Migne Patrologia Latina Tomus 89
Epistolae (Bonifacius Moguntinus), J. P. Migne
EPISTOLA I. DANIEL UNIVERSIS REGIBUS, ETC. [A. D. 718.]
Piissimis ac clementissimis regibus, ducibus universis reverendissimis et dilectissimis episcopis, (0688)religiosis nec non abbatibus, presbyteris et spiritualibus filiis Christi nomine consignatis, Daniel Dei famulorum famulus.
Dum universis fidelibus devotione sincerissima (0689A)Dei mandata sunt observanda, quantum sit hospitalitatis munus, quamque acceptabile Deo humanitatis officium viantibus exhibere, sanctis Scripturis attestantibus demonstratur, dum et beatus Abraham propter hospitalitatis misericordiam sanctorum angelorum praesentiam suscipere meruit, et venerando eorum colloquio perpotiri. Loth quoque per hujusmodi mysterium pietatis de Sodomorum flammis ereptus est. Salvavit eum hospitalitatis gratia de flammarum interitu, mandatis coelestibus obsequentem; ita et vestrae dilectioni proveniet ad salutem, dum horum portitorem religiosum presbyterum, Deique omnipotentis famulum suscipientes Winfridum, charitatem ei, quam Deus et diligit et praecipit, exhibetis. Recipientes ergo Dei famulos, eum (0689B)recipitis cujus majestati deserviunt omnia ita pollicenti: Qui vos recipit, me recipit; haec itaque cum cordis devotione facientes, et Dei mandata peragitis, et de divinae promissionis oraculo confidentes, mercedem apud eum habebitis sempiternam. Incolumem eminentiam vestram superna gratia custodiat.
EPISTOLA II. GREGORIUS BONIFACIO. [A. D. 719.]
Gregorius servus servorum Dei Bonifacio religioso presbytero.
Exigit manifestata nobis religiosi propositi tui pie in Christo flagrantis intentio, et approbata sincerissimae fidei tuae prolata relatio, ut ad dispensationem verbi divini, cujus per gratiam Dei curam gerimus, te comministro utamur. Experientes proinde te ab (0689C)infantia sacras litteras didicisse, profectusque indolem ad augmentum crediti coelitus talenti prospectu divini timoris [ Paris., amoris] extendere, videlicet gratiam cognitionis coelestis oraculi in laborem salutiferae praedicationis, ad innotescendum gentibus (0690A)incredulis mysterium fidei instanti conatu expendere; collaetamur fidei tuae et adjutores effici cupimus gratiae praerogatae. Idcirco quia praemissi conatus pium affectum usque ad apostolicae sedis modesta provisione perduxisti consultum, ut, membrum ex membro proprii corporis caput requirens, motum mentis probares, capitisque arbitrio humiliter te submittens, ejus directione justo tramite properans solidari, compaginis plenitudo existas; ideo in nomine indivisibilis Trinitatis per inconcussam auctoritatem beati Petri apostolorum principis, cujus doctrinae magisterio fungimur, et locum sacrae sedis administramus, modestiam tuae religionis instituimus, atque praecipimus ut in verbo Dei, quo igne salutifero, quem Dominus mittere venit in terram enitere (0690B)videris, ad quascunque gentes infidelitatis errore detentas properare, Deo annuente, potueris, ministerium regni Dei per insinuationem nominis Christi Domini Dei nostri veritatis suasione designes, et per spiritum virtutis et dilectionis ac sobrietatis praedicationem utriusque Testamenti mentibus indoctis consona ratione transfundas. Disciplinam denique sacramenti, quam ad initiandos Deo praevie credituros tenere studeas, ex formula officiorum sanctae vestrae [ Leg. nostrae] sedis apostolicae, instructionis tuae gratia praelibata, volumus ut intendas. Quod vero actioni susceptae tibi deesse perspexeris, nobis ut valueris intimare curabis. Bene vale. Data Id. Maii, imperante Domino piissimo Augusto Leone a Deo coronato magno imperatore, anno 3 imperii (0690C)ejus, indictione 2.
EPISTOLA III. BUGGA BONIFACIO. [CIR. A. D. 720]
Venerando Dei famulo et plurimis spiritualium charismatum ornamentis praedito Bonifacio, sive (0691A)Winfrido dignissimo Dei presbytero, Bugga vitis vernacula perpetuae charitatis salutem.
Notum sit almitatis tuae auctoritati quod gratias omnipotenti Deo referre non desino, eo quod tibi, ut in [ Wurdt. om. in] scriptione beatitudinis tuae agnovi, multipliciter misericordiam suam tribuit, et te transeuntem per ignotos pagos piissime conduxit. Primum, pontificem gloriosae sedis ad desiderium mentis tuae blandiendum inclinavit; postea inimicum catholicae Ecclesiae Rathbodum coram te consternavit; deinde per somnium semet ipse [W., ipso] revelavit, quod debuisti manifeste messem Dei metere, et congregare sanctarum animarum manipulos in horreum Regis coelestis. Idcirco eo magis confiteor quod nulla varietas temporalium vicissitudinum statum (0691B)mentis meae inclinare queat a proposita charitatis tuae custodia, sed ardentius vis amoris in me calescit, dum pro certo cognosco per orationum tuarum suffragia ad portum alicujus quietis pervenisse. Ideo iterum humiliter moneo ut intercessionum tuarum studia pro mea parvitate Domino offerre digneris, quatenus sua gratia me faciat incolumem cum tuis protectionibus. Simulque sciat [ W., Sciatque similiter] (0692A)charitas tua quod passiones martyrum, quas petisti tibi transmitti, adhuc minime potui impetrare. Sed dum valeam, faciam. Et tu, mihi charissime, dirige meae parvitati ad consolationem, quod per dulcissimas litteras tuas promisisti, id est, congregationes aliquas sanctarum Scripturarum. Similiter deposco ut sanctarum missarum oblationes offerre digneris pro anima mei propinqui, qui mihi prae caeteris charus erat, cui nomen erat N. Et per eumdem portitorem tibi nunc transmitto quinquaginta solidos, et pallium altaris, quia majora munuscula minime potui adipisci. Sed mihi haec sunt cum maxima charitate directa, licet sint parva in specie. Vale in hoc saeculo sancte, et in charitate non ficta.
EPISTOLA IV. WINFRIDUS NIDHARDO. [CIR. A. D. 720.] (0692B)
Charissimo sodali et amico dilectissimo, quem mihi nec temporalis caducum auri munus nec mellitate per blandimenta adulantium verborum faceta urbanitas ascivit, sed spiritualis necessitudinis famosa affinitas immarcessibili catena charitatis nuper copulavit, Nidhardo Winfridus supplex in Christo Jesu perpetuae sospitatis salutem.
(0693A)Humilibus mediocritatis meae apicibus illustrem pubertatis tuae indolem precor, frater charissime, ut (0694A)te sapientissimi Salomonis sententiae minime recordari pigeat dicentis: In omnibus operibus tuis (0695A)memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Et alibi. Currite, dum lucem (vitae) habetis, ne tenebrae (mortis) vos comprehendant. Quia cuncta velociter transitura sunt instantia, et in aeternum mansura cito adfutura, et universa mundi hujus pretiosa sive in specie auri et argenti, sive in stellantium varietate gemmarum, vel in luxuriosorum ciborum, aut comptorum vestimentorum acquisita diversitate simillima collectione [ P., collatione] rerum, ut umbra praetereunt, ut fumus fatiscunt, ut spuma marcescunt, juxta veridicam Psalmigraphi sententiam dicentis: Homo sicut fenum dies ejus, et sicut flos agri, ita floriet. Et alibi: Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fenum arui. Et hac de re universi aurilegi Ambrones apoto grammaton agiis frustratis afflicti (0695B)inservire excubiis, et fragilia aranearum incassum ceu flatum tenuem, sive pulverem captantia tetendisse retia dignoscuntur, quia κατὰ Psalmistam. Thesaurizant, et ignorant cui congregent illa, et dum exactrix invisi Plutonis, mors videlicet, cruentatis crudeliter frendens dentibus in limine latrat, tum tremebundi, et divino [ W., omni] suffragio destituti, animam pariter pretiosam, et fallacem gazam, qui avari diu noctuque sollicite inserviebant, subito amittentes perdent; et exinde, diabolicis rapti (0696A)manibus, teterrima subeunt claustra Erebia, aeterna luituri supplicia. His autem omnibus, absque scrupulo falsitatis, ita se habentibus, precibus charitatis interlitis obnixe flagitantibus, te implorare procuro, ut, his universis veraciter perspectis, resuscitare festines gratiam ingenii naturalis, quae in te est, et liberalium litterarum scientiam, et divini intellectus flagrantem spiritualiter ignem aquoso luto et humido terrenae cupiditatis pulvere non exstinguas, sed memor Psalmigraphi de beato viro sententiam proferentis: In lege Domini fuit voluntas ejus, et meditabitur die ac nocte. Et alibi: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est: Et Moysis in Deuteronomio: Non recedat liber legis de ore tuo: et meditaberis in ea diebus ac noctibus omnibus. (0696B)Non profuturis aliarum rerum obstaculis porro abolitis, studium sacrarum litterarum mentis intentione sequi nitaris, et inde gloriosae ac verae pulchritudinis venustatem acquirere, id est, divinam sapientiam, quae est splendidior auro, speciosior argento, ignitior carbunculo, candidior crystallo, pretiosior topazio, et secundum sanctionem ingeniosi concionatoris, omne pretiosum non est ea dignum. Quid enim, frater Christiane, a juvenibus decentius quaeritur? aut quid a senibus demum soprius (0697A)possidetur, quam scientia Scripturarum sacrarum, quae, sine ullo naufragio periculosae tempestatis, navem animae nostrae gubernans, deducit ad amoenissimi littus paradisi, et ad perpetua supernorum [ W., superna] gaudia angelorum, de quibus supra dictus sapiens dixit: Sapientia vincit malitiam. Attingit ergo usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et exquisitor sum formae illius: generositatem [W., generositate] clarificat, contubernium [W., contuberniam] Dei habens, sed et omnium dominus dilexit illam, doctrix est enim disciplina Dei. Propterea si Dominus omnipotens voluerit ut aliquando ad istas partes remearem, sicut propositum habeo, per viam spondeo me tibi in his omnibus fore fidelem amicum, (0697B)et in studio divinarum Scripturarum, in quantum vires suppeditent, devotissimum adjutorem.
Vale, frater, florentibus
Juventutis cum viribus,
Ut floreas cum Domino
In sempiterno solio
Qua martyres in cuneo
Regem canunt aethereo,
Prophetae apostolicis
Consonabunt et laudibus
Nidharde, nunc nigerrima
Imi cosmi contagia
Temne fauste tartarea,
Haec contra hunc supplicia
Altaque super aethera
(0697C)Rimari petens agmina
Domini quae semper coelicolis
Verum comunt angelicis.
Qua Rex regum perpetuo
Cives ditat in saeculo
Iconisma sic Cherubin
Ut et gestes cum seraphin,
Editus apostolorum
(0698A)Filius prophetarum,
Summa sede ut gaudeas,
Unaque simul fulgeas,
Excelsi regni praemia
Lucidus captes aurea
Inque throno aethereo
Christum laudes praeconio.
EPISTOLA V. GREGORIUS CAROLO. [A. D. 723.] Domino glorioso filio Carolo duci Gregorius papa.
Comperientes te, in Christo dilectissime, religiosae mentis, etc. (Vide sup. ep. 2 Gregorii papae II.)
EPISTOLA VI. GREGORIUS UNIVERSIS GERM. EPISCOPIS. [A. D. 723.]
Gregorius episcopus servus servorum Dei universis (0698B)reverendissimis et sanctissimis fratribus, coepiscopis, religiosis presbyteris seu diaconibus, gloriosis ducibus, magnificis castellis, comitibus etiam, vel cunctis Christianis Deum timentibus.
Sollicitudinem nimiam gerentes, etc. (Vide sup. ep. 3 Gregorii papae II.)
EPISTOLA VII. GREGORIUS POPULO THURINGORUM. [A. D. 723.] Gregorius servus servorum Dei universo populo Thuringorum.
Dominus Jesus Christus, Filius Dei, verus Deus, qui de coelo descendit, etc. (Vide sup. ep. 6 Gregorii papae II.)
EPISTOLA VIII. GREGORIUS OPTIMATIBUS THURINGORUM. [A. D. 723.] Viris magnificis Asolfo, Godolao, Wilario, Cunthario, (0698C)Albordo, et omnibus Deo dilectis Thuringis fidelibus Christianis Gregorius papa.
