur aptissimum esse illis colloquium. Nam H. videtur ut hoc bene esse possit.(0533A)
EPISTOLA LVIII. AD N. EPISCOPUM.
Obtutibus praestantissimi antistitis humillimi clientuli vestri apices praecipuae servitutis dirigere satagunt; intimantes devotionem, juxta modum eorum possibilitatis, pronam fieri, si almitas vestrae celsitudinis mandare non dedignaverit. In omni obsequio vestro vestrorumque, et deinceps, sive juxta clementiam praesentiae vestrae positi, seu ubicunque versari videntur, libenter professi sunt vestris mellifluis obtemperare mandatis. Nunc vero, quamvis nullis exigentibus meritis, tamen alloquio vestrae promissionis confisi, monere non titubant pietatem vestrae charitatis. Valeat beatitudo vestra.(0533A)
EPISTOLA LIX. AD PRAECIPUUM IMPERATRICIS CAPELLANUM. Honorando atque sublimato et spiritu sapientiae repleto . . . . . . . . . magistro atque praecipuo capellano domnae imperatricis, vestri fideles clientuli, per hanc schedam parvitatis nostrae, beatitudini vestrae optamus salutem perennem.
Recordetur bonitas vestra de causa quam quondam locuti fuimus, ut, sicut nos exhortastis et largiter promisistis, ita feliciter implere procuretis apud illum quem vos scitis: et inquirite utrum nos ad illum, an parte in alia tendere debeamus, et nobis, per fidelem gerulum, aut per vestros apices, cito remandare dignemini. Pro confidentia enim magna, quam in vobis habemus, tam audacter vobis scripsimus necessitatem nostram. De vestra vero (0533C)sospitate nobis intimare dignemini, quia vestra sanitas nostra est laetitia, et vestra laetitia nostrum est gaudium. Hoc optamus, hoc desideramus, hoc cupimus audire, ut fiat multis feliciter annis. Valete nunc et semper, vir gloriosissime, in Christo Jesu et in omnibus sanctis ejus. Amen.(0533C) EPISTOLA LX. AD M. ILLUSTREM DOMINUM.
Illustris dignitatis virum atque nobilissimae subilmitatis dominum M., V. et gloriosum, fidelissimi ac devotissimi, vestraeque in omnibus excellentiae paratissimi famuli, fideli et optabili aggredimur servitio.
Maximas et, si fieri posset, sublimitatis vestrae (0533D)celsitudini referimus grates, quod, nostrae petitioni assensum praebentes, ad effectum perduxistis de capella in villa Lensi constituta. Tamen misistis . . . . . qui nos exinde vestire venit, id ipsum, sicut jussistis, fecisset, nisi homines VV., fratris vestri, hoc contradixissent. Attamen ipse locus valde vastatus est, ita ut nullum omnino tegumen tectorum inibi remanserit, quod non venditum, alienatum, vastatumque sit, excepta basilica, quae etiam ex parte corruit. Nos autem, causa vestrae mercedis, hoc fixum in animo habuimus, ut quae praesenti anno adquirere possemus, ad restaurationem loci expenderemus: quod et facere cupimus, si ita per manse . . . statuit atque decrevit. Vester itaque missus . . . . . . . laboratis nihil ibi invenit, quia omnia vastata erant (0534A)excepta dominicata decima, quam ex vestro verbo salvari praecepit, debeat an non, a nobis penitus ignoratur. Haec ideo vestrae sublimitati exposuimus, ut vestra celsitudo cogitet et statuat, quomodo restaurari possit: et ne periculum alicujus proveniat, si domus Deo dicata negligatur et adnulletur. Quidquid ergo vestrae excellentiae exinde libuerit, per vestrum missum nostrae modicitati insinuare dignetur. Vestram sublimitatem diutino tempore Christus protegat, pariterque ad vitam aeternam perducat. Amen.(0534A)
EPISTOLA LXI. AD EUMDEM.
Praevio, insigni atque egregiae nobilitatis viro N., W. et G., vestrae sublimitati per omnia devoti et (0534B)dediti, fidele in omnibus obsequium atque servitium optamus.
Quoniam sublimitas nostrae modicitati aliquod servitium injungere voluit, quia idem ad effectum nondum venit, causam vestrae celsitudini innotescimus. Clericus fratris vestri A., quem vestro jussu conservitio ipsius A. suscepimus, indiculum, quem nostrae parvitati misistis, secum abstulit, ut excusationem vestro fratri ex nostra parte faceret quod, pro vestro servitio, opus ejusdem imperfectum remaneret: et in ipso indiculo mensurae, quas nobis transmisistis, pariter ablatae sunt, quae a nobis hactenus nullo modo reperiri possunt. Quapropter ipsas mensuras nobis transmittite, et, quantum valemus, de vestro servitio elaborare curabimus. (0534C)Valere in Domino vestram sublimitatem jugiter exoptamus.(0534C) EPISTOLA LXII. AD HLOTHARIUM. Quamvis certissime credam piissimum Dominum meum semper memorem esse patronorum suorum, beatissimorum Christi martyrum, Marcellini et Petri, qui, occulto Dei judicio, Roma relicta, ad exaltationem et protectionem regni vestri, in Franciam venerunt, et, pro qua nescio causa, apud me peccatorem hospitari dignati sunt, mihi tamen magna incumbit necessitas ut vos de causis ad eorum honorem pertinentibus crebro commoneam, ne forte periculum ac detrimentum animae meae incurram, (0534D)si de illa admonitione negligentior quam oportet exstitero, et licet illi sint misericordissimi, qui etiam percussori suo pepercerunt, regem tamen eorum, Dominum nostrum Jesum Christum, pro cujus amore mori non dubitaverunt, offendere timeo, si in exhibendis eorum cultui congruis honoribus me segniter agentem invenerit. Proinde, piissime domine, excellentiam vestram humiliter admoneo et peto ut recordari dignemini de illa commutatione loci, in quo veneranda Martyrum corpora requiescunt, quae cum Otgario episcopo facta est, et eum illis proprium efficiatis, pro quo liberando proprium vestrum sancto Martino tradidistis. Item admonere praesumo misericordiam vestram de illis meis petitionibus quibus, tunc quando imminentis viciniam (0535A)mortis exhorrui, vobis suggessi ut aliquid de nostris beneficiis ad sustentationem eorum, qui juxta sacratissima sanctorum Martyrum corpora Deo deservituri sunt, eisdem mitissimis patronis vestris dare dignaremini, qualiter tunc vestris benignissimis promissionibus spem mihi fecistis quod desiderio meo fraudari non deberem, et, non solum in hac causa, sed etiam in eo ut his, quod ad servitium vestrum enutrivi, misericordiam vestram impendere, et eos de ipsis beneficiis adjuvare deberetis. Certissime confido quod in hoc et Deum et sanctos ejus promereri debeatis, si me voti mei compotem in hac causa efficere dignamini. Item rogo ut cogitare atque pensare dignemini quae merces vos apud Deum maneat, et laus coram saeculo vobis adcrescat si, per vos et (0535B)in diebus vestris, locus requietionis sanctorum martyrum, tam in aedificiis quam in aliis necessariis rebus, fuerit auctus, ornatus et excultus, ut etiam exstructio ejus nomini vestro adscribatur, simulque et vestra et martyrum memoria ore omnium populorum, perpetua mentione, celebretur. Ad extremum rogo et obnixe deprecor magnam mansuetudinem vestram ut super me miserum et peccatorem, jam senem et valde infirmum, misericorditer ac pie respicere dignemini, et a curis saecularibus absolutum ac liberum fieri faciatis, meque permittatis, in pace et tranquillitate, juxta sepulcra beatorum Christi martyrum, patronorum videlicet vestrorum, sub defensione vestra, in eorumdem sanctorum obsequio, et Dei ac Domini nostri Jesu Christi servitio (0535C)consistere, ut me illa inevitabilis atque ultima dies, quae huic aetati, in qua modo constitutus sum, succedere solet, non transitoriis ac supervacuis curis occupatum, sed potius orationi ac lectioni vacantem, atque in divinae legis meditatione cogitationes meas exercentem, inveniat.(0535C)
EPISTOLA LXIII. AD LUPUM AMICUM SUUM. Eginhardus Lupo suo salutem.
Omnia mihi studia, omnesque curas, tam ad meas quam amicorum causas pertinentes, exemit et excussit dolor, quem ex morte olim fidissimae conjugis, jam nunc charissimae sororis ac sociae, gravissimum cepi. Nec finiri posse videtur; quoniam exstinctionis illius qualitatem adeo tenaciter memoria retinet, (0535D)ut inde penitus non possit avelli. Huc accedit, quod ipsum dolorem identidem accumulat, et vulnus semel acceptum exulcerat, quod vota scilicet nostra nihil valere permissa sunt, ac spes, quam in martyrum meritis atque interventione collocavimus, exspectationem nostram ex asse frustrata est. Inde evenit ut solantium verba, quae aliorum moestitiae mederi solent, plagam cordis nostri recrudescere potius faciant atque rescindant, cum me aequanimiter ferre jubent infortunii molestias, quas ipsi non sentiunt, atque in eo censent mihi gratulandum, in quo nullum gaudii vel laetitiae valent demonstrare vestigium. Quis est enim mortalium, cui mens constet, quique sanum sapiat, qui sortem suam non defleat, et qui se (0536A)infelicem ac miserrimum non judicet, cum in afflictione positus, eum, quem votis suis fauturum fore crediderat, aversum atque inexorabilem experitur? Haeccine talia tibi videntur, ut suspiria, ut lacrymas homuncioni tantillo commovere, ut ipsum ad gemitum et planctum concitare, ut etiam in desperationis baratrum dejicere potuissent? Et utique dejecissent, nisi divinae miserationis ope suffultus, quid in hujusmodi causis aut casibus majores ac meliores nostri tenendum servandumque sanxissent, ad inquirendum subito me convertissem. Erant ad manum doctores egregii, nedum non spernendi, verum omnibus audiendi atque sequendi: gloriosus videlicet martyr Cyprianus, et illustrissimi sacrarum divinarumque litterarum expositores, Augustinus atque Hieronymus. (0536B)Quorum sententiis ac saluberrimis persuasionibus animatus, depressum gravi moerore cor sursum levare conatus sum, coepique mecum sedulo reputare quid super excessu charissimae contubernalis sentire deberem, cujus mortalitatem, magis quam vitam, videbam esse finitam. Tentavi etiam, si possem a memetipso exigere, ut id ratione apud me fieret, quod longa dies solet efficere; scilicet ut vulnus, quod animo nostro nondum sperata morte repentinus casus inflixit, cicatricem ducere ac spontaneae consolationis medicamento sanescere inciperet. Sed vulneris magnitudo facilitati resistit; et licet saluberrima sint, quae a memoratis doctoribus, ad mitigandum gravem dolorem, velut a peritissimis idemque mitissimis medicis, offeruntur, plaga, quae (0536C)adhuc sanguinem trahit, sanandi maturitatem nondum admittit.
Hic fortasse miraris ac dicis ex hujusmodi occasione natum dolorem, tam longum ac diuturnum esse non debuisse. Quasi in dolentis sit potestate quando id finiatur quod ille, quando inciperet, neque in potestate habuit, neque praescivit. Metiri tamen posse videtur doloris ac moeroris magnitudo sive diuturnitas de eorum, quae acciderunt, damnorum quantitate: quae ego cum quotidie in omni actione, in omni negotio, in tota domus ac familiae administratione, in cunctis, quae vel ad divinum vel humanum officium pertinent, disponendis atque ordinandis, immaniter sentiam; qui fieri potest, ut vulnus, quod tot ac tanta incommoda intulit, cum crebro tangitur, (0536D)non recrudescat potius et renovetur, quam sanescat aut solidetur? Arbitror enim (nec vereor quod haec opinio falsum me habeat) hunc dolorem atque anxietatem, quae mihi de charissimae contubernalis occasione exorta est, perenniter mecum perseveraturam, donec id ipsum temporis spatium, quod Deus mihi ad hanc miseram ac temporalem vitam concedere voluerit, debito sibi termino finiatur. Quam tamen proficuam potius mihi quam noxiam hactenus experior, cum animum, ad laeta et prospera festinantem, velut quibusdam frenis atque habenis remoratur ac retinet, mentemque ad revocationem mortis revocet, quam ad spem et amorem longaevitatis odium atque oblivio senectutis illexerat. Video mihi non multum (0537A)superesse temporis ad vivendum; licet quantum id esse debeat, mihi penitus ignoretur. Sed hoc certissimum teneo, et recens natum cito posse mori et senem diu non posse vivere. Ac proinde longe utilius ac beatius fore censeo ipsam temporis incerti brevitatem cum luctu quam laetitia ducere. Quia si, secundum Dominicam vocem, beati ac felices erunt qui lamentantur et lugent (Matth. V, 5); e contrario infelices ac miseri fient, qui dies suos in jugi et continua laetitia finire non metuunt.(0538A) Gratias ago atque habeo charitati tuae, quod me per litteras tuas consolari dignatus es. Neque enim majus aut certius tuae erga me dilectionis indicium dare potuistis, quam aegro atque jacenti manum exhortationis porrigendo, monendoque ut surgerem, quem mente prostratum ac moerore depressum ignorare non poteras. Bene vale, charissime ac desiderantissime fili.
(