Epistolae (Capreolus)

This is the stable version, checked on 1 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 53

CapCar.Episto49 53 Capreolus Carthaginensis426-432 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. AD CONCILIUM EPHESINUM.

De una Christi Dei et hominis persona adversus Nestorium. I. Optabam, piissimi fratres, venerandam vestram synodum in tali rerum statu congregatam fuisse, quo nobis quoque, delectis communi sententia aliquot ex fratribus et coepiscopis nostris, instructam potius legationem mittere licuisset, quam excusationem lamentatione dignam; nisi hanc animi nostri affectionem diversae causae impedivissent. Primum enim domini et filii nostri religiosissimi Theodosii imperatoris litterae ad manus nostras perlatae, ejusmodi erant, quae beatae memoriae fratris et coepiscopi nostri Augustini praesentiam peculiari ratione efflagitabant. Verum cum eae litterae illum jam tum e vivis excessisse comperissent, ego regiam illam significationem, licet ad praedictum Augustinum praecipue destinata videretur, excipiens, missis ad universas Africae provincias congruis litteris consuetisque sermonibus, synodum cogere volui convenientem; quo nimirum ex fratrum et episcoporum nostrorum numero seligerentur nonnulli, qui ad venerabilem beatitudinis vestrae synodum destinarentur. At omnis hac tempestate viae aditus praeclusus est. Etenim effusa hostium multitudo, et ingens ubique provinciarum vastatio, quae incolis partim exstinctis, partim in fugam actis, miseram desolationis speciem, quoquoversum longe lateque porrigitur, oculis offert, promptam illam veniendi facultatem reprimit. His itaque impedimentis episcopi quibus propositum id erat, prohibiti, ex Africae ambitu simul convenire nequiverunt. Hisce incommodis accedebat, litteras imperatoris in diebus paschae ad nos perlatas esse, quando jam inde usque ad universalem venerandam synodum vix duorum mensium spatium supererat. Quod sane temporis intervallum, etsi nulla impraesentiarum ab hostibus difficultas fuisset objecta, vel ad Africanam synodum cogendam vix satis erat. Hinc factum est, ut licet solemnem aliquam legationem mittere nequaquam voluerimus, attamen propter reverentiam et observantiam quae ecclesiasticae disciplinae debetur, filium meum Besulam diaconum una cum his excusationis litteris ad vos, venerabiles fratres, destinaverimus. II. Quamobrem vestram sanctitatem iterum atque iterum rogatam cupio (etiamsi fidem catholicam per tantam venerandorum sacerdotum synodum, Dei nostri auxilio in omnibus stabilem ac firmam futuram certo confidam) ut Spiritu sancto cooperante, quem cordibus vestris in omnibus quae acturi estis, praesto futurum non dubito, novas doctrinas, et antehac ecclesiasticis auribus inusitatas, priscae auctoritatis robore instructi e medio profligetis, atque ita quibuscunque novis erroribus resistatis; ne hos quos pridem impugnavit Ecclesia, hisque temporibus repullulantes, apostolicae sedis auctoritas, sacerdotumque in unum consonans sententia oppressit, secundae disputationis praetextu vox jam dudum ablata renovare videatur. Nam si quid forte novarum controversiarum inciderit, id discussioni subjiciatur oportet: ut vel recte dictum comprobetur, vel condemnatione dignum explodatur. At vero si quis ea quae jam olim dijudicata sunt, denuo in disputationem vocari sinat; is sane aliud nihil facere censebitur, quam de fide quae hactenus valuit, ipsemet dubitare. Deinde ad posteritatis exemplum, ut ea quae nunc pro catholica fide definita sunt, perpetuam firmitatem obtinere valeant; oportet ea omnia inconcussa immotaque conservare, quae superioribus temporibus a sanctis Patribus constituta sunt. Nam qui illam perpetuam stabilitatem retinere voluerit quae de catholicae fidei ratione statuerit, is non propria auctoritate, sed antiquorum Patrum judicio sententiam suam corroborare debet: ita ut ea ratione partim veterum, partim recentiorum decretis et sententiis placita sua comprobans, unicam Ecclesiae veritatem jam inde ab initio ad praesens usque tempus simplici puritate invictaque constantia et auctoritate decurrentem, se asserere, docere et tenere ostendat. Haec pro praesenti Africanorum legatione, quam necessitas superius memorata impedivit, venerabilibus vestris auribus suggerere volui; obnixe interim rogans, ut calamitatibus rerum praesentiumque temporum spectatis, nostram absentiam non superbiae aut negligentiae, sed manifestae huic necessitati ascribere velitis. Cyrillus Ecclesiae Alexandrinae episcopus dixit: Et haec reverendissimi piissimique Carthaginis episcopi Capreoli quae lecta est epistola, cum dilucidam sententiam in se contineat, fidei gestorum inseratur. Vult enim antiqua fidei dogmata confirmari, nova vero et absurde excogitata et impie divulgata reprobari ac proscribi.

Omnes episcopi simul exclamaverunt: Hae omnium voces: haec omnes asserimus: hoc omnium est votum.