Insinuatam nobis magnificae fidei, etc. (Vide sup. ep. 5 Gregorii papae II.)
EPISTOLA IX. GREGORIUS POPULO ALTSAXONUM. [A. D. 723.]
Gregorius Papa Universo Populo Provinciae Altsaxonum.
(0699A)Sapientibus et insipientibus debitor sum, fratres, etc. (Vide sup. ep. 7 Gregorii papae II.)
EPISTOLA X. GREGORIUS POPULO ET CLERO GERMANIAE. [A. D. 723.]
Gregorius episcopus servus servorum Dei clero ordini et plebi consistenti dilectissimis filiis in Domino salutem.
Probabilibus desideriis nihil tarditatis praestantes, etc. (Vide sup. ep. 4 Gregorii papae II.)
EPISTOLA XI. CAROLUS EPISCOPIS, DUCIBUS, ETC. [A. D. 724.]
Dominis sanctis et apostolicis in Christo Patribus episcopis, ducibus, comitibus, vicariis, domesticis seu omnibus agentibus, junioribus nostris, seu missis decurrentibus, et amicis nostris, illustris vir Carolus (0699B)major domus bene cupiens vester.
Cognoscatis qualiter apostolicus vir in Christo Pater Bonifacius episcopus ad nos venit, et nobis suggessit quod sub nostro mundeburdio vel defensione eum recipere deberemus. Quod ita nos gratanti animo hoc fecisse cognoscite. Proinde nos taliter visi, fecimus ei manum nostram roboratam dare, ut ubicunque, ubi et ubi ambulare videtur, cum nostro amore vel sub nostro mundeburdio et defensione quietus vel conservatus esse debeat, in ea ratione, ut justitiam reddat, et similiter justitiam recipiat. Et si aliqua causatio vel necessitas ei advenerit, quae per legem definiri non potuerit, usque ad nos quietus (0700A)vel conservatus esse debeat, tam ipse, quam qui per ipsum sperare videntur, ut ei nullus ullam contrarietatem vel damnationem adversus eum facere non debeat, nisi ut omni tempore sub nostro mundeburdio vel defensione quietus, vel conservatus residere debeat. Et ut certius credatur, manu propria subterfirmavi et de annulo nostro subter sigillavimus.
EPISTOLA XII. BONIFACIUS DANIELI.
Domino dilectissimo Danieli episcopo Bonifacius servus servorum Dei optabilem, in Christo, charitatis salutem.
Consuetudo apud homines esse dignoscitur, cum aliis triste et onerosum quid acciderit, anxiatae (0700B)mentis solatium vel consilium ab illis quaerere, de quorum maxime [ W. in marg., maxima] amicitia, vel sapientia, et foedere confidunt. Eodem modo et ego de paternitatis vestrae probabili sapientia et amicitia confidens, vobis fessae mentis angustias expono, et vestrae pietatis consilium et solatium quaero. Sunt enim nobis, juxta decretum [ W. in marg., dictum] Apostoli non solum foris pugnae, et intus timores, sed etiam intus pugnae simul cum timore, maxime per falsos sacerdotes et hypocritas, qui et Deo adversantur, et sibi perduntur, et populum per plurima scandala et varios errores seducunt, dicentes populis, juxta dictum Prophetae, Pax, pax! et non est (0701A)pax; et semen verbi quod de sinu catholicae et apostolicae Ecclesiae sumptum, et nobis commendatum, seminare aliquantulum studemus, illi cum lolio superseminare, et suffocare nituntur, vel in herbam pestiferi generis convertere. Et quod plantamus, non irrigant, ut crescat, sed evellere student, ut marcescat, offerentes populis, et docentes novas sectas, et diversi generis errores; quidam abstinentes a cibis, quos Deus ad percipiendum creavit, quidam melle et lacte proprie pascentes se; panem et caeteros abjiciunt cibos; quidam autem affirmant (quod plurimum populo nocet) homicidas vel adulteros, in ipsis sceleribus perseverantes, fieri tamen posse Dei sacerdotes. Populi autem, juxta dictum Apostoli, sanam doctrinam non sustinebunt, sed coacervabunt (0701B)sibi magistros secundum sua desideria prurientes auribus. Nos quidem patrocinatus auxilium in palatio Francorum quaerentes, a talium corporali communione abstinere et segregare nos juxta praeceptum canonum non possumus, nisi hoc tantum, quod per sacra missarum solemnia in sacris mysteriis corporis et sanguinis Domini, cum eis non communicavimus, sed et consilium et consensum eorum devitamus. Nam cum talibus, et cum paganis, et cum permista et cum [ W. in marg. om. cum] plebeia multitudine nostri labores et pugnae forasticae videntur esse; intimae vero, quando quis de gremio matris Ecclesiae presbyter, vel diaconus, ecclesiasticus [ W. in marg., clericus] vel monachus discedit a fide et veritate, tum deinde prorumpit cum paganis in (0701C)contumelias filiorum Ecclesiae, et est obstaculum horrendum Evangelio gloriae Christi. De his namque omnibus, ut sine detrimento animae cursum ministerii nostri implere possimus, in primis apud Deum paternitatis vestrae intercessionem quaerimus. Et intimis, per Deum, obsecramus precibus, ut pro nobis intercedere dignemini, ut pius laborantium consolator Deus inter tales turbines diversarum causarum animas nostras illaesas et sanas a peccatis custodire dignetur. De supra dicta autem dictorum sacerdotum communione salubre consilium vestrum audire et (0702A)exaudire inhianter desidero. Nam sine patrocinio principis Francorum, nec populum regere, nec presbyteros vel diaconos, monachos vel ancillas Dei defendere [ W. in marg., om. defendere] possum, nec ipsos paganorum ritus et sacrilegia idolorum in Germania, sine illius mandato et timore, prohibere valeo. Cum autem ad illum de istis causis auxilium quaerens pervenero, a talium communione abstinero canonice nullatenus corporaliter possum, nisi tantum a consensu illorum. Nam ego de illa communione culpam timeo, quia recolo me, ordinationis meae tempore, juxta praeceptum Gregorii papae, jurasse in corpore sancti Petri, talium communionem me declinaturum, si eos ad viam canonicam convertere nequiverim. Sed iterum timeo majus damnum (0702B)de praedicatione, quam populis impendere debeo, si ad principem Francorum non venero. De istis quid paternitas vestra tristi et dubitanti filio decernere et judicare et mandare ad consilium voluerit, indicare dignemini. Mihi enim maxima ex parte segregatus ab illis esse videor, si ab illis, voluntatis consilio, et consensu et ecclesiastico ministerio, ubi canonici non sunt, abstinuero. Praeterea paternitatis vestrae clementiam de uno solatio peregrinationis meae intimis precibus diligenter rogare velim, si praesumam; id est, ut librum Prophetarum, quem venerandae memoriae Winbertus abbas et magister quondam meus, de hac vita ad Dominum migrans dereliquit, sex prophetae in uno corpore, claris et absolutis litteris, scripti reperiuntur, mihi transmittatis. (0702C)Et si hoc Deus cordi vestro facere inspiraverit, majus solatium vitae meae senectuti, et majus vobis, mercedis praemissum transmittere non potestis. Quia librum Prophetarum talem in hac terra, qualem desidero, acquirere non possum, et, caligantibus oculis, minutas ac connexas litteras clare discernere non possum. Et propterea de illo libro supradicto rogo, quia tam clare discretis et absolutis litteris scriptus est. Interea per Forthereum presbyterum litteras et parva munuscula, propter indicium purae charitatis, transmitto vobis: id est, casulam non (0703A)holosericam, sed caprina lanugine mistam et villosam ad tergendos pedes dilectionis vestrae. Nuper quoque, revelante presbytero, qui a vestra praesentia ad Germaniam venit, corporalem orbitatem vobis contigisse cognovi: sed ut vos, Domine, melius scitis, qui, vel per quem dixit: Quem Deus diligit, corrigit: et caetera. Et Paulus apostolus: Quando infirmor, tunc potens sum, et virtus in infirmitate perficitur. Et Psalmigraphus: Multae tribulationes justorum: et reliqua. Habes, Pater mi, sicut Antonius de Didymo fertur dixisse, oculos scilicet, quibus potest Deus videri, et angeli ejus, et supernae Jerusalem gloriosa gaudia speculari. Et propter hoc, de sapientia et patientia tua confidens, credo quia hoc Deus ad perfectionem virtutum, et ad augmentum meritorum tibi dedisset, (0703B)et ut eo magis spiritualibus oculis ea conspicias et desideres quae praecipit et diligit Dominus, et eo minus respicias vel concupiscas quae non amat, sed interdixit Dominus. Quid enim sunt, isto periculoso tempore, corporales oculi, nisi, ut ita dicam, maxima ex parte, veraciter fenestrae peccatorum? Per quas aut peccata, et ad peccantes aspicimus, aut, quod pejus est, ad nos ipsos flagitia considerantes et concupientes contrahimus. Valere sanctitatem vestram, et pro me orare in Christo, diligenter opto.
EPISTOLA XIII. DANIEL BONIFACIO. [A. D. 724.]
Domino reverendissimo et merito ab omnibus orthodoxis amplectendo, multiplici scientia variarumque (0703C)virtutum gratia insigniter decorato, Bonifacio archiepiscopo Daniel Dei plebis famulus sincerissimam in Domino cuncta coelorum culmina praeeminenti salutem.
Lectis litteris a tua fraternitate transmissis, multum (0704A)moerore commoti sumus, quia hoc amantibus intolerabile visum fuerit, si iis a quibus amantur aliquid incommodi contigerit. Quamdam tamen consolationem, saepius revolventes, invenimus in eo, quia hostis callidi inextricabilis astutia nequaquam ritus religionis nostrae tanta violentia, et tam variis bellorum seu errorum oppositionibus per sublimes sacerdotum vel caeterorum quorumcunque reproborum personas expugnare tentaverit, nisi et in illis majoris meriti excellentiam agnosceret. Unde vos operam dare primitus oportet, ut inceptio gloriosa quae est (ut arbitror) apostolicis coaequanda certaminibus, nullatenus propter illorum deseratur insidias, qui dolis instructi salutiferae solent resistere doctrinae; sed tanto libentius illatae difficultates ferendae (0704B)sunt, quanto certius comperimus sanctorum esse ac martyrum in mundo pressuras, in coelo autem copiosissimam, Domino promittente, mercedem, quem et hic auxiliatorem (si tantum in tribulationibus tolerantiae non taedet) et illic cum justis gavisuri remuneratorem habere mereamur. Quapropter cum charitas excellentiae tuae consilium sibi a nostra parvitate petere dignata sit, hoc existimamus profuturum, quatenus invicta patientia perferre studeat quod absque Dei providentia provenire non nesciat. Quamvis ergo forasticae pugnae pernicies saeva sit, ipsaque atrocius intestina formidanda ferocitas noceat (quod utique non miror cum Christus Jesus olim fratrem a fratre in mortem esse tradendum testatus est, et filium a patre, et parentes a nepotibus (0704C)propter nomen suum necandos), scilicet impugnantes per escarum superstitiosissimam observationem, Domini opus destrui quaerentes, quae propemodum in ipso usu hominis pari detrimento peribunt; aut si turpe lucrum sectantes, adulationis (0705A)gratia vel etiam ipsorum laudis, vestrae vero vituperationis zelo, severitatem [ W. in marg., falso securitatem] populis pronuntient, ac ficta blanditia pacis appellationem ingeminent, et, secundum Isaiae vaticinantis praesagium, dicentes malum bonum, et bonum malum, et reliqua; vel si segetem vestrae venerabilitati commissam, sterile lolium interserendo, suffocare conentur, quia utique, ante messis maturitatem, a quoquam, Domino monente [ W. in marg., in quodam commate], compescitur evelli, de quo uberius infra dicemus; licet, inquam, hactenus inaudita proferant dogmata ad decipienda minus intelligentium corda, quae vos in Divinis voluntatibus optime eruditos neque ad horam introducta latent, neque etiam ea quae iis opportune possint opponi. (0705B)Sed ne te diutius morer ducendo per singula, dicam breviter. Quanquam universa nefandae factionis argumenta ad expugnandos et affligendos vos exerceant; tamen secundum praecedentium sanctorum exemplar, quod corrigendo curari nequit, saltem sustinendo portare. De sacerdotio autem homicidarum et adulterorum, qui, absque ulla resipiscentia, in peccatis suis perdurare praesumunt, satis tibi sacratissimi canones ac decreta pontificum persuadent. Si igitur homicidis jugiter agentibus poenitentiam, circa exitum vitae, perfectio, id est, communionis Christi gratia, conceditur, incorrectis qua ratione cura regiminis Christianae conversationis injungitur? Adulter vero, quem nec sero suae impudicitiae poenituit, qua consequentia sibi sacerdotale (0705C)officium usurpabit, quoniam secundum statuta Innocentii papae, caeterorumque, qui viduam, aut secundam duxerit uxorem, non modo a ministerio ecclesiasticae dignitatis, verum etiam a clericatu coercetur? Cum et haec propter carnis fragilitatem indulgenter concessa sint, adulteria vero ab omnibus peritissimis prohibeantur. A communione autem filiorum [ W. in marg., falsorum fr.], fratrum, sive sacerdotum, quale consilium est tam idoneum, ut te in rebus corporalibus separatim disjungat, ne [ W. in marg., nisi] forte de hoc mundo exire incipias, quoniam isti ubique et semper subintroire nituntur, a quibus se periculis implicatum Paulus apostolus asserebat. Et caeteri Christianae religionis conditores (0705D)id ipsum, aut se passos, aut posteris patiendum fore, fatentur. Dicis enim te ab illis in sacris oblationum libaminibus remotissimum esse, ne sacrum canibus dare videreris. De hoc quid sentiret sanctus Augustinus inter caetera subtiliter [ W. in marg., subtus] insinuabimus. Insuper non sponte, non consensu, neque ex voluntate, sed sola necessitate cogente, nonnunquam te inter ipsos habitantem. Nempe Hieronymus ait: In Evangelio voluntas quaeritur, quae si etiam effectum non habuerit, tamen praemium non amittit. Quare si his conjungeris, verbi gratia, in perceptione ciborum vel in cohabitatione loci, nonne ille, qui non venit vocare justos, sed peccatores, ivit ad convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi? ut in eo quod mistim regem interdum (0706A)adire debetis, et pro pace ecclesiastica pariter deprecari. Quia ipsi, ut veri pastores, plerumque pro ovibus intervenire se fingunt. Primum quidem implendum esse quod scriptum est sciamus: Subditi estote omni humanae ordinationi, et reliqua, et omnibus potestatibus sublimioribus, et reliqua. Demum [ W. in marg., Deinde] considerandum est quia proposita est similitudo tritici et zizaniorum de permistione malorum atque bonorum. Et munda et immunda animalia, ait [ W. in marg., ut ait] Augustinus, introisse in arcam leguntur. Neque enim quaecunque libuit intraverunt immunda animalia, arcae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. Non enim, inquit, per has similitudines et pronuntiationes, consilium (0706B)desidiae bonis datum est, quo negligant quod prohibere debent, sed patientiae qua perferant, salva doctrina veritatis, quod emendare non valent. Item dicitur: Cum ergo inveniamus in Ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere et coercere non possumus, tunc ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non coinquinemur, atque ita prius [ W. in marg., post] nos trahere conemur veluti mundos, sanctosque discipulos ab unitatis compage, quasi a malorum consortio segregatos. Veniunt in mentem illae de Scripturis similitudines, quibus demonstratum est malos in Ecclesia permistos bonis usque ad finem saeculi tempusque judicii futuros, et nihil de bonis (0706C)unitate ad participationem [ Par., ac participatione] sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos. Cum vero eis per quos Ecclesia regitur adest, pace salva, potestas disciplinae adversus reprobos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad severitatem coercitionis pertinent, excitandi sumus, ita est etiam ratio dissimulandi et tolerandi malos in Ecclesia, et est rursus ratio castigandi et corripiendi, non amittendi [ Par., admittendi], vel a communione removendi, ut nec patientiae nomine torpescamus, nec obtentu diligentiae saeviamus. Dicam quod ex operibus antiquorum excerpsi doctorum, et utiliter in tam perniciosa barbarie (0706D)ad memoriam debet reduci, si forte, in praefata condescensione, a quolibet calumniati [ Par., calumniaris] de aliquo simulandi sive etiam fingendi genere, legerimus [ Par., legimus] quod utilis simulatio assumenda sit in tempore, unde et Cephas subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant: et Vas electionis totondit caput et Timotheum circumcidit. Ipse quoque Filius Dei finxit se longius ire, et nescire quae sciebat, ut est in Evangelio: Quis me tetigit? Et ubi posuistis eum? Sed et Psalmista immutavit vultum suum coram Abimelech; et ludens Joseph fratribus suis locutus est; nec non et Israel haedinis pellibus membra contexit. Hoc fecit ut putaretur esse qui non erat. Et si diligenter et fideliter attenditur, non est mendacium, sed mysterium. (0707A)Per haedinas quippe pelles, peccata, per eum vero qui se iis operuit, ille significatur qui aliena peccata portat. Haec tuae charitati non quasi priscae auctoritatis ignarae, vel nostrae rusticitatis admonitione indigenti, sed ne quid tuis rogatibus derogassemus, trepidanter scripsimus, quo, eo quod te cum majoribus contraxisse negotium comperimus, amore tantum atque obeditione amplius incitati, quam arte vel audacia freti, tantum revelando, non etiam imperando prolata diximus, ne forte his qui ultra modum excellentiores sunt in aliquo adversari videremur. Exhortatoria profecto tuae suggestionis monita, de instanti corporis molestia perferenda, satis libenter suscipimus, et, in quantum vires sufficiunt, ipso Domino auxiliante, qui pro sua misericordia (0707B)monuit nos, tuis salutaribus obtemperabimus dictis. Hoc quoque cognoscat vestra benevola dilectio, quia licet terrarum spatioso sequestremur intervallo, ac maris immensitate nimia, et coeli inaequali climate dirimamur, pari tamen tribulationum deprimimur fasce. Eadem est enim operatio Satanae hic et ibi. Propter quod, diligentissime deprecor, nos [ W. in marg., vos ut nos] orationum mutua vicissitudine jugiter muniamus, reminiscentes sermonis quem dixit: Si consenserint ex vobis duo aut tres, et reliqua. Vale. Vale centupliciter charissime mihi, et alia manu, etc.
EPISTOLA XIV. DANIEL BONIFACIO. [A. D. 724.]
(0707C)Venerando et amando antistiti Bonifacio Daniel plebis Dei famulus.
Quamvis, mi frater, consacerdosque charissime, te primam virtutum promereri gaudeam palmam, quia saxea steriliaque hactenus gentilium corda, fidei magnitudine fretus, fiducialiter digrediendo [ Par., aggrediendo], vomere evangelicae praedicationis infatigabiliter subigens in glebas fertiles quotidiano labore convertere niteris, ut vere tibi aptari propheticum evangelicumque dictum possit: Vox clamantis in deserto, etc., tamen secundae portio palmae non incongrue etiam ipsis praestabitur qui tam pio, tam salubri operi congratulando, quibus valent subsidiis favent, eorumque indigentiam competentibus (0707D)adminiculis supplent, quo alacrius coeptum praedicationis opus et spirituales Christo generare filios studeant. Unde et devota benevolentia pauca tuae suggerere prudentiae curavi, quo magis advertas secundum meum sensum qua potissimum ratione obstinationem agrestium convincere promptus queas. Neque enim contraria iis de ipsorum quamvis falsorum deorum genealogia astruere debes. (0708A)Secundum eorum opinionem, quoslibet ab aliis generatos, per complexum mariti ac feminae, concede eos asserere, ut saltem modo hominum natos deos ac deas, potius homines, non deos, fuisse, et coepisse qui ante non erant, probes. Cum vero initium habere deos, utpote alios ab aliis generatos coacti didicerint, item interrogandi utrum initium habere hunc mundum, an sine initio semper exstitisse arbitrentur? Si initium habuit, quis hunc creavit? Cum, procul dubio, ante constitutionem mundi, nullatenus genitis diis inveniant subsistendi vel habitandi locum. Mundum enim non hunc visibilem tantum, coelum et terram, sed cuncta etiam extenta locorum spatia, quae ipsi quoque pagani suis imaginare cogitationibus possunt, dico. Quare si sine initio semper (0708B)exstitisse mundum contenderint, hoc multis refutare ac convincere documentis argumentisque stude. Iterum altercantes interroga quis ante natos deos mundo imperaret, quis regeret. Quomodo item suo subdere dominatui vel sui juris facere mundum ante se semper subsistentem potuerunt; unde autem, vel a quo, vel quando, substitutus aut genitus primus Deus, vel dea fuerit, utrum autem adhuc generare deos deasque alios aliasque suspicantur, vel si jam non generant, quando vel cur cessaverunt a concubitu et partu, si autem adhuc generant, infinitus jam deorum effectus numerus est. Et quis tamen inter tot tantosque potentior sit, incertum mortalibus est. Et valde cavendum ne in potiorem quis offendat. Utrum autem pro temporali ac praesenti, an potius (0708C)pro aeterna ac futura beatitudine colendi sint arbitrantur. Si pro temporali, in quo jam feliciores pagani Christianis sunt dicant. Quid autem se suis conferre sacrificiis lucri diis suspicantur pagani cuncta sub potestate habentibus, vel cur in potestate sibi subjectorum fieri permittunt ipsi dii quod ipsis tribuant. Si talibus indigent, cur non ipsi magis potiora eligunt? Si autem non indigent, superflue jam talibus hostiarum collationibus placare se deos posse putent. Haec et his similia multa alia, quae nunc enumerare longum est, non quasi insultando vel irritando eos, sed placide ac magna objicere moderatione debes; et per intervalla, nostris, id est, Christianis, hujusmodi (0708D)comparandae sunt dogmatibus superstitiones, et quasi e latere tangendae, quatenus magis confusi quam exasperati pagani erubescant, pro tam absurdis opinionibus, et ne nos latere eorum nefarios ritus ac fabulas aestiment. Hoc quoque inferendum: si omnipotentes sunt dii, et benefici, et justi, non solum suos remunerant cultores, verum etiam puniunt contemptores. Et si haec utraque temporaliter (0709A)faciunt, cur ergo pareunt Christianis totum pene orbem ab eorum cultura avertentibus, idolaque evertentibus? Et cum ipsi, id est Christiani, fertiles terras, vinique et olei feraces, caeterisque opibus abundantes possident provincias, ipsis autem, id est paganis, frigore semper rigentes terras cum eorum diis reliquerunt, in quibus jam tantum toto orbe pulsi falso regnare putantur. Inferenda quoque saepius iis est orbis auctoritas Christiani, in quorum comparatione ipsi paucissimi in vanitate antiqua adhuc perseverant; et ne quasi de legitimo semper a principe super ipsas gentes deorum jactitent imperio, intimandum iis cunctum prius mundum idolorum deditum culturae, donec, Christi gratia veri omnipotentis conditoris, rectoris uniusque Dei notitia (0709B)illuminatus, vivificatus, reconciliatusque Deo est. Nam quod apud Christianos fidelium quotidie baptizantur filii, quid aliud faciunt, nisi a sorde et reatu gentilitatis, qua totus olim constitutus mundus est, per singulos eos purgant. Haec charitatis intuitu, frater mi, breviter tuae commemorare libuit dilectioni, et qui corporali praegravatus languore laboro ita, ut congrue illud Psalmistae dicere possim: Cognovi, Domine, quia justum judicium tuum, et vere afflixisti. Unde obnixius tuam peto reverentiam, quatenus cum his qui tecum Christo in spiritu serviunt, pro me supplicationum fundere preces digneris, ut Dominus, qui me vino compunctionis potavit, cito sua etiam anticipet misericordia, ut qui juste (0710A)corripuit, clementer ignoscat, propheticumque illud sua faciat pietate me quoque gratulabundum posse cantare: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae, Domine, laetificaverunt animam meam. Opto ut in Christo bene valeas, et mei memineris, consacerdos charissime.
EPISTOLA XV. GREGORIUS BONIFACIO. [A. D. 724.]
Reverendissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
Credite speculationis sollicitudine permoti, etc. (Vide sup. ep. 9 Gregorii papae II.)
EPISTOLA XVI. N . . . . DIACONUS EADBURGAE. [A. D. 725.]
Reverendissimae et in Christo charissimae Eadburgae (0710B)abbatissae N. indignus et exiguus diaconus perennem in Domino salutem.
Almitatis tuae clementiam intimis obsecro precibus, ut mei memor esse digneris in tuarum sacro sanctis orationum subsidiis, sicut mihi per redeuntem fratrem nostrum N. tua benigna charitas concedens promisit. Hoc etiam obnixa prece flagito, ut meae fragilitatis navem, quae quotidie praesentis mundi procellarum turbinibus quatitur, tuae stabilitatis suffragio fulciatur, ut contra antiqui hostis venenata spicula oraminum tuorum frequente juvamine munias. Parva munuscula tuae venerandae dilectioni transmisi, id est, unum graphium argenteum, et storacis et cinnamomi partem (0711A)aliquam, quatenus ex his minimis cognoscas allata munera tuae salutationis quam grata mihi sunt; et si quid mihi per gerulum horum apicum, qui dicitur Ceola, vel per alium quemlibet, imperare volueris, scit charitas illa quae inter nos est copulata spirituali germanitate, id meam parvitatem totis nisibus implere velle. Interea rogo ut mihi litteras tuae dulcedinis destinare non deneges. Bene valere te desidero, et sanctis successibus proficere in Christo optamus.
EPISTOLA XVII. BONIFACIUS EADBURGAE. [A. D. 725.]
Aureo spiritualis amoris vinculo amplectendae et divino ac virgineo charitatis osculo stringendae sorori Eadburgae abbatissae Bonifacius episcopus legatus (0711B)Romanae Ecclesiae in Domino salutem.
Dilectionis vestrae clementiam intimis imploramus precibus, ut pro nobis apud auctorem omnium intercedere dignemini. Et ut non ignoretis causam hujus precis, sciatis quia, nostris peccatis exigentibus, conversatio peregrinationis nostrae variis tempestatibus illiditur. Undique labor, undique moeror, foris pugnae, intus timores. Super omnia gravissimum, quod vincunt insidiae falsorum fratrum malitiam infidelium paganorum; rogate ergo pium defensorem vitae nostrae, et unicum salutare laborantium refugium, Agnum Dei, qui abstulit peccata mundi, ut nos inter talium luporum cubilia lustrantes, dextera sua protegente, illaesos custodiat, ut ubi debuerunt esse speciosi pedes portantium lucernam pacis evangelicae non (0711C)inveniantur tenebrosa errantium apostatarum vestigia, sed magis Pater piissimus, accinctis lumbis nostris, perficiat lucernas ardentes in manibus nostris, et illuminet corda gentilium ad contemplandum Evangelium gloriae Christi. Interea precor ut intercedere pietas vestra pro istis paganis qui nobis ab apostolica sede commissi sunt dignetur, ut eos Salvator mundi ab idolorum cultura eripere dignetur, et aggregare unicae matris Ecclesiae catholicae filiis, ad laudem et gloriam nominis sui, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Vale.
EPISTOLA XVIII. BONIFACIUS EADBURGAE. [A. D. 725.]
Dilectissimae sorori, et jam dudum spiritualis clientelae (0712A)propinquitate connexae Eadburgae abbatissae Bonifacius servus servorum Dei perennem in Christo salutem.
Charissimam sororem remunerator aeternus justorum operum in superna laetificet curia angelorum, quae, sanctorum librorum munera transmittendo, exsulem Germanicum spirituali lumine consolata est, quia qui tenebrosos angulos Germanicarum gentium lustrare debet, nisi habeat lucernam pedibus, et lumen semitis suis verbum Domini, in laqueum mortis incidet. Praeterea de charitate tua diligenter confidens obsecro, ut pro me orare digneris, quia, peccatis meis exigentibus, periculosi maris tempestatibus quatior, rogans ut ille qui in altis habitat, et humilia respicit, indulgens flagitia, praestet mihi verbum (0712B)in apertione oris mei, ut currat et clarificetur inter gentes Evangelium gloriae Christi.
EPISTOLA XIX. BONIFACIUS EADBURGAE. [A. D. 725.]
Reverendissimae ac dilectissimae sorori Eadburgae abbatissae, Bonifacius servus servorum Dei optabilem in Christo charitatis salutem.
Dominum omnipotentem, retributorem et remuneratorem omnium bonorum operum deprecor, ut tibi in coelestibus mansionibus, et in aeternis tabernaculis omnium beneficiorum tuorum, quae mihi praestitisti, aeternalem mercedem, et in superna curia beatorum angelorum restituat. Quia saepe sive solamine librorum, sive vestimentorum adjuvamine, pietas tua tristitiam (0712C)meam consolata est. Sic et adhuc deprecor ut augeas quod coepisti, id est ut, mihi cum auro conscribas Epistolas Domini mei sancti Petri apostoli, ad honorem et reverentiam sanctarum Scripturarum ante oculos carnalium, in praedicando et quia dicta ejus qui me in hoc iter direxit maxime semper in praesentia cupiam habere, et ad scribendum hoc quod rogo Eoban [ Par., per Eoban] presbyterum destino. Fac ergo, soror charissima, de hac petitione nostra, sicut benignitas tua de cunctis precibus meis semper solebat, ut et hic opera tua, ad gloriam coelestis Patris, aureis litteris fulgeant. Valere in Christo, et sanctis virtutibus ad meliora conscendenda proficere opto.
EPISTOLA XX. BONIFACIUS EADBURGAE. [A. D. 725.] (0713A) Beatissimae virgini, imo dilectissimae dominae Eadburgae, monasticae normula conversationis emeritae, Winfredus exiguus in Christo Jesu intimae charitatis salutem.
Rogabas me, soror charissima, ut admirandas visiones de illo redivivo, qui nuper in monasterio Milburgae abbatissae mortuus est, et revixit, quae ei ostensae sunt, scribendo intimare et transmittere curarem, quemadmodum istas, veneranda abbatissa Hildetida W., et S. Hebelida.], referente didici. Modo siquidem (0714A)gratias omnipotenti Deo refero, quia in hoc dilectionis tuae voluntatem eo plenius liquidiusque, Deo patrocinium praestante, implere valeo, quia ipse cum supradicto fratre redivivo, dum nuper de transmarinis partibus ad istas pervenit regiones, locutus sum, et ille mihi stupendas visiones, quas extra corpus suum raptus in spiritu vidit, proprio exposuit sermone.
Dicebat quippe se per violentae aegritudinis dolorem corporis gravedine subito exutum fuisse; et simillimum esse collatione, veluti si videntis et vigilantis hominis oculi densissimo tegmine velentur, et subito auferatur velamen, et tunc perspicua sint (0715A)omnia, quae ante non visa, et velata, et ignota fuerunt: sic sibi, abjecto terrenae velamine carnis, ante conspectum universum collectum fuisse mundum, ut cunctas terrarum partes, et populos, et maria, sub uno conspectu contueretur, et tam magnae claritatis et splendoris angelos eum egressum de corpore suscepisse, ut nullatenus prae nimio splendore in eos aspicere potuisset, qui jucundis et consonis vocibus canebant: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me, et sublevabant me in aera (dixit) sursum, et in circuitu totius mundi ignem ardentem videbam, et flammam immensae magnitudinis anhelantem, et terribiliter ad superiora ascendentem, non aliter pene quam ut sub uno globo totius mundi machinam complecteretur, nisi eam sanctus angelus, (0715B)impresso signo sanctae crucis Christi, compesceret; quando enim in obviam minacis flammae signum crucis Christi expresserat, tunc magna flamma ex parte decrescens resedit, et istius flammae terribili ardore intolerabiliter torquebar, oculis maxime ardentibus, et splendore fulgentium spirituum reverberatis, donec splendidae visionis angelus manus suae impositione caput meum quasi protegens tangebat, et me a laesione flammarum tutum reddidit. Praeterea referebat, illo in temporis spatio quo extra corpus fuit, tam magnam animarum migrantium de corpore multitudinem illuc, ubi ipse fuit, convenisse, quam totius humani generis in terris non fuisse antea existimaret. Innumerabilem quoque malignorum spirituum turbam, nec non et clarissimum chorum supernorum (0715C)angelorum adfuisse narravit; et maximam inter se miserrimos spiritus et sanctos angelos de animabus egredientibus de corpore disputationem habuisse, daemones accusando et peccatorum pondus gravando, Angelos vero relevando, et excusando; et se ipsum omnia audisse flagitiorum suorum propria peccamina quae fecit a juventute sua, et ad confitendum aut neglexit, aut oblivioni tradidit, vel ad peccatum pertinere omnino nesciebat, ipsius propria voce contra illum clamasse, et eum dirissime accusasse, et specialiter unumquodque vitium, quasi ex sua persona in medium se obtulisse, dicendo quoddam: Ego sum cupiditas tua, qua illicita frequentissime et contraria praeceptis Dei concupisti; quoddam vero: Ego sum vana gloria, qua te apud (0715D)homines jactanter exaltasti; aliud: Ego sum mendacium, in quo mentiendo peccasti; aliud: Ego sum otiosum verbum, quod inaniter locutus fuisti; aliud: (0716A)Ego visus, quo videndo illicita peccasti; aliud: Ego contumacia et inobedientia, qua senioribus spiritualibus inobediens fuisti; aliud: Ego torpor et desidia in sanctorum studiorum neglectu; aliud: Ego vaga cogitatio, et inutilis cura, qua te supra modum sive in ecclesia, sive extra ecclesiam occupabas; aliud: Ego somnolentia, qua oppressus tarde ad confitendum Deo surrexisti; aliud: Ego iter otiosum; aliud: Ego sum negligentia et incuria, qua detentus erga studium divinae lectionis incuriosus fuisti; et caetera his similia omnia, quae in diebus vitae suae in carne conversatus peregit, et confiteri neglexit. Multa quoque, quae ad peccatum pertinere omnino ignorabat, contra eum cuncta terribiliter vociferabantur. Similiter et maligni spiritus in omnibus (0716B)vitiis consonantes accusando, et duriter testificando, et loca et tempora nefandorum actuum memorantes, eadem quae peccata dixerunt conclamantes probabant. Vidit quoque ibi hominem quemdam, cui jam in saeculari habitu degens vulnus inflixit, quem adhuc in hac vita superesse referebat, ad testimonium malorum suorum adductum, cujus cruentatum et patens vulnus, et sanguis ipse propria voce clamans improperabat et imputabat ei crudele effusi sanguinis crimen, et sic cumulatis et computatis sceleribus et antiquum hostem affirmabant eum reum peccatorem juris eorum et conditionis indubitanter fuisse. E contra autem (dixit) excusantes me clamitabant parvae virtutes animae, quas ego miser indigne et imperfecte peregi. Quaedam dixit: Ego (0716C)sum obedientia, quam senioribus spiritualibus exhibuit; quaedam: Ego sum jejunium, quo corpus suum contra desiderium carnis pugnans castigavit; alia: Ego pura oratio, quam effundebat in conspectu Domini; alia: Ego sum obsequium infirmorum, quod clementer aegrotantibus exhibuit; quaedam: Ego sum psalmus, quem pro otioso sermone satisfaciens Deo cecinit. Et sic unaquaeque virtus contra aemulum suum peccatum, excusando me, clamitabat, et has illi immensae claritatis angelici spiritus magnificando, defendentes me, affirmabant. Et istae virtutes universae valde auctae et multo majores et excellentiores mihi esse videbantur quam unquam viribus meis digne perpetratae fuissent. Interea referebat se quasi in inferioribus in hoc mundo vidisse igneos (0716D)puteos horrendam eructantes flammam plurimos, et erumpente terra terribilis flammae ignes volitasse, et miserorum hominum spiritus, in similitudine (0717A)nigrarum avium, per flammam plorantes et ululantes, et verbis et voce humana stridentes, et lugentes propria merita, et praesens supplicium, consedisse paululum, haerentes in marginibus puteorum, et iterum ejulantes cecidisse in puteos. Et unus ex angelis dixit: Parvissima haec requies indicat quia omnipotens Deus in die futuri judicii his animabus refrigerium supplicii, et requiem perpetuam praestiturus est. Sub illis autem puteis adhuc in inferioribus, et in imo profundo, quasi in inferno inferiori, audivi horrendum et tremendum, et dictu difficilem gemitum, et fletum lugentium animarum. Et dixit ei angelus: Murmur et fletus, quem in inferioribus audis illarum est animarum ad quas nunquam pia miseratio Domini perveniet, sed aeterna (0717B)illas flamma sine fine cruciabit. Vidit quoque mirae amoenitatis locum, in quo pulcherrimorum hominum gloriosa multitudo miro laetabatur gaudio, qui eum invitabant, ut ad eorum gaudia, si ei licitum fuisset, cum iis gavisurus veniret. Et inde mirae dulcedinis fragrantia veniebat, quae beatorum halitus fuit ibi congaudentium spirituum, quem locum sancti angeli affirmabant famosum esse Dei paradisum. Nec non et igneum piceumque flumen bulliens et ardens mirae formidinis et teterrimae visionis cernebat, super quod lignum pontis vice positum erat ad quod sanctae gloriosaeque animae ab illo secedentes conventu, properabant, desiderio alterius ripae, transire cupientes, et quaedam non titubantes constanter (0717C)transibant; quaedam vero labefactae de ligno cadebant in tartareum flumen; et aliae tingebantur, quasi toto corpore mersae: aliae autem ex parte quadam veluti ad genua media, quaedam vero usque ad ascellas; et tamen unaquaeque cadentium multo clarior, speciosiorque de flumine in alteram ascendebat ripam, quam prius in piceum bulliens cecidisset flumen. Et unus ex beatis angelis de illis cadentibus animabus dixit: Hae animae sunt quae, post exitum mortalis vitae, quibusdam levibus vitiis non omnino ad purum abolitis, aliqua pia miserentis Dei castigatione indigebant, ut Deo digne offerantur. Et citra illud flumen speculatus muros fulgentes clarissimi splendoris [ W., stuporis], stupendae longitudinis, et altitudinis immensae, et sanctos angelos dixisse: Haec est enim illa sancta et inclyta civitas (0717D)coelestis Jerusalem, in qua istae perpetualiter sanctae gaudebunt animae. Illas itaque animas, et istius gloriosae civitatis muros, ad quam post transitum fluminis festinabant, tam magna immensi luminis claritate et fulgore splendentes esse dixit, ut, reverberatis oculorum pupillis, prae nimio splendore in eos nullatenus aspicere potuisset.
Narravit quoque ad illum conventum, inter alias, (0718A)venisse cujusdam hominis animam, qui in abbatis officio defunctus est, quae speciosa nimis et formosa esse visa est, quam maligni spiritus rapientes, contendebant sortis eorum et conditionis fuisse. Respondit ergo unus ex choro angelorum dicens: Ostendam vobis cito, miserrimi spiritus, quia vestrae potestatis anima illa probatur non esse. Et his dictis, repente intervenit magna cohors candidarum animarum, quae dicebant: Senior et doctor noster fuit iste, et nos omnes suo magisterio lucratus est Deo; et hoc pretio redemptus est, et vestri juris non esse dignoscitur, et quasi cum angelis contra daemones pugnam inirent, et adminiculo angelorum eripientes illam animam de potestate malignorum spirituum liberaverunt. Et tum increpans angelus (0718B)daemones, dixit: Scitote modo, et intelligite, quod animam istam sine jure rapuistis, et discedite, miserrimi spiritus, in ignem aeternum. Cum vero haec dixisset angelus, illico maligni spiritus levaverunt fletum et ululatum magnum in momento, et quasi in ictu oculi, pernici volatu jactabant se in supra dictos puteos ignis ardentis, et post modicum intervallum emersi, certantes in illo conventu iterum de animarum meritis disputabant. Et diversorum hominum in hac vita merita commorantium dicebat se illo in tempore speculari potuisse, et illos qui sceleribus obnoxii non fuerunt, et qui, sanctis virtutibus freti, propitium omnipotentem Deum habuisse noscebantur, ab angelis semper tutos ac defensos, et iis charitate et propinquitate conjunctos fuisse. Illis (0718C)vero, qui nefandis criminibus et maculatae vitae sordibus polluti fuerunt, adversarium spiritum assidue sociatum et semper ad scelera suadentem fuisse, et quandocunque verbo vel facto peccaverunt, hoc jugiter, quasi ad laetitiam et gaudium, aliis nequissimis spiritibus in medium proferens manifestavit. Et quando homo peccavit, nequaquam malignus spiritus sustinuit moram faciens exspectando donec iterum peccaret, sed sigillatim unumquodque vitium ad notitiam aliorum spirituum offerebat, et subito apud hominem peccata suasit, et illico apud daemones perpetrata demonstravit.
Interea narravit se vidisse puellam quamdam in hac terrena vita molentem in mola, quae vidit juxta (0718D)se jacentem alterius novam colum sculptura variatam, et pulchra ei visa fuit, et furata est illam. Tunc quasi ingenti gaudio repleti quinque teterrimi spiritus hoc furtum aliis in illo referebant conventu, testificantes illam furti ream et peccatricem fuisse. Intulit quoque: Fratris cujusdam, qui paulo ante defunctus est, animam tristem ibi videbam, cui antea ipse in infirmitate exitus sui ministravi, et exsequias praebui, qui mihi moriens praecepit ut (0719A)fratri illius germano, verbis illius testificans, demandarem ut ancillam quamdam, quam in potestate communiter possederunt, pro anima ejus manumitteret. Sed germanus ejus, avaritia impediente, petitionem ejus non implevit, sed de hoc supra dicta anima per alta suspiria accusavit fratrem infidelem, et increpans graviter querebatur. Et similiter testatus de Ceolredo rege Mercionum, quem illo tamen tempore quo haec visa sunt in corpore fuisse non dubium est. Quem, ut dixi, videbat angelico quodam umbraculo contra impetum daemoniorum, quasi libri alicujus magni extensione et superpositione defensum. Ipsi daemones anhelando rogabant angelos, ut, ablata defensione illa, ipsi permitterentur crudelitatis eorum voluntatem in eo exercere. Et imputabant (0719B)ei horribilem ac nefandam multitudinem flagitiorum, et minantes dicebant illum sub durissimis inferorum claustris claudendum, et ibi, peccatis promerentibus, aeternis doloribus cruciandum esse. Tunc angeli solito tristiores facti dicebant: Proh dolor! quod homo peccator iste semetipsum plus defendere non permittitur, et ob ipsius propria merita nullum ei adjutorium possumus praebere. Et auferebant superpositi tutaminis defensionem. Tunc daemones gaudentes et exsultantes, de universis mundi partibus congregati, majori multitudine, quam omnium animantium in saeculo fieri existimaret, diversis eum tormentis inaestimabiliter fatigantes lacerabant. Tum demum beati angeli praecipiebant (0719C)ei qui haec omnia extra corpus suum raptus spirituali contemplatione vidit et audivit ut sine mora rediret ad proprium corpus, et universa quae illi ostensa fuerunt credentibus et intentione divina interrogantibus manifestare non dubitaret, insultantibus autem narrare denegaret; et ut cuidam mulieri, quae inibi in longinqua regione habitabat, ejus perpetrata peccata per ordinem exponeret, et ei intimaret quod omnipotentem Deum potuisset per satisfactionem repropitiare sibi, si voluisset; et ut cuidam presbytero Buggam istas spirituales visiones cunctas exponeret, et prius ea [ Par., postea], quemadmodum ab illo instructus fieret, hominibus pronuntiaret, propria quoque peccata, quae illi a spiritibus immundis imputata fuerunt, confessa, supradicti (0719D)presbyteri judicio emendaret, et ad indicium angelici praecepti, presbytero testificari quia jam per plurimos annos zonam ferream circa lumbos, nullo hominum conscio, amore Domini cogente, habuerat. Proprium vero corpus dicebat, se dum (0720A)extra fuerat, tam valide perhorruisse, ut in omnibus visionibus nihil tam odibile, nihil tam despectum, nihil tam dirum fetorem evaporans, exceptis daemonibus et igne flagranti, videret, quam proprium corpus; et fratres ejus conservos, quos intuitus est exsequias corporis sui clementer exhibere, ideo perhorruit, quia invisi corporis curam egerunt.
Jussus tamen ab angelis primo diluculo redit ad corpus, qui primo gallicinio exierat de corpore. Redivivo autem in corpore, plena septimana nihil omnino corporalibus oculis videre potuit, sed oculi vesicis pleni frequenter sanguine stillaverunt. Et postea illa de presbytero religioso, et peccatrice muliere, sicut ei ab angelis manifestatum est, ita illis (0720B)profitentibus, verum esse probavit. Subsequens autem et circa scelerati regis exitus quae de illo viso fuerunt, vera esse procul dubio probavit. Multa alia et his similia referebat sibi ostensa fuisse, quae de memoria labefacta per ordinem recordari nullatenus potuisset. Et dicebat se post istas visiones mirabiles tam tenacis memoriae non fuisse ut ante fuerat. Haec autem quae te diligenter flagitante scripsi, tribus mecum religiosis et valde venerabilibus fratribus in communione audientibus exposuit. Qui mihi in hoc scripto astipulatores fideles testes esse dignoscuntur. Vale verae virgo vitae, ut et vivas angelice recto rite et rumore regnes semper in aethere Christum.
EPISTOLA XXI. LEOBGITHA BONIFACIO. [A. D. 725.] (0720C)
Domino reverendissimo et summae dignitatis infula praedito Bonifacio atque in Christo charissimo et affinitatis propinquitate connexo Leobgitha, ultima leve jugum Christi portantium famula, pereanem sospitatis salutem.
Rogo tuam clementiam ut memorare digneris prioris amicitiae quam jam dudum cum patre meo copulasti, cujus vocabulum est Tinne in occiduis regionibus. Qui nunc ante octo annorum curriculum ab hac luce subtractus est, ut pro anima illius preces offerre Deo non renuas; nec non et matris meae memoriam commendo tibi, quae est cognominata Ebbe, quae tibi, ut melius nosti, consanguinitatis (0720D)nexibus copulatur, et adhuc laboriose vivit, et diu valide ab infirmitate oppressa est Ego unica filia sum ambobus parentibus meis. Et utinam, licet sim indigna, ut merear te in fratris locum accipere, quia in nullo hominum generis mei tanta fiducia (0721A)spei posita est mihi, quanta in te. Hoc parvum munusculum mittere curavi, non ut dignum esset tuae almitatis aspectui, sed ut memoriam parvitatis meae retineas, nec longa locorum intercapedine oblivioni tradas, quinimo verae dilectionis ligatura reliquum nodetur in aevum. Hoc, frater amande, enixius efflagito, ut tuarum orationum pelta muniar contra hostis occulti venenata jacula. Illud etiam peto, ut rusticitatem hujus epistolae digneris emendare, et mihi aliqua verba tuae affabilitatis, exempli gratia, transmittere non recuses, quae inhianter audire satago. Istos autem subterscriptos versiculos componere nitebar secundum poeticae traditionis disciplinam, non audacia confidens, sed gracilis ingenioli rudimenta exercitare cupiens, et tuo auxilio indigens. Istam (0721B)artem ab Eadburgae magisterio didici, quae indesinenter legem divinam rimari non cessat. Vale vivens aevo longiore, vita feliciore, interpellans pro me. Arbiter omnipotens, solus qui cuncta creavit, In regno Patris semper qui lumine fulget, Qua jugiter flagrans, sic regnet gloria Christi, Illaesum servet semper te jure perenni.
EPISTOLA XXII. BONIFACIUS QUIBUSDAM MONIALIBUS. [A. D. 725.]
Venerandis et amandis charissimis sororibus Leobgithae et Theclae, nec non et Cynehildae, et omnibus in Christo diligendis sororibus vobis cohabitantibus aeternae charitatis salutem.
(0721C)Obsecro et praecipio quasi filiabus charissimis, quemadmodum vos jam incessanter facere, et fecisse, et facturas esse confidimus, ut vestris orationibus crebris Dominum deprecemini, ut liberemur, juxta dictum Apostoli, ab importunis et malis hominibus. Non enim omnium est fides. Et scitote quia Deum laudamus, et tribulationes cordis nostri dilatatae sunt, ut Dominus Deus, qui est refugium pauperum, et spes humilium, de necessitatibus nostris et de tentationibus hujus saeculi nequam eripiat nos, ut sermo Domini currat, et clarificetur gloriosum Evangelium Christi, ut gratia Domini in me vacua non fiat. Et quia ultimus et pessimus sum omnium legatorum, quos catholica et apostolica Romana Ecclesia ad praedicandum Evangelium destinavit, ut (0721D)omnino sine fructu Evangelii sterilis non moriar, et (0722A)vacuus filiorum et filiarum numero non revertar, ne de abscondito talento, Domino veniente, reus esse judicer, nec, peccatis exigentibus, vice laboris pro mercede ultionem infructuosi laboris accipiam ab eo qui misit me. Multi enim (quod pejus est), quos oves in futuro judicio ad dexteram Christi ponendos fore censebam, versa vice, putidae et petulcae, et ad sinistram statuendae capellae esse dignoscuntur. Et pietatem Domini precamini, ut spiritu principali confirmet cor meum Deus, qui me indignum pastorem in populo vocari voluit, ut, lupo veniente, more mercenarii non fugiam, sed, exemplo boni pastoris, agnos pariter cum matribus, Ecclesiam scilicet catholicam cum filiis et filiabus suis, contra haereticos, et schismaticos, vel hypocritas fideliter ac fiducialiter (0722B)defensare studeam. Praeterea, quia dies mali sunt, nolite esse imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Quamobrem vigilate, et state in fide, et viriliter agite, et confortamini. Omnia vestra cum charitate fiant, et, juxta Evangelium, in patientia vestra possidebitis animas vestras. Et recordamini sanctorum apostolorum et prophetarum, quia multum laboraverunt in Domino: ideo adepti sunt praemia sempiterna. Et, juxta Psalmistam: Multae tribulationes justorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus: et, juxta Evangelium, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
EPISTOLA XXIII. BONIFACIUS LEOBGITHAE. [A. D. 725.]
Venerandae Christi famulae et charitate sincerissima (0722C)perenniter continendae Leobgithae, Bonifacius servus servorum Dei, optabilem in Christo salutem.
Notum tuae sit sanctitatis dilectioni quia frater et compresbyter noster nomine Forhthat nobis referebat quod a te precibus suis impetraret ut puellae cuidam doctae laborem, si noster consensus licentiam tribuisset, tempore impetres aliquanto. Quapropter secundum quod dilectio tua pro suae mercedis augmento de hac re consultum putaverit, nostram consentire et favere voluntatem indubitanter agnosce. Vale in Christo.
EPISTOLA XXIV. GREGORIUS BONIFACIO [A. D. 726.]
Reverendissimo ac sanctissimo fratri Bonifacio (0722D)coepiscopo Gregorius servus servorum Dei.
(0723A)Desiderabilem mihi a te missus Denval, etc. (Vide sup. ep. 14 Gregorii papae II.)
EPISTOLA XXV. GREGORIUS BONIFACIO. [A. D. 732.]
Reverendissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo ad illuminationem gentis Germaniae, vel circumquaque in umbra mortis morantibus gentibus, in errore constitutis, ab hac apostolica sede directo, Gregorius servus servorum Dei.
Magna nos habuit gratulatio, lectis sanctissimae fraternitatis tuae litteris, etc. (Vide sup. ep. 1 Gregorii papae III.)
EPISTOLA XXVI. SIGEBALDUS BONIFACIO. [A. D. 732.]
(0723B)Reverendissimo praesuli et piae paternitatis praerogativa divulgando archiepiscopo Bonifacio Sigebaldus, licet indignus et ultimus famulorum Dei famulus, optabilem in Domino salutem.
Primitus subnixis precibus, ac si progeniculans flexis poplitibus, ut indulgeas obsecro petitionem meam, quam rogavi te per tuum presbyterum nomine Eobo, id est, ut tibi indicaret meam petitionem et desiderium. Id est, ut tu meus esses episcopus cum meo episcopo Danielo. Pro tua clementia hoc mihi concedebas, si ita fecisset, sicut eum rogavi. Putabam a te, Domine mi, aliquem consolationis sermonem venire ad me. Notum sit tibi quod ex eo tempore nomen tuum ascriptum habuissem, cum missarum solemnia celebrarem simul cum nominibus (0723C)episcoporum nostrorum, et modo non cesso quandiu subsistam; et si supervixero tibi, cum nomine Patris nostri Erenwaldi episcopi tuum ascribo nomen. Et hoc tibi intimare curabo, quod hoc scribo, non quia de merito mei peccatoris confidens sim, sed de misericordia Dei, et spe tua, quam habes in Deum.
Ideo deprecor te ut tecum memoria mea secundum parvitatem meam et in praesente et in futuro persistat. Vale in Christo.
EPISTOLA XXVII. BONIFACIUS CUIDAM. [A. D. 732.]
Reverendissimae ac dilectissimae ancillae Christi N. (0724A)Bonifacius supplex servus servorum Dei in Christo sinceram charitatis salutem.
Charitatis vestrae clementiam intimis obsecramus precibus, ut pro nobis peccatoribus apud Dominum intercedere curetis, quia multis et variis tempestatum turbinibus concussi et quassati sumus sive a paganis, sive a falsis Christianis, seu a fornicariis clericis, sive a pseudosacerdotibus; et maxime, ut timemus, nostris meritis exigentibus, tribulamur. Sed ut consolemur, et eripiamur orationibus vestris, deprecamur, et confidimus in Domino Jesu quia per orationes vestrae dilectionis, et veniam peccatorum, et tranquillitatem tempestatum, invenire mereamur, quia fidelis promissor Jacobus apostolus dixit: Confitemini alterutrum peccata vestra, ut salvemini. Multum (0724B)enim valet deprecatio justi assidua. Et Joannes evangelista in prima Epistola ait: Scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. Et quia jam de hoc ipso ante deprecatus sum, rogo ut non indignemini, eo quod raro petere non debeo quod sine intermissione semper fieri desidero, quia quotidiana tribulatio divina solamina fratrum ac sororum me quaerere admonet. Praeterea, quia timemus easdem tentationes Satanae ibi esse, quae hic sunt, secundum dictum Apostoli: Stabiles estote, et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. Et alibi: Vigilate, et state in fide, viriliter agite, et confortamini, omnia vestra in charitate fiant. Et si egestas tangat, (0724C)dicti evangelici nolite oblivisci: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Si tribulatio veniat, memores estote veritatis dicentis: In patientia vestra possidebitis animas nostras: Et in Psalmo: Patientia pauperum non peribit in finem. Si infirmitas corporis, Pauli apostoli sententia proferatur, qua dixit: Quando infirmor, tunc potens sum, et virtus in infirmitate perficitur.
EPISTOLA XXVIII. TORTHELMUS BONIFACIO. [A. D. 733.]
Domino meo dulcissimo, ac sincerissimo charitatis cultu, et praecipue Dei gratia copioso, semperque (0725A)in Christo pastoralis curae regimina gubernanti Bonifacio, qui et Winfridus, archiepiscopo, Torthelmus episcopus, servus servorum Dei, in Domino salutem.
Desiderabiles litteras excellentiae vestrae suscepimus, quas relegentes cognovimus tuam piissimam devotionem, ferventissimumque amorem, quem habes propter beatam vitam, et, [ Par., ut] dextera Domini protegente, meditaris die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam, pro tuae animae redemptione, corda paganorum Saxonum converti. Quis enim audiens haec suavia non laetetur? Quis non exsultet et gaudeat in his operibus, quod gens nostra Christo omnipotenti Deo credat? Per gerulum vero apicum tuorum, modicum tibi munusculum, sed magni affectus pignus transmitto, simul et indicans, (0725B)quod omnia quae a parvitate nostra petere dignatus es libentissime suscepimus, hoc est, quod in sacris missarum celebritatibus, et in quotidianis precibus, tuae sanctitatis memoria celebratur: optantes et obnixe deprecantes, nostrae fragilitatis conscii, hoc idem a vestra parte, quanto meritis excellentiores estis, tanto circa nos perfectius observari. Festinet igitur vestra celsitudo novum Christo populum coacervare et dedicare. Profecto enim habetis protectorem humani generis, Redemptorem Dominum nostrum Jesum. Fraterno itaque affectu salutantes vestram excellentiam, divinam deprecamur jugiter clementiam, quae vos vestrosque omnes in omnibus operibus auxiliare dignetur, ut cum Christo in futuro regnet saeculo.
EPISTOLA XXIX. EBWALDUS BONIFACIO. [A. D. 733.] (0725C)
Domino gloriosissimo et cum omni honoris affectu venerantissimo Bonifacio archiepiscopo Ebwaldus Estanglorum, Deo donante, regia potestate fretus, simul et tota abbatia cum omni congregatione servorum Dei in nostra provincia altithronum pro Ecclesiarum incolumitate die noctuque precibus pulsante, in Deo remuneratore omnium salutem.
Inprimis itaque scire te volumus, o dilectissime, quod gratanter accipimus nostram parvitatem vestris sanctis orationibus commendatam, ut sicut vestra benignitas de missarum solemnitatibus, et orationum assiduitatibus, Deo instigante, dictavit, ita quoque (0725D)nostra mediocritas devota mente implere conetur, memoriaque nominis vestri in septenis monasteriorum nostrorum synaxibus perpetua lege censeri debet, quod in septenario numero perfectio saepe designatur. His itaque bene compositis, et Deo adjuvante, de animarum regulis, rite compositis, et de interioris hominis habitu apte condictis, exteriora terrenaeque substantiae adminicula, quae sub nostra potestate, Deo largiente, redacta sunt, sub vestrae voluntatis arbitrio contineri volumus; ita tamen, ut orationum vestrarum adjutoria per benevolentiam almitatis (0726A)vestrae in Ecclesiis Dei frequentare faciatis; et sicut te pastorem in populo suo praedestinatio Dei fieri voluit, ita et nos patronum te sentire satagimus. Nomina quoque defunctorum et viam universalem ingredientium, prout opportunitas anni exegerit, ex utraque parte adducentur, quatenus ut Deus deorum, et Dominus dominantium, qui vos in episcopatus regimen ponere voluit, suam plebem ad individuae Trinitatis agnitionem, et unitatis substantiam per vos adducere dignetur. Vivite felicibus finem clausuri calcibus.
S. . . . . . us.
Praeterea, o piissime Pater, tibi intimandum curamus, ut gerulum praesentium litterarum devota mente a nobis transmissum scias, et sicut fidelem tibi esse (0726B)comperimus, ita et eum veridicum in omnibus nobis invenies.
EPISTOLA XXX. CANGITHA BONIFACIO. [A. D. 733.]
Benedicto in Domino in fide ac dilectione venerabili Winfrido, cognomento Bonifacio, presbyteratus privilegio praedito, et virginalis castimoniae floribus velut liliorum sertis coronato, nec non doctrinae scientia erudito, Cangitha indigna ancilla ancillarum Dei, et nomine abbatissa, sine merito functa, et unica filia ejus Eadburga, cognomento Bugge, in sancta Trinitate aeternam salutem.
Ad referendas gratias amplitudinis et dilectionis, quam transmarinis litteris, per gerulum schedarum (0726C)pietatis tuae, transmisisti, nullus oris nostri sufficit sermo. Gratulandum est, si vera laus est, quia laudatae sumus; timendum est valde ne magis vituperatio sit non merita laus quam laudatio. Amantissime frater, spiritualis magis quam carnalis et spiritualium gratiarum munificentia magnificate, tibi soli indicari voluimus, et Deus solus testis est nobis, quas cernis interlitas lacrymis, quod multis miseriarum molibus, velut gravissima sarcina, aut pressura premente, depressae sumus, et saecularium rerum tumultibus tanquam spumosi maris vortices verrunt, et velut undarum cumulos, collisas saxis, quando ventorum violentia et procellarum tempestates saevissime enormem Euripum impellunt, et cymbarum carinae sursum immutatae, et malus navis deorsum dejicitur. (0726D)Haud secus animarum nostrarum naviculae magnis miseriarum machinis, et multifaria calamitatum quantitate quatiuntur, et velut veritatis voce de Evangelica domo dicitur: Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et reliqua. Igitur primum omnium ponitur, et super omnia alia illa, quae exterius accendunt, memorata innumerabilium concatenatio criminum, et nullius boni plena et perfecta fiducia; et non tantum recordatio animarum nostrarum, sed (quod difficilius est et multo gravius) universarum commissarum animarum (0727A)promiscui sexus, et aetatis; et quod multorum mentibus et diversis moribus deserviturae, et postea ante sublime tribunal Christi rationem redditurae, non solum pro manifestis peccatis gestorum, sive dictorum, sed simul pro occultis cogitationibus, quae homines latent, Deo tantum teste, et cum simplici acie adversus duplicem, et cum decem millibus adversus viginti millia duellum ducturae; et acclivis [ W., additis] animabus nostris additur interea domesticae rei difficultas et disputatio diversarum discordiarum, quas seminat omnium bonorum invisor, qui rancida corda virorum inficit malitia, et inter omnes homines spargit, maxime per monasticos, et monachorum contubernia. Et scit quia potentes potenter tormenta patiuntur. Angit praeterea paupertas et (0727B)penuria rerum temporalium, et angustia cespitis ruris nostri, et infestatio regalis, quia accusamur apud eum ab his qui nobis invident, ut quidam sapiens ait: Fascinatio et invidia obscurat multa bona. Similiter servitium regis et reginae, episcopi et praefecti, et potestatum et comitum, quae omnia enumerare longum est, et facilius possunt mente tractari quam sermone. Additur his omnibus miseriis amissio amicorum et contribulium caterva propinquorum et consanguineorum turba. Non habemus filium, neque fratrem, patrem aut patruum, nisi tantum unicam filiam penitus destitutam omnibus charis in hoc saeculo, praeter unam tantum sororem ejus, et matrem valde vetulam, et filium fratris earum, et illum valde infelicem propter ipsius mentis amentiam, et quia (0727C)rex noster ejus gentem multum exosam habet; et nullus est alius, qui noster sit necessarius, sed diversis casibus transtulit illos Deus. Alii eorum obierunt in patrio solo, et corpora eorum in terrae pulvere squalente requiescunt iterum resurrectura in die necessitatis, quando herilis tuba concrepabit, et humanum genus atris tumbis emerget, rationem redditurum, et spiritus eorum angelicis ulnis evecti regnaturi cum Christo, ubi omnis dolor deficiet, et invidia fatiscet, et fugiet dolor, et gemitus a facie sanctorum. Ast alii patria littora reliquerunt, et aequoreis campis se crediderunt, et sanctorum petivere apostolorum limina Petri et Pauli, et multorum martyrum, virginum atque confessorum, quorum numerum et nomina Deus scit. Pro his omnibus, et hujuscemodi causis, quae (0727D)vix uno die enumerari possunt, quamvis, ut dicitur, Quintilis aut Sextilis tempora protelent aestatis, taedet nos vitae nostrae, et pene nobis pertaesum est vivere. Omnis homo in sua causa deficiens, et in suis consiliis diffidens quaerit sibi amicum fidelem, in cujus consiliis confidat, qui in suis diffidat, et talem fiduciam habeat in illo, ut omne secretum sui pectoris pandat et aperiat, et, ut dicitur, quid dulcius quam habeas illum cum quo omnia possis loqui, ut tecum? Et ideo duntaxat pro his omnibus miseriarum necessitatibus, quos lacinioso sermone enumeravimus, nobis necessarium fuit ut quaereremus amicum fidelem, et talem, in quem confidamus melius quam in nosmetipsas, (0728A)et qui dolores nostros, et miserias, et paupertates suas deputaret, et compatiens nobis fuisset, et consolaretur nos, et sustentaret eloquiis suis, et saluberrimis sermonibus sublevaret. Diu quaesivimus, et confidimus quia in te invenimus illum amicum quem cupimus, et optavimus et speravimus. Et si nobis Deus dedisset ut per angelum suum (sicut Habacuc prophetam cum prandiis in lacum leonum ad Danielum vatem misit, et Philippum unum de septem diaconibus ad Eunuchum) in illas terras et in illam peregrinationem possemus pervenire ubi habitas, et si licuisset nobis viva verba ex ore tuo audire, quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo! Sed quia hoc nostris meritis non meruimus, sed longo intervallo terrae marisque, et (0728B)multarum provinciarum terminis dividimur, tamen pro hac fiducia supra memorata, notum tibi facere volumus, frater Bonifaci, quia multum temporis fluxit ex quo desiderium habuimus, sicut plurimi, ex necessariis nostris et cognatis, sive alienis, quo dominam quondam orbis Romam peteremus, et ibi peccatorum nostrorum veniam impetraremus, sicut alii multi fecerunt, et adhuc faciunt; et ego maxime, quae aetate provectior sum, et multo plura in vita mea commisi et perpetravi. Et hujus meae voluntatis atque propositi mihi conscia fuit Wale abbatissa quondam mea, et mater spiritualis, et unica filia, quae adhuc in annis juvenilibus fuit, et hujus rei desiderium quaerere nescivi. Sed quia scimus quod multi sunt qui hanc voluntatem vituperant, et hunc amorem derogant, et (0728C)eorum sententiam his astipulationibus affirmant, quod canones synodales praecipiant ut unusquisque in eo loco ubi constitutus fuerit, et ubi votum suum voverit, ibi maneat et ibi Deo reddat vota sua; sed quia universi diversa voluntate vivimus, et nobis incerta res et occulta Dei judicia sunt, sicut ait Propheta: Justitia tua sicut montes Dei: et Judicia tua abyssus multa, et ejus secreta voluntas et dispensatio in hac re nobis valde occulta est, pro his ergo incertis atque occultis ambae te supplices atque prostratis vultibus flagitamus, ut sis nobis Aaron, id est, mons fortitudinis, orationum tuarum nos suffragio fulcias, et dirigas thuribulum deprecationum tuarum, sicut incensum in conspectu Divinitatis, et elevatio manuum tuarum comparetur sacrificio (0728D)vespertino. Vere enim confidimus in Deum, et ejus clementiam exoramus, ut per supplicationem oris tui, et orationes medullatas, ostendat nobis per te quod nobis profuturum et utile judicaverit, sive in patrio solo vivere, vel in peregrinatione exsulare. Similiter postulamus pietatem tuam ut tua rescripta trans pontum dirigere digneris, et respondeas his quae in his chartis exaravimus rustico stylo et impolito sermone quia nullam fiduciam habemus ad eos qui in facie gloriantur et non in corde. De tua fide et charitate in Deum et dilectione in proximum, et illum fratrem supra memoratum sine nomine, necessarium amicum nostrum Denewaldum, si Deus disponat, vel decreverit, (0729A)ut dirigat viam ejus in illas partes terrae, et peregrinationem illam, in qua liabitas, tu illum charitate et dilectione suscipias; et, si voluntas ejus vel desiderium flagitat, cum tua benedictione et gratia et eulogia dirigere digneris ad venerabilem fratrem, nomine Bertheri, presbyteratus gratia decoratum et confessionis titulo notatum, qui diu incoluit illam peregrinationem. Vale, frater spiritualis fidelissime atque amantissime, et sincera et pura dilectione dilecte, et prosperis successibus polle in Domino dilecto. Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur. Ora pro nobis, ut non noceant nobis noxarum crimina amara.
EPISTOLA XXXI. BONIFACIUS BUGGAE. [A. D. 733.] (0729B)
Venerandae ac dilectissimae sorori Buggan Bonifacius, qui et Winfridus, servus servorum Dei, optabilem in Christo charitatis salutem.
Soror charissima, postquam nos timor Christi et amor peregrinationis longa et lata terrarum ac maris intercapedine separavit, multorum relatu audivi tempestates tribulationum quae tibi in senectute, Deo permittente, supervenerunt. Moerore contristatus ingemui, reputans quia postquam quietem contemplativae vitae quaerendo majores monasteriorum sollicitudines abjecisti, frequentiores et validiores tribulationes occurrerunt. Nunc autem, soror veneranda, tribulationibus tuis compatiens, fraternas et hortatorias, et consolatorias, beneficiorum tuorum, (0729C)et antiquarum amicitiarum memor, litteras ad te transmitto, rogans ut mente non excidat sententia (0730A)veritatis, qua dixit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et verbum sapientissimi Salomonis: Quem diligit Deus, corripit, et flagellat omnem filium, quem recipit. Et Psalmigraphi sententia: Multae tribulationes justorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus. Et alibi: Sacrificium Deo Spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Et recordare apostolicae sententiae, qua dixit: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et alibi: Gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. De ista spe, soror charissima, semper gaude et laetare, quia non confunderis: et tribulationes mundanas toto mentis annisu contemne, (0730B)quia omnes milites Christi utriusque sexus, tempestates et tribulationes infirmitatesque hujus saeculi despexerunt, pro nihiloque duxerunt, sancto Paulo attestante, qui ait: Quando infirmor, tunc potens sum. Et alibi: Quis nos separabit a charitate Christi? An angustia? An fames? An nuditas? An periculum? An persecutio? An gladius? (sicut scriptum est, quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus, sicut oves occisionis), sed in his omnibus superamus propter eum qui nos dilexit, qui pater et amator castae virginitatis tuae, qui te primaevo tempore juventutis tuae, paternae dilectionis voce, ad se invitans, filiam vocavit, dicendo per Prophetam: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit (0730C)rex speciem tuam. Ipse est, qui modo in senectute tua laboribus et tribulationibus speciem et pulchritudinem (0731A)animae tuae decorare et adornare desiderat. Tu autem, charissima, de futura haereditate patriae coelestis, in spe gaudens, contra omnes adversitates sive cordis sive corporis, scutum fidei et patientiae oppone ut et Christo sponso cooperante turris evangelicae aedificium, quod in bona juventute coepisti, in senectute bella ad gloriam Dei perficias, ut cum Christo veniente, cum sapientibus virginibus, lampadem cum oleo fulgentem obviam portare merearis. Interea intimis obsecro precibus, ut, memor promissionis antiquae, pro me orare digneris, ut Dominus, qui est redemptor noster et salus omnium, de istis multifariis periculis animam meam eripiat in fructu spirituali. Vale in Christo.
EPISTOLA XXXII. BONIFACIUS BUGGAE. [A. D. 733.] (0731B)
Dominae dilectissimae et in amore Christi omnibus caeteris feminei sexus praeferendae sorori Buggan, abbatissae, Bonifacius exiguus indignus episcopus in Christo salutem.
Notum sit tibi, soror charissima, de illo consilio quo me indignum per litteras interrogasti, quod ego tibi iter peregrinum nec interdicere per me, nec audenter suadere praesumo. Sed quod visum est dicam. Si enim sollicitudinem quam erga servos Dei, et ancillas, et monasterialem vitam, habuisti, propter acquirendam quietem et contemplationem Dei dimisisti, quomodo debes nunc saecularium (0731C)hominum verbis et voluntatibus servire cum labore et taediosa sollicitudine? Melius enim mihi videtur, si propter saeculares, in propria, libertatem quietae mentis habere nullatenus possis, ut per peregrinationem, libertatem contemplationis, si volueris et possis, acquiras; quemadmodum soror nostra Wetberga faciebat, quae mihi per suas litteras intimavit quod talem vitam quietam invenisset, juxta limina sancti Petri, qualem longum tempus desiderando quaesivit. De isto autem tuo desiderio illa mihi mandavit (quia de te ad illam scripsi) ut exspectes, donec rebelliones, et tentationes, et minae Saracenorum, quae apud Romanos nuper emerserunt, conquieverint. Et quoadusque illa, Deo volente, suas litteras invitatorias ad te dirigat. Et hoc mihi (0731D)optimum videtur esse, ut praepares tibi necessaria itineris, et sustineas verbum ejus, et postea, quod pietas Domini jusserit facias. De conscriptione autem sententiarum, de qua rogasti, peccatis meis indulgere debes, quia propter instantes labores, et itinera continua, adhuc perfecte conscriptum quod rogasti non habeo; sed cum implevero, ad praesentiam dilectionis tuae transmittere curabo. De muneribus namque, id est vestimentis, quae misisti, gratias agentes, Deum omnipotentem rogamus, ut tibi praemium remunerationis aeternae cum angelis et archangelis in alto coelorum culmine reponat. Obsecro (0732A)igitur per Deum sororem charissimam, imo matrem ac dominam dulcissimam, ut assidue pro me orare dignetur, quia, pro peccatis meis, multis tribulationibus fatigor, et multo majore mentis tribulatione et sollicitudine quam corporis labore conturbor. Fidem inter nos antiquam nunquam deficere scias. Vale in Christo.
EPISTOLA XXXIII. EGBURGA WINFRIDO. [A. D. 733.]
Abbati sancto, veroque amico, jure ac merito honorando, divinae scientiae et religionis gratia repleto, Winfrido Egburga ultima discipulorum vel discipularum tuarum aeternam in Domino sospitatis salutem.
(0732B)Charitatis tuae copulam fateor dum per interiorem hominem gustavi, quasi quiddam mellitae dulcedinis, meis visceribus hic sapor insidet. Et licet statim ut nacta sum, aspectu corporali visualiter defraudata sim, sororis tamen semper amplexibus collum tuum constrinxero. Quamobrem, mi amande jam olim frater, nunc autem ambo pariter in Domino dominorum abba atque frater appellaris. Quia postquam a me separavit amara mors et crudelis illum quem supra omnes alios amare consueveram, germanum meum, Osherem, te pene omnibus caeteris masculini sexus, charitatis amore, praeferebam. Et ne diutius varie verba protelarem, non volvitur dies, neque nox elabitur ulla, sine memoria magisterii (0732C)tui. Idcirco, crede mihi, Deo teste, quia te summo complector amore, et de te confido, quod nunquam immemor sis illius amicitiae quam cum fratre meo te certum fuit habere. Ego autem, licet scientia tardior, et meritis vilior illo sim, tamen erga tuae charitatis obsequium dispar non sum. Et quamvis temporum series ocius currendo discreverit, moeroris tamen nunquam me nebula atra deseruit; sed majora spatia temporum majora mihi addiderunt lucra injuriarum, ut scriptum est: Amor hominis adducit dolorem, amor autem Christi illuminat cor. Et postquam mihi simul charissima soror Wetburga, quasi inflicto vulnere, iteratoque dolore, subito ab oculis evanuit (cum qua adolevi, cum qua mihi idem nutricum sinus, una mater ambabus in (0732D)Domino) et dereliquit, Jesum testor, ubique dolor, ubique pavor, ubique mortis imago. Malui mori, si sic Domino auspici, cui arcana non latent, placuisset, vel tarda mors non tricaverit. Sed quid dicam nunc? Ante improvida tandem nos non [ W. om. non] amara mors, sed amarior divisio separavit ab invicem, illam, ut reor, felicem, me vero infelicem, quasi quoddam depositum huic saeculo servire permisit. Sciens enim quantum illam dilexi, quantum amavi, quam nunc, ut audio, Romana urbe carcer includit, sed amor Christi, qui in ejus pectore viruit floruitque, omnibus vinculis fortior, et validior est, (0733A)et perfecta charitas foras mittit timorem; en ille, inquam, ille superi Rector olympi ineffabili gratulatur tripudio, qui taliter te doctrina exornat divina, et in lege ejus die noctuque meditaris, ut scriptum est. Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Illa arduum et arctum jam graditur callem; ego autem adhuc in infimis, lege carnali, ceu quadam compede, praepedita jaceo. Illa gratulabunda in judicio futuro pariter cum Domino decantans, dicit: In carcere fui, et visitasti me. Tu autem in regeneratione, cum sederint duodecim apostoli in sedibus duodecim, sedebis et ibi quantos labore proprio acquisieris, de tantis ante tribunal aeterni regis, dux futurus deauratus gaudebis. Ego autem adhuc in valle lacrymarum, ut emeritum est, lugeo propria peccata, eo (0733B)quod talibus me indignam fecisset Deus adhaerere comitibus. Quapropter, crede mihi, non sic tempestate jactatus portum nauta desiderat, non sic sitientia imbres arva desiderant, non sic curvo littore anxia mater filium exspectat, quam ut ego visibus vestris frui cupio. Sed quia, peccatis meis exigentibus, et innumeris delictis aggravata, ut hoc evenire queat, ut ab imminentibus periculis absoluta sim, in desperationem deducta sum, idcirco ego peccatrix vestigiis celsitudinis tuae provoluta, ex intimis praecordiorum penetralibus implorans, a finibus terrae ad te clamavi, o beatissime domine, dum anxie requirit cor meum, ut in petra orationum tuarum exaltes me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie visibilis et invisibilis inimici. Et ut ad consolationem immensi (0733C)doloris, ad sedandam moeroris undam, obsecro ut tuo suffragio mea fragilitas, quasi quibusdam sustentaculis, ut non prorsus corruat, fulciatur; similiter supplex rogito ut mihi aliquod solatium vel in reliquiis sanctis, vel paucula saltem per scripta beatitudinis tuae verba destinare digneris, ut in illis tuam praesentiam semper habeam. Vale jugiter prosperis successibus vivens Deo, terque quaterque interpellans pro me.
Ego autem similiter Ealdbertus pauperculus Christi, in Domino cum omni affectu saluto te; deprecor te, ut illius amicitiae, quam olim spopondisti, in tuis deificatis orationibus recorderis; et licet corpore separemur, tamen recordatione jungamur.
EPISTOLA XXXIV. CENA BONIFACIO. [A. D. 733.] (0733D)
Venerando Pontifici Bonifacio Christi amatori Cene indigna salutem.
Jam fateor tibi, charissime, quia licet te corporalibus oculis raro intuear, quod te tamen spiritualibus luminibus cordis jugiter aspicere non cesso. Et haec parva munuscula magis indicia charitatis sunt, quam ut tuae sanctitati digna sint. Et hoc tibi notum facio, quod usque ad finem vitae meae te semper in meis orationibus recordor. Et te rogo per creditam (0734A)amicitiam ut meae parvitati fidelis sis, sicut in te credo; et ut me in tuis orationibus adjuves, ut Deus omnipotens vitam meam secundum suam voluntatem disponat. Et rogo ut si unquam aliquis tuorum ad hanc provinciam veniat, ut meam paupertatem interpellet, et si in aliqua re vel carnalis commodi vel spiritualis adminiculi vel tibi, vel alicui tuorum possim adjuvare, ut mihi indicet, et ego, ad magnam salutem animae meae, credo ut secundum vires meas imperium tuum atque jussionem adimpleam. Vale semper in Domino.
EPISTOLA XXXV. DEN. L. ET B. KANEBADAE. [A. D. 733.]
Dominae dilectissimae Christique religiosissimae abbatissae Kanebadae regalis prosapiae generositate (0734B)praeditae Den. et L. et B. filii tui ac vernaculi sempiternae sospitatis salutem.
Agnoscere cupimus almitatis tuae clementiam, quia te prae caeteris cunctis feminini sexus in cordis cubiculo cingimus amore, quod post genitoris et genitricis, et aliorum propinquorum nostrorum obitum ad Germanicas gentes transivimus, et quod in venerandi archiepiscopi Bonifacii monasticae conversationis regula suscepti ipsiusque laboris adjutores sumus, in quantum naturae pauperculae vilitas praevalet. Nunc itaque ex intimis praecordiorum iliis, suppliciter flagitamus ut digneris nos habere in tuae sacrae congregationis communione, et nostram lintrem procellosis fluctibus hujus mundi fatigatam tuorum oraminum praesidio ad portum salutis deducere, (0734C)et atra contra piaculorum spicula, parma tuae orationis protegere non recuses, sic ut nos quoque pro tuae celsitudinis statu, divino suffragio, singulis momentis deprecantes sumus. Hoc vero, si corporibus praesentes fuissemus, flexis genuum poplitibus et salsis lacrymarum imbribus rogitantes diligenti petitione speramus posse impetrari, et nunc absentes hoc idem obnixis precibus postulamus. Illud etiam scire desideramus tuae sagacitatis industriam, quod si cui nostrum contingit hujus Britannicae telluris sceptra visitare, quod nullius hominis obedientiam et institutionem antea quaerimus, quam tuae benevolentiae subjectionem, qui in te firmissimam spem mentis nostrae positam habemus. Similiter obsecramus ut puerulos duos nostros Beiloe et Man, quos (0734D)ego Lul et Pater noster liberos dimisimus, Romam destinantes et avunculo nostro commendavimus, pro mercede animae tuae, et si liberi arbitrii sint, et illorum voluntas sit, et in tua potestate sint, nobis transmittere per harum litterarum gerulos studeas; et si aliquis eis prohibere vellet iter pergendi sine justitia, deprecamur ut eos defendere digneris. Parva quoque munusculorum transmissio schedulam istam comitatur, quae sunt tria, id est, thuris, et piperis, et cinnamomi permodica xenia, sed omni mentis (0735A)affectione dest nata. Hujus muneris magnitudinem ut non consideres, sed spiritualis charitatis amorem attendas, poscimus. Illud etiam petimus, ut rusticitatem hujus epistolunculae emendes, et nobis aliqua verba tuae dulcedinis non renuas dirigere, quae inhianter audire gratulabundi satagimus. Vale vivens Domino aevo longiore, et vita feliciore, intercedens pro nobis.
EPISTOLA XXXVI. BONIFACIUS OMNIBUS CATHOLICIS. [A. D. 733.]
Universis reverendissimis coepiscopis, venerabilibus presbyteris candidatis gratia diaconibus, canonicis, clericis, vero gregi Christi praelatis abbatibus seu abbatissis humillimis, et pro Deo subditis monachis, consecratis, et Deo devotis virginibus, et (0735B)cunctis consecratis ancillis Christi, imo generaliter omnibus Catholicis Deum timentibus de stirpe et prosapia Anglorum procreatis, ejusdem generis vernaculus, universalis Ecclesiae legatus Germanicus, et servus sedis apostolicae, Bonifacius, qui et Winfridus, sine praerogativa meritorum nominatur archiepiscopus, humillimae communionis et sincerissimae in Christo charitatis salutem.
Fraternitatis vestrae clementiam intimis obsecramus precibus, ut nostrae parvitatis in orationibus vestris memores esse dignemini, ut liberemur a laqueo venantis Satanae, et ab importunis et malis hominibus, et sermo Domini currat et clarificetur, et ut precibus pietatis vestrae impetrare studeatis ut Deus et Dominus noster Jesus Christus, qui vult (0735C)omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem Dei venire, convertat ad catholicam fidem corda paganorum Saxonum, et resipiscant a diaboli laqueis, a quibus capti tenentur, et aggregentur filiis matris Ecclesiae. Miseremini illorum, quia et ipsi solent dicere: De uno sanguine et de uno osse sumus: recordantes quia appropinquat via universae terrae, et nemo in inferno confitebitur Domino, neque mors laudavit eum, et appropinquat via universae terrae, et scitote quod in hac prece, duorum pontificum Romanae ecclesiae astipulationem et consensum et benedictionem accepi. Agite nunc de hac obsecratione nostra, ut mercedis vestrae praemia in superna curia angelorum clarescant et crescant. Unitatem (0735D)et communionem dilectionis vestrae valentem ac proficientem in Christo creator omnipotens aeternaliter custodiat.
EPISTOLA XXXVII. BONIFACIUS CUTHBERTO ET ALIIS. [A. D. 735.]
Dilectissimo et reverendissimo Cuthberto abbati, et universis fratribus sanctae congregationis ejus, Bonifacius servus servorum Dei in Christo fraternae charitatis salutem.
Fraternitatis vestrae pietatem intimis obsecramus precibus, ut nos inter feras et ignaras gentes Germaniae laborantes, et grana evangelica plantantes, (0736A)vestris sacrosanctis orationibus adjuvemur, et precibus sanctitatis vestrae in nobis saevus Babylonicae ardor restinguatur flammae, et sparsa sulcis ad fructum multiplicata surgant summa, quia, juxta dictum Apostoli: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed Deus qui incrementum dat, ut detur nobis sermo in apertione oris, et sermo Domini currat et clarificetur. Interea rogamus ut aliqua [ W., reliqua] de opusculis sagacissimi investigatoris Scripturarum Bedan monachi, quem nuper in domo Dei apud vos, vice candelae ecclesiasticae, scientia Scripturarum fulsisse audivimus, conscripta nobis transmittere dignemini. Et, si vobis laboriosum non sit, ut donum [ P., cloccam] unum, nobis grande solatium peregrinationis nostrae, transmittatis. Ad indicium (0736B)quoque intimae charitatis, lectisternia caprina vobis (sicut hic vocant) direximus, quae petimus, licet digna non sint, ut pro memoria suscipiatis. Alma Trinitas, et una Divinitas fraternitatem vestram, et hic sanctis virtutibus proficientem ac valentem augeat et custodiat, et in futura beatitudine, inter splendida angelorum agmina, gaudentes remunerando glorificet.
EPISTOLA XXXVIII. BONIFACIUS EGBERTO. [A. D. 736.]
Charitatis lacertis amplectendo amico, imo spirituali germanitate copulando fratri, summi pontificatus infula praedito, Egberto archiepiscopo, Bonifacius exiguus episcopus, legatus Germanicus catholicae et apostolicae Ecclesiae, florentem in Christo (0736C)immarcescibilis charitatis salutem.
Dona ac libellos dulcissimae beatitudinis vestrae a vobis directa gratanti animo gaudentes suscepimus, suspensis ad aethera palmis supernum Regem obsecravimus ut vobis in superna angelorum curia florentia mercedis praemia restituat. Modo autem sanctitatis vestrae clementiam intimis postulamus precibus, ut pro nobis laborantibus et periclitantibus pietas vestra exorare dignetur, quia grandis nobis necessitas imminet justorum adjuvamina expetere. Quia scriptum est: Multum valet deprecatio justi assidua. Enarrare autem omnia mala quae nos extrinsecus et intrinsecus patimur, epistolaris brevitas prohibet. Modo enim inhianter desiderantes flagitamus (0736D)ut nobis ad gaudium nostri moeroris eo modo, quo et antea jam fecistis, aliquam particulam vel scintillam de candela Ecclesiae, quam illuxit Spiritus sanctus in regionibus provinciae vestrae, nobis destinare curetis, id est, ut de tractatibus quos spiritualis presbyter et investigator sanctarum Scripturarum Beda reserando composuit, partem qualemcunque transmittere dignemini. Maxime autem, si forte possit, quod nobis praedicantibus habile, et manuale, et utilissimum esse videtur, super lectionarium anniversarium, et proverbia Salomonis, quia commentarios super illa condidisse eum audivimus. (0737A)Interea maxima nos cogit necessitas vestri consilii judicium inquirere. Nam dum invenero presbyterum jam ante multa tempora lapsum in fornicationem, et post poenitentiam in officium gradus sui a Francis iterum restitutus est, et nunc habitans in latissimo pago fidelium, sed errantium populorum, sine aliis sacerdotibