Epistolae (Constantinus antipapa)

This is the stable version, checked on 21 Augusti 2021. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo VIII

editio: ALIM
fons: ALIM

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM CONSTANTINUS PAPA.

Omnino credimus, iam precurrentibus nuntiis ad vestram excellentissimam atque a Deo institutam regalem potentiam pervenisse, quod beatae recordationis predecessor noster, domnus Paulus papa, de hac luce, Dei vocatione [ subtractus est et] urbis vel subiacentium ei civitatum populus meam infelicitatem sibimet preesse pastorem elegerunt; et ecce – cum nimio stupore mentis dico – illud, quod nequaquam penitus obtabam nec mea exiebat merita, tam sacrum apostolatus culmen magnique oneris pastoralis adeptus sum curam.

Propterea quia omnipotens Deus per manus ipsius principis Petri adque eius vicarii ad exaltandam sanctam suam ecclesiam et redimendam hanc provinciam prae omnibus regibus ac mundi potentibus utpote novum Moysen, qui Israheliticum Dei nutu redemit populum, vestram excellentiam in his diebus eligere ac suscitare iussit – quod profecto, Deo annuente, vestro auxilio ac certamine perpetratum est –, id circo obnixis deprecationibus tamquam presentaliter coram vestro mellifluo regali adsistens conspectu flecso poblite deprecor precellentiam vestram, ut illud, quod beato Petro polliciti estis, simulque et caritatem atque amicitiam, quam cum beatae recordationis domno Stephano, summo pontifice, vel eius germano, predecessoribus nostris, habuistis, omnimodo recordare ac conservare iubeatis et multo amplius exaltationem sanctae Dei ecclesiae, spiritalis matris vestrae, atque orthodoxae fidei defensionem, huius vobis commisse provintiae perfectam liberationem procurare dignemini, quatenus repositam iam vobis in sidereis mansionibus mercedis coronam, interveniente beato Petro apostolorum principe, ab omnipotente Deo consequi mereamini. Nos enim nequaquam alibi post Deum nostram habemus spem nisi in vestro a Deo conroborato brachio. Pro quo et eundem dominum Deum nostrum, cui occulta cordis manifestata sunt, proferimus testem, quod amplius [quam] ipsi praedecessores nostri pontifices in vestra caritate ac fida dilectione atque sincera amicitia firmi atque inmutabiles satagimus fine tenus permanendum et per nullam temporum interruptionem a vestra nos caritate atque a Deo protecti regni vestri Francorum sincera amicitia quoquo modo separamus.


Itaque, christianissime et a Deo institutae, magne, victoriosissime, bone rex et noster Dei nutu defensor, interim diversis nobis inminentibus causis nulla extitit possibilitas, donec missi nostri, qui illuc ad vos directi sunt, revertantur, alios ad vos dirigendum missos. Dum vero illi remeati fuerint, confestim nostros missos ad vestri presentiam dirigimus. Tamen et huic vestro misso hoc ipsud in ore posuimus, vestrae benignae excellentiae suggerendum gestum [. . . . .] quippe sanctorum, de qua misistis vobis dirigi, in quantum reperire valuimus, vobis transmisimus. Deus autem omnipotens, in cuius manu cor excellentiae vestrae regitur, felicia vobis tribuens tempora, omnes adversas nationes vestris regalibus subiiciat vestigiis et per multorum annorum metas regni gubernacula vos cum excellentissima et a Deo inlustrata filia nostra, domna regina, atque precellentissimis regibus, vestris natis, faciat possidere et aeternae beatitudinis cum sanctis et omnibus electis eius per infinita annuat secula effici participes. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM CONSTANTINUS PAPA.

Dum internae mentis intuitu infra memet ipsum vehementer considero, quanta mihi inrepti pastoralis officii debet insistere curandas fruendasque dominicas rationales oves, valde fateor intolerabilis męstitia cordis mei archano adhesisse, quia procul dubio non meriti et onoris huiuscemodi provectio, omnibus curam animarum adsumentibus videtur esse conferta sollicitudo. Et qui nimis compremor et nullis operum meritis neque virtutum profectibus me prestitutum cerno, perpendo, quid divina misericordia, inspirante cordis affectu, operari iusserit; et ilico velut ex gravi somno experectus, nimio stupore et exstasi invenio et video in me inrogatum, quod numquam obtavi, quod numquam penitus cogitavi, nec cor pussillitatis meae quoquo modo ascendit; ex inproviso enim violenti manu a populorum innumerabili concordantium multitudine velut valida aura venti raptus at tam magnum et terribile pontificatu culmen provectus sum. Unde, sicut navis aequoreis procellis fluctuatur, ita ego infelix et inutilis curarum tumultibus et populorum proclarnationibus atque lacrimosis ululatibus concutior; etenim omnes omnino, a magno usque ad parvum, proprios dolores ac violentias vociferare non cessant: circumvallent me undique cogitationum certamina ob consolationem et iustitias inpertiendas huic a vobis liberato populo. O quam magna et metuenda existis, pastorum sollicitudo! Et quomodo, infelix, possim onerosam animarum exequi curam? Verumtamen, dum protinus iactavi cogitatum meum in Domino et spei meae fiduciam apud eius contuli misericordiam meque, excellentissime et a Deo protecte, magnae, victoriosissimae rex, in vestro solito auxilio et protectione commisi, paratum iam remedium inveni, et afflictus animus meus paulisper expiravit. Valde enim post Deum confortor in vestra regali potentia et a Deo protecto regni vestri Francorum robustissimo brachio. Inter haec itaque considero, quanta sit Dei nostri omnipotentis misericordia, et confestim opima consolationis oportunitas mihi confertur. Ipse enim pro humani generis salute de sinu patris descendens, ‘verbum caro factum’, de virgine Maria domina nostra nasci dignatus est, non amittens deitatem; ‘sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens’, qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Unde non est dedignatus cum peccatoribus et puplicanis loqui ac convesci; suscepit enim puplicanum et evangelistam effecit h, Matheum dico, qui evangelica verba mundo propagavit. ‘O multitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius!’ Vere ‘magnus Dominus et laudabilis nimis’, ‘et sapientiae eius non est numerus’; ‘qui ponit humiles in sublimi et merentes erigit sospitate’. Pro quo, tamquam unum ex puplicanis me existimans, cum gemitu cordis, percusso pectore, deprecor eius ineffabilem misericordiam, ut tanti pastoralis officii, quod mihi inmerito contulit, me salubriter exequi et lucra animarum eius divine, maiestati offerre me annuat; crebro enim laudem ipsius redemtoris nostri loquitur os meum, caro et lingua benedicit sanctum nomen eius, qui non merita existimat, sed miseretur, quibus misereri vult. Premissis quidem iam vicibus nostris, apostolicis apicibus visi sumus intimasse a Deo instituto regali vestro culmini de recessu predecessoris nostri, domni Pauli papae, et quomodo me indignum et inutilem divina dignatio in apostolatus ordinem provehere iussit. Unde ecce et nunc, iteratis nostris apostolicis affatibus, debitum honoris ac salutationis affectum et visitationis conatum excellentissimę, christianitati vestrę aptum duximus persolvendum.

Et quoniam omnipotens et longanimis Deus noster, verbum salutis per suum apostolum beatum Petrum excellentiae vestrae mittens, fortissimum sanctae suae ecclesiae et fidei orthodoxae liberatorem ac defensorem te suscitavit atque constituit, precellentissime fili et magnae, orthodoxae rex, ideo, licet mutatis pastoribus, cura tamen huiuscemodi conaminis ac defensionis vobis subcumbit. Et ob oc tanquam presentaliter coram mellifluo regali vestro aspectu consistens deprecor et per Deum omnipotentem – qui est iudex vivorum et mortuorum; ante cuius conspectum omnia elementa contraemescunt et abyssi moventur; qui omnia regna mundi suo providentiae nutu disponit; qui etiam te, excellentissimae fili ac benignissime rex, tuosque amantissimos natos ac meos spiritales filios in reges per manus beati Petri apostolorum principis ungui precepit – firmiter excellentiam vestram coniuro, ut ea, quae pro stabilitate regni vestri et aeternae vitae remunerationem beato Petro polliciti estis, pro exaltatione ac defensione sanctae Dei ecclesiae, spiritalis matris vestrae, et sanctae orthodoxae fidei observare et in omnibus adinplere iubeatis et in ea caritate ac di lectione, qua cum nostris predecessoribus, domno Stephano ac Paulo, beatissimis pontificibus, permansistis, nobiscum permanere iubeatis et in eadem amicitiae conexione cum mea fragilitate persistere, [non] nostra, quae mala sunt merita, existimans, sed adimplens illud divini oraculi preceptum: ‘Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem accipiet prophetae; et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem suscipiet iusti’, et illud, quod ipsa veritas, Deus noster, ait : ‘Qui me recipit, vos recipit; et qui me spernit, vos spernit’. Considera, bone rex, quia potuerat Deus noster per angelum virtutis suae aut alio modo liberationem suae ecclesiae et fidei orthodoxae operari; sed non in alio nisi in tua excellentia conplacuit, quia tibi hoc bonum servatum erat opus. Unde apertae cunctis datur intelligi, quia omnia iam ante mundi constitutionem a Deo prędestinata sunt. An non erat predistinatus Davit, de cuius secundum carnem Christus in mundo editus est? Pusillus enim inter fratres existens, ab ovibus patris abstultus in regem unctus est. Et quia a Deo predestinatus es defensor sanctae Dei ecclesiae ac noster adesse, exaudi preces nostras, mitissime rex: sic te exaudiat Dominus, in quacumque die eum invocaveris. Nos quidem, testatur nobis Deus noster, cui occulta cordis manifesta sunt, ut plus etiam quam prelati nostri predecessores pontifices in vestra a Deo protecti regni vestri Francorum caritate et dilectione atque sincera fidelitate cum omni nostro populo firma constantia erimus permansuri; et peto coram Deo vivo, ut, si forsitan quispiam spiritu nequitiae inreptus contraria de nobis vestro regali culmini garrire adtemptaverit, nulla ei credulitas admittatur, quia, confidimus in Dei omnipotentis misericordia, plenius eritis de nostra puritate satisfacti. Unde ecce magnopere ad vestra a Deo directa vestigia direximus presentes fidelissimos nostros missos, scilicet Christophorum dilectum filium nostrum, presbiterum, atque Anastasium notarium regionarium spiritalis matris vestrae, sanctae nostrae aecclesiae, qui vos de nostra fidelitate, quam erga vestram regalem potentiam gerimus, satisfacere debeant; quibus et in ore posuimus hoc ipsud christianitati vestrae nostra vicae enarrandum. Quos petimus ob reverentiam [. . . . .] vestri beati Petri benignae a vobis solite suscipi eisque in omnibus credere et cum letabundis nuntiis de vestro benigno proposito et inmensa prosperitate absolvere iubeatis. Itaque innotescimus excellentiae vestrae, quod duodecimo die preteriti Augusti mensis nunc transactae quintae indictionis coniunxit ad nos a sancta civitate quidam religiosus presbiter Constantinus nomine, deferens synodicam fidei missam a Theodoro Hierusolimitano patriarcha ad nomen predecessoris nostri, domni Pauli papae; in quo et reliqui patriarchae, id est Alexandrinus et Antiocenus, et plurimi metropolitani episcopi orientalium partium visi sunt concordasse. Eamque cum magna lętitia suscipientes atque amplectentes, in populo in ambone relegi fecimus. Cuius exemplar in Latino et Greco eloquio vestrae excellentiae direximus, ut agnoscatis, qualis fervor sanctarum imaginum orientalibus partibus cunctis christianis inminet. His prelibatis, extensis palmis ad aethera, cum omnibus Dei cultoribus et cuncto nostro populo redemptoris nostri divinam exoramus clemenciam, ut suae extensionis dextera vos protegat et regni vestri a Deo confortati Francorum terminos dilatet atque immensas de hostibus victorias vobis tribuat cunctosque adversarios regalibus vestris prosternat vestigiis regnique gubernacula longo ac prospero senio vobis una cum excellentissima filia nostra, a Deo protecta regina, et amantissimis natis perfrui concedat possidenda et, sicut temporale ac terrenum regnum, et celestia vobis regna cum omnibus sanctis, qui ab initio mundi divinae placuerunt maiestati, tribuat possidenda.

Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

E M B O L U M.

Itaque hoc excellentiam vestram petimus: ut iubeas, christianissime ac mitissime rex, inspiratus a Deo ad nos absolvere revertendum sanctissimum fratrem nostrum, Georgium episcopum, atque dilectos filios nostros, Marinum et Petrum presbiteros, qui ad vestram precellentiam a nostro predecessore, domno Paulo papa, directi sunt. Cotidie enim cum magno ploratu eorum parentes nos adeunt, ut vestram a Deo in- stitutam excellentiam deprecari debeamus pro eorum absolutione; et iam non possumus eorum lacrimas sufferre. Per te enim, bone, misericordissime rex, salvi effecti sunt et a manibus persequentis liberati consistunt; unde magna in celo vobis reposita est mercedis corona, quoniam scriptum est: Qui salvat, tamquam qui edificat. Propterea coram Deo vivo deprecamur, ut, in hoc preces nostras exaudiens, ipsos absolvere iubeatis; ipsis enim revertentibus, cum magna letitia eos suscipi et caros in nostris visceribus amplecti studebimus; episcopatum enim et ecclesias, quas tenere videbantur, inordinate usque hactenus consistunt. Pro quo iubeat excellentia vestra disponere, quatenus prelati viri ad terram nativitatis eorum revertantur, quia adest tempus, ut pariter cum suis parentibus et una nobiscum in Domino exultent nosque merito pro vita et incolomitate vestra fundere valeamus preces.