Ηὐχόμην, εὐλαβέστατοι ἀδελφοὶ, ἐν τοιαύτῃ καταστάσει τὴν προσκυνητὴν ὑμῶν σύνοδον συγκροτηθῆναι, ἵνα καὶ ἡμεῖς, ἐπιλεχθέντων κοινῇ κρίσει ἀδελφῶν καὶ συνεπισκόπων ἡμετέρων, οὐ παραίτησιν θρήνου ἀξίαν, ἀλλά παρεσκευασμένην μᾶλλον πρεσβείαν πέμψωμεν· εἰ μὴ τὴν ἡμετέραν σύστασιν αἰτίαι διάφόροι ἐνεπόδιζον. Καὶ γὰρ πρῶτον τοῦ δεσπότου καὶ υἱοῦ ἡμετέρου τοῦ εὐσεβεστάτου βασιλέως Θεοδοσίου τοιαῦτα εἰς τὰς ἡμετέρας χεῖρας γράμματα ἐλήλυθεν, ἅ τινα τοῦ τῆς μακαρίας μνήμης ἀδελφοῦ ἡμετέρου καὶ συνεπισκόπου Αὐγουστίνου τὴν παρουσίαν ἰδικῶς ἀπῄτει· ἅ τινα προειρημένα γράμματα εἰς ταύτην τὴν ζωὴν εὑρεῖν αὐτὸν οὐδαμῶς δεδύνηνται. Ὅθεν ἐγὼ, ὅς τις τὴν αὐτὴν βασιλικὴν σημείωσιν, εἰ καὶ τὰ μάλιστα τῷ προειρημένῳ πεπέμφθαι ἐδόκει, ἐδεξάμην καταπεμφθεῖσαν, κατὰ πάσας τὰς ἐπαρχίας τῆς Ἀφρικῆς τοῖς ἁρμοδίοις γράμμασι, καὶ ταῖς ἐθίμοις διαλέξεσι συνάδουσαν σύνοδον ἠβουλήθην συναγαγεῖν, ἷνα ἐπιλεχθέντες ἀπὸ τοῦ ἀριθμοῦ τῶν ἀδελφῶν καὶ ἐπισκόπων τῶν ἡμετέρων εἰς τὴν προσκυνητὴν σύνοδον τῆς ὑμετέρας μακαριότητος καταπεμφθῶσιν. Ἀλλ' ἐπειδὴ οὐκ ἀνέῳκται ἡ εἴσοδος τῆς παροδίας· καὶ γὰρ ἡ ἐπιχυθεῖσα πολεμία πληθὺς, καὶ ἡ πόρθησις ἡ πλατεῖα τῶν ἐπαρχιῶν, ἥ τις ἢ ἀποσβεσθέντων τῶν οἰκητόρων, ἢ φυγόντων, ἀθλίαν ἐρημώσεως ὀψιν εἰς μῆκος καὶ πλάτος ἐκτείνουσα, τὴν εὐχέρειαν συστέλλει τοῦ ἐλθεῖν. Τούτοις τοιγαροῦν τοῖς κωλύμασι συνελθεῖν εἰς ἓν τοῦ κύκλου τῆς Ἀφρικῆς οἱ ἐπίσκοποι οὐδαμῶς ἠδυνήθησαν, οἷς προετέθη. Ἐπειδή τὰ βασιλικὰ γράμματα ἐν ἡμέραις τοῦ πάσχα εἰς ἡμᾶς ἦλθε, ὅτε μόλις μέχρι τῆς πρόσκυνητῆς πάσης συνόδου δύο μηνῶν διάστημα περιελιμπάνετο οἵ τινες μόλις ἤρκουν, κᾄν αὐτῇ τῇ κατὰ Ἀφρικὴν συνόδῳ εἰς τὸ συνελθεῖν, καὶ εἰ μηδεμία δυσχέρεια ἀπὸ τῶν πολεμίων ἡ παροῦσα συμβεβήκει ἐντεῦθεν γεγενῆσθαι· ἵνα, ἐι καὶ τὰ μάλιστα πρέσβεις οὐδαμῶς ἐκπέμψαι δεδυνήμεθα, διὰ τὴν εὐλάβειαν ὅμως τήν χπεωστουμένην τῇ ἐκκλησιαστικῇ ἐπιστήμῃ, τὸν υἱὸν τὸν ἐμὸν Βεσούλαν τὸν διάκονον μετὰ τούτων τῶν τῆς παραιτήσεως γραμμάτων ἐπέμψαμεν, προσκυνητοὶ ἀδελφοί.

Ὅθεν αἰτῶ τὴν ὑμετέραν ἁγιότητα· εἰ καὶ τὰ μάλιστα πιστεύω τῇ βοηθείᾳ τοῦ ἡμετέρου Θεοῦ, τοσαύτην σύνοδον προσκυνητῶν ἱερέων βεβαίαν διὰ πάντων τὴν πίστιν τὴν καθολικήν ἐσομένην· ἵνα, ἐνεργοῦντος τοῦ ἁγίου πνεύματος, ὅπερ ταῖς ὑμετέραις καρδίαις ἐν πᾶσι τοῖς πρακτέοις πιστεύομεν παρεσόμενον, τὰς καινὰς διδασκαλίας, καὶ πρὸ τούτου ταῖς ἐκκλησιαστικαῖς ἀκοαῖς ἀπείρους, τῆς ἀρχαῖας αὐθεντίας τῇ δυνάμει ἀπώσησθε, καὶ οὕτω ταῖς καιναῖς οἱαισδήποτε πλάναις ἀντιστῆτε· ἵνα μὴ τοὺτους, οὓς πάλαι ἐπολέμησεν ἡ ἔκκλησία, καὶ τούτοις τοῖς καιροῖς ἐν οἷς ἀνεφύησαν, καὶ τῆς ἀποστολικής καθέδρας ἡ αὐθεντὶα, καὶ εἰς ἓν συμφωνοῦσα ἡ ψῆφος ἡ ἱερατικὴ συνέχωσεν, ἐν προσχήματι δευτέρας διαλέξεως ἡ φωνὴ δόξῃ, ἡ πάλαι ἀναιρεθεῖσα, ἀνανεοῦσθαι. Ἔχει γὰρ, εἴ τι τυχὸν νεωστὶ ἀναφυῇ, ζητήσεως ἀνάγκην, ἵνα ἢ λεχθέν δοκιμασθῇ, ἢ καταδικασθὲν δυνηθῇ ἀποκρουσθῆναι. Ταῦτα δὲ περὶ ὧν ἤδη πάλαι ἐκρίθῃ ἐάν τις ἐπαφῇ εἰς δευτέραν διάλεξιν κληθῆναι, οὐδὲν ἕτερον δόξει, ἢ περὶ τῆς πίστεως, ἥ τις μέχρι δεῦρο κατέσχεν, αὐτὸς ἀμφιβάλλειν. Ἔπειτα διὰ τὸ τῶν μεταγενεστέρων ὑπόδειγμα· ἵνα ταῦτα ἅπερ νῦν ὑπὲρ τῆς καθολικῆς πίστεως ὥρισται, ἔχειν δυνηθῇ διηνεκῆ βεβαίωσιν, ταῦτα ἅπερ ἤδη ἐστὶ παρὰ τῶν πατέρων ὁρισθέντα, φυλακτέα ἐστίν. Ἐπειδὴ ὅστις βούλεται, ἅπερ ὑπὲρ τῆς καθολικῆς καταστάσεως ἐθέσπισεν, εἰς τὸ διηνεκἒς μένειν, οὐ τῇ ἰδίᾳ αὐθεντίᾳ, ἀλλὰ καὶ τῇ τῶν ἀρχαιοτέρων ψήφῳ ὀφείλει βεβαιωθῆναι ὅπερ ἐφρόνησεν· ὥστε οὕτως τοῦτο μὲν ἀπὸ τῶν ἀρχαιοτέρων, τοῦτο δὲ καὶ ἀπὸ νεωτέρων ὅρων, ὅπερ διαβεβαιοῦται, δοκιμάζων, μονογενῆ τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας τὴν ἀλὴθειαν, ἀπὸ τῶν παρῳχημένων καιρῶν μέχρι τῶν παρόντων ἤτοι τῶν ἡμετέρων, ἁπλῇ καθαρότητι, καὶ ἀηττήτῳ αὐθεντίᾳ τρέχουσαν. ἑαυτὸν καὶ λέγειν, καὶ διδάξειν, καὶ κατέχειν. Ταῦτα τέως ὑπέρ τῆς παρούσης πρεσβείας τῆς Ἀφρικῆς, ἥν τινα καταπέμψαι ἡ ἀνάγκη ἡ προῤῥηθεῖσα οὐ συνεχώρησε, ταῖς προσκυνηταῖς ὑμῶν ἀκοαῖς ὑπέβαλον, πλεῖστα παρακαλῶν, ἵνα θεωρηθεισῶν τῶν ἐν τοῖς πράγμασι καὶ τοῖς καιροῖς συμφορῶν, τὴν ἡμετέραν ἀπουσίαν μηδεμίᾳ ὑπερηφανίᾳ ἢ ἀμελείᾳ ἀλλἀ ταύτῃ τῇ προδήλῳ ἀνάγκῃ μᾶλλον λογίσασθαι καταξιώσητε.

Κύριλλος ἐπίσκοπος Ἀλεξανδρείας εἴπε· Καὶ ἡ ἀναγνωσθεῖσα ἐπιστολὴ τοῦ εὐλαβεστάτου καὶ θεοφιλεστάτου ἐπισκόπου τῆς Καρθαγένης Καπραιόλου ἐμφερέσθω τῇ πίστει τῶν ὑπομνημάτων, φανερὰν ἔχουσα διάνοιαν. Βούλεται γὰρ, τὰ μὲν ἀρχαῖα κρατύνεσθαι τῆς πίστεως δόγματα, τὰ δὲ νεαρὰ, καὶ ἀτόπως ἐξευρημένα. καὶ ἀσεβῶς εἰρημένα, ἀποδοκιμάζεσθαι καὶ ἐκβάλλεσθαι.

Πάντες οἱ ἐπίσκοποι ἀνεφώνησαν· αὗται πάντων αἱ φωναί· ταῦτα πάντες λέγομεν· αὕτη πάντων ἡ εὐχή.

EPISTOLA SERVORUM DEI VITALIS ET CONSTANTII SPANORUM AD S. CAPREOLUM EPISCOPUM ECCLESIAE CATHOLICAE CARTHAGINIS.

Domino et venerabili et beatissimo in Christo famulo Dei, domino nostro Capreolo, Vitalis et Constantius peccatores.

Quae prima vota sunt humilitatis nostrae, plurimum salutamus sanctam perfectamque et venerabilem beatitudinem tuam, et sanum atque incolumem semper Deo propitio audire desideramus: quia etsi in longinquo positi sumus a sancto apostolatu vestro, mari terminante, sed in praesentia vestri sumus semper in orationibus sanctitatis vestrae, domine Pater. Illud sane multum desiderii nostri fuit, scribere sanctae honorificentiae tuae per dulcissimum fratrem nostrum Numinianum. Reperit enim parvitas nostra praecellentem famam et doctrinam tuae sanctitatis: per quam et scribimus beatitudini tuae, ut ait Psalmographus: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Illud etiam consulimus honorificentiam tuam, ut de bono thesauro cordis tui nostris visceribus irrigari jubeas, quae fides catholica recta teneat. Quia sunt hic quidam qui dicunt non debere dici Deum natum. Nam et haec est fides eorum, hominem purum natum fuisse de Maria virgine, et post haec Deum habitasse in eo. Quorum nos humiles pueri tui resistimus affirmationi, non ita debere dici: sed confitemur, ut ait evangelista, annuntiante angelo Gabriele Mariae dicente: Spiritus sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35).

II. Confitemur itaque Deum fuisse in utero Mariae virginis, assumpsisse aliquam partem, fabricasse Deum sibi hominem, natum fuisse Deum verum et hominem verum quem assumpsit pro salute generis humani, ut ait Apostolus: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV, 4). Et iterum: Hoc autem sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 5-8). Et iterum: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Quia mediator nec jam Deus tantum pure sine homine quem assumpsit dici potest, nec homo sine Deo: quia duplex in una persona mediatoris significatio, Deus et homo: dum Deus de Deo Deus, et secundum carnem idem ipse filius hominis. Ideo verus Deus et homo verus est hic mediator, sicut de forma Dei et forma hominis. Nam et in principio inchoationis ad Romanos sic dicit sanctus Apostolus: Quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem: qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum, Jesu Christi Domini nostri (Rom. I, 2-4). Verum etiam et Isaias auctor prophetarum sic dicit: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Sed et hominem purum dicunt pependisse in cruce comprehensum: aiunt, Recessit Deus ab eo. Quibus parvitas nostra sic dicit, Nunquam Deus recessit ab homine assumpto, nisi quando dixit de cruce: Heli, Heli, Lammasabactani: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Ideoque provoluti genibus exoramus humiles servi tui sanctum apostolatum vestrum, ut informetis parvitatem nostram in his quod rectum habet fides catholica: et detis veniam insipientiae vel imperitiae nostrae, si quid per ignorantiam incedimus. Potens est Dominus Christus sanctis orationibus vestris nobis veniam dare, ne deveniamus in profundum malorum. Ora pro nobis, domine sancte, venerabilis et beatissime papa. SUBSCRIPTIO. Incolumem venerabilitatem tuam nobis Dominus noster Jesus longiorem conservet, domine sancte ac venerabilis papa.

EPISTOLA II SEU RESCRIPTUM AD VITALEM ET CONSTANTIUM. De una Christi veri Dei et hominis persona, contra recens damnatam haeresim Nestorii.

Dilectissimis et religiosis filiis Vitali et Constantio Capreolus episcopus. I. Sumptis atque perlectis litteris vestris, quas per Numinianum religiosum virum, filii dilectissimi, transmisistis, saluti et studio vestro quo fundatae ac vetustae catholicae fidei regulam inviolabili pietate tenetis ac defenditis, plurimum gratulatus, adverti Nestorianam haeresim, novam infandamque perniciem, sicut quibusdam locis jam coeperat pullulare, apud vos quoque velle zizaniae suae semina in peritorum corda jacere. Verum credo atque confido, perfectum agricolam Dominum nostrum, omnium creatorem, in omni loco dominationis suae habere ac semper habuisse dignos evangelicae frugis operarios; qui, licet ante tempus demessionis immunda semina exstirpari non debeant, continuis tamen orationibus ac praedicationibus semper invigilent: ita ut et illa, si fieri dum tempus est potuerit, convertantur et commutentur in triticum: aut certe non usquequaque inimicus humani generis tenera frumentorum genera nascentia per adulterinam intermixtionem valeat suffocare. Jam enim, quod etiam ad vestram notitiam pervenisse non dubito, intra Orientis partes, ubi primum pestis ista surrexit, congregata gloriosa synodo sacerdotum, cui etiam legatio nostra non defuit in vestibulo cum suo auctore atque assertore compressa et radio apostolicae lucis exstincta est. Nec mirari debet caritas vestra, si etiam post damnationem suam inter morientes spiritus fetidus adhuc flatus aspiret. Est enim semper pertinax haereticorum audacia, et in sua male pernicie urgente peccatorum pondere perseverat. Quod si nondum forsitan cognovistis, facili lectione poteritis agnoscere.

II. Quamvis igitur Christianis et devotis mentibus ipsa universalis Ecclesiae auctoritas plene sufficiat, nec vestra, quantum missus a vobis sermo perdocuit, in hac causa minor videatur assertio: ne tamen ego quoque petitioni atque interrogationi sanctae necessarium videar negare responsum, unam veramque doctrinam hanc esse confitemur, quam evangelica tenet ac tradit antiquitas. Id est: Dei Filium, Deum verum, et hominem verum, unius prorsus atque inseparabilis esse personae: nec sicut in aliis patriarchis, prophetis, apostolis, caeterisque sanctis et praeclarissimis viris habitavit aut habitat Deus, ita in Christum Jesum divinam illam plenitudinem velut extrinsecus credimus advenisse; sed proprio quodam atque ineffabili modo, Filium Dei etiam filium hominis factum: ut qui ingenita Patris substantia unigenitus permanebat ac permanet, mirabiliter suscepto homine, fieret primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29): et qui erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, Verbum caro fieret et habitaret in nobis (Joan. I, 1, 14). Ex quo igitur mysterium quod absconditum fuit a saeculis (Col. I, 26) in Deo, coepit per angelum in utero virginis operari, atque in ea sanctus Spiritus supervenit, et illi virtus Altissimi obumbravit (Luc. I, 35); Deus in homine nasci dignatus est, qui semper erat, ut homo nasceretur, qualis ante non fuerat. Qui enim sine matre in coelis aeterne genitus, ipse in terris sine patre in utero virginis homo de Spiritu sancto creatus est. Et ideo in Christo Jesu separari vel subdividi Dei hominisque nullo modo credimus posse personam: ne non jam in divinitate Trinitas, sed quaternitas numeretur. III. Beatus apostolus Paulus dum ad exuendum veterem hominem et induendum novum fideles exhortaretur: Primus, inquit, homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes: quomodo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49). Rogo dicant, quomodo est homo iste de coelo, si non est Deus conceptus in utero? aut quae discretio est carnis et sanguinis in homine Adam, et in homine Christo, si non homo iste plenus est Deo? Quid enim sibi vult secundus homo de coelo? Nunquid caro transmissa descendit, ac non, sicut scriptum est, Spiritus sanctus in virginem supervenit? Sed quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14), ideo coelestis homo appellatus est. Nec propterea carnem veram non habuit, quia de coelo descendit; quia carnem Deus accepit. Merito de se ipso idem Dominus dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Certe adhuc loquebatur in terra, nec ad Patrem post victoriam passionis et gloriam resurrectionis ascenderat: et tamen filium hominis jam in coelo esse dicebat. Hoc utique omni veritate testificans, quia et propter hominem Deus conversabatur in terra, et propter Deum homo habitabat in coelo. Unde etiam Apostolus: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Item alibi, cum de carnis suae cibo et potu sanguinis Salvator ipse mystice loqueretur, sciens quod offensi ex hoc ejus discipuli murmurarent dicentes: Durus est hic sermo, quis potest eum audire (Joan. VI, 61)? sic ait: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius (Ibid., 63)? Ecce et hic advertitis quemadmodum propter unitatem Dei hominisque personae, filium hominis ubi erat prius perhibet ascensurum, quem in utero virginis constat esse formatum, ut ex eo humanae nativitatis sumpsisset principium. IV. Nemo itaque sacrilego spiritu audeat separare quod videt in coelo et in terra unitate inseparabili permanere. Sicut enim ab omnipotentia Deitatis homo Christus Jesus esse non potest alienus; ita et ab his quae in hominem vel circa hominem gesta sunt, separari non potest Deus. Natus ergo est homo qui nondum fuerat, quia Verbum caro factum est, et inhabitavit in nobis (Joan. I, 14). Simili modo passus est impassibilis per passibilem quem suscepit, et immortalis mortuus est, et qui nunquam moritur resurrexit. Neque enim vel in passione defuit illi homini Deus: alioquin non est Dominus gloriae crucifixus (I Cor. II, 8). An dicimus Deum in suscepto homine etiam apud inferos non fuisse? aut vero metuendum est, ne divinitas ibi quasi poenaliter fuerit, quam nulla qualitas afficit, nulla demensio circumscribit? cujus magnitudinem nemo capit, praesentiam nemo fugit, secretum nemo invenit, splendorem nullus attingit? Times includi immensum? teneri omnipotentem? abscondi ubicunque diffusum? Resolvere, sicut scriptum est, inferorum parturitiones, in quibus voluit et qualiter voluit rerum Dominus, subjici hujusmodi conditioni non potuit (Act. II, 24). Audi eum ante tot annorum millia, dum beato Job mirabilium suorum opera per nubem velut improperanti similis praedicaret, hoc quoque inter innumeras sui potentias cumulantem: Nunquid tu abstulisti impiis lucem, aut brachium superborum comminuisti? aut venisti ad fines maris? aut in vestigiis abyssi ambulasti? aut tibi, inquit, aperientur metu portae mortis, aut janitores inferni videntes te timuerunt? aut cognovisti latitudinem sub coelo (Job XXXVIII, 15-18, sec. LXX)? Si Patris haec vox est, nihil ergo est omnipotenti difficile, quoniam ubique est, nusquam non est. Quando ei etiam propheta ex persona cujusdam dicit: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Hoc omnino testificans ac demonstrans, Deum cujus majestate plena sunt omnia, quodam incomprehensibili utique et inexplicabili modo etiam inferis interesse. Si autem, quod magis probabile est, in his quae de eo tanto ante in prophetia praedicta sunt, et impleta Filii Dei vox est, quoniam per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3): ipse in homine est visitare inferorum dignatus obstrusa, et praepositos mortis praesentia invictae majestatis exterruit, et propter liberandos quos voluit, inferorum portas reserari praecepit. V. De ipso siquidem Joannes apostolus in Apocalypsi sic loquitur: Posuit manum dexteram super me dicens: Noli timere: ego sum primus et novissimus; et vivens, qui fueram mortuus; et ecce sum vivens in saecula saeculorum: et habeo clavem mortis et inferorum (Apoc. I, 17, 18). Propter deitatem quippe primus, quoniam principium est quod et loquitur nobis (Joan. VIII, 25): propter humanitatem vero novissimus, quia suscipere crucem non dedignatus est et mortem pro nobis. Et ideo cui in Divinitate nuda sunt omnia creaturarum, etiam in homine suscepto habet claves mortis et inferorum. Tantum igitur abest, Deum Dei Filium, incommutabilem atque incomprehensibilem, ab inferis potuisse concludi; ut nec ipsam assumptionis animam credamus, aut exitiabiliter susceptam, aut tenaciter derelictam. Sed nec carnem ejus credimus contagione alicujus corruptionis infectam. Ipsius namque vox est in psalmo, sicut Petrus interpretatur apostolus: Non derelinques animam meam apud inferos, neque sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10; Act. II, 28). Ipse propter culpam nostram factus est velut homo sine adjutorio (Psal. LXXXVII, 6): propter innocentiam vero ac potentiam suam inventus est inter mortuos liber. Tunc enim vere quae non rapuerat, sicut scriptum est (Ps. LXVIII, 5) exsolvebat. Non itaque mirum, si Deum locus aliquis recipit, nec tamen capit: praesentiam sentit, majestatem non impedit: expavescit omnipotentiam, substantiam non includit. Siquidem illa summa et perfecta beatitudo et inexstinguibilis lucis [ forte lux], nec obscurari tenebris, nec variari locis, nec passionibus affici, nec conditionibus minui, nec temporibus valeat commutari. Deus ergo filium proprium hominem nec in inferis deseruit, nec apud inferos dereliquit. Cujus autem virtute ac majestate antiqua sanctorum corpora visa sunt resurrexisse (Matth. XXVII, 51, 52), si Deus inferos minime visitavit? Quis ille est qui petras scindi, terram commoveri, solem obscurari, diem fugere, velum templi in duas dividi partes effecit? Nunquid homo tantum? nonne etiam Deus? Ergo ei nec in cruce, nec in morte, nec in sepulcro, nec in inferis defuit. Nec aliter, aut de alio solet intelligi quod in psalmo dictum est: Auferte portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7). Unde expavescentibus atque interrogantibus, Quis est iste rex gloriae (Ibid., 8)? respondetur, Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio, Quo praelio, nisi in quo mortem morte calcavit, peccatum innocens occisus exstinxit, et tropaeum victoriae de diabolo et angelis ejus reportavit? VI. At enim ipse in cruce dixit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1)? Sed ista suscepti hominis vox est. Attende unde assumpta est, et illic vide quid sequitur: Longe, inquit, a salute mea verba delictorum (Ibid.). Similis est haec vox etiam illi qua dicitur: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth, XXVI, 38). Nonne paulo ante ipse discipulis dixerat: In hoc contristati estis, quoniam dixi, Eo ad Patrem meum, et jam non videbitis me (Joan. XVI, 6); et, Si diligeretis me, gauderetis; quia eo ad Patrem, quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). In quo ergo jubet gaudere discipulos suos? Qualiter creditur contristari magister, nisi ut in homine veri hominis passiones et fluctuationes ostenderet? Qui enim propter nos redimendos, instituendos, confirmandosque venerat, omnia in se infirmitatis nostrae genera sustinebat. Non enim habemus sacerdotem, qui non possit compati infirmitatibus nostris (Hebr. IV, 15): etenim sicut Apostolus ait, Expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato. Similis huic est etiam illa vox: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: verum non quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. XXVI, 39). Nonne in hoc venerat, ut pro nobis hunc calicem biberet, et venenum a serpente propinatum tali antidoto salutis expelleret? Nonne potestatem habebat ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum sumendi eam (Joan. X, 18)? Nonne ipse dixerat: Nemo tollit eam a me, sed ego a me ipso pono eam (Ibid.)? Et tamen nunc velut dubitans loquitur et recusans: ut et illic divina potestas appareat, et hic se conditio humana cognoscat. Nonne hoc mysterium ante tempora aeterna in Deo fuisse absconditum clamat. Apostolus (Col. I, 26)? Num vero velut repentinum aliquid Christus expavit, quod certo tempore faciendum in aeternitate cum Patre disposuit? Haec ergo et talia cum dicuntur aut fiunt, sicut saepe dictum est, veram hominis infirmitatem fragilitatemque demonstrant, nec ideo praesentiam divinae majestatis evacuant. VII. Hic homo quisquis es, qui putas Deum Christum ab homine Christo passionis tempore separatum, non recordaris eum passuris discipulis suam praesentiam fideliter pollicentem, qui dicit: Cum vos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Itane ille qui servis facientibus Domini voluntatem suam divinam praesentiam promisit, donavit, exhibuit; in quo nullo existente peccato, pro nostra salute mortem subiit innoxiam, ut Patris faceret voluntatem, divinum auxilium sibi carnis tempore denegavit? Et Deus hominem quem ob haec sustinenda nulla compulsus necessitate suscepit, in hac perfunctione destituit? Loquitur inter tormenta martyrum praesens, nec eos aliquid meditari permittit, et se ipsum in crucis patibulo dereliquit? Ipse est enim, quod saepe ac semper est repetendum: nec distingui potest Dei hominisque persona, quamvis sit in eo diversa substantia. Absit aliud credere, absit aliter de omnipotente sentire. Nec nasci aeternus, nec crescere perfectus, nec impassibilis pati, nec immortalis mori, sine ulla sui mutatione vel corruptione, sicut jam dictum est, formidavit. Sed quia haec pati non posset sola Divinitas, hominem per quem tanti muneris mysterio perfungeretur, accepit. Nam et in coelum receptus, illuc eum levavit unde nunquam ipse discessit. Audiamus Apostolum praedicantem Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, eumdem ipsum Christum. Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Advertite, filii dilectissimi, et quod jam nostis agnoscite: ipsum Christum, qui propter humilitatem suscepti hominis Judaeis dicitur fuisse scandalum, gentibus autem stultitia, ipsum esse Dei virtutem et Dei sapientiam. Nunquid vel hic separata aut discreta est ab Apostolo divinitatis humanitatisque persona? aut erubuit eamdem dicere Dei sapientiam, quam factam dixerat gentium stultitiam? aut eumdem asserere Dei virtutem, quem scandalum dixerat Judaeorum? Quid ergo nos erubescimus confiteri Deum propter hominem atque in homine natum et passum; cum non negamus donante Deo factum eumdem ipsum hominem Deum? Quod utique per divinam gratiam, non per humanam substantiam accepisse cognoscitur. VIII. Adhuc paulo infra subsequitur: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis a Deo sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio: ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (Ibid., 30, 31). Certe Christus Jesus hominis tantum nomen est, ait haereticus. Sed Paulus, qui sciebat et dixerat non esse in homine gloriandum, Christum Jesum non tantum hominem, sed Deum quoque cognoverat; quem sapientiam et justitiam et sanctificationem et redemptionem nobis a Deo factum esse credebat; et in eo credentes gloriari docebat: quoniam Christus Jesus et homo et Deus est. Et ad haec consequenter non elatione verbi aut sapientiae, mysterium Dei annuntians addit et dicit: Nihil me judicavi scire in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Ac ne Judaeorum iniquus populus parvum se asserat admisisse peccatum, si se intelligat nudum tantum hominem persecutum; mysterium in Dei sapientia dicit absconditum, nulli principum hujus saeculi revelatum testificans (Ibid., 7, 8). Quod si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Ecce et hic Christum Jesum quem Dominum gloriae confitetur, ipsum praedicare non metuit saeculi principibus crucifixum. Omnem hujus lectionis continentiam consideretis exhortor; et videbitis quanto molimine atque conatu, sanctus Apostolus hominum mentes a terrenae tantum intelligentiae vilitate ad divina in hoc mysterio et coelestia consideranda sustollat. Breviter enim cuncta transeo, quae ipsi plenius et latius poteritis advertere. Nam et ad Corinthios secunda (V, 13, 14) quodam loco sic loquitur: Sive, inquit, mente excessimus, Deo; sive temperantes sumus, vobis: caritas enim compellit nos: judicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est Et paulo post: Omnia, inquit, ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum: et dedit nobis mysterium reconciliationis, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (Ibid., 18, 19). IX. Quaero quemadmodum: non aliter quam nascendo, patiendo, moriendo, resurgendo atque in coelum ascendendo? Quaero etiam quod sit mysterium reconciliationis nostrae? Num aliud quam sacrificium quod per suum sanguinem summus sacerdos obtulit Christus? Videamus ergo utrumnam solus homo perfecerit: quoniam, sicut illi putant, Deus ab eo in passione discessit. Sed huic opinioni Paulus apostolus evidentissime contradicit: Deus, inquit, erat in Christo. Erat in Christo, non discesserat a Christo. Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Quemadmodum reconcilians? non reputans illis delicta eorum. An forte hoc stultis placet, ut per hominem tantum fiat remissio peccatorum? Quod cum etiam Judaei respuerent dicendo: Blasphemat: quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus (Marc. II, 7)? ipse Dominus, Dei hominisque Filius, volens manifestare incredulis non esse solum hominem quem videbant, sed Deum etiam in quem credere contemnebant, et potestatem divinam homini quoque propter unitatem personae ejus ac praesentiae contributam evidenter ostendere: Ut sciatis, ait, quoniam potestatem habet filius hominis super terram dimittere peccata, tunc dixit paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (Matth. IX, 6). Ita Deus et homo, unus et verus animarum corporumque salvator, et exteriorem hominem morbo carnali, et interiorem peccati onere levavit. Deus ergo erat in Christo mundum reconcilians sibi: nusquam et nunquam deserens hominem, quem propria dignatione, nulla prorsus necessitate, suscepit. X. Ad Hebraeos quoque idem apostolus in ipsius Epistolae prima fronte testatur: Postremo, inquit, in his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum a se facta, sedit in dextera majestatis in excelsis (Hebr. I, 2, 3). Ipse ergo Filius Dei et filius hominis, unus est atque idem, qui propter aeternitatem cum Patre fecit saecula, propter incommutabilem lucem splendor est gloriae, propter aequalitatem figura est substantiae, propter majestatem gerit omnia verbo virtutis. Ipse etiam propter suscepti hominis passionem, peccatorum nostrorum fecit purgationem; et propte remunerationem, habet in Patris dextera sessionem. Quomodo autem purgationem fecit peccatorum, nisi delens chirographum, quod adversum nos fuerat (Col. II, 14), diabolo accusante conscriptum? quomodo delevit, nisi cruci affigens, et sanguine innocente diluens? Quod ergo olim Deus locutus est patribus in prophetis, et postremo est testificatus in Filio (Hebr. I, 1, 2), hoc credamus, hoc teneamus, hoc omnibus viribus defendamus. Accedit ad causam, quod tunc principatus et potestates exspoliavit fiducialiter, triumphans eos in semetipso (Col. II, 15). Quod opus non est omnino solius hominis, sed divinae in homine majestatis. Neque enim homo fortis et potens, sed Dominus potens in bello (Psal. XXIII, 6). XI. Item illic post multa, quibus Apostolus mysterium Novi Testamenti a Veteris figura discrevit, sic ait: Refragans legi Moysi, sine miseratione moritur in duobus aut tribus testibus: quanto magis videtur deteriore poena dignus, qui Filium Dei conculcavit, et qui sanguinem Novi Testamenti immundum aestimavit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae Dei contumeliam fecit? Novimus enim eum qui dixit: Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus (Hebr. X, 28-30). Quaero qualiter possit Deus Dei Filius conculcari. Videtis etiam hic quemadmodum nec dubitet, nec metuat, nec erubescat asserere Dei Filium conculcatum. Sed quoniam si quis sanguinem in quo sanctificatus est, immundum existimat, utique Filium Dei conculcat: ideo non discrevit hominis passionem a Dei majestate, cujus reum vult esse illum, qui pro nihilo existimaverit pro se sanguinem fusum. Non enim Filius Dei conculcatur, nisi in eo quod mortis quam in homine sustinuit, beneficium spernitur. Ipse quoque Salvator ac Dominus fidem remuneraturus interrogat. Videte quid dixerit: Quem me, inquit, dicunt esse filium hominis (Matth. XVI, 13)? Atque cum diversas aliorum opiniones illi suggererent: Vos autem, inquit, quem me dicitis esse (Ibid., 15)? me utique filium hominis. Ad haec Petrus, ab eodem inspiratus, et in hac confessione ad rectam fidem forma sui universis gentibus profuturus, adverte quanta et quam plena integritate responderit: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Tu tu, o ille, qui te filium hominis dicis, tu es Christus Filius Dei vivi. Nunquid non etiam hic, sive interrogatione Domini seu in responsione apostoli, utriusque substantiae una monstratur ostenditurque persona; dum et ille se hominis filium, quod in aperto videbatur, edicit, et Petrus eum Christum Dei Filium, quod in occulto gerebatur, donata sibi confessione monstravit? Unde laudatus a Domino et beatus est dictus (Ibid., 17); quoniam non ei caro et sanguis revelaverit, sed Pater qui in coelis est. Quod ergo credere debeamus, Deus Pater per Deum Filium revelet, non caro et sanguis insinuet. XII. Post resurrectionem quoque, cum Dominum Maria minime cognovisset, et ille proprio nomine appellando, viam illi recognitionis aperiret, ac se tangere volentem ne faceret prohiberet; quid ei nuntiandum discipulis delegare dignatus fuerit, audiamus. Vade, inquit, ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et patrem vestrum; ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17). Age nunc, eligat haereticus utrum putat, et cujus vocem malit hanc esse, ipse discernat: utraque parte acuto spiritali gladio ferietur. Ascendo, inquit, ad Patrem meum et ad patrem vestrum; ad Deum meum, et ad Deum vestrum. Si hominis vox est, ergo Filius Dei est homo ille: ad Patrem meum, dixit, ascendo. Si Dei vox est, ergo homo est Deus ille: ad Deum meum enim dixit, ascendo. Nec enim ait, Ascendo ad Patrem meum, et Deum hominis mei: aut, Ascendo ad Deum meum, et ad Patrem Dei mei. Qui igitur personam divinitatis humanitatisque discernit, utroque intellectu convincitur. Aut homo dixit, et idem ipse est Dei Filius: aut Deus dixit, et idem ipse est etiam homo susceptus. Qui enim dicit, Ascendo ad Patrem meum et ad Deum meum; repetendo meum et meum, unam probat polliceturque personam, quamvis distinguat utramque substantiam. Quod enim ait, Ascendo ad Patrem meum, pertinere quidem videtur ad unigenitum Filium: quod autem ait, ad Deum meum, pertinere videtur ad hominem factum. Sed in Christo Jesu nec homo creatus potest dici, nec unigenitus Deus negari homo poterit natus. Atque ideo nec Dei tantum, nec hominis tantum, vox ista esse convincitur: quam Deus et homo, unus atque unicus ipse filius, ad suos discipulos perferendam inseparabili omnino atque indivisibili mandavit affectu. Denique ut noveritis, et plenius advertatis ita esse quod dicitur, ad dissolvenda omnium haereticorum machinamenta et universas calumnias refellendas; ubi opus fuit naturam creatoris a creatura discernere, videte qualiter pro nobis pietas divina vigilavit. Vade, inquit, ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum; ad Deum meum et ad Deum vestrum. Ecce hic evidenter ipsius Domini, id est Dei et hominis, a famulorum suorum persona distinguitur, et a natura vocatio separatur. Quamvis enim id quod mandatur, jam amicis mandetur et fratribus: ostenditur tamen quid Domino debeatur, quid servis caeteris tribuatur. Potuit namque dicere, Ascendo ad Patrem nostrum, et ad Deum nostrum; quia multum distat inter dominationem et conditionem, inter generationem et adoptionem, inter substantiam et gratiam. Ideoque hic non permixte nec passim dicitur, Ascendo ad Patrem nostrum et ad Deum nostrum: sed ad Patrem meum et patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum. Aliter enim illi Deus pater est, aliter nobis. Illum siquidem natura coaequat, misericordia humiliat: nos vero natura prosternit, misericordia erigit. Hoc enim egit ista divina humanitas et humana divinitas, tali ac tanto miraculo, ut hujusmodi gratiam indigna mortalium meruisset infirmitas. XIII. Et quis poterit, vel cui sufficiat paginarum sanctarum omnia uno in tempore documenta congerere, quibus sincera haec et mera veritas perdocetur? Sed et modus sermonis qui jam dudum excessit, aliquando tenendus est, nec mihi diutius laborandum cum eis, quos instruente Domino eruditos agnovi. Instate itaque, sicut Apostolus (II Tim. IV, 2) praecepit, opportune atque importune; et doctrina sana universos errantes arguite, revocate, instruite, roborate: non mea, quae nulla aut parva sunt, habentes in hac fidei regula documenta; sed Scripturarum divinarum, ac magnorum et doctissimorum virorum, qui haec ante nos et firmissime tenuerunt, et multiplicibus libris eloquentissime docuerunt.