Epistolae (Carolus II Calvus)

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae (Carolus II Calvus)
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 124


Epistolae

Epistolae (Carolus II Calvus), J. P. Migne 124.0896B

EPISTOLA PRIMA AD NICOLAUM PAPAM. Intercedit pro Adventio episcopo, petitque ut in gratiam recipiatur. [Apud Labbeum. Concil. tom. VIII, pag. 445.] 124.0861A|

Sanctissimo ac reverendissimo Patri NICOLAO catholicae et apostolicae sedis summo pontifici et universali papae CAROLUS gratia Dei rex et spiritalis filius vester.

Quia sicut devotio nostra erga sanctam sedem apostolicam et vestri honorem in istis Transalpinis regionibus longe lateque, gratias Deo, cognoscitur, et colendae cum summi amoris veneratione paternitatis vestrae benignitas erga filialem nostram dilectionem, non solum nostris benevolis, sed et aemulis, 124.0861B| auctore Deo, certis indiciis veluti sanctitatem vestram scilicet religionis culmen decet, innotuit: Adventius Metensium venerabilis episcopus, hunc fratrem nomine Bettonem nobis fidelem, ut credimus, in monasterio regni nostri ab infantia regulariter educatum, et nostra munificentia, sicut inter nos convenit, sibi concessum, ad nos misit, petens a nobis vestrae amantissimae paternitati pro eo litteras mitti, quas profuturas, et non modice sibi apud auctoritatem vestram credit suffragari. Mandavit etiam mihi, quod professionem suam subreptionum praeteritarum correctionem et futurarum cautelam continentem, sicut regulae sanctae praecipiunt, manu sua subscriptam vestro apostolatui per hunc fratrem vellet dirigere, quatenus et excessuum veniam, et apostolicae 124.0861C| sedis communionem, et vestri apostolici vigoris gratiam valeat obtinere. Unde quoniam venerandus et amantissimus patruus noster Drogo, qui licet in regno fratris nostri Lotharii quondam imperatoris, post obitum domni et patris nostri degisset, eo quod sedes in partem regni ipsius devenerat, nobis tamen unice dulcissima dilectione, et obnixa fidelitate conjunctissimus fuit, eumdem venerabilem Adventium nutrivit, et domestica familiaritate habuit, et ipse Adventius nobis fidelis et amicus existit: ac si vestigia sanctissimae paternitatis vestrae deosculantes, cum omni devotione deposcimus, ut nostra petitione, sicut credit, apud auctoritatem vestram se sentiat adjuvari, nec ipse et sedes ejus in illo modo quolibet, quod absit, dehonoretur: quae postulatione 124.0862A| avi nostri divae memoriae Caroli imperatoris honorari ab apostolica sede meruit, ut Engilramnus praedecessor istius, summus capellanus ejus et apocrisiarius apostolicae sedis in istis regionibus aliquandiu fieret: et postea deprecatione sanctae recordationis Pii Augusti domni et genitoris nostri excellenti genio a sede apostolica in praefato patruo nostro Drogone venerando episcopo fuerat honorata, ut una cum praedicto ministerio et imperatoris et apostolicae sedis, etiam usu pallii potiretur. Nam etsi hic vir venerabilis Adventius, aut principis sui aut magistrorum superstitione actus, aut favore a consensu plurimorum attractus, vel alio quolibet modo subreptus, vel interceptus, in aliquo minus quam debuerat providus exstitit: quoniam, ut Augustinus dicit, Amat Deus confitentibus parcere, et eos 124.0862B| qui semetipsos judicant, non judicare; cessatque divina vindicta, si conversio praecurrat humana: vestri apostolatus mitissima et praestabilis cunctis conversis benignitas, in eo sententiam praedecessoris sui Leonis sequetur, qua dicit: Sedis, inquiens, apostolicae moderatio hanc temperantiam servat, ut et severius agat cum obduratis, et veniam cupiat praestare correctis: quatenus venia concedatur, si error aboletur. Petimus siquidem, ut istum non modo suum, verum et nostrum legatum, Bettonem religiosum monachum, et litterarum scientia, bonique ingenii capacitate, Dei gratia, et sedulo studio imbutum, benigne et familiariter recipiatis, quo ea quae sibi injuncta sunt, mansuetudini vestri apostolatus domestica suggestione valeat enarrare. Deus 124.0862C| omnipotens orantem pro nobis sanctitatem vestram aevo longiore conservare in voluntate sua dignetur, sanctissime et reverentissime pater in Domino.

EPISTOLA II Synodalis AD EPISCOPOS ET COMITES GALLIAE, Sub nomine Caroli regis. [Apud Labbeum, Concil. tom. VIII, pag. 246.]

In nomine sanctae et individuae Trinitatis CAROLUS Dei gratia rex illustris, episcopis et dilectis, ac fidelibus missis illustribus, comitibus nostris salutem.

Notum sit fidelitati vestrae quia decimo quinto Kalendas Martii, secundum sacram auctoritatem 124.0863A| synodum venerabilium episcoporum, ac conventum fidelium nostrorum apud Carisiacum fecimus convenire. Cum quibus, inter caetera ecclesiastica utilitatis ac regni necessitatis negotia consideravimus, qualiter rapinae, et depopulationes, quae partim occasione superirruentium paganorum, partim mobilitate quorumdam fidelium nostrorum in regno nostro, per eos etiam qui Ecclesiam Dei defendere et tueri, et regni soliditatem et quietem debuerant providere, grassantur, aliquo modo, annuente Domino, sedari valeant et amoveri.

Quorum consultu decrevimus, ut quia peccata, quae in suo initio, ut sunt, magni ponderis aestimantur, pernicioso processu ipso etiam exitiabili supra jus mentibus loquantur, et quasi insensibiles: ac 124.0863B| si quando resipiscere moliuntur, [eas saepius] casibus suis obligent, ut si resurgere velint, non possint. Antequam censura ecclesiastica, ac legales sententiae hujusmodi praedatores terribiliter et damnabiliter feriant, episcopi quique in suis parochiis, et missi in illorum missaticis, comitesque in eorum comitatibus pariter placita teneant, quo omnes reipublicae ministri et vassi dominici, omnesque quicunque vel quorumcunque homines in iisdem parochiis et comitatibus, sine ulla personarum acceptione et excusatione aut dilatione conveniant. Et episcopi illius parochiae breviter annotatas sententias de ejusmodi causa, evangelicae videlicet et apostolicae et propheticae auctoritatis, necnon et decreta apostolica atque canonica omnibus relegant, et aperto 124.0863C| sermone cunctis quale quantumque peccatum sit, et qualem quantamque poenitentiam, et quam immanem severissimamque vindictam exposcat, cum aliis debitis et necessariis atque utilibus praedicationibus innotescere curent.

Missi quoque legales sententias, sicut eas cognitas habent, adnotent, et praedecessorum nostrorum regum atque imperatorum, nostraque capitula de hac causa in unum collecta omnibus nota fiant. Et episcopi Dei et apostoli auctoritate tales depraedationes omnibus interdicant, et missi et comites nostri cunctis ex regio nostro banno prohibere firmiter studeant, et cognoscant omnes quia si abhinc inante in regno nostro talia facere aliquis praesumpserit, secundum divinas sententias specialiter excipiet 124.0864A| sententiam, et secundum leges ac capitula regia emendari cogetur et secundum judicium fidelium nostrorum condignam vindictam suscipiet.

Et si talis persona fuerit, ut episcopi et missi nostri ac comites in illorum ministeriis quod pravum actum fuerit potuerint emendare, secundum praefixa monita illud emendare studeant, aut per fidejussores ad nostram praesentiam venire faciant. Si autem aliquis quiscunque inobediens exstiterit, cum summa festinatione nobis notum facere curent, ut quanto citius ad nostram praesentiam illum venire jubeamus, et dignam ultionem secundum judicium fidelium nostrorum sustineat. Et si (quod absit) talis emerserit, qui Dei timorem postponat, et ecclesiasticam auctoritatem contemnat, ac regiam potestatem refugiat; 124.0864B| sciat, quiscunque ille fuerit, quia et secundum canonicam auctoritatem ab omnium Christianorum coetu, et sanctae Ecclesiae consortio, et in coelo et in terra alienus efficietur, et regali potestate atque omnium regni fidelium unanimitate, sicut Dei et Ecclesiae inimicus et regni devastator persequetur, usque dum a regno exterminetur.

Et si aliquis comes fuerit, qui in hoc suo comitatu fecerit, aut ibi talia increscere permiserit, et ipse illa non emendet, aut nota nobis non fecerit, ut nostra auctoritas talia corrigat; sciat quia talem sententiam inde sustinebit, sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit. Et si aliqui itinerantes depraedationes et rapinas per regnum nostrum fecerint, et episcopi seu missi et comites hoc emendare 124.0864C| non potuerint, quam citius possint, nobis notum facere curent, ut jubeamus ipsos depraedatores per eamdem viam cum misso nostro redire, et illa omnia, quae alii egerunt, legaliter emendare, et talem armiscaram, sicut a nobis jussum fuerit, aut judicium, sicut cum fidelibus nostris consideraverimus, sustinere. Si autem dilecti fratris nostri, ac nepotum nostrorum homines fuerint, qui talia egerint, et hoc nobis innotescat, ut illis nota faciamus; et illi suos homines, sicut illis melius visum fuerit de talibus castigare procurent, sicut et nos nostros homines castigare volumus. Si in illorum regnis indecentia, et aliqua noxia (quod absit) facere praesumpserint, admonendi sunt qui aliena rapere contendunt, ut sollicite audiant, quod veniens in judicio Dominus 124.0865A| dicat: Esurivi et non dedistis mihi manducare, etc.; quibus dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Hinc ergo colligendum est, quanta damnatione plectendi sint qui aliena rapiunt, si tanta animadversione feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt. Perpendant quo eos obliget reatu res capta, si tali subjicit poenae non tradita. Perpendant quo demeretur injustitia illata, si tanta percussione digna est pietas non impensa.

Audiant raptores qui multiplicant non sua usquequaque, et aggravant contra se densum lutum (Habac. II). Densum lutum contra se aggravare est terrena lucra cum pondere peccati cumulare.

Audiant quid Christus dicat: Quid prodest homini 124.0865B| si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI): id est, quid prodest homini, si totum quod est extra se congregat, et hoc solum quod ipse est damnat.

Audiant illi qui rapiunt in hoc saeculo: deficient autem, et in saeculo dimittent; sed secum ad judicium causas rapinae, id est damnationem secum ferent, ut alibi scriptum est.

Audiant quia propheta Isaias dicit: Rapina pauperis in domo vestra, et causa viduae non ingreditur ad eos (Isa. I, III), et lacryma viduae usque ad maxillam descendit; et Dominus non delectabitur in illis (Eccli. XXXV).

Audiant quia in cujus domo rapina est, sive in domo corporis, sive in domo mansionis, non habitat 124.0865C| in illa domo Spiritus sanctus, sed spiritus malignus. Et si accedit ad communionem corporis et sanguinis Christi ante dignam satisfactionem, non mundatur per illam communionem a peccato, sed plenius, sicut Judas quando in coena plenus rapina et iniquitate communicare praesumpsit de manu Christi, possidetur a diabolo, unde et suspensus crepuit medius. Ad quem causa viduae non ingreditur, nec ipse, si digne non satisfecerit, in coelestem Ecclesiam intrare valebit.

Audiant raptores quid iterum propheta dicat: Qui praedaris, nonne et ipse praedaberis (Isa. XXXIII)? Videlicet quia ille qui praedatur res pauperum et ecclesiarum ac servorum Dei, depraedatur a diabolo, et praeda illius fit.

124.0865D| Audiant quid sanctus Apostolus dicat, per quem locutus est Christus, et qui raptus fuit usque ad tertium coelum, et qui raptus fuit in paradisum, et audivit talia secreta verba, quae non licebat hominibus loqui; ait namque: Quia neque rapaces, neque homicidae, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Ille intendat quale quantumque peccatum est rapina, quam cum adulterio et homicidio sanctus comparavit Apostolus. Item ipse dicat: Si quis fornicator, aut adulter, aut rapax, aut homicida est, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V), Christi discipulo, id est Christiano, licet ante satisfactionem, 124.0866A| id est correctionem, aut emendationem, et dignam poenitentiam.

Audiant quod sanctus Joannes apostolus electus et dilectus Christi, qui in coena supra pectus ejus recubuit, talem hominem salutare vetat, dicens: Nec Ave dixeris, nec in domum receperis (II Joan. 10).

(24, qu. 3, c. 21.) Audiant quid in Toletano concilio sancti episcopi qui in coelo et cum Deo regnant, et in terris miraculis coruscant, de totius mundi partibus congregati decreverunt. Si quis de potentibus clericum aut quemlibet pauperem aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus, ut eum audiat; et si contempserit, invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, quoscunque adire potuerint, ut excommunicatus 124.0866B| habeatur, donec audiat, et reddat aliena. Ecce de pauperum raptoribus.

(12, q. 2, c. 6.) Audiant raptores et praedones rerum ecclesiasticarum quod sanctus Anacletus papa ab ipso Petro apostolo presbyter ordinatus cum totius mundi sacerdotibus judicavit; dicit namque: Qui abstulerit aliquid patri vel matri homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit: mater vero nostra Ecclesia, quae nos in baptismo regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae rapit, vel fraudat, homicida est, utque homicida ante conspectum justi Judicis deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur: qui autem pecuniam vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus 124.0866C| judicandus est. (17, q. 4, c. 18.) Item sanctus Urbanus papa et martyr: Res et facultates Ecclesiae oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium, et pretia peccatorum, et patrimonia pauperum. Si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Sapphirae, et oportet hujusmodi tradi Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini (17, q. 4, c. 5.) Item sanctus Lucius papa: Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores, a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus; et non solum eos, sed etiam omnes consentientes, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt (Rom. I): par enim poena agentes et consentientes 124.0866D| comprehendit.

Et sanctus Augustinus in sermone Evangelii sancti Joannis (tract. 50) ita dicit: Fur sacrilegus loculorum sacrorum et dominicorum est Judas: et qui aliquid de Ecclesia furatur et rapit, Judae perdito comparatur. Item in sacris canonibus a sancto Spiritu dictatis, et Christi sanguine confirmatis scriptum est (Gangr. VII): Si quis obligationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere et dare voluerit praeter conscientiam episcopi, et ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. Episcopus autem omnibus dicere 124.0867A| debet quid anathema sit; et ne desperent, ostendere debet quandiu duret anathema, id est quandiu quisque errorem non corrigit, et digna satisfactione non emendat, ut reconciliationem et indulgentiam valeat promereri. Si quis vero ante satisfactionem et reconciliationis indulgentiam in peccatis suis perseverans mortuus fuerit, jam anathema perpetuum illi erit et peccatum ad mortem, pro quo non dicit apostolus ut oretur (I Joan. V). Sed et plura, si necesse fuerit, episcopus quisque colligere et dicere procurabit.

EPISTOLA III CAROCI AD NICOLAUM PAPAM I. Paulo ante synodum Suessionensem scripta, ut Ecclesiam Bituricensem Vulfado interim committere liceat. [Apud Labbeum ibid., pag. 811.] 124.0867B|

Sanctissimo et reverendissimo Patri Nicolao, catholicae atque apostolicae sedis summo pontifici, et universali papae, CAROLUS gratia Dei rex et spiritalis filius vester.

Sanctitatem paternitatis vestrae si quotidie corporali presentiae, veluti mentis aspectu, videre mereremur, multiplici imo ineffabili gaudio laetaremur, et quem visceribus animi amplectimur, humili devotoque stringeremus amplexu Sed quia ut cupimus spatia terrarum id facere denegant, nacta occasione ad sublimitatem sanctitatis vestrae saepe dirigere optamus, ut saltem affamine litterarum colloquentes 124.0867C| certificari de sancta sospitate vestra mereamur, de qua multi aliis ex partibus varia nuntiantes nos terrere non cessant. Non enim modico laetaremur gaudio, si aliquem vestrorum de vobis prospera nuntiantem frequenter reciperemus. Et quia nobis tantas gratias de receptione unius refertis, quem non ut voluimus, sed ut tunc tempus dictavit, pro honore et amore vestro suscepimus, appareret major devotio, si saepe hoc agere contingeret. Nam si, quod optamus, et quod Deus omnipotens sua misericordia concedat, celsitudinem sanctitatis vestrae aliquando has in partes recipere, vel illic videre mereremur, tunc vere cognosceretis quam devoti et fideles erga vos Ecclesiamque vobis a Deo commissam existimus. Omnino enim sicut specialem patrem divina 124.0867D| dispositio vos universali Ecclesiae suae praeposuit, ita specialiter in charitate Christi sanctam paternitatem vestram diligimus, atque sacris jussionibus vestris obedire desideramus. Quod enim a vobis praecipitur, sapientia et pietate munitur. Quapropter haec considerantes quidquid nuper vestra sanctitas nobis agere mandavit de causa fidelis ministerialis nostri Vulfadi, sociorumque ejus, qui dejecti sunt propter ordinationem Ebbonis quondam Rhemensis archiepiscopi, prout valuimus exsecuti sumus, atque Hincmaro venerabili archiepiscopo quibuscunque modis potuimus suadere laboravimus, ut consentiret justitiam praeceptumque sanctitatis vestrae de ipsis: quod et ille dulcibus promittit verbis, quid tamen sub melle lateat adhuc ignoramus. Sed quia nobis 124.0868A| mandastis, si illum ab nos trahere ut vobis obediret non valeremus, sollicite caveremus ne ipse nos ad se trahere quibuscunque valeret argumentis, quo aut ne vobis obediret fautorem nos haberet, aut contra memoratos dejectos animum nostrum commoveret: econtra obnixe precamur, ut nullo suadente consentientes quod vos agere pro amore Dei coepistis dimittatis, et quod nos pro jussione vestra facimus, ad opprobrium et contemeliam evenire non possit. Etenim, sicut jussistis, celebraturi sumus synodum XV Kalendas Septembres, in qua omnes episcopi et fideles regni nostri parati sunt in restauratione praedictorum dejectorum unanimiter adesse, et quod mandastis perficere, vestrique etiam partem salvare. Et ne miremini quare nunc sanctitati vestrae 124.0868B| talia, et per tales missos inculcamus, dum similia vobis, postquam ad nos misistis, per Ericum hominem charissimi nepotis nostri Ludovici imperatoris mandavimus; ne pro aliqua levitate factum et inconstantia animi deputetis, breviter vobis intimabimus. Rudolfus Bituricensis Ecclessiae archiepiscopus nuper defunctus est, et ipsa Ecclesia sapienti et strenuo virilique pastore indiget, propter quorumdam levitatem morum, et inconstantiam ipsius gentis. Unde consilio accepto omnes episcopi et fideles regni nostri, ipsaque etiam dioecesis, unanimiter in electione praedicti Vulfadi consenserunt. Nam si illum talem non haberemus in regno nostro, trahendus esset ex alio, propter maximam necessitatem ipsius loci. Maxime tamen, quia commendavimus 124.0868C| ipsum regnum, ipsamque Ecclesiam, dilectissimo filio nostroque aequivoco, cujus infantiam infirmitatemque, quae ei peccatis nostris merentibus accidit, considerantes, non potuimus recuperationem similem reperire. Sed quia nondum in futura synodo causa suae restitutionis definita erat, noluimus antequam vos consuleremus, cui omnia nostra consilia, uxorem, prolemque nostram, regnum, universaque nostra committimus, et per vos sanctis principibusque apostolis, quorum tutamen quotidie imploramus, quorumque auxilium humili deprecatione deposcimus, ullo modo illum praedictae Ecclesiae praeponere. Idcirco nunc tam cito ad vestram remisimus sanctitatem, quia veremur ne aliquo ingenio 124.0868D| ordinatio illius ab aliquo dilatari possit. Penitus enim dimittere nec decet, nec justum est: neque nos et episcopi nostri fieri patiemur tantam auctoritatem habentes. Et ideo rogamus, ut auctoritate sanctitatis vestrae, ne diu contra auctoritatem canonicam viduata praedicta Ecclesia maneat, possit ordinari in officio presbyteratus mense Septembri, ut mox futurus episcopus agat quae huic ministerio conveniunt. Alias autem non modica perturbatione potest undique tanta mater Ecclesia concuti, pro qua sola necessitate accelerari necessario deposcimus. Si vero hoc vobis displicet, antequam vobis de jam dicta synodo renuntietur, liceat mihi vel ipsam Ecclesiam propter saepedictam necessitatem illi commit tere, ne undique a pravis concutiatur hominibus. 124.0869A| Fatemur enim, si ita vitam illius cognovissetis, veluti novimus, etsi ille nollet, a vobis ad ordinem episcopatus traheretur. Et quia talem illum novimus, ubi maxima necessitas regni nostri imminet, constituere volumus, imo providentia divina, sine cujus nutu nunc nullo modo credimus accidisse, ut talis homo tali praeponeretur loco, qui secundum Deum regere posset et sciret, maxima tamen strenuitate laboris agente. Nam si inter barbaras nationes illum mitteremus, nec majorem laborem, nec majorem fructum mercedis acquirere illi valeremus. Et nisi zelo divino tacti, et spe fructuosi sui laboris animati, nullo modo a praesentia nostra separare voluissemus, scientes nostris utilitatibus illum proficuum esse, atque supplemento obsequii 124.0869B| ipsius nos ex parte quiescere. Quidquid vero restat, totum sapientiae sanctitatis vestrae committimus: et sicut sub clypeo protectionis nostrae ipsum sociosque ejus commisistis, ita ipsum collegasque illius vestrae sanctitati commendamus; ne spe frustrata quod ex vobis acceperunt, aeternam pro ipsis inter innumera bona recipiatis mercedem.

EPISTOLA IV. AD EUMDEM. De his quae facta fuerant in synodo. [Apud Labb. ibid. ]

Laudans Hincmari obedientiam, clericorum integram restitutionem pontifici a synodo reservatam, scribit et a se interim Ecclesiam Bituricensem Vulfado 124.0869C| commendatam.

Sanctae paternitatis vestrae reverenter excepimus apices, quibus nobis clamores et gemitus depositorum ab Hincmaro honorando praesule, Vulfadi scilicet, sociorumque ejus, aures vestrae dignationis penetrasse aperuistis: quin etiam nostram filiolitatem, ut eumdem venerandum antistitem ad hoc hortaremur, et admonere pro Dei amore curaremus, summopere praedicare decrevistis, aientes ut eumdem ad obtemperandum praecellentiae vestrae solertia nostra decertaret flectere: sin autem sollicite praecavere, ne quibuslibet argumentis in non obediendo vobis nos inclinare valeret. Egimus itaque summo studio, secundum paternitatis vestrae rogatum, et reverenter memoratum antistitem eodem de negotio 124.0869D| alloquentes, sicut devotum in reliquis, ita quoque paratissimum in hoc ipso ad obediendum vobis et nobis comperimus, ita ut non solum non resistere, sed etiam primus parere apostolatus vestri promptissime praeceptionibus festinaret. Quare autem de restitutione memoratorum virorum, secundum vestram ad eum denuntiationem, cum suffraganeis suis non perfecerit, a synodo praeceptione vestra super ipso negotio Suessioni congregata destinata epistola evidentius declarabit. Quod enim de tuitione eorum sanctitudo vestra quaesivit, et nobis filio vestro significavit, si necesse fore apparuisset, magnopere effecissemus. Sed favente Deo idem, de quo agimus, pontifex benigne statutum vestrum excipiens, 124.0870A| ut affectuosus pater, cum aliis aggregatis venerabilibus episcopis, eorum causam mitissima deliberatione definivit, libentissime mansuetudinis vestrae obediens omnimodis epistolaribus affatibus: et quos voto pietatis excellentiae vestrae perspecto, tranquillo, pacifico, atque benigno usque ad praesentiam ejusdem synodi, ut evidenter comperimus, tractavit animo, in cunctis deinceps, fretus vestri moderaminis concilio, praescriptos fratres fulcire, pioque solatiari non destitit auxilio. Quae omnia consequenter cum reliquis consacerdotibus omnino explere acceleraret, nisi juxta privilegium decessoris vestri domni Benedicti, ac vestrum, summam vobis reservandam coepti de restitutione docerent negotii. Quia vero saepedictus antistes altitudini vestrae devotissimus, 124.0870B| et apostolico constitutionis vestrae decreto, et nostro etiam hortatui, omnimodis gratantissimo paruit, nec in aliquo renuere tentavit, nostra supplici petitione ampliorem gratiae munificentiam apud vos se percepisse gratuletur, proindeque vobis sese acceptiorem omnino persentiat. Posthaec, quia fratrem illum Vulfadum, de quo agitur, ut vestrae sanctitatis apices exponunt, moribus et scientia penes nos vigere comperimus, Bituricensem Ecclesiam, ceu sanctae paternitati vestrae aliis literis significavimus, quia dare absque apostolatus vestri determinatione distulimus, commendare sibi eamdem Ecclesiam cum rebus sibi pertinentibus acceleravimus, scilicet ut in destructione earum non tantum saeviens valeret quorumlibet pravorum instantia, quaerentium diripere 124.0870C| non sua, et vastare crudeliter aliena. Quare ut in eodem loco illius valere et vigere queat studiositas, citius reverentia paternitatis vestrae quid sancto animo vestro de eo caeterisque sederit aperire dignetur, efficiatque sublimitas vestra festinantius de ipso, quod pro eo ad vos saepius nostra poposcit supplex expetitio: quoniam summa necessitate illis urgente melioris voluntatis qui in illo sunt regno hoc ipsum assidua imprecatione deposcunt. Verum multarum perturbationum impedimenta, non solum nostris temporibus sed etiam praedecessorum nostrorum, aut vix aut nunquam eidem regno defuisse noscuntur. Atque ideo necesse est ut in adjutorium filii nostri, casu vobis notissimo infirmati, et eorum qui sibi sunt nostra fidelitate et sua adhaesi, quo valentius 124.0870D| resistere adversariis omnimodis possint, idem de quo flagitamus maturius dirigatur vestrae paternitatis provectibus suffragantibus domine beatissime et admodum desiderantissime pater et papa.

EPISTOLA V AD EUMDEM. De Ebbonis causa, ut pontifex per Ansegisum mandarat, uberrime scribit. Excusat deinde acceleratam Vulfadi promotionem, et pallium pro eo petit, Actardum etiam episcopum legatum suum commendat. [Apud Labb. ibid. ]

Domino et reverentissimo patri NICOLAO, catholicae et apostolicae sedis summo pontifici, et universali 124.0871A| papae, CAROLUS, gratia Dei rex et spiritalis filius vester.

Quamvis omnium Deo ministrantium sacerdotum sint exposcenda suffragia, et veneranda fastigia, congruum decentissimumque, pater sanctissime, antistitumque excellentissime, nostra comperit liberalitas vestrae prae caeteris reverentiae pontificatus regia colla submittere, vestrisque saluberrimis monitis aurem cordis ad obtemperandum humillima devotione subdere. Quippe quem luce clarius cernimus, Ecclesiae inter mundi turbulentam voraginem fluctuantem solidissimam anchoram constitutum, paxillumque immobilem, in quo sarcinam dependere nostrorum valeamus peccaminum, Dei gratissima clementia credimus attributum. Tanto namque benevolentiam 124.0871B| pietatis vestrae nostra ferventius ardescit humanitas, quanto vos perspicimus unicum ad defensionem crudelium belluarum Ecclesiam Christi infestissime lacerare volentium exstitisse. Igitur quoniam sanctitatis vestrae litteris episcopis regni nostri mandastis, ut de causa Ebbonis vobis scriberent quidquid secundum veritatem comperire possent: nobis vero non litteris, sed per servum vestrum Ansigisum [ al., Ansegisum] monachum, quando hoc anno infirmato Egilone archiepiscopo secundo Romam ad vestram paternitatem rediit, mandastis ut vobis veritatem rei scriberemus, et scripto nostro signaremus. Ut vero vestrae sanctae paternitati in omnibus pareamus, quae de ipso vidimus et scimus, fideliter vobis significamus. Nam nullus episcoporum 124.0871C| jam superest, praeter Rothadum, qui tunc ipsius causae interfuerit. Ac ne quid praeterire patiamur intactum, primo de natalibus ipsius censuimus exsequendum. Ipse igitur Ebbo regii fisci familia oriundo progressus, regia pietate pii ac gloriosi avi nostri Caroli susceptus, palatinis negotiis non mediocriter annutritus, libertate donatus, ad [ob] nobilitatem vehementis ingenii, in sacris ordinibus gradatim promotus, genitori nostro Ludovico piissimo Augusto Aquitanicum regnum regenti ab eodem glorioso est ad serviendum deputatus. Quem ipse servitio strenuum, ingenioque agilem comperiens, non post multum temporis bibliothecarium constituit. Post obitum vero divae recordationis avi nostri Caroli excellentissimi imperatoris, genitor noster Ludovicus piissimus Augustus, 124.0871D| Deo donante, paternum adeptus imperium, Rhemorum venit ad urbem: ubi praecessor vester sanctae memoriae Stephanus summus pontifex ei obviam venit, atque in imperii honorem eum Deo inspirante consecravit. Eo tempore Vulfarius praefatae urbis venerabilis archiepiscopus valida vexabatur infirmitate, qua et mortuus est. Eo autem defuncto, et ab imperatore, secundum sacrorum canonum institutionem, plebi electione concessa, contigit eos quemdam virum, Gislemarum nomine, ad pontificatus honorem elegisse. Qui dum ante episcopos discutiendus assedisset, oblatus est ei textus evangelicus. Cum autem ipsum aliquatenus legere, nihil tamen intelligere omnes pariter cognovissent, reprobatus 124.0872A| ac velut insipiens ab omnibus est dejectus. Tunc vero domno imperatori visum est ut praefatus Ebbo pro scientiae capacitate, meritorumque reverentia, ad jam dictum promoveretur episcopatum. Quod cum plebi atque omnibus sane sapientibus esset relatum, placere sibi omnes unanimiter affirmavere: ac sic secundum canonicam institutionem est archiepiscopus ordinatus. Prima vero vice, quando instigante diabolo Francorum populus imperatorem sibi a Deo ordinatum, et ab apostolica sede coronatum, suo sunt moliti propellere imperio, ipse Ebbo in ipsius fidelitate immobilis perstitit, et, ut rectum erat, usque ad recuperationem perseveravit. Secunda vero, cum hortatu et molimine Lotharii fratris nostri omnis populus a piae recordationis genitore 124.0872B| nostro recessit, et eum, uxore ipsius in Italiam, Tardonem scilicet civitatem, abducta, custodia mancipavere, nos quoque, non adhuc decennem, quasi multorum criminum obnoxium, pari custodia Prumia monaterio mancipandum delegavere. Abducto autem imperatore a Lothario Suessionis monasterium S. Medardi, ipse Ebbo, cum aliis pene omnibus episcopis, quibusdam volentibus, quibusdam invitis, jam dictum imperatorem nec confessum, nec ab aliquo convictum, uxore et filio, et omnibus fidelibus, dignitate privatum, ab Ecclesiae communione removerant. Tandem vero clementia miserantis Dei humilitatem pii imperatoris respiciens, tetigit corda quorum voluit, et ut eum custodia educerent, et imperio restituerent, sua inspiravit misericordia. 124.0872C| Quem in monasterio beatissimorum martyrum Dionysii, Rustici, et Eleutherii a custodia reducentes archiepiscopi et episcopi, ut dignum erat, se in eum humiliter deliquisse confitentes, veniam ab eo suppliciter postulaverunt. Lotharium vero ab imperiali potestate secedere hortati sunt. Unde ipse et qui cum eo erant, ab illo in alias partes recesserunt. His Ebbo compertis, dum Rhemis moraretur, territus Parisiacam fugit ad urbem ad quemdam reclusum, ut saltem cum eo delitescens, imperatoris iram evaderet: imperator namque hoc audiens, quia non longe erat, strenuos et fideles nuntios dirigens, eum comprehendi et custodia mancipari jussit, ecclesiam vero Rhemensem Fulconi venerabili abbati commendavit. Inde Mettis civitatem est ductus, ubi in ecclesia 124.0872D| sancti Stephani ambonem coram omnibus conscendens, professus est non aequum in gloriosum imperatorem dominum suum intulisse judicium. Ibi etiam idem piissimus imperator ab omnibus episcopis, clero et populo, est honorabiliter coronatus, et pristino restitutus imperio. Hinc iterum placito generali convocato, praefatum Ebbonem sibi jussit exhiberi et eum pro illata injuriarum contumelia, ac nonnullis episcopis praesentibus, episcopi siquidem imperatori satisfacere, et pontificalem reverentiam servare cupientes, obtinuerunt apud eumdem imperatorem ut non coram laicis, sed in sacrario ipsius Ebbonis causa disponeretur. Ebbo autem omni temporali privatus subsidio, omnique humano destitutus 124.0873A| solatio, tempori consulens, accersito quodam recluso, nomine Framegaudo, misit per eum genitrici nostrae Judith gloriosae imperatrici annulum, quem ab ea quondam acceperat, quem etiam, quotiescunque aliquo tangebatur incommodo, mittere solebat, et ut sui misereretur flebiliter peroravit. Eumdem vero annulum genitrix nostra in ipso nostrae nativitatis articulo, quia archiepiscopus erat, pro sua religione et sanctitate, ut nostri jugiter in suis orationibus memor esset, ei miserat. Tunc ipsa horum reminiscens, ejusque lacrymabilia suspiria agnoscens, pio suasu apud episcopos, qui illuc convenerant, obtinere curavit, quatenus et imperatoris animum satisfaciendo lenirent, et leges divinas transgrediendo non violarent, ne forte vindictam 124.0873B| severitatis exercentes in eum qui in eos deliquerat, non viderentur dignam Deo reddere vicissitudinem, qui eos a tanto periculo misericorditer liberaverat. Statuerat enim animo, ut pro reverentia tanti ministerii nullatenus in depositionem cujusquam episcopi praeberet assensum. Et ob hoc apud pium imperatorem obtinuit ne in ejus depositionem amplius impelleret, quod et secundum moderatissimum ejusdem genitricis nostrae gloriosae imperatricis consilium satisfacerent piissimo imperatori, et in eumdem Ebbonem non aliam sententiam intulissent, nisi quam ipse scripto ediderat. Hanc autem authenticam scriptionem a praefato Fulcone venerabili abbate, cui tunc Ecclesia Rhemensis commissa fuerat, Hincmarus venerabilis archiepiscopus accepit, et 124.0873C| vobis eam, ut ipse nobis retulit, transmisit. Sed utrum pure ac simpliciter vobis sit directa ignoramus. Hoc tamen verissime novimus, quod nullus episcoporum eam propria manu subterfirmaverit. Nam idem Ebbo, comperta inevitabili sui discriminis causa, protulit tres testes, tanquam suos confessores, Aiulfum videlicet archiepiscopum, Moduinum, et Badaradum episcopos: qui vicem illius obtinentes dicerent, si ita verum est, ut ipse Ebbo eis confitebatur, consilium ei darent ut a pontificali ministerio abstineret. Qui etiam sibi alios tres asciverunt, qui eum illis confitentem viderunt, Nothonem scilicet archiepiscopum, Theudericum et Actardum episcopos. Quibus expletis, reductus est in custodiam. His autem ab episcopis taliter definitis, domnus 124.0873D| imperator per Godefridum monasterii sancti Gregorii venerabilem abbatem suae dignitatis litteras praedecessori vestro domno Gregorio venerando papae dirigit, ejus assensum, si fieri posset, in depositione ipsius Ebbonis expostulans. Ipse vero per praefatum abbatem suae auctoritatis litteras ei remisit, sed quid in ipsis insertum fuerit, omnibus episcopis et cunctis regni nostri ordinibus habetur incognitum. Sed sanctitatis vestrae solertia per scrinia dignitatis vestrae investigare poterit quid isdem praedecessor vester senserit inde. Credimus tamen quia, si in abjectionem praedicti Ebbonis domnus imperator ipsum praedecessorem vestrum fautorem habuisset, continuo vacanti Ecclesiae illi alium pontificem subrogasset, 124.0874A| quod quidem moderatissimo consilio agere differens efficaci egit sagacitate, ut et sic audacia in hujusmodi viris temerariis deinceps comprimeretur, et Ecclesiae status non labefactaretur. Post obitum vero domni imperatoris, praefatus Ebbo ab illo qui eum custodiebat fratri nostro Lothario ductus est. Quem isdem frater noster venerabiliter et benigne suscipiens, cum episcopis qui cum eo tunc juncti erant, quorum ipse Ebbo usus consilio, dudum libellum suae confessionis, ut imperatori satisfaceret, communi eorum consensu suis gradibus est restitutus. Nobis autem pro imminentibus negotiis in Aquitaniae partes recedentibus, ab universo Rhemensis Ecclesiae clero et populo avidissime expetitus, sicque demum a coepiscopis et suffraganeis suis 124.0874B| sedi pristinae est restitutus. Cui tunc omnes qui adfuerunt communicaverunt, omnesque suffraganei, qui eo absente ordinati fuerant, annulos et baculos, et suae confirmationis scripta, more Gallicarum Ecclesiarum ab eo acceperunt. Universis autem, quibus ad eum praestabatur accessus communicantibus, Vulfadum et alios quosdam ipsius Ecclesiae filios ibi ordinavit. Haec de Ebbonis dejectione et restitutione breviter praelibavimus, ut ex his vestrae sagacitatis decernat prudentia, utrum haec ad Vulfadi pertineant depositionem, necne. Si quis autem vestrae sanctitati intimavit quod isdem ad Suessonicam synodum canonice vocatus fuerit, et suae damnationis litteras firmaverit, aut porrexerit, sciatis nullatenus verum esse, quia nec ipsi synodo interfuit. His ita gestis, necessarium 124.0874C| duximus, nos humillime et devotissime ante conspectum majestatis vestrae nostri apicibus excusabiles reddere, eo quod ante reversionem Egilis reverendi archiepiscopi, vel rescriptionem vestri praesulatus, praefato Vulfado sedem Bituricensis archiepiscopatus commendavimus, et eum episcopi nulla temeritate, sed magna incumbente necessitate, fisi de magnitudine misericordiae vestrae, ad honorem episcopatus provexerunt. Ideo enim eum in illas Aquitaniae partes ad filium et aequivocum nostrum direximus, et Ecclesiam illam ei commendavimus, quoniam eum in educatione alterius filii nostri, Carlomanni scilicet servi vestri, quem vestrae beatitudini specialiter commendavimus, et aliis utilitatibus nostris experti sumus et ingenio strenuum, et moribus probum, et 124.0874D| nobis in omnibus fidelissimum. In qua acceleratione si quid vestrae sanctae serenitatis animo displicuit, a vestra sancta paternitate nobis donari doposcimus. Et quia in eodem regno magna paganorum persecutio grassabatur, quos misericors Dominus per filium nostrum et fideles saepe prostravit, et ea occasione non minor malorum Christianorum infestatio latius effervebat, sicut hic nostrorum apicum gerulus viva voce vobis indicare potest; ipsa urgente necessitate ipsius regni excitati episcopi, ne majora mala supercrescerent, et praesentia sedarentur, et quoniam illius regionis sedes illa principatum obtinet, ut ejus prudentia et vigore, auctoritate etiam sedis freti, facilius mala exorta compescerent, tempori consulentes 124.0875A| ejus ordinationem maturaverint. In cujus ordinationis maturatione quia vestra licentia, pro jam dicto imminente periculo, exspectata non est, vestra benignissima sanctitate petimus indulgendum. Praeterea vestram prae omnibus gloriosam et amplexabilem paternitatem suppliciter exoramus ut, si quid in sanctis promissionibus vestris confidere audemus, hinc appareat nos apud vos plurimum posse, ut quidquid in praedictis dimittendum est dimittatis, et praedictum fidelissimum servum vestrum Vulfadum pallio apostolicae auctoritatis exornando decoretis, et decorando confirmetis. Actardum Namneticae quondam sedis venerabilem episcopum, exsilium, vincla, mare, dura pericula passum, sed gratia Dei liberatum, Northmannis nimium Britonibusque vicinum, ac 124.0875B| perinde civitas sibi commissa, olim florentissima, nunc exusta et funditus diruta, redacta per decennium cernitur in eremum, fidelem legatum nostrum vestrae sanctissimae paternitati dirigimus, quod litterae nostrae minus habent, pro tempore et per spatium vobis placens verbo tenus significandum. Cui quia nulla manet spes in propria, si annuit et favet vigilantissima vestrae discretionis solertia, voluntate et mente promptissima optamus vacantis sedis constituatur in cathedra, quo possit injuncta sibi et ordinata peragere ministeria, quoque valeat utilitatibus ecclesiasticis, et obsequiis parere nostris. Qui Romae destinavit aliquas facere moras, ut adventantibus Britonibus possit coram positus eos convincens, suae ecclesiarumque vicinarum ab eis perpetrata pandere 124.0875C| detrimenta. Unde synodus Suessionica et Tricassina se monuerat legationem sumere, quatenus gens temeraria, fallax et barbara, apostolico mucrone a talibus ausis excessibus coerceatur, et praesumptione praesenti. Huic nostro alumno, vestroque clientulo, solito more oramus pietatis vestrae charitosissima viscera patula fore: quo valeat mens diutino quassata moerore vivis ac salientibus resolidari et recreari fluentis.

EPISTOLA VI. AD ADONEM ARCHIEPISCOPUM VIENNENSEM. De ordinando Bernario in episcopum Gratianopolitanum. [Apud D. Bouq., tom. VII.] 124.0875D|

CAROLUS rex ADONI venerabili archiepiscopo nobisque charissimo salutem.

Per Odonem et alios fideles nostros voluntatem nostram vobis aperuimus: inde cum ad nos veneritis, certiores vos reddemus. Mandamus fidelissimae sanctitati vestrae ut sciatis quia cuidam clerico, diacono olim venerabilis archiepiscopi [Lugdun.] Remigii, et postmodum chari nostri Lotharii nepotis, ita concessimus Gratianopolitanum episcopatum, ut vestro judicio, si canonice probaveritis, ibi a vestra sanctitate ordinetur episcopus: non enim diu sine episcopo oportet eumdem ipsum esse episcopatum. Vos enim scitis inde canonicam auctoritatem: quidquid enim neglectum fuerit, vobis sine dubio a Domino 124.0876A| imputabitur, qui disponere et ordinare, etiamsi dilectus nepos noster in alia intendens praeterit, ne populus Dei pastore carens oberraret, ipsum episcopum et episcopatum, ac omnia ipsius Ecclesiae debuistis. Vobis enim et omnibus episcopis suis omnem Ecclesiam suam Christus Deus noster commisit: cui et nos in omnibus venerabiliter subdi oportet; ut cum vos quae illius sunt impigre perfeceritis, sine dubio apud illum pro nobis regnoque nostro fidentius intercedere vos non dubitemus. Valete, et in orationibus vestris nostri memores semper sitis. Accepta VI Kal. Septembris.

EPISTOLA VII. AD ADRIANUM II.[Apud P. Delaland., Supplem. ad Conc. antiq. Gall.] 124.0876B| Domino sanctissimo atque reverendissimo Patri ADRIANO, CAROLUS gratia Dei rex.

Vestra veneranda paternitas nobis epistolam pro Hincmaro Laudunensi, quondam episcopo, misit. Cujus primordia ita se habent. Initium nostrae locutionis ad te, fili charissime, cum propheta est. Ecce qui dicit: Populus hic me labiis honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). Et non optaveramus apud reverentiam vestram alia voce et postulatione alia loqui si nos ad hoc, quae inviti loquimur et coacti deposcenda ducimus necessitas nimia non compelleret. Saepe nobis exprobrationum epistolas mittitis et crimina vobis incognita, nisi quantum per malevorum 124.0876C| nostrorum ora auditis, nobis impingitis, quod vestrae sanctitatis ministerium non oporteret, neque deceret, sed neque decessores ac praedecessores vestri nostris decessoribus ac praedecessoribus talia impegerunt, vel mandaverunt. Sicut namque in apostolicae sedis pontificum et in Christianorum regum, ac imperatorum epistolis legimus: religiosi reges et imperatores beati Petri apostolorum principis successores, Patres appellaverunt; et apostolicae Romanae sedis pontifices, reges et imperatores Christianos usque ad vestra tempora Filios et Dominos vocaverunt. Nunc econtra cum dicat Apostolus: Filii, obedite parentibus vestris, quod devotissime, si nobis liceret, agere cuperemus, et: patres, nolite ad 124.0876D| iracundiam provocare filios vestros (Col. III). Perjurii et tyrannidis atque perfidiae non confessi, nec ordine judiciario legaliter et regulariter convicti: cum sicut B. Augustinus ex legibus divinis atque humanis instructus dicat: Quia nemo sibi utrumque audet assumere, et cuiquam ipse sit accusator et judex. Et tantis injuriis affecti contra praeceptum Apostoli ad iracundiam provocamur, quantis, ut de regia persona reticeamus, ne quemlibet plebeium vel liberi capitis virum hactenus audierimus a sacerdote quolibet provocari, quem nec secundum ecclesiasticas regulas, vel secundum leges publicas accusatum, vel sponte confessum, aut legaliter ac regulariter aperte convictum in judicio suo praesentatum susceperit; nam decessor vester beatae memoriae Nicolaus, de 124.0877A| publico adulterio nepotem quondam nostrum Lotharium deprehensum regiae potestati honorem conservans, non taliter in suis apostolicis litteris appellavit, sicut nos appellatis, quem nec confessum nec convictum tenetis, nec illum excommunicavit, sicut nos sine auctoritate et ratione excommunicandos minatis. Cum non ignoremus ex sacrarum Scripturarum tramite et doctrina apostolicae sedis pontificum, unde et qualiter, ac quomodo et quo ordine quemquam, pontifex quilibet debeat regulariter excommunicare. Et certum tenemus nosse paternitatem vestram et sanctam Romanam Ecclesiam, quas epistolas decessores ac praedecessores vestri Christianis Romanorum et Francorum imperatoribus, et progenitoribus nostris direxerint, et qualiter eos, de 124.0877B| quibus necesse fuerat, commonuerint, non exprobaverunt, neque crimina eis impegerunt, vel calumnias intulerunt, sed de his quae ad suum ecclesiasticum ministerium pertinuerint, eos instruxerunt et commonuerunt, et regni ac saecularia negotia sibi non usurpaverunt, scientes quia sicut sanctus dicit Gelasius, Duo sunt quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas, quoniam Christus memor fragilitatis humanae quod suorum saluti congrueret, dispensatione magnifica temperavit, sic actionibus propriis, dignitatibusque distinctis officia potestatis utrisque decrevit suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi, ut et Christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, 124.0877C| et pontifices pro temporalium cursu rerum, imperatorum dispositionibus uterentur, quatenus spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret (II Tim. II), ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus. Scriptum est jam nobis inter alia voce vestra quia in causa Hincmari agerem, non ut rex pius, sed ut alius, id est tyrannus impius; sicut namque nihil est medium, qui dici non potest bonus, restat ut vocetur malus; sic non rex pius, tyrannus intelligatur impius; et qui me peccatorem confiteor, impium esse diffiteor. Et Nathan propheta, David regem de mortiferis peccatis redarguens, confitenti non dixit: Tu es ille impius, sed: Tu es ille vir qui fecisti hoc, et 124.0877D| sua facta confitendo, damnantem non judicio condemnavit, verum competenter absolvit (II Reg. XII). Sed cum scriptum sit: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II), interminante Domino, ne quis dicat fratri suo sine causa raca, vel fatue (Matth. V), non credimus ut talia erga me regem qualemcunque, tamen catholicum, et in catholica religione devote manentem processerint de ore vestro, quo per sacrosanctam obsecrationem conficitur corpus et sanguis Christi, qui teste Apostolo pro impiis mortuus est (Rom. V). Nec ad suggestionem mendaciorum hoc vos nobis mandasse inconsulte credimus, qui sequendas Scripturae sententias retinetis: 124.0878A| Descendam, inquit Dominus, et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita ut sciam (Gen. XVIII); et: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX). Sancti quippe doctique pontifices, et jam ab eis praejudicia patientes, non sic Constantium Arianum, et Julianum apostatum vocaverunt. Et si omnes epistolas revolvitis, quas habemus ex eo tempore, quo Romani pontifices ad reges Francorum coeperunt scribere, nihil tale in eis invenietis. Scriptum est etiam nobis voce vestra, quia res omnes Hincmaro commissas Ecclesiae, donec ad propria reverteret, nobis committeretis, ut indemnes consisterent, et aliquod dispendium non incurrerent; quibus referimus, quia ut beatus dicit Gregorius, nos reges Francorum ex regio 124.0878B| genere progeniti, non episcoporum vicedomini, sed terrae domini hactenus fuimus computati: et ut Leo ac Byturicensis synodus scripsit: Reges et imperatores, quos terris divina potentia praeesse praecepit, jus distinguendorum negotiorum episcopis sanctis juxta divalia constituta permiserunt, non autem episcoporum villici exstiterunt. Et Augustinus dicit: Per jura regum possidentur possessiones, non autem per episcopale imperium, reges villarum fiunt actores. Et Dominus, quae sunt Caesaris Caesari, quae Dei sunt Deo reddi praecipit (Matth. XXII), qui etiam censum regi reddidit (Matth. XVII). Et Apostolus voluit servire regibus, voluit honorari, et non conculcari reges: Regem, inquit, honorificate (I Pet. II). Et item: Omnis, inquiens, anima potestatibus sublimioribus 124.0878C| subdita sit; reddite ergo omnibus debita (Rom. XIII). Et paulo superius: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed et propter conscientiam (Ibid.). Et quod de episcopis a vobis Romam ex regno nostro accersendis scriptum est, legite gesta sedis Romanae pontificum, et epistolas beati Gregorii ad regem Francorum, et etiam ad Brunchildem licet feminam, tamen reginam, et aliter invenietis vestros decessores, et praedecessores, nostris decessoribus ac praedecessoribus pro accersendis episcopis, et pro synodis congregandis scripsisse. Et in eadem epistola nobis scriptum est, ut homines de regno nostro Celsanum et Walconem atque Bernonem salvos et incolumes cum suis permitterem consistere; et si aliter egerimus, vestrae communionis 124.0878D| participes usque ad veram satisfactionem esse non valeremus; et non evasuros nos vestram censuram sciremus, si vestra a vobis fuerint amplius decreta vel monita violata. Ad quae rescribimus, quod non tali modo apostolicae sedis pontifices Francorum regibus mandare consueverunt, pro his qui ad apostolorum limina confugium suis temporibus faciebant. Nec talis est doctrina catholica, ut pro hac vel hujusmodi causa, rex corrector iniquorum a sedis apostolicae communione debeat separari, sicut beatus Augustinus patienter ostendit: Spiritales, inquit, sive ad hoc ipsum pio studio proficientes non eunt foras, quia cum aliqua vel perversitate, vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probant, 124.0879A| quam intus permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus eriguntur, sed hi solida unitatis petra fortissimo charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: Aves autem non divisit (Gen. XV). Proinde non est credendum, ut haec mandata ex apostolico vestro ore processerint; quoniam qui ita scripsit, non bene attendit, quasi quilibet mihi in catholica et apostolica communione permanenti suam communionem subtraxerit, non me, sed se a catholica et apostolica communione sequestrat. Hinc enim beatus Gregorius etiam de Ecclesiae rectore dicit: Saepe in solvendis, ac ligandis subditis, suae voluntatis motus, qui Ecclesiae Christi praepositus est, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipsa hac 124.0879B| ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet. Et cum haec ita se habeant, egimus tamen de Celsano qui mendaciter me ex mendacis Hincmari parte, cujus Ecclesiae duo circiter millia mansa plus quam tempore antecessorum nostrorum habuerit, adauximus, et etiam ipsius tempore plus quam sexcenta succrevimus, distrahentem ecclesiasticum statum apud Sanctitatem vestram apostolicae sedis pontificem accusavit. Sed et de Walcone et Bernone perjuris, et regia nostra infidelitate notatis, ac fugitivis, sicut nobis ex vestra parte scriptum est, obedivimus, non attendentes illorum mendacia, et in nos dictas calumnias, sed apostolicae sedis honorem ac reverentiam; unde ut cum pace et venia vestra 124.0879C| dicamus, quae vestri ministerii sunt, apostolicae sedis mandata, evangelica veritate et apostolica, atque canonica auctoritate, secundum tramitem sanctarum Scripturarum traditionemque majorum suffulta recipere, et eis obedire. Et tale honoris privilegium volumus conservare, et obaudiendo vobis pontifici apostolicae sedis dependere in primatu beati Petri apostolorum principis, Domini voce percepto, quod, Ecclesia subsequente, tenuit semper et retinet: sicut et sancti canones et sacrae leges a Christianis imperatoribus promulgatae eidem primae sedi deferentes, demonstrant; et sicut decessores, ac praedecessores nostri eidem sanctae sedi detulerunt, et vestra paternitas sic debitum honorem nobis exhibeat, sicut sui decessores, ac praedecessores 124.0879D| Christianis Romanorum imperatoribus, et Francorum regibus, itemque Romanorum et Francorum imperatoribus, progenitoribus nostris exhibuerunt. Caeterum tales litteras, et vestro ministerio incongruentes, et nostrae regiae dignitati ac potestati inconvenientes, sicut nobis ex vestro nomine diriguntur, non a vobis neque a sancta Romana Ecclesia in omnibus semper discretissima atque cautissima dictatas crediderim, quoniam ipsa sancta sedes cum modestia et discretione semper corripere, et salubriter corrigere secundum uniuscujusque personam et ordinem solita fuit. Servate ergo nostrae regiae potestati, quae nostra sunt, et liceat nobis servare vestrae pontificali auctoritati, quae vestra sunt. Scriptum 124.0880A| est etiam nobis, misisse nos vobis epistolam de Hincmaro accusationes nefandas continentem, quod scribi non decuerat, quia nefandas accusationes de illo vobis non scripsimus; sed quae multi et episcopi, et alii viri ecclesiastici, et primores regni nostri, et nobiles, et mediocres, et ignobiles de illo tunc fatebantur, et adhuc fatentur, vobis scripsimus suggerentes, ut quia cum corrigere volebamus, ne ad hoc perveniret ad quod se ipse impegit, ut rueret, vobis quisque surriperet, antequam inde veritatem resciretis. Sed quia multipliciter et multoties illum corripuimus, sed corrigere non valuimus, ad hoc usque pervenit, sicut in gestis synodalibus vestrae auctoritati directis invenietis. Unde obnixe vestram auctoritatem deposcimus, ut sicut vestri decessores 124.0880B| ac praedecessores, decessoribus ac praedecessoribus nostris, et archiepiscoporum ac episcoporum regni nostri debita et ecclesiastica privilegia, dignitatumque distinctiones, a sacris decreta atque distincta canonibus ex antiqua consuetudine conservaverunt nobis, sed et illis etiam in hac causa conservare studeatis, quatenus sicut sanctus dicit Gregorius, et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis sua jura non minuat. Multa sunt enim de quibus, cum his, ex quibus judicatus est, regulariter judicaretur, si non diutius in synodo residere liceret. Sed quia necesse nobis fuit cum quibusdam episcopis ad colloquium fratris nostri pro reconciliatione filiorum ejus ad patrem illorum et fratrem nostrum, quantocius festinare, ne commota 124.0880C| seditione, et jam propinquos inter se compugnantes Christianorum parricidialis sanguis effunderetur, et hac de causa ecclesiarum Dei res scinderentur, et sacerdotum ac servorum Dei facultates diriperentur, et pauperes depopularentur. De omnibus, de quibus accusabatur, judicia certa synodus determinare non potuit. Verumtamen in his gestis, quae vestrae auctoritati mittuntur, cognoscere poteritis quam diutino tempore, nos et episcopi et primores regni nostri, ejus improbabiles et importabiles mores et actus cum labore maximo sustinuimus. Quapropter de illo vestra pontificalis auctoritas, ut credimus, faciet quod regulae sacrae decernunt; vos tamen certissimum reddimus, quia quandiu nos Deus in regni regimine conservaverit, episcopium Laudunense 124.0880D| idem Hincmarus in suo regimine non habebit; cui concessimus, quamvis non mereatur, pietatis intuitu, ut quicunque de clericis, et de familia episcopii Laudunensis pergere vellet, licentiam haberet. Venerabilem denique Actardum, quem clerus et plebs metropolis ecclesiae Turonensis in eadem ecclesia baptizatum, tonsum et nutritum, et per singulos gradus ad ordinem episcopatus provectum sibi incardinari deposcit, quemque vestra paternitas nobis incardinandum, et jam si locus eveniret in nostris regionibus, in metropoli commendavit, et cui hactenus ecclesiam vacantem pastore, donce locus congruus in regno vestro aperiretur, ut ibidem regulariter incardinari posset, pro vestra deprecatione 124.0881A| concessimus; auctoritati vestrae remittimus, quatenus illum in praefata metropoli, eo si vobis placet tenore archiepiscopum incardinetis, ut post decessum illius praefatae metropoli ecclesiae, cleri et plebis electione, sicut regulae sacrae praecipiunt, et vetus consuetudo exigit, a suffraganeis et provincialibus episcopis ibidem metropolitanus ordinetur antistes. Tandem in omnipotentis Dei honore, et veneratione sanctorum apostolorum vos deprecamur, ut tales inhonorationis nostrae epistolas, taliaque mandata, sicut hactenus ex nomine vestro nobis venerunt, nobis et regnorum nostrorum episcopis, ac primoribus ulterius non mandetis et non compellatis nos mandata; et epistolas vestras inhonorandas contemnere, et missos vestros dehonorare, qui vobis 124.0881B| in his, quae ad vestrum ministerium pertinent, secundum ministerium nostrum cupimus obtemperare. Quae pro vestri honore privilegii dicimus, quia vobis, sicut revera a vicario beati Petri apostolorum principis in omnibus debite ac competenter obedire desideramus, et ne aliter eveniat, cavere per omnia cupimus, ac vestram Sanctitatem idipsum cavere humili prece deposcimus. Deus omnipotens ad honorem, et salvationem atque exaltationem sanctae suae Ecclesiae, vos per omnia annorum curricula conservare dignetur, domine sanctissime, atque reverendissime Pater in Domino.

EPISTOLA VIII. AD EUMDEM. Binis Adriani litteris exasperatus, ad utrasque commotiore aliquantum animo respondet. [Ex Opp. Hincmari, tom. II, pag. 701.] 124.0881C|

Sanctissimo ac reverentissimo Patri ADRIANO summo pontifici et universali papae, CAROLUS Dei gratia rex et spiritualis filius vester.

Legimus in libro Paralipomenon filios Israel mente pacifica ivisse ad praelium, quia non livoris vindicta, sed obtinendae pacis gratia dimicaverunt. Quod rursum dicimus, quia cogitis nos indecentibus potestati regiae litteris vestris inhonoratum, inconvenientibus episcopali modestiae vestrae mandatis gravatum, contumeliis et opprobriis dehonestatum, aliter quam vellemus mente pacifica vobis rescribere: 124.0881D| ut tandem animadvertatis, quanquam perturbationibus humanis obnoxium, in imagine tamen Dei ambulantem esse nos hominem, habere sensum paterna et avita successione, Dei gratia, regio nomine ac culmine sublimatum, et quod his majus est Christianum, catholicum fidei orthodoxae cultorem, sacris litteris ac legibus, tam ecclesiasticis quam saecularibus, ab infantia eruditum, nullo crimine publico in audientia episcopali legaliter ac regulariter accusatum, minime autem convictum. Et, ut quae superaddere poteramus alia taceamus, ne nos potius jactare, quam vera dicere videamur, licet legamus Apostolum plura de se dixisse ob aliorum saputem necessitate compulsum, quoniam saepe humiliter vobis locuti, benigna et pacifica atque honorabilia 124.0882A| nobis scripta impetrare nequivimus, ut quietem pacis et venerationem, quam apud antecessores vestros nostri decessores et nos habuimus, quoquomodo obtinere possemus, scripsimus vobis per Actardum episcopum, et mansuetudinis nostrae legatum, singillatim ac viritim quam inconvenientia pro Hincmaro quondam Laudunensi episcopo ex nomine vestro nobis scripta fuerunt: quae nos a vobis processisse non credebamus, putantes nos ratione comperta ab incompetentibus, quae aliorum instinctu nobis eatenus scripta fuerunt, calamum revocare. Sed spe vana frustratis aliter nobis quam sperabamus evenit. In capite quippe litterarum, quas per praefatum Actardum episcopum nobis vestra direxit paternitas, auditam laudabilem charitatis et sapientiae 124.0882B| nostrae magnitudinem vos praetulisse invenimus, et mox de comperto murmure et tumultuoso clamore indebitae reprehensionis adversus paternitatem vestram nos denotatos reperimus: sicque auditam nostram sapientiam collaudastis, ut quasi honestius, et revera onustius, nos solitis contumeliis afficere volueritis, quem non per insipientiam, sed per industriam in murmuratione et clamore contra debitam charitatem delinquere demonstrabatis, et quasi ad ora vasculi melle illiti, et de eodem fonte quo et ante missae litterae istae posteriores nobis perniciosum poculum propinaverunt, fatentes illa, quae aliorum instinctu et non a vobis processisse credebamus, vestra fuisse.

Nam in praecedentibus litteris nos perjurum, tyrannum, 124.0882C| ac perfidum, et distractorem rerum ecclesiasticarum, non confessum, nec ordine judiciario legaliter ac regulariter convictum, vocastis: in istis autem murmurationis crimen nobis impegistis, et tumultuosi clamoris naevum imposuistis, arguente Domino carnalem Israel per prophetam, unde nos coarguitis, quia non fecerit judicium, sed clamorem (Isa. V); et Apostolus, Omnis, inquit, clamor et indignatio tollatur a vobis (Ephes. IV). Et non levius malum est murmuratio his quibus nos antea denotastis, dicente Apostolo: Neque murmuraveritis, sicut quidam illorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. VI). Et, ut beatus dicit Gregorius, nullus murmurans regnum Dei intrare permittitur. Hinc colligendum est, quantum peccatum sit murmuratio, 124.0882D| quae regnum Dei intercludit, sicut et illa peccata gravia, post quorum enumerationem dicit Apostolus: Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Gal. V). Et non, ut scripsistis, tumultuoso clamore paternitatem vestram indebite reprehendimus, sed quae nobis ex vestro nomine scripta fuerunt, non multorum vocibus, quibus tumultus fieri solet, sed nostra tantum voce rescripsimus. Et quoniam talia vos misisse, et a sancta Romana Ecclesia, in omnibus semper discretissima atque cautissima, dictata fuisse nequaquam credidimus, quia ipsa sancta sedes cum modestia et discretione semper corripere et salubriter corrigere secundum uniuscujusque personam et ordinem solita fuit, suggessimus. Igitur si 124.0883A| male locuti sumus, testimonium perhibete de malo, si autem bene, quid nobis succencetis? Scriptum est, Abraham licet sanctum, ut a Deo sanctificatum hominem, tamen eidem Deo dixisse, Num perdes justum cum impio? non est hoc tuum, qui judicas omnem terram (Gen. XVIII), et non ingrate hoc Dominum suscepisse. Et nos arguitis, quoniam humili placatione vobis suggessimus non esse vestrum, non confesso, nec legaliter ac regulariter convicto, regia etiam potestate gratia Dei praedito, talia sicut plebeio et de criminibus confutato, scribendo impingere? scientes, quam grave sit fratri, quod nobis impactis minus est, dicere fatue (Matth. V), nullique detrahendum, vel contra fas maledicendum, minime autem regi, ut apostolica doctrina, atque sancti 124.0883B| David in Saulis jam a Domino reprobati reverentia (I Reg. XXVI), et Salomonis sapientia, ac Nabuthae prodit historia (I Mach. IX).

Invenimus etiam in eisdem litteris nobis datum consilium, si forte dici potest consilium, quod est Domini exemplo contrarium, et decretis sanctorum invenitur adversum: scilicet, ut verbis vestris dicamus, omnia quae a sede apostolica, cui per Dei gratiam praesidetis, directa sunt, alacri mente percipere. Scriptum est enim nobis ex vestro nomine, nos perjurum, tyrannum, ac perfidum, et distractorem rerum esse ecclesiasticarum. Et haec alacri mente percipere, animo grato amplecti, et humili semper debemus intentione recipere? Nisi scriptor forte velit 124.0883C| nos cum vulgo Aethiopes vocare argenteos, et ideo quis nobis pulcher videatur, quia nomine bellus vocatur, et sibi cantare cum Persio, Quidquid calcaveris rosa fiat, illudque propheticum incurrere, Vae his qui ponunt amarum in dulce (Isa. V), cum Dominus dicentibus ad se Judaeis, Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? quod recognovit, tacendo consensit, et patienter repulit quod dictum fallaciter audivit, dicens: Ego daemonium non habeo (Joan. VIII). Cujus pro modulo nostro in hoc exemplum secuti, qui non dedignatus est ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores justificare, de his quae in nobis non recognovimus, humiliter et patienter apud paternitatem vestram nos excusavimus, ne si penitus taceremus, 124.0883D| tales, quales denotabamur, tacendo et consentiendo esse nos fateremur, et quasi confessi et nostra confessione convicti judicaremur.

Et hoc hortamentum, quod in litteris ex nomine vestro ab Actardo episcopo nobis delatis invenimus, scilicet, ut omnia, quae a sede apostolica nobis veniunt, humili semper debeamus intentione recipere, non solum, ut praemisimus, evangelicae veritati, sed etiam decretis sanctorum invenitur adversum. In quorum decretis legimus, eum absolvi non posse, qui in seipsum dixerit mortis causam, quae dicta in alium puniretur, falsum videlicet testimonium, cum omnis, qui sibi fuerit mortis causa, major homicida sit. Et hinc decreverunt (Conc. Val. can. 4): « Ut quicunque sub ordinatione, vel diaconatus, vel presbyterii, 124.0884A| vel episcopatus, mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supra dictis ordinationibus submovendos. » Et nos, si ad talia nobis impacta tacendo consentiremus, non solum a regimine regio, verum et a catholicae Ecclesiae communione nos ipsos sequestraremus. Non igitur talia nobis ex parte sedis apostolicae et nomine vestro scripta, mente alacri percipere, et animo grato amplecti, et humili semper debemus intentione recipere, quae, sicut in eisdem litteris ex sententia sapientis Salomonis subjungitur (Eccle. XII), Quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi esse viderentur, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere. Cui sententiae item Sapientis verba referimus, quibus dixit: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, id est probaveris, 124.0884B| corripe juste (Eccli. XI); sicut Nathan David regem prius interrogavit, et interrogatione probatum corripuit: et cum causa correptionis defuit, humiliter adoravit, veluti in sacra historia legimus (II Reg. VII, XII). Mandate et scribite quae vestro et nostro ministerio congruunt, ut decessores vestri nobis et nostris decessoribus mandaverunt, atque scripserunt, et alacri mente, gratoque animo recipiemus.

Litterae autem ex nomine vestro semper sine interrogatione, id est sine probatione nos pungunt, et peccata, pro quibus invitum pungunt, sponte confessa, vel ordine judiciario legaliter ac regulariter comprobata non ostendunt: et cum peccata manifesta et probata desint, fomentis benignae adhortationis 124.0884C| et allocutionis non refovent: reprehendente hinc Domino populorum rectores asperos, atque dicente: Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (Ezech. XXXIV). Quibus Apostolus regulam dedit commonitionis, singulis dicens: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV), misceas temporibus tempora, terroribus blandimenta. Dirum magistri, pium patris ostendentes affectum, id est indisciplinatos et inquietos debent durius arguere, obedientes autem ac patientes, ut in melius proficiant obsecrare, negligentes autem et contemnentes debent utique increpare atque corripere, et de criminalibus peccatis, aut ultro confessos, aut ordine judiciario comprobatos atque convictos, 124.0884D| secundum modum culpae legaliter ac regulariter judicare. « Noluit Apostolus, inquit beatus Augustinus (Homil. 2, de Poenit. cap. 4), hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Alioquin illud cur dixit: Si quis frater nominatur, aut fornicator, aut idolis serviens (I Cor. VI), et caetera? nisi quia eam nominationem intelligi voluit, quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur. Nam si nominatio sola sufficit, multi damnandi sunt innocentes: quia saepe falso in quemquam crimina nominantur. Plerique autem boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum 124.0885A| peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, ut ea quae sciunt, judicibus ecclesiasticis probare non possint. Quamvis enim vera sint quaedam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur, nisi ordine judiciario comprobentur: ut si per judicium mati ab Ecclesiae communione auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur, vinciat ad gehennam. »

Quod scriptum est in eisdem ex nomine vestro litteris, quia sane non patienter pontificii vestri monita et correctiones nos audisse comperistis, liquido patet adhuc perfectae aliquid charitatis minus duntaxat habere, de qua dicit Apostolus: Charitas patiens 124.0885B| est, benigna est, non inflatur, non irritatur, non agit perperam, omnia suffert, omnia sustinet (I Cor. XIII). Cujus charitatis modum et perfectionem in benignitate, ac patientia, in humilitate et sufferentia, exemplo sanctae paternitatis vestrae, in litteris vestris discere admodum cuperemus, si Deus non inde honorare dignaretur. Quod et in hoc possemus addiscere, si in his, ad quae ex nomine vestro nobis scripta sanctitati vestrae rescripsimus: Sustineretis modicum quid insipientiae nostrae, et supportaretis nos (II Cor. XI), sicut magnus Petrus, apostolicae et primae sedis primus episcopus, non solum patienter, sed et gaudenter adeo suscepit reprehensionem suam a coapostolo suo Paulo sibi ostensam, ut ejus epistolas, in quibus se reprehensum legerat, cum 124.0885C| maximo favore laudaverit (II Petr. III). Non enim ita supputate eas laudare poterat, nisi legisset, et quia legit scriptum, reprehensum se in eis invenit: et quoniam eas tam granditer laudavit, quam gratanter justam reprehensionem suam accepto tulerit patienter, ostendit. Et cum a minoribus suis reprehensus fuit cur ad gentiles intraverit, non eis nudo et tumido sermone respondit, ut omnia quae egerat patientissime sustinerent, nec aliquid in eorum querela de sua potestate dixit, sed humili eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae etiam testes adhibuit (Gal. II). « Quia si in querela fidelium, ut beatus dicit Gregorius, aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. » Si igitur pastor Ecclesiae, apostolorum 124.0885D| princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est, in causa reprehensionis suae, rationem humiliter reddere, quanto magis, inquit beatus Gregorius apostolicae sedis pontifex, nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus? Litterae autem ex nomine vestro nobis directae, non humili nos ratione placarunt, nec contra rationem nos ex ratione et auctoritate quaesiisse monstrarunt: sed indebita increpatione os nostrum oppilare studuerunt, cum Deo gratia, libera adhuc fronte de his, quae nobis per litteras ex nomine vestro directas impacta sunt, loqui possimus.

Scriptum est etiam in praefatis litteris nobis ex 124.0886A| nomine vestro directis de Hincmaro hoc modo: « Volumus, et auctoritate apostolica jubemus, ipsum Hincmarum Laudunensem episcopum, vestra fretum potentia, ad limina sanctorum nostramque venire clementiam. Quo sane veniente, veniat pariter accusator idoneus, qui nulla possit auctoritate legitima respui: et tunc in praesentia nostra, et totius sedis Romanae, synodali collegio causa illius prudenti ventilata examine, ac diligenter inquisita, secundum Deum et sacrorum canonum constitutiones Spiritu Dei prolatas (Conc. Afr. can. 105), sine protelatione aliqua finietur. » Quae relegentes, licet contra morem decessorum ac praedecessorum vestrorum hoc dictum invenerimus, id est umbrosum saeculi typhum inducere in Ecclesiam suam, quae lucem simplicitatis et 124.0886B| humilitatis diem Domini videre desiderantibus praefert, tamen de voluntate non dubitavimus, quia humano animo facile potest subripi, quod ex deliberatione conveniat immutari. Sed valde mirati sumus, ubi hoc dictator epistolae nobis per Actardum episcopum delatae scriptum invenerit, esse apostolica auctoritate praecipiendum, ut rex corrector iniquorum, et districtor reorum, ac secundum leges ecclesiasticas atque mundanas ultor criminum, reum legaliter ac regulariter pro excessibus suis damnatum, sua fretum potentia Romam dirigat: maximo autem illum, qui et ante depositionem contra custodiam publicam et contra quietem moliri in tribus synodis exstitit deprehensus, sicut in gestis episcopalibus paternitati vestrae directis continetur, et 124.0886C| post depositionem suam, et per se, et per quoscunque potuit, a sua pervicacia non quievit. Sed non miramur, si in posterioribus litteris ex nomine vestro nobis directis est infulcitum ut legaliter ac regulariter damnatus, qui nullis legibus decernitur a quoquam gradu seu rebus ac facultatibus redonandus, antequam, si contra custodiam et quietem publicam moliri non fuerit deprehensus, renovata apostolicae sedis auctoritate judicio in provincia, qua fuerit judicatus, forte inveniatur innoxius, regia nostra potentia ad vestram veniat fretus, cum se auctore damnato debeatur zelus rectitudinis, non clementia resolutionis. Quae si non de eodem foramine, de eodem tamen conamine manarunt, de quo et anteriores fluxerunt, in quibus continetur, ut res omnes 124.0886D| Hincmaro commissae ecclesiae, donec ad propria reverteretur, nobis committeretis, ut indemnes consisterent, et aliquod dispendium non incurrerent.

Unde, sicut vobis rescripsimus, et nunc iterum vobis scribere non piguit, sed exigente causa necessarium est, quia reges Francorum ex regio genere nati, non episcoporum vicedomini, sed terrae domini hactenus fuimus computati: et ut Leo ac Romana synodus scripsit, reges et imperatores, quos terris divina potentia praecepit praeesse, jus distinguendorum negotiorum episcopis sanctis juxta divalia constituta permiserunt, non autem episcoporum villici exstiterunt. Et sanctus Augustinus dicit, per jura regum possidentur possessiones, non autem per episcopale 124.0887A| imperium reges villici flunt, actoresque episcoporum. Et Dominus, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo reddi praecipit (Matth. XXII), qui etiam censum regi reddidit (Matth. XVII). Et Apostolus voluit serviri regibus, voluit honorari et non conculcari reges. Regem, inquit, honorificate (I Petr. II). Et iterum, Omnis, inquiens, anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Reddite ergo omnibus debita (Rom. XIII); et paulo superius: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed et propter conscientiam (Ibid.). Et si revolveritis regesta decessorum ac praedecessorum vestrorum, talia mandata sicut habentur in litteris ex nomine vestro nobis directis per Actardum episcopum, decessores nostros a decessoribus vestris accepisse 124.0887B| nullatenus invenitis: unde pauca de pluribus vobis scribere necessarium duximus.

Sanctus Gregorius, merito vitae et sapientiae doctrina apostolicae sedis pontifex, et toti orbi colendus ac imitandus, Francorum regibus Theodorico et Theodeberto, praedecessoribus nostris, de praejudicio cujusdam episcopi, non ita ut vos nobis scripsistis pro eo, qui pro meritis suis legaliter ac regulariter juste depositus est, scripsit hoc modo (lib. VII, epist. 120, indict. 2): « Frater et coepiscopus noster Ursinus Taurinae civitatis antistes, in parochiis suis, quae intra regni vestri sunt terminos constitutae, grave omnino dicitur praejudicium sustinere: adeo ut contra ecclesiasticam observantiam, contraque sacerdotalem gravitatem, et contra sacrorum 124.0887C| canonum definita, nullo ejus exigente crimine, alter illic non metuerit episcopus ordinari. Et quia parum visum est, si illicitis non jungerentur illicita, etiam res ecclesiae suae, ut fertur, ablatae sunt. Quod si ita se veritas habet, quoniam nimis intolerabile est, ut vir opprimeretur cui culpa non nocuit, praemisso paternae salutationis alloquio, petimus ut quod excellentia vestra amore ecclesiasticae reverentiae, et aequitatis contemplatione, sponte potest impendere, nostra studeat benignius intercessione concedere, et justitiam illi, sicut de aequitatis ejus bono confidimus, faciat in omnibus custodiri, atque patefacta veritate quod illicite actum est, corrigi. Pro utilitate ergo animae vestrae haec apud vos nostra exhortatio locum inveniat, etc. » Sed et ad Romanum 124.0887D| exarchum, minoris dignitatis, quam simus Dei gratia regiae potestatis, de quodam episcopo scripsit hoc modo (lib. I, ep. 32): « Pervenit ad nos, Blandum Ortonensis civitatis episcopum, longo jam tempore in civitate Ravennati a vestra excellentia detineri, et fit ut ecclesia sine rectore, et populus quasi sine pastore rex defluat, et ibidem infantes pro peccatis absque baptismate moriantur. Et rursus, quia non credimus quod eum excellentia vestra, nisi ex aliqua probabilis excessus causa tenuerit, oportet ut habita synodo palam fiat, si quod in eum crimen intenditur, et si talis in eo culpa reperitur, quae usque ad degradationem sacerdotii deducatur, aliam necesse est ordinationem inquiramus, ne Ecclesia 124.0888A| Dei in his, sine quibus eam Christiana non patitur esse religio, inculta ac destituta maneat. Sin autem excellentia vestra aliter se habere, quam de eo quod dicitur esse perspexerit, eum ad ecclesiam suam reverti concedat, ut officium suum in commissis sibi animabus adimpleat. » Quibus mandatis beati Gregorii praedecessoris vestri, de his qui necdum judicio synodali legaliter ac regulariter pro criminibus suis fuere depositi, collatis cum scriptis ex nomine vestro nobis directis, ex eo qui legaliter ac regulariter pro suis excessibus judicio synodali habetur depositus, ut eum nostra fretum potentia Romam mittamus, quae potius sequenda sint, judicate. Nos autem auctoritatem vestram judicaturam potius credimus, ut ea sequamur, quae decessores ac praedecessores 124.0888B| vestri secundum Scripturarum tramitem praedicationemque majorum scripserunt, quam illa, quae scriptor saepe dictae epistolae ex nomine vestro nobis directae confinxit. Ait enim beatus Augustinus libro ad Januarium (epist. 119, cap. 19): « Omnia talia, quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universalis Ecclesiae roborata sunt, resecanda existimo. » Et sanctus Leo, de his quae a sacris canonibus habentur ita praefixa, et eisdem apostolicae sedis sunt promulgata decretis, ut nulla possint ratione convelli, constituit, « Ut omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum. » Ac si cum Paulo diceret, quia sibi ipsi apostolica 124.0888C| sedes in suis constitutionibus esse non potest contraria, Licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeter quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I). Sed ut in controversia Quintiliani legitur, Floribus vafricia nebulonum veneficatis apes mortuas esse, quibus mellificandum fuerat, de Scripturis sacris B. Petrus agi demonstrat, loquens de Pauli Epistolis, Quae indocti et instabiles inquit, depravant, sicut et caeteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem (II Petr. III), et de traditionibus ecclesiasticis sanctus Innocentius (ad Dec. epist. 29), « Dum, inquiens, unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis, aut teneri, 124.0888D| aut celebrari videntur, ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut ecclesiis non convenire, aut ab apostolis, vel apostolicis viris contrarietatem inductam. » Contra quem morbum sanctus Coelestinus salubre cunctis celebravit antidotum, dicens (epist. 2), « Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum regulis possit obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum, pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur? » Et sanctus Gelasius in decretis suis, « Patres nostri, catholici videlicet et docti pontifices, in unaquaque secta quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione 124.0889A| catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem, praedicationemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserunt. »

Videndum est igitur, quid hic trames sanctarum Scripturarum, et praedicatio majorum definiant. Scriptum quippe legimus in sacra historia dixisse Dominum per prophetam Josaphat regi: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda (II Par. XIX). Et in Evangelio semel et secundo ac tertio monitum, et non obedientem 124.0889B| ad correctionem debitam, Dominus sicut ethnicum et publicanum jubet haberi (Matth. XVIII). Et beatus Gregorius in decretis suis, sicut in gestis synodi invenire potestis, pervasorem non solum rerum alienarum, sed etiam ecclesiae sibi commissae, anathematizatum definit. Verum et si alius hoc egerit, is qui praeest Ecclesiae, si hoc vel ipse fieri praecipit, vel sine sua praeceptione factum digna punire animadversione neglexerit, eum anathematizat. Satis ergo mirari non possumus, unde scriptor epistolae, nobis ex nomine vestro delatae, hanc legem apud se auro sculptam produxit, quam Dominus digito suo non scripsit, nec scribendam cuiquam inspiravit, neque ordinatam per angelos in manu mediatoris illius dedit, quam non paganus indixit, non Christianus 124.0889C| induxit, non ecclesiasticus vir decrevit, quae de sub isto coelo, sicut non atramento manu justitiae, ita nec Spiritu Dei vivi scripta personuit, qua me regem a Deo constitutum, et gladio ex utraque parte acuto, ultore scilicet nocentium et defensore innocentium, insignitum, ad vindictam malefactorum, ut exponit Apostolus (Rom. XIII), laudem vero bonorum, rei atque damnati, atque anathematizati fautorem esse praecipit, jubens ut Hincmarum sacrarum legum praevaricatorem, sancti sacerdotii vituperatorem, regiae dignitatis contra regulam apostolicam dehortatorem, regni perturbatorem, perjurum et seditionum auctorem, ecclesiae sibi commissae afflictorem, facultatum ecclesiasticarum sacrilegum fraudatorem ac exstirpatorem, episcoporum ac totius 124.0889D| populi nostrarum partium scandalizatorem, alienarum rerum pervasorem, et veniendo contra subscriptiones et professiones suas a seipso damnatum, potentia regia fretum Romam venire faciamus.

Quis igitur hanc universam legem infernus evomuit? Quis tartarus de suis abditis et tenebrosis cuniculis eructavit? Contra quam litteris sacris ostensa nobis est via quam sequamur, apposita forma, cui imprimamur. Clamavit, inquit, propheta ad regem Israel, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et dixit: Custodi virum istum, qui si fuerit lapsus, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum 124.0890A| argenti appendes. Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti. At ille statim abstersit pulverem de facia sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis. Qui ait ad eum: Haec dicit tibi Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. Reversus est igitur rex Israel in domum suam audire contemnens, et furibundus venit in Samariam (III Reg. XX). Quaenam vos dementia coepit, scientes dixisse Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam, per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt (Prov. VIII). Et sacri canones, sicut credimus, et in apostolicis litteris saepius legimus, Spiritu 124.0890B| Dei conditi, et totius mundi reverentia sunt consecrati. Propterea videamus, quid de hujusmodi sancti canones et sacrae leges decernant. Ait enim sanctum Africanum concilium (Can. 29): « Et illud petendum, quin apud terrae principes statuere dignentur, ut si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusandum esse praecipiant. » Et tunc Valens, Gratianus et Valentinianus constituerunt ( cod. Theod. ): « Ut quicunque residentibus sacerdotibus fuerit episcopali loco detrusus et nomine, si aliquid contra custodiam publicam, vel contra quietem moliri fuerit 124.0890C| deprehensus, rursumque sacerdotium petere, a quo videtur expulsus, procul ab urbe quam infecit, secundum legem divae memoriae Gratiani, centum millibus vitam agat. Sit ab eorum coetibus separatus, a quorum est societate discretus. Sitque hujusmodi personis illicitum tenore hujus legis, sacra nostra adire secreta, et impetrare scripta, omnibus abjectis per culpam sacerdotio personis, quae impetrata sunt infecta permaneant, scituris his, quorum defensione nituntur, absque sui reprehensione non futurum, si hoc eis pollicentur suffragium, qui divinum non videntur meruisse judicium. » Unde et Leo papa (epist. 47 ad Pulch.) apud principalem potestatem petiit de Eutyche scandali et pravitatis auctore, « ut ab eo loco, qui Constantinopolitanae urbi nimis vicinus erat, 124.0890D| longius transferretur, ne frequentioribus solatiis eorum quos ad impietatem suam traxit uteretur. » Et Gregorius (lib. X, epist. 33): Paulum Diadinae civitatis quondam episcopum, quo usque omne quod dilapidavit, vel de substantia tulit ecclesiae, restitueret, in monasterium mittendum esse decrevit. Et si forte post depositionem suam inverecunde ac mente perversa aliquando de episcopatu loqui, aut rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione tentaverit, Dominici corporis et sanguinis communione privatum, in monasterio eum usque ad diem obitus sui, ad agendam poenitentiam retrudi, studio Joannis primae Justinianae episcopi jussit, ut perpetrati sceleris maculas dignis disceret fletibus emendare, juxlegem 124.0891A| Justiniani imperatoris, qui in libro Constitutionum decrevit, ut si quis episcopus explosus, ausus fuerit ingredi civitatem, de qua repulsus est, vel exire de loco in quo degere jussus est, jubemus eum in monasterio in alia provincia constituto tradi, ut quae in sacerdotio peccavit, degens in monasterio corrigat. » Quas leges ab imperatoribus et regibus, nostris videlicet praedecessoribus, promulgatas atque decretas, nos immutilate et irrefragabiliter convenit conservare, sicut apostolicae sedis antistites ad dominos et terrae principes scripserunt. Ait enim Leo ad Leonem Augustum (epist. 92): « Debes, inquiens, incunctanter advertere regiam potestatem tibi, non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium 124.0891B| esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, et quae bene sunt statuta defendas, et veram pacem his quae sunt turbata restituas. » Et Gelasius ad Anastasium (epist. 10, in fin.): « Etenim, imperator Auguste, si contra leges publicas aliquid, quod absit, quispiam fortasse tentaret, nulla id ratione potuisset admitti. » Quas etiam leges principali auctoritate promulgatas, non solum a quibuscunque episcopis, sed etiam ab ipsis apostolicae sedis pontificibus, ipsius primae sedis antistites observari debere scripserunt, sicut beatus Leo ad Leonem Augustum scribens demonstrat, dicens (epist. 80) non se refragari debere edicta imperialia, vel ea quae sui decessores secundum tramitem Scripturarum praedicationemque majorum statuerant. « Si quae, inquiens, 124.0891C| destruxi, ego aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi. » Et sanctus Gelasius ad Anastasium imperatorem (epist. 10, in princ.): « Si, inquit, quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae, quo, rogo, te affectu eis convenit obedire, qui pro erogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? » Quod et nos, juxta hortamentum beati Gelasii, incunctanter atque libenter exsequi cupimus, in his quae ad suum ministerium pertinent, cunctis generaliter sacerdotibus 124.0891D| recte divina tractantibus, et potissime sedis illius praesuli, quem cunctis sacerdotibus divinitas summa voluit praeeminere, et subsequens Ecclesiae jugiter pietas celebravit: sicut nostri decessores ac progeni tores orthodoxi imperatores et reges egerunt, ut et apostolicae sedis pontifex, et reliqui Domini sacerdotes, nobis quae a Deo sunt constituta, exhibeant. Scientes, sicut idem beatus Gelasius dicit ( in tom. anath., sub fin. ), quoniam Christus, memor fragilitatis humanae, quod suorum saluti congrueret, dispensatione magnifica temperans, sic actionibus propriis dignitatibusque distinctis officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi, 124.0892A| ut et Christiani principes pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium cursu rerum imperialibus dispositionibus uterentur: quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret (II Tim. II), ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus, ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolleretur utroque suffultus, et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur. Omnis pontifex, inquit Apostolus, ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (Hebr. V): videlicet non solum pro populo, sed quia et ipse circumdatus est infirmitate, pro suis. 124.0892B| Et regis est, regni negotia dispensare, sicut inculcant litterae divinitus inspiratae. Quia ergo sanctarum Scripturarum tramite, et praedicatione majorum ostenditur, sancto etiam attestante Gelasio (epist. 10), quia « duo sunt, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas. » Et per Regem regum, ac summum pontificem cunctorum pontificum, qui solus rex et sacerdos fieri potuit, conditores legum justa decernunt (Prov. VIII); quas leges principales potestates appellaverunt aeternas, et sacri canones Spiritu Dei sunt conditi, et totius mundi reverentia consecrati, et ut beatus Ambrosius ad Valentinianum dicit: « Leges imperator fert, quas primus ipse custodiat, quia quod praescripsit aliis, praescripsit sibi, ne cui esset liberum aliud 124.0892C| judicare. » Et beatus Augustinus dicit: « Quia postquam leges subscriptae fuerint et firmatae, non licet judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Quia secundum pontificale ministerium vestrum, regio ministerio nostro monita vestrae paternitatis obedienter ac libenter cupimus obaudire, patimini nos ea servare quae praedecessores vestri ac nostri de hujusmodi unde agitur constituerunt, et roborantes servando quae gesta sunt, rata doceamus esse debere quae gerimus. Nam quomodo leges principum rite vocabuntur aeternae, si transeuntibus principibus una cum eis constitutio legis transibit? Et papa Symmachus ad Aeonium (epist. 1), « Dum, inquit, ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium, 124.0892D| quomodo priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit, quod si haec eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a Domini sacerdotibus semel statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beati Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur? » Universa, inquit, perpetua sint, quae a Domini sacerdotibus statuuntur, qui, ut Moyses, ea quae statuunt ab oraculo divino suscipiunt: non quae ab his 124.0893A| statuuntur, de quibus per prophetam dicitur, Vae his qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt (Isa. X). Ea nihilominus, quae a vicariis beati Petri constituuntur, maneant inconvulsa, quia, ut Leo dicit (serm. 3 in anniv.): « Nec nimia est severitas vel remissio, ubi nihil constituitur, nisi quod ex beati Petri aequitate profertur. » Haec enim scimus esse canonice, scimus esse apostolica auctoritate roborata, et Apostolicae sedis decreta, quae, ut Gelasius dicit (epist. 10 ad Dard. in princ.), « Unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper et retinet. » Et paulo superius: 124.0893B| « Confidimus quod nullus jam veraciter Christianus ignorat, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem prae caeteris oportere, quam primam. » Et item idem (epist. 6 ad episc. univ.): « Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus nihil temere licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam, vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere: satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus 124.0893C| Ecclesiae totius posuit principatum. » Et de sacris legibus, quas una cum sanctis canonibus catholica observat Ecclesia, idem Gelasius, ut praemisimus, dicit in epistola ad Anastasium imperatorem (epist. 10): « Quantum, inquiens, ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae. »

Et cum ita sacrae leges, tam ecclesiasticae, quam mundanae, de damnato episcopali et synodali concilio decernant, non est nostri regii ministerii, reum et sacrorum canonum judicio condemnatum, atque apostolicae sedis definitione, sicut in gestis synodi invenire potestis, anathematizatum, nostra potentia 124.0893D| fretum quoquam dirigere, cum apertissime sacri canones definiant, et leges Justiniani, ac caeterorum imperatorum catholicorum edicta, qualiter, et pro quibus, et a quibus debeat episcopus judicari, et post judicium, quid et qualiter, et per quos sit inde apostolicae Sedi agendum, quae non abnuimus, sed incunctanter ac competenter annuimus. A quibus definitionibus nulli est licitum deviare: quia, ut sanctus Hilarus papa dicit, « Non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur. »

Quocirca, quia Dominus dicit per prophetam, Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus, id est nuntius, Domini 124.0894A| exercituum est (Malach. II), nolite permittere nobis scribi ex vestrae auctoritatis nomine, quae in legibus sacris, Dei sapientia conditis, et in sanctis regulis ejusdem spiritu promulgatis non continentur, dicente item propheta, id est sacerdoti praecipiente: Audiens nuntiabis eis ex me (Ezech. III); ex me, inquit, et non ex te. Et redarguuntur, qui de corde suo loquuntur, quoniam qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit (Joan. VII). Nolite igitur, ut praemisimus, ex vestro nomine, vel apostolicae sedis auctoritate, jussiones vel excommunicationum intentationes, contra sacrarum Scripturarum tramitem, praedicationemque majorum, ac sacrarum legum sanctorumque canonum constitutiones, nobis de caetero scribi cujuscunque instinctu permittere, precamur, 124.0894B| quia scitis, et scimus, totum esse irritum, quidquid ab eorum fuerit constitutione diversum. « Dicitur, inquit sanctus Leo (serm. 3 in anniv.), a Domino beatissimo Petro, Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI). Transivit quidem etiam in alios apostolos jus istius potestatis, et ad omnes Ecclesiae principes decreti hujus constitutio commeavit: sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimatur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur aequitate judicium. »

124.0894C| Qua sententia constat, quia non manet. Petri privilegium, ubi ex ipsius aequitate non fertur judicium. Cum enim ubicunque dicitur, sicuti nullus locus, ita nemo rector Ecclesiae ex Petri aequitate judicium ferens excipitur, vel contra illius aequitatem judicium proferens commendatur. Et quia ubicunque sine ulla exceptione non manet Petri privilegium, ibi ex ipsius aequitate non fertur judicium prolatum obaudiemus jussum, vel recipiemus judicium, quod non ex Petri aequitate fuerit prolatum, ac per hoc ipsius privilegio fuerit destitutum? De quo episcopali judicio, quid cunctis episcopis sequendum, et quid Ecclesiae filiis sit tenendum atque servandum, beatus Gregorius sufficienter inculcat. Ergo jubete et judicate privilegio magni Petri, juxta 124.0894D| aequitatis ejus judicium, quae jubenda et judicanda sunt, ne, ut dicit ejus Coapostolus, vituperetur ministerium vestrum (II Cor. VI). Quia et nos secundum regium ministerium nostrum, quantum ex nobis est, cupimus servare quod scriptum est, Filii, obedite parentibus vestris in Domino (Ephes. VI), videlicet quod fuerit jussum vel judicatum a Domino, dicente illo singulis, qui pro patribus apostolis Ecclesiae, nati sunt filii apostolici viri, Tu autem audiens nuntiabis eis ex me (Ezech. III.) Divina quippe nos lectio docet, quia nec etiam Balaam satis superque a rege Balac petitus, licet medicamento avaritiae delinitus in consilio dando corruptus offenderit, ullo tamen aut ullius instinctu in judicio justitiae aliud loqui 124.0895A| adversus Israel persuaderi vel extorqueri potuit, quam quod a Domino audivit (Num. XXII).

De eo quod in litteris ex nomine vestro nobis directis habetur, Ut veniente Hincmaro Romam, veniat accusator idoneus, qui nulla possit auctoritate legitima respui, rescribimus, quia licet haec commendatio nulla sit ratione atque auctoritate suffulta, si forte apud vos exlex solus Hincmarus nova lege, priscis tam publicis quam ecclesiasticis contraria, imo ordine novoque more habetur, ut nonnisi a vobis et Romae valeat judicari pro his excessibus, de quibus habentur certa sacrorum canonum ac legum decreta, quae, ut Leo dicit, nulla possunt ratione convelli, cum etiam de causa fidei, ut dicit Gelasius, cuicunque pontifici liceat, secundum regulam erroris 124.0895B| ante damnati, quemlibet a catholica communione discernere. Et ego ita exsors ab omnibus accusationibus, non solum ab his, quibus legaliter et regulariter accusandi adversus seipsum denegatur licentia, verum et ab his, quibus in propriis causis accusatio non negatur, ut sicut leges et regulae jubent, in provincia in qua sunt orta negotia terminari non valeant, et secundum Antiochenos canones, provincialium synodorum non debeant experiri examen, si nobis vias, cum voluntate et consensu dilectissimi nepotis nostri imperatoris vestri, contra cujus dilectionem et debitum honorem, si tamen mutuam dilectionem et congruum honorem nobis exhibere studuerit, illuc ire non volumus, obtinueritis, cooperante Domino, pace in regno nostro contra paganos 124.0895C| virtute vel quacunque dispositione Dei obtenta, Romam venire congruo tempore non differemus. Et quia illum legaliter aut regulariter in synodo episcoporum plurimarum provinciarum de certis causis accusavimus, idoneum nos accusatorem illius ostendemus, et tantos testes idoneos diversi ordinis ac dignitatis nobiscum ducemus, cum quibus eum legaliter ac regulariter nos accusasse et comprobasse sufficientissime comprobabimus.

Tandem, quia vos non legisse vel audisse collegimus ex litteris ab Actardo episcopo nobis delatis, quae antea per illum paternitati vestrae direximus, iterato scribimus ea quae tunc scripseramus, deprecantes vos in omnipotentis Dei honore, et sanctorum apostolorum veneratione, ut tales inhonorationis 124.0895D| nostrae epistolas, taliaque mandata, sicut hactenus ex nomine vestro suscepimus, nobis et regni nostri episcopis ac primoribus de caetero non mandetis, et non compellatis nos mandata et epistolas vestras inhonorandas contemnere, et missos vestros dehonorare, qui vobis, in his quae ad vestrum ministerium pertinent, si tamen ministerium vestrum, cupimus obtemperare. Quae pro vestri honore privilegii vobis dicimus, quia vobis, sicut revera vicario B. Petri apostolorum principis, in omnibus debite ac competenter obedire desideramus, et ne aliter eveniat cavere per omnia cupimus, ac vestram sanctitatem id ipsum cavere humili prece deposcimus, ne nos et nostros satis invitos ad id cogatis 124.0896A| convertere, quod in quinta universali synodo, a sede apostolica, ut in apostolicis litteris, praecipue autem in synodica beati Gregorii ad quatuor patri archas, et in aliis ejus epistolis, una cum quatuor praecedentibus legimus collaudatum atque susceptum, invenitur nobis tenendum. Quod adhuc nostris litteris ad exemplum inserere noluimus, donec sciamus, si duritiam mandatorum vestrorum erga nos aliter ad benignitatem inflectere poterimus: quia quod ex apostolicae sedis nomine, secundum sanctarum Scripturarum tramitem, praedicationemque majorum, et orthodoxorum decreta scribitur, sequendum et tenendum non ignoramus, et quod secus a quoquam fuerit compilatum sive confictum, non solum respuendum, sed et redarguendum esse cognoscimus. 124.0896B| Si denique aliter quam nos et vos decuerat, reverentissimae paternitati vestrae rescribendo, factus sum insipiens, vos me coegistis. Petimus autem omnipotentem Dominum ut inspiret cordi vestro sic nos benigne tractare, quatenus ulterius nobis non sit necesse vobis ita rescribere, sed, ut cupimus, in veneratione apostolorum, apostolico pontificio vestro humiliter ac devote colla et corda submittere. Deus omnipotens ad honorem et salvationem atque exaltationem sanctae suae Ecclesiae vos per multa annorum curricula conservare dignetur, Domine sanctissime et reverentissime pater in Domino.

EPISTOLA IX AD EUMDEM, Eodem tempore missa quo superior [Ex Opp. Hincm., pag. 716.] 124.0896C| Sanctissimo ac reverentissimo Patri Adriano summo pontifici, et universali papae, CAROLUS Dei gratia rex et spiritualis filius vester.

Quia litteris ex nomine sanctae paternitatis vestrae ab Actardo venerabili archiepiscopo nobis delatis, necessitate cogente, prolixius respondere compulsi sumus, contra morem nostrum in quaterniunculo annulo nostro signato responsionem nostram scribere necessarium duximus, quatenus legi planius valeat, et quae vobis ratio respondere coegit, legenti plenius innotescant. Quam responsionem sancta paternitas vestra non aspernanter, sed benigne suscipiat, quae a nobis non est contumaciter, sed mente 124.0896D| pacifica, ut in eodem quaterniunculo invenietis, contexta. Deprecamur autem vos in omnipotentis Dei honore, et sanctorum apostolorum veneratione, ut tales inhonorationis nostrae epistolas, taliaque mandata, sicut hactenus ex nomine vestro suscepimus, nobis et regni nostri episcopis ac primoribus de caetero non mandetis. Sed liceat nobis apostolico pontificio vestro, in veneratione Dei, et sanctorum apostolorum, humiliter ac devote, ut cupimus, colla et corda submittere. Deus omnipotens ad honorem et salvationem atque exaltationem sanctae suae Ecclesiae vos per annorum curricula conservare dignetur, Domine sanctissime atque reverentissime pater in Domino.

(no apparatus)