Epistolae (Desiderius Cadurcensis)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Epistolae (Desiderius Cadurcensis), J. P. Migne

LIBER PRIMUS. DESIDERII EPISTOLAE AD DIVERSOS.

EPISTOLA PRIMA. DESIDERII AD SALUSTIUM EPISCOPUM.

(0247D) Domno sanctissimo, atque prae optimis mihi in Christo diligendo Salustio praesuli Desiderius vester.

(0248C)Multiplices et ineffabiles vestrae beatitudini pro inquisitionis (0248D)studio vel eulogiarum praecepta benedictione gratias jure persolvimus, et quamlibet indigni, Domini optamus pietatem, qui nobis citius locum (0249A)tribuat vestrae gratiae serviendi. Illud namque quod zelo zelati estis pro nostra exiguitate, non omittitis solertiam egregii et nobilis pastoris, dum viriliter et vigilanter agere adorti estis. Utinam etiam in nobis divina pietas perficere dignaretur. Quia ille recte vigilat, qui aspectu veri luminis, et intimae contemplationis semper oculos apertos gerit. Qua de re necesse est ut mentem semper ad interiora et sublimia suspendamus; ne per torporis negligentiam ad ima trahamur. Igitur de eo quod sollicitudo vestra sciscitare studuit, vestra dilectio comperiat omnes optimates et principes, juxta quod antea cum ipsis habebamus conglutinatam amicitiam, gratias Christo, qui est bonorum omnium dispensator, satis amabiliter nos receperunt; et nos eos eatenus (0249B)in Dei nomine retinemus, ut charitas mutua nunquam decidat, sed aucta magis in dies florescat; et cum amico vestro Flavado firmiter et amabiliter in charitate consolidati sumus. De caetero satis, et cum plenissimo affectu, ut praefati sumus, pro tantae inquisitionis vestrae dilectione gratias agimus. Salutamus praeterea vestram almitatem eo affectu quo nobis oblata esse non ambigo, et supplex quaeso, ut pro mea extremitate pio Domino digneris exorare. Vale, vir Dei, et memento mei.

EPISTOLA II. DESIDERII AD GRIMOALDUM.

Domno illustri, et a nobis peculiarius suscipiendo domino, et in Christo filio Grimoaldo majori domus Desiderius peccator.

(0249C)Non ignotum vobis famulum, ac bene cupientem, cupio esse commendatum. Adest enim frater meus Lupus abba, cujus mentem agni cupio agminibus interesse. Iste ad vos redivivo Desiderio pergit, et postulat se nostris affatibus commendari, quatenus eum vestra industria gloriosi principis domini Sigeberti regis obtutibus repraesentet. Age ergo virum egregie mihique patrone, et istum habe, ut supra petit, per omnia sodalem, quatenus gaudeat se nostris apicibus vestrae eminentiae commendatum. Interea salute uberi fusa, precor impense, ut quod ipse suggesserit, conditiones monasterii nostri quod nuper in honore sancti Amanti aedificavi, digneris recipere per omnia commendatas. Et talem exinde curam geratis, ut (0249D)aeternam retributionem pro collato beneficio exspectetis. Dignamini etiam exspectationem nostram de vestra ac domni regis salute, patrumque, vel fratrum vestrorum reciprocante nos pagina consolari manu propria. Incolumem excellentiam vestram superna pietas tueatur.

EPISTOLA III. DESIDERII AD SIGEBERTUM REGEM.

Domino gloriosissimo, triumphali palmate coronato, (0250A)sanctae catholicae Ecclesiae filio Sigeberto regi, servus vester Desiderius Cadurcae urbis episcopus.

Dum et contigit de praecelso domno nostro genitore vestro, quod nec pietati vestrae tam cito fuerat optabile. Vos, reverentissime Domine, tam de nos servos vestros, quam et de cunctos fideles integram dignamini habere mercedem. Ut quos genitor vester pie enutrivit, vester rigor aequanimitur portet. Et dum vos Deus omnipotens sua pietate in regni solio sublimavit, et tantum vobis dedit prudentiae intellectum; praesumimus commonere celsitudinem gloriae vestrae, ut semper protectoris vestri memoriam intimiore corde retineatis. Semper cogitetis, quid post regni sceptra futuri estis, et ad qualem remunerationem pro operum qualitate venietis. Nos pro (0250B)epistolae parcitate te modicum quid monuimus. Vos taliter in omni opere, in omni causa, in omni judicio vosmetipsos exhibete, ut quando perfidi reges cum iniquis damnantur, vos pro bonis operibus aeternam remunerationem precipiatis. Explicit.

EPISTOLA IV. DESIDERII AD SIGEBERTUM REGEM. Domino gloriosissimo, atque piissimo, ubique praecelso sanctae Ecclesiae filio Sigeberto regi Desiderius servus servorum Dei, atque per gratiam ejus Cadurcae urbis episcopus.

Quod vos pia sollicitudine dignati estis litteris consolare, insufficiens est mens nostra gratiarum jura persolvere. Qua de re singulari postulatione credidi deposcendum, ut ea me dignatione jubeatis (0250C)peculiarius confovere, qua Domini Genitoris vestri circa meam pusillulam exiguamque personam habita est gratia familiaritatis. Volui quidem sic obtemperare, ut non prius ad urbem redirem, donec, si potuisset fieri, vestri culminis praeclaram celsitudinem vidissem. Sed quia hoc difficile fuit, ideo nunc latorem praesentium commendare praesumo. Per quem officia salutationum digno culmini vestro honore persolvens, quaeso, ut petitiones ipsius in effectu positas, me de vestrae excellentiae incolumitate dignetis facere certiorem.

EPISTOLA V. DESIDERII AD DAGOBERTUM REGEM. Domino gloriosissimo, atque piissimo, ubique (0250D)praeferendo, undique praecelso, sanctae Ecclesiae Catholicae filio, Dagoberto regi Desiderius servus servorum Dei, et vester fidelis.

Dum plerumque pro conditiones ecclesiasticas me necessitas compellat ad celsitudinem culminis vestri apices dirigere, ipsa tamen recordatio contubernii, et dulcedo auspicatae indolis pubertatis monet, ut frequenter, si fieri possit, me exiguum famulum solertissimis obtutibus vestris praeoptem (0251A)praesentari. Qua de re salutationis obsequio eo quo decet honore praelato, quaeso, ut de conditiones Cadurcae Ecclesiae, cui Deo auctore, ex jussu vestro praesedeo, pro quas nunc praesentium latores apicum ad excellentiam dominationis vestrae festinant, pro divino respectu vel justitiae contemplatione integra mercede studeatis habere, solertissimo libramine causam trutinate; et qua justitiam perspicitis ponderare, illuc sententiam declinate. Nec solum de hac re, sed omni tempore, de omni conditione sententiam regis justitia praecedat et veritas. Judicium quoque misericordia comitetur, propter illud apostoli: Judicium sine misericordia erit ei, qui non fecerit misericordiam (Jac. II, 3). Age ergo, praecellentissime princeps, mi domine Dagoberte, age taliter, ut (0251B)dum singularem inter homines regni apicem obtines, ad aeterni regni singularem gloriam sine confusione attingere possis. Me quoque non superfluum judicetis pro pia commotione, sed amantem mente ames pro salubri exhortatione. Explicit.

EPISTOLA VI. DESIDERII AD GRIMOALDUM, PRAEPOSITUM PALATII.

Domino illustri, totius aulae, imoque regni rectori Grimoaldo majori domus, Desiderius exiguus servus Dei.

Pagellari officio suggero, ut harum portitorem apicum commendatum dignetis recipere, et quaeque ore proprio suggesserit, effectui jubeatis mancipare. Et quia cupio me vestris animis eo ordine commendare, (0251C)quo parentum vestrorum affectu sum unico devinctus, precor ut illam gratiam genitoris vestri erga me tenere dignetis, quae me vobis faciat placabilem et vestram mihi praestet semper optabilem. De condiciunculas etiam Ecclesiae nostrae, et pauperum suorum singulari mercede studete habere, easque per omnia habete commendatas. Nos quoque in sinu gratiae vestrae, non ut meremur, sed ut optamus, atque confidimus, paterno confovete affectu. Et si de hoc, quod suggessimus, sperata conceditis, simul et de vestra ac domni regis, vel fratrum vestrorum incolumitate, aut quicquid nos scire recte censetis, quod in illa regione agitur, rescripti nos serie dignamini certificare. Incolumem vitam vestram superna pietas tueatur

EPISTOLA VII. DESIDERII AD MEDOALDUM, TREVERICAE URBIS EPISCOPUM.

(0251D) Domino semper suo Medbaldo papae Desiderius peccator

Si gratiarum jura beneficiis vestris recompensare voluero, non sapiam, pro illa, scilicet, supereminentia bona, quae anno praesenti erga nos largitas vestra deseminare studuit, pro impensas, videlicet, superfluentes, pro itinerantium multimodas necessitates. Nec solum famulantium opportuna subsidia non pauca misistis, sed etiam nosmet et expensis et (0252A)muneribus ampliastis. Implesti, beate Pater, largitatis officium, sustinuisti peregrinationem nostram, compassus es laboribus nostris, et longe a solo patrio positos, ita paterno affectu fovistis, ut nec regionis ubertatem, nec parentum dulcedinem ex inopia desiderarem. Dominus noster Jesus Christus, in cujus amore id impendisti, tibi pro nostra extremitate retributor existat. Nunc igitur famulatus mei jura persolvens supplico, ut quem tunc beneficiis consolastis, nunc orationibus beneficio juves. Latorem praeterea praesentis officii filium communem Claudium abbatem recipite per omnia commendatum, et munuscula quae ex nobis intulerit, grato animo habetote. Cum se de mundo opportunitas contulerit. de vestra, et domni regis, vel fratrum ac filiorum (0252B)vestrorum, mereamur incolumitate rescripti serie consolari.

EPISTOLA VIII. DESIDERII AD CHODULFUM.

Domno illustri et a nobis peculiarius suscipiendo domino et in Christo filio Chodulfo Desiderius peccator.

In sancti apostoli Pauli dictis scriptum habetur: quod ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Jam quantum me hactenus de gratia vestra dolui contristatum, superabundare me de vestra gratulor charitate. Non enim itineris illius, quo aetate sum gravata confectus, jam quadam doloris memoria ducor, cum recolo quanta erga me dulcedo (0252C)vestra est pia voluntate diffusa. Unde gratulatione maxima praesentem paginam ad dominationem vestram destinavi, per quam salute uberi fusa, precor Dominum, ut magis magisque suam in vobis tribuat largitatem pietatis, ac bonis faciat successibus abundare. Et quia scriptum legimus: Generatio rectorum benedicitur (Psal. CXI, 21), tu, vir excellentissime, benedictiones paternas semper memoriae vivacitate conserva, et si qua sunt, vel quod monuit, vel quod egit, quasi ante oculos praesentaneo retine memoratu. Multa enim sunt de ejus gestis tuis auribus recolenda, quae si gestis adjicias vitae hujus et intenta meditatione conserves, ille orationibus donabit utique nunc favorem, quo probabiliter probe polleas, (0252D)et istinc cursu feliciter auspicato, paternis muneratus praemiis adjungaris. Interea, quanquam necessarium esse non ducam, latorem praesentis officii multa devotione commendo, et ubi quod aut iste dixerit; aut aditum cognoscitis opportunum, conditiones patroni vestri beati Stephani, cujus administrationem gerere videor, habete receptas, et per omnia commendatas, ut ipsi Domini rerum, quibus vice nostri Redemptoris servire videmur, ipsi vobis impendia aeterna compensent, ac supplementum suae tribuant largitat.

EPISTOLA IX. DESIDERII AD ARBONEM

(0253A) Domino semper suo Abboni papae Desiderius peccator.

Dum lator praesentium apicum ab observando illo monasterio jussus accedit, et quia necesse est vestro eum patrocinio commendemus; igitur famulatus mei officia persolvens supplico, ut eum sicut famulum, gratia pietatis vestrae recipiat commendatum, et de condiciunculas domini Stephani, undecunque fuerint exortas, adhibete sollicitudinem. Sicut de vestra gratia confidere, ut credo, nullatenus ignoratis. Non enim a me docendus es quid in nostris supplimentis, et Ecclesiae, cui servimus, vel pauperum ejus opportunitatibus, praestes, quid vigilando prospicias, (0253B)quidve experientiae actionis tribuas. Nosti omnia, omniaque non ambiges, quibus laboribus urgemur, quibusque fatigamur aerumnis. Hoc solum cupimus te velle. Nam posse daturus est ille, sub cujus nomine nos praesidio et favore teneri gaudemus. Rogamus ergo, ut istum famulum batum optarem frequenter, si possibilitas arrideret, sacris vestris interesse colloquiis, ut sicut nos sub saeculi habitu in contubernio serenissimi Flothari principis mutuis solebamus revelare fabellis, ita jam nunc illa ad plenum deposita vanitate dulcia liceret Christi ruminare praecepta. Sed quia sicut mens anhelat, effectus sequi non praevalet; hoc sufficiat dicere dum favore vestrae charitatis non mediocriter sum recreatus. Proinde gratissima effusa salutatione peroro, ut (0253C)quem tunc et affatibus bonis, et benigna charitate consolastis, semper in memoriam vestri interni intimum teneatis latorem, praeterea praesentis officii, qua valeo insinuatione, vobis commendo, et precor, ut in omnes conditiones quas exerit, benignum jubeatis praebere favorem, et per ipsum, vel quandocunque aditus exstiterit, de vestra felicitate mereamur certificari. Vale, vir Dei, et memento mei.

EPISTOLA X. DESIDERII AD DADONEM EPISCOPUM.

Sancto ac praeferendo apostolico patri Dadoni papae Desiderius servus servorum Dei.

Dum plurima tempora elabuntur, quod praesentiam vestram videre nequimus, nunc immensa se gratulatio (0253D)menti objecit, dum aliquatenus vel post diutina intervalla sese opportunitas praehibuit, qua vel pagellari officio me vestris conspectibus praesentarem. Igitur debito obsequio humiliter exhibito, illud peculiarius peroro, ut quem quondam in ipso flore primaevae juventutis unico mihi amore praebuisti, semper concedere digneris illum meum Dadonem. Maneat pristina inter nos atque illum tuum, imo (0254A)nostrum Eligium inconvulsa charitas, indisjuncta ut fuit quondam, fraternitas. Mutuis nos juvemus precibus, ut quemadmodum in aula terreni principis socii fuimus, ita in illo superni Regis coelesti palatio simul vivere mereamur. Et licet de nostro collegio duos jam amiserim germanos, habemus pro his venerabilem Paulum, nec minus praedicabilem meritis Sulpicium. Quisquis igitur nostrum quantum plus proevalet, tanto amplius profectuum gradus conscendere elaboret. Ad haec autem praedico, plus me vestris orationibus, quam meis viribus attingere posse confido. Tantum est, ut indesinenter vos orare dignetis; et pietas Domini nostri Jesu Christi, credo, praestabit, quod rogatis. Vale, vir Dei, et memento mei.

EPISTOLA XI. DESIDERII AD PAULUM EPISCOPUM.

(0254B) Domno semper suo Paulo episcopo Desiderius peccator.

Jam credo ad aures tuas perlatum, qualiter monasterium construere coeperim, et basilicam jam mihi Domino cooperante consummatam habeam. Proinde rogo, atque invito apostolicam dignationem vestram, ut ibidem ad dedicationem interesse dignemini. Et cum nos ibidem in Dei nomine viderimus, aliquantis simul diebus commorantes, de illa perenni ac desiderabili vita, de qua mutuo suspirare solebamus, familiaria colloquia desidero, ut habeamus. Alios etenim plures episcopos interesse faciemus, qui nos vel exemplo juvent, vel hortatu roborent. (0254C)Quorum nos contubernio non mediocriter opinor adjuvari. Veni igitur, charissime, quantum longius, tantum velocius, ut post diutinam corporis absentationem tandem refocillemur mutua confabulatione. Aderit credo Dominus de se concionantibus, astabit orantibus, nec nos deseret unquam qui passus est pro nobis, de sede veniens paterna. Orantem te pro nobis potentia Domini nostri Jesu Christi conservare dignetur.

EPISTOLA XII. DESIDERII AD SULPICIUM.

Sancto patriarchae Sulpicio Desiderius servus servorum Dei.

Condecet primae sedis antistitem, ut solers circa eum consacerdotum exhibeatur sollicitudo, ut dum (0254D)vicissim jura charitatis glutinantur, facilius deitatis consortio interesse mereantur. Juxta illud, quod sacratissimo eximii vatis ore pollicitus: Ego, inquit, inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo (Jerem. VII). Nec non et Domini dictum: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo. et ego in medio eorum (Matth. XVIII, 20). Quapropter, papa beatissime, vestra sit elaboratio, ut pertinacia, quae plerumque inter (0255A)fratres serpit, vestro libramine radicitus evellatur. Nam nostri erit studii solatia opportuna praebere. De caetero prece qua valeo supplico, ut quoties ad exorandam Domini clementiam defixa mente assistitis, nostri memoriam sacris precibus interseratis. Haec nimirum facientes, vicem nobis in praesentiarum rependitis. Qui quamvis non, sicut oportet, oramus, orandi tamen instantiam non omittimus. Memento mei, papa beatissime, et cultoris tui merita orationibus fove.

EPISTOLA XIII. DESIDERII AD CAESARIUM.

Domno semper suo Caesario episcopo Desiderius peccator.

Desiderabilia nobis gaudia eveniunt, quotiens se (0255B)aditus praebet, ex quo pusillitatis nostrae litteras almitati vestrae possumus dirigere, ideoque praelata occursionis obsequia fraterna charitate monemus, ut causas unde mutua fuit confabulatio, id est, de id quod ad profectum animae pertinere noscuntur, toto conatu omnique adnisu elaboretis assequere. Sicut e contra illa quae evidenter saluti animae obsunt, toto virtute studeatis fugere. Et quia Charitas omnia suffert (I Cor. XIII, 7), sicut nos videtis de vestra salute sollicitudinem gerere, ita vos quoque de nostra exiguitate dignamini sollicitare, ne, quod absit, culpa quaelibet nobis latens, vicinis propaletur, et nobis quandoque in objectionem ponatur. Praeterea credo, quod nec vobis lateat qualem egestatem de (0255C)aqua quam fons praebeat in hac Cadurcina civitate habemus. Sed voluntas nobis inest, si possis permittit, ut per tubos ligneos subterraneo officio ad ipsam civitatem aquam ducere debeamus. Proinde quia novimus, quod peritos ex hoc artifices haberes, precamur, ut compendium de ipsos faciatis. Et unde jubetis nos plenissime re servimus. Agat apostolica dignatio vestra taliter tam de praelata monitione, quam et de ultima suggestione, sicut nos in omnibus efficaciter de parte vestra confidimus. Incolumem pontificatum vestrum divina pietas custodiat.

EPISTOLA XIV. DESIDERII AD QUAMDAM SANCTIMONIALEM.

Desiderius episcopus Aspasiae abbatissae salutem.

(0255D)Lacrymis tuis hactenus motus hanc tibi historiam de Evangelio egregiae illius feminae destinavi (Luc. V) In ipsa quippe divinam consolationem reperies, et timorem: consolationem quidem, quoniam qui de peccati onere resipiscet, hanc animam pia Domini benignitas non refutat; timorem ideo, quia anima, quae accedit ad servitutem Domini, continuo ad tentationes sustinendas se fortiter paret, dicente Salomone: Fili, accedens ad servitutem Domini, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem. (Eccli. II, 1). Gaudium quidem est in tuis lacrymis, et exsultatio fit in coelis, dum ipsa sponte damnas (0256A)quod male sponte contraxeras (Luc. XV, 7). Absit enim ne sicut Eva seducta est per serpentem, ita tu ad redivivas miserias cupias revertere. Ergo compatiatur anima tua dolori meo, ut ego possim vulnere sanato laetificari de bono tuo. Age poenitentiam, quantum melius potes; et omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Confido ego in Domino meo Jesu Christo, quia cito oblitterabit omnem maculam tuae confessionis bona confessio. Vigila assidue, et ora, ut nullatenus retrorsum respicias. Memento quod Veritas dicat: Nemo, ait, ponens manum in aratro, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62). Respicere autem retro nihil est aliud quam poenitere quemquam, et abjicere quod coeperit bonum, et rursum mundialibus negotiis implicari. (0256B)Recordare etiam uxoris Loth (Gen. XV), quod utique Dominus specie hactenus per Evangelium poenitentibus fuisse nosci ur protestatus. Ergo in hac historia continetur et magnus poenitentiae fructus, et impletum in coelis gaudium coram angelis sanctis. Cum illa, quae fuerat ante peccatrix, meruit suis lacrymis promereri spem salutis (Luc. IX). Oro ergo, et per Dominum Jesum Christum te obtestor, ut non des amplius diabolo locum, sed in jejuniis, et obsecrationibus, et vigiliis te instanter impendas. Et quantum sentis te hominum destitutam praesidio, tantum tibi divinum adesse flagites adjumentum. Iterum ac saepius moneo, ut haec a te historia frequentius relegatur. Et in tantum pro te insta, ut etiam pro me apud Dominum te credam posse aliquid obtinere.

EPISTOLA XV. DESIDERII AB FELICEM NARBONAE URBIS EPISCOPUM.

(0256C) Domino semper suo Felici praesuli Desiderius peccator.

Ante dies aliquot quidam frater litteras vestras nobis exhibuit, plenas doloris et moestitiae. Quarum tetra superficies nihil serenum, nihil jucundum, vel ad charitatem pertinens innuebat, si quidem a summis ad ima usque molestiae exitiales querimoniae ibi inerant. Et forsitan mea negligentia, non mea culpa ita confectae. Non enim reor me hactenus adeo fuisse vestra offensa pulsatum, ut hujusmodi jurgia pontificalia viscera replerent. Et licet vestrae aures viperea infusione subpletae serpentis erumperent sibilum, nostra tamen praecordia praecepta Christi meditabantur (0256D)in arcanum. Et quamvis serpentina astutia jurgiorum propinaret venena, ego tamen, ut de vestra essem charitate depulsus, magis moerendo dolebam. Proinde precor propensius, si in me remansit actio culpae, vestra pia almitas intercedat, ut sententiae adversae prorsus advertar. Sin autem sueta me ambiunt accusatione vexare, contuendum censeo, et a vestra censura opto fore cavendum, ut aures vestras viperea venena, ac velut sirenarum cantu lethalis sibilus non infundat. Ego me vestrum, non ut opinor, iniusto judicio subdo. Vos propensa ratione (0257A)tractate, ut indemnem nequaquam damnare dicere jubeatis: quapropter salute humillima precor, effusa, ut quia dudum me quamlibet minorem, judicio tamen parem esse duxistis, non nos separet virosa et pertinax audacia suadentum, quos pia hactenus et salutifera charitas nectere jussit. Ego itaque ac si supra vires fari queat, jussioni non obsisto, dummodo a vestrae dignationis gratia non avellar. Quod minus utilis styli exaravit impressio, affatu latoris praesentium est ore commissum. Ipsum diligenter auscultate; et tunc vere cognoscetis quantum vobis honoris reservet. Date igitur veniam, date gratiam, date piam affatus copiam, ut qui pro Christi exemplum ante vestra vestigia caput humile subdet, non conculcandum, sed potius elevandum vestra bona (0257B)pietate se putet. Certe multo melius est cum humilibus in conspectu Dei exaltari, quam cum superbis humiliari.

EPISTOLA XVI. DESIDERII AD EPISCOPOS, COMITES, TRIBUNOS, DEFENSORES, CENTENOS ET HOMINES PUBLICA VEL ECCLESIASTICA AGENTES.

(0258A) Pro Untedio commendatitia.

Dominis sanctis, et cum summa veneratione memorandis domnis episcopis et abbatibus, nec non et sublimibus atque magnificis viris, comitibus, tribunis, defensoribus, centenis, et hominibus publica vel ecclesiastica agentibus, Desiderius servus servorum Dei, urbis Cadurcae episcopus.

Quaesumus, domni, ut pro nobis orare dignemini, et harum portitorem Untedium presbyterum, una cum puero itineris sui comite, commendatum recipiatis. Quia non, ut multi giroaci, circumventiones praetendit, sed pro rationabili peregrinatione (0258B)Hispaniarum petit. Agite itaque ut a nullo inquietetur, neque patiatur injuriam. Sed magis vestro aditu in antea proficiscatur securus. Propitii recenseatis domni semper nobis.

LIBER II. DIVERSORUM PONTIFICUM AD DESIDERIUM EPISTOLAE. (0257) EPISTOLA PRIMA. SULPICII AD DESIDERIUM. (0257B) (Vide supra, hujus nostrae Patrologiae tom. LXXX, col, 591.)

EPISTOLA II. BERTIGISLI ABBATIS AD DESIDERIUM, CUM ADHUC LAICUS IN PALATIO DEGERET.

(0257C) Domino illustri, et a nobis summa dilectione colendo, atque cum omni reverentia nominando domino Desiderio Thesaurario Bertegyselus abba.

Licet libenter ac frequenter nostros missos pro suscitanda incolumitate gloriosi domni Dacoberti regis debeamus dirigere, his tamen diebus specialiter direximus famulum vestrum Dulcidium diaconum ad vestram solertiam, ut per vestram instantiam, et de sospitate domno debeat sollicitare, et de vestra nos incolumitate possit certificare. Sicque de ambas partes, ut cupimus, votiva nobis gaudia valeat denuntiare. Et licet placitum cum Philippo patricio illuc ante ipso domno habemus, pro eo quod ministeriales (0257D)nostros post se retinere videtur; unde petimus ut praesens frater per vestre consilio, et efficacissimo adjutorio vos per omnia tuentes et insinuantes, ipsa causa valeat effectum producere. De pueros etiam, quos ad opera Dominica per vestra ordinatione direximus, si aliquid faciunt, quod domno sit placitum, vestra insinuatione discamus. Annis multis divina potentia vestram ad ornatum (0258B)vel consolationem multarum conservare dignetur, domine semper meus peculiaris patrone.

EPISTOLA III. AUIULFI EPISCOPI AD DESIDERIUM. Domino sancto et Apostolica sede dignissimo domno et Patri Desiderio papae Auiulfus peccator.

(0258C)Unde nobis jussistis, et nos sanctitatis vestrae innotuimus clericum vestrum nomine Dructulfo per amicum nos de Spania recepimus ipsum nunc, praesente misso vobis direximus. Culpas precamur, ut excusatae sint, et ipse de caetero emendatus resideat. Domni pietas si ista nobis concedit, grandem nobis fiduciam de sua gratia facit. De caetero quod praesens missus vobis suggerit pro conditiones nostras domnus obtemperare dignetur, et ad effectum perducat, ut melius nobis delectet quousque audivimus vestro semper servitio inhaerere. Salutare quidem non audeo, sed deprecor sanctitatem vestram, ut pro me humillimum vestrum in sacris orationibus vestris memores esse dignemini.

EPISTOLA IV. CONSTANTII ET DADONIS EPISCOPORUM AD DESIDERIUM. (0258D) Domno semper nobis proprio, et post Deum peculiari patrono Desiderio papae Constantius et Dado episcopi.

Secundum quod per litteras vestras insinuastis, et juxta quod filius vester domnus Godenus mundaverat, credimus, quod hesterno ad illud monasterium venisset. Sed dum dabo odie apud Cariatone et (0259A)Maurino comitem videre minime possumus. Flavianus autem denuntiavit, ut quinta feria apud ipsum jungamur. Et quia laesionem nobis inferre cupit, epistolam sanctitatis vestrae ad ipsum deposcimus, ut dum nostra fiducia tutamur, vestra auctoritate in omni parte muniamur. Praelata prius debita salutationis obsequia; rogamus impense ut pro nostra parvitate exorare dignetis, nosque semper in sinu gratiae vestrae confovendos retineatis. Annis multis vobis servire mereamur, beatissime papa.

EPISTOLA V. SULPICII AD VERUM RUTENTE [ Leg. RUTENAE] EPISCOPUM.

(Vide supra, hujus nostrae Patrologiae tom. LXXX, col. 593.)

EPISTOLA VI. ELEGII AD DESIDERIUM.

(0259B) Domno semper suo atque apostolico Patri Desiderio papae Elegius servus servorum Dei.

Quoties aditum scribendi gratiae vestrae reperimus, toties nobis cumulus gaudii videtur accrescere. Quapropter cum salutationis officio illud propensius prae cunctis conditionibus deposco, ut quotiescunque inter mundanas sollicitudines mens ad statum quietis praevalet attingere, memoriam parvitatis nostrae sacris precibus vestris subjungere non omittatis. Quod nequaquam credo, ut nostri oblivio ullatenus apud vos cadat, ut nec vestra apud nos unquam senescere novit. Sed non incongrue arbitravi rediviva commonitione eadem ingerere, cum nimirum constet quod (0259C)nulla in praesenti saeculo causa ita mentem stimulet, quemadmodum vitae perpetuae, et beata justorum patria Desiderii immensitate viscera mentemque sollicitet. Quamobrem ut unde quisque attentius cogitat, inde frequentius et loqui studeat. Proinde mi unanimes pia viscera Desiderii, memento semper Elegii tui, cum preces Domino fundes. Et quamvis nos terrarum interpositio longe ab alterutrum separet, nec queat nos subinde corporalis conjunctio sociare; in Christo semper simul versemur. Et ita vivere elaboremus, ut non post longum spatium anima simul et corpore sociemur, sociatique in aeternum vivamus. Quod exoratus fideliter ac frequenter praestabit, credo, nobis clementissimus Dominus noster Jesus Christus, cui gloria in aeterna saecula. Amen. (0259D)Saluto te supra modum sincerissimo affectu, salutat et Dado fidelis utrorumque sodalis.

EPISTOLA VII. RAURACII AD DESIDERIUM.

Domno semper suo atque apostolico praesuli Desiderio episcopo Rauracius peccator.

Cum humillimo salutationis officio commendo apostolatui vestro servulos vestros Nummolum presbyterum, et Garimundum. quos ad urbem vestram, (0260A)et ad hospitiolum vestrum Gregionaco, sive abbates, descriptionem mancipiorum inquirendo direximus, supplicamus, ut commendatos ipsos recipere dignetis, et ubi ipsis necessitas exstiterit, vestro auxilio in omnibus mereantur habere, ut quod Ecclesiae vestrae Nervenensi ex ipso agro justissime redebetur, per eorum inquisitionem, vel vestro solatio perdere non debeamus. Simulque suggerimus, ut de ipsa Curtecella, vel hominibus inibi consistentibus sub vestra defensione tanquam propria familia dignetis habere receptos et commendatos, ut de judicum infestatione, sicut et immunitas nostra ex hoc continet, liceat eis vivere cum quiete. His obtentis, precamur, ut redeuntibus famulis de vestrae felicitatis gaudio litteris nos jubeatis laetificari. Orate pro nobis, (0260B)domine semper peculiaris atque apostolice papa.

EPISTOLA VIII.

EPISTOLA IX. SIGEBERTI REGIS AD DESIDERIUM.

Sancto atque apostolica sede dignissimo honorum titulis praeferendo domno, et in Christo Patri Desiderio papae Sigebertus rex.

Culminis vestri paginam deferente venerabili viro Bettore abbate una cum sanctis eulogiis vestris me (0260C)cum summo gaudio comperite suscepisse. De id vero scripsistis, ut quam prospere nos divina pietas degere permittebat, vobis insinuare deberemus. Cognoscite, vestra intercedente oratione, prospere hactenus Christo praesule consistimus. Et gentes patriae, nobis a Deo concessae, pacifico ordine nobis obediunt. Gentes etiam barbare pagatismae nobis cohabitant. De conditiones vero vestras, unde injunxistis, taliter Christo adjuvante ad effectum produximus, vestra fuit injunctio. Proinde cum salutatione devotissima petimus, ut per nos Domini nostri Jesu Christi misericordiam ubi jugiter sedulas funditis preces, exorare dignetis, ut sua largiente clementia, et hic pacifice vivere, et ad aeternam vitam (0260D)nos jubeat pervenire.

EPISTOLA X. SULPICII AD DESIDERIUM.

(Vide supra, nostrae Patrologiae tom. LXXX, col. 594.)

EPISTOLA XI. PAULI AD DESIDERIUM.

Domino reverentissimo, palma triumphali decorato, (0261A)ac pontificali nomine adornato, praecellentissimo Ecclesiae speculatori Desiderio papae Paulus peccator.

Multa sum alacritate repletus, quia adoptatum desiderabilemque diem a divina miseratione promerui, mellifluis reciprocis vestris reperire. Quas recensitas immensas Creatori nostro egi praerogativas, quod incolumem vos esse cognovi. De id vero quod ibi intimasti, ut de causa illustris matrisfamiliae Bobilanae aliquid agere deberemus, qualiter exinde fecimus, praesentis latores officii vobis ore proprio edicere possunt. Praeterea multiplices dominationi vestrae agimus gratias de eulogiis sanctis, de Falerno nobili, vel vasculis decem, quae nobis tanti habuistis dirigere. Superexcrevit quidem, et superabundavit (0261B)benedictio largitatis vestrae, adeo, ut dum nos unam Falerni amphoram deposcimus, vos eminentia vasa, et, ut usitatius dicam, tunnas decem eligantissimi Falerni tanti habuistis dirigere. Nec solum sic inopiae nostrae credidistis sufficere, sed etiam in multis adhuc excellentioribus donariis magnificentiam erga nos vestram studuistis augmentare, dilatare, supplere, ac superexcedere. Unde pius Dominus vobis retributor et hic et in a ternum existit. Nos enim non sufficimus tantas almitati vestrae referre nec pecunias, nec gratias. Proinde in illum, qui sufficiens est, supra quam petimus, aut intelligimus, largiri, in ipsum causam remunerationis vestrae committimus. Nos quoque in sanctis ac Deo placitis orationibus vestris commendamus, nostram (0261C)animam in suffragio vestrarum precum committimus. Nos sane, ut valemus, indesinenter pro vos orationi insistimus, ut vos undique gratiarum muneribus circumseptum, ad coronam gloriae jubeat perducere, et nos per vestram intercessionem ad spem salutis, et portum quietis dignetur admittere, vestrique sequipedam permittat existere. Annis multis vobis, peculiaris domine, mereamur servire.

EPISTOLA XII. PAULI AD DESIDERIUM.

Domno semper suo Desiderio papae Paulus peccator.

Apices sanctae dominationis vestrae redeuntibus fratribus Frodoleno et Ruccone de Mettis accepimus, (0261D)ubi nobis per singula pietas consueta instruere dignavit; unde omnipotenti Domino gratias agimus, quod vos juxta nostrum desiderium incolumem cognovimus. De regis conditione innotescimus, nuper per Viredunum Rhemos pergit, ibique nativitatem Domini exspectat. Bide autem Leuduno accedit, et inde in Masao, ac post ripa Reno pergit. cognoscatis Chanoaldum episcopum ictuatum etiam fati munus implesse. Caeterum ut ad vestra beneficia mentis oculos reflectam, nec si lingua clamet ferrea, (0262A)ut quidam poeta ait, aut centena sonent spiramina, nullatenus potest quis tanta narrare Dei magnalia, quantum ejus in viscera vestra diffunditur gratia. Nos praecipue nec factis possumus repensare, nec verbo explicare, quanta erga me dignatis impendere. Dominum tamen indesinentur oramus; ipse vobis pro nostra parvitate aeternus retributor existat, et coelestia bona in perpetua beatitudine concedat. Oratio me vestra sublevet, beate et venerabilis papa.

EPISTOLA XIII. ABBONIS AD DESIDERIUM.

Domno semper proprio Desiderio apostolico papae Abbo peccator.

Litteras gratiae vestrae tam per anteriores missos, (0262B)qui cum filio vestro Chedeno venerunt, quam et qui postea cum Babone accepi, per quas praecepisti, ut de vestris conditionibus, juxta quod Deus posse dabat, sollicitudinem gererem, Deo soli sufficit non latere, quia cum integra fide et promptissima voluntate id assecutus sum, et ordinationes Dominicas infirmatas sunt, ut de res illas, quas leva tenebat praesentaliter Bobila revestita esse debeat. Nam per vestra gratia non nobis sine labore constavit. Tamen dum scimus quod justitia est, credimus de Dei pietate, quod sic pro vestro prudentissimo consilio causa gubernetur, ut ad bonum perfectum perveniat. De villa autem Rotovollo, sicut scitis, dominus Dacobertus rex ipsam pro amplius, quam quingentos solidos in luminaria ad basilicas Metenses delegavit. (0262C)Quia scitis quod pater Bobilanae Agylenus hoc fratri nostro Vero episcopo vendidit; et postea servus tam ipsa portione quam et illa alia, quae meorum consortes tenebant, ipse Severus redemit, et domino Dacobertho una cum alia sua facultate deligavit. Vos vero taliter cum domna Babila agite, ut exemplaria, quae pro filio vestro germano meo Gedeno direxi, firmare debeat. Vos enim et in palatio regis, ubi innutriti fuistis, bene cogniti estis. Quia melius est aliquid cum eo compartire, quam solus nihil habere. Annis multis de vestra gratia congaudere, domne semper meus.

EPISTOLA XIV. CHAENULFI AD DESIDERIUM. (0262D) Domno clementissimo, palmata triumphatione decorato, pontificali officio coronato, domno semper meo Desiderio papae, Christique speculatori, Chaenulfus vester.

In primis quod nobis praecipuum et maximum est, salutare quidem non praesumo, deposco, ut nos, domne, in sanctis orationibus vestris Domino Deo commendare dignemini; deinde supplico almitati vestrae, ut Dominus noster jubeat, ubi vestrum mereamur (0263A)impendere occursum. Et quia hoc devotio nostra desiderat, idemque ordinate, ubi vestram debeamus videre praesentiam. Orate pro nobis, domine et semper desiderabilis Pater.

EPISTOLA XV. CONSTANTINI AD DESIDERIUM.

Domno semper nobis proprio apostolico Patri Desiderio papae Constantinus peccator.

Cognoscite, domne, nos orationibus vestris incolumes de palatio remeasse, et regem modo Magantiae esse. Et pro quo litteras praecipue misimus precamur obnixe, et tanquam pedibus vestris advoluti quaesumus, ut si evenit quod Nativitatem Domini in territorio Alugensi celebrare deliberetis, sic vos merear (0263B)in apostolatu videre, ut in civitatula vestra Albige ipsa solemnitate in Dei nomen celebrare debeatis, non me spernere, domne, non me despicere, non me renuere, quo minus in tanta solemnitate non per te illustretur, decoretur, ornetur Ecclesia, et ex tuo sancto ore benedictionem populus accipere mereatur. Interim, quaeso, denuntiate nobis quam celerius ultra Tarne accedere deliberatis, aut ubi possimus, quod saepe desideramus, vestram videre praesentiam. Propterea enim de Nativitate Domini de antea vobis suggessi, ut alume antecedere non possint. Quia multi te desiderant, sed nemo plus quam ego. Pater, iterum, iterumque suggero, et commemorare praesumo, ut non sic faciatis de ista Nativitate Domini, sicut pridem, quando satis in domum vos habere volui, (0263C)sed peccatis meis obtinere non merui. Annis multis vobis servire merear, domne Desideri, semper suscipiende [ F. suspiciende] Pater.

EPISTOLA XVI. VERI AD DESIDERIUM.

Domno semper suo Desiderio papae Verus peccator.

Jussorium vestrum accepimus una cum exemplari exemplari de litteris domni Sulpitii, ubi domnus innotuit, quod istum placitum de ista Synodo frater vester domnus Sulpitius alio tempore visus est immutasse. Nos hoc gratiae vestrae jam innotueramus per servo vestro Becobeno diacono, et postea per misso vestro. (0263D)Sed quia Deo volente domnus innotuit, quod mea suggestio continebat, nos gratulati sumus, quod de vestra felicitate votiva gaudia meruimus cognoscere. Interea reddimus profusum nostri famulatus officium, supplicantes, ut pro nobis Domini misericordiam exorare dignetis; et saepius nos de vestra jubete felicitate consolare. Quia Dominus novit omnipotens, quod ea, quae bona sunt, de vos semper audire et (0264A)videre optamus. Annis multis vobis servire merear, Apostolice Pater.

EPISTOLA XVII. SIGEBERTI REGIS AD DESIDERIUM. Domino sancto et apostolico in Christo Patri Desiderio Siggybertus rex.

Dum fabula currente a plures et fidelibus nostris cognovimus, quasi vocati ab eodemque Patre nostro Vulfoleudo episcopo synodali concilio Kal. Septembris in regno nostro. Ignoramus in quo loco una cum reliquos fratres et comprovinciales vestros debeatis conjungere. Licet nos statuta canonum, et ecclesiasticas regulas, sicut parentes nostri in Dei nomen conservarunt, ita et nos conservare optamus (0264B)tamen dum ad nostram antea notitiam non fuit perlatum, sic nobiscum nostris proceribus convenit, ut sine nostra scientia synodale concilium in regno nostro non agatur, nec ad dictas Kal. Septembris, nulla conjunctio sacerdotum ex his qui ad nostram ditionem pertinere noscuntur, non fiatur. Postea vero opportuno tempore si nobis antea denuntiatur, utrum pro statu ecclesiastico, an pro regni utilitate, sive etiam pro qualibet rationabili conditione conventio esse decreverit, non abnuimus. Sic tamen, ut diximus, ut in nostri prius deferatur cognitionem. Proinde praesentia scripta sanctitati vestrae destinare curavimus, per quae petimus, ut pro nos orare dignetis, et ad istam conjunctionem, priusquam nostram cognoscatis voluntatem, penitus accedere non (0264C)debeatis, et ut certius credatis, hunc indiculum manu propria subter subscripsimus. Syggibertus rex sub.

EPISTOLA XVIII. PALLADII EPISCOPI AD DESIDERIUM.

Domno suo Desiderio episcopo Palladius episcopus.

Pro intuitu fidei, et unitate sacerdotum, quam Ecclesiarum ubique diffusarum, spero ad pietatem vestram, ut hospitiola, quaecunque in Cadurco ecclesia nostra videtur habere, hoc est, Bagidode, Pastoriaco, Bassiaco et Alevernaco, vobis cum omnem rem, mancipiis, vel terris, aut quidquid ad jure nostro pertinet, salvo jure Ecclesiae nostrae, vobis (0264D)in omnibus commendamus; ita ut ab hodierno die omnes de parte nostra, qui in supradicta urbe commanent, sint vobis commendati, et quoscunque de nostra praesentia hic diregimus, vestra ordinatione, secundum quod decet, in omnibus potiantur. Similiter ubi Chromatia in re ecclesiae Bagidone commanet, quia frater suus Deotherius presbyter actorem ecclesiae Sanctionicae egit, et nunc ipsa Cromatia (0265A)qui ibidem per beneficium praecaturiae manere videtur, si eam cum omni re sua jubeas defensare, quomodo et Deum mercedem habeas, et nos vobis gratias supplicationis agamus. Et per diem retributionis et adventum Domini nostri Jesu Christi adjurans rogo, ut sicut de affectione sanctae animae vestrae confidimus, sic integram dignetis adhibere sollicitudinem, ut omnes juris nostri homines, qui in urbe vestra commanent, una cum antefata Cromatia, piam vestri protectionem in omnibus mereantur promereri. Salutationum itaque jura persolvens, supplico, ut pro mea exiguitate orare dignemini. Et ut certius nostra supplicatio habeat effectum, propria manu subter subscripsi. Palladius peccator hunc mandatum meum relegi et s.

EPISTOLA XIX, VERI AD DESIDERIUM.

(0265B) Domino inlustro, et a nobis peculiarius suspiciendo pro Dei cultore domno desiderio Optimati Verus peccator.

Accedentem filium nostrum Leodoaldum diaconum, opportunum duximus ut dominationem vestrae charitatis inquirere deberem; cum sciamus devotionem sanctae animae vestrae bona semper de parte nostra optare: praesertim cum nos vestro prae omnibus patrocinio potiamur. Propterea salutantes Eminentiam Vestram, rogamus ut, sicut dum patrocinia vestra elegimus, et hactenus nos defensio protectionis vestrae insigniter munivit, ita nunc quoque de conditione nepotum nostrorum, unde praefatum vobis suggerere (0265C)rogamus, talem sollicitudinem atque instantiam apponatis; unde, sicut nos vobis sumus, ita ipsos quoque acquiratis per omnia debitores. Reduce etiam antefato de vestrae felicitatis eminentia rescripto reddito nostram sollicitudinem dignamini relevare. Dominus noster Jesus Christus custodiat corpus et animam vestram in die examinis sui. Amen.

EPISTOLA XX, GALLI AD DESIDERIUM.

Domno semper suo, et apostolico Patri Desiderio papae Gallus peccator.

(0266A)Dum talis nuntius de clade a Massilia venit, quod omnem pene provinciam depopulans vastet, domnus ordinet custodias mittere, et nullus de Cadurcino ad istas ferias in Rutenico, vel vicinas urbes, non praesumat exire, ne, quod absit, per quamlibet occasionem tantum malum in urbem vestram videatur inferre. Nam per ista contigua illis partibus loca custodiae positae sunt, ut nullus emendi aut vendendi aditum penitus habeat, si non sollicite cogitabitis praevidere, periculum mortis instat. Praeterea debita veneratione salutem mittens, quaeso ut in sanctis precibus vestris parvitatem nostram memorare dignemini, domne, verius, Pater.

EPISTOLA XXI, FELICIS AD DESIDERIUM.

(0266B) Domno semper praeferendo et cum omni veneratione nominando, beatissimo Patri Desiderio papae Felix peccator.

Pravorum adulantium concione percepta, ante hoc ferme biennium, reor misisse epistolam, quae serenissimam mentem vestram ac siquidem turbo pertransiens nube obtexit, et licet non eo sensu fuerit edita, quo domnus censuit interpretandum, me tamen poenitet incaute et minus inculto sensu vel impolito sermone stylum exarasse, unde offensam sanctae animae vestrae potueram incurrere, nisi vestra bonitas causam admodiasset. Poenitet, inquam, me, et ter quaterque poenitens, his excessibus veniam posco. Postulo autem indulgentiam, quam tuis (0266C)beneficiis, non meis meritis, adipisci confido. Quam mihi gratiam ita nunc praestare dignabitis, ut nunquam me deinceps a sinu gratiae vestrae, vel a clementissimo pietatis amplexu excludere vel rejicere dignetis. Inter haec debita salutationis obsequia presolvens, illud peculiarius a sanctitate vestra peroro, ut, omnibus maculis explosis, in sacrosanctis precibus vestris nostri memoriam admiscere dignemini, domne, verius et semper suscipiende papa.

FRAGMENTUM TESTAMENTI DESIDERII CADURCENSIS EPISCOPI.(Ex Brequigny, Diplom. Chart. Leg., t. II) .

(0265) (0265D)De praesidio meo vestimenta, scamnalia, mensalia et electubilia [ Coint., lectuaria], aurum vel argentum (0266D)quod ex successione parentum habeo, vel quod in regia aula et in servitio principum elaboravi et mecum (0267A)veniens detuli, quicquid exinde adhuc superest, quod in ornatu est, et quod [ Coint., ad ornatum aut] ad ministerium tuum, sancta mater Ecclesia, non impendi, totum et ad integrum possidendum tibi relinquo, tuoque juri dono [ Coint., utique juris dono] atque transcribo, ac obtestor ut nullus successorum meorum quicquam exinde ex tuo gremio, ex quo ibi [ Coint., tibi] in ornatum tuum feci vel in thesauro tuo indidi, auferre praesumat. Argentum vero tuum vel reliquas species, tuumque praesidium, quod in tuo reposito, sancta mater Ecclesia haeres mea, totum inveni, salvum relinquo, nihil enim exinde expendi, nihil minui, nec ulli cuiquam dedi, sed sicut (0268A)mihi est sub oculis Dei traditum, ita totum salvum relinquo. Libros [ Coint., libertos] vero meos tibi matri Ecclesiae [ Coint., sancta mater Ecclesia] tuoque advocato successori meo commendo. Semper quaeso virtute sanctitatis tuae ab insidiis quorumcunque defensentur, ut sub tuo se patrocinio pervenisse congaudeant. Pauperes autem tuos, quos ego semper pervigili cura enutrivi, tibi commendo, precorque ut tua sanctitate et advocati tui sollicitudine alantur et pie semper gubernentur. Sic quoque ut, me absente, sibi aliquid deesse [ Coint., absentem esse] non sentiant, nec se doleant pastorem mutasse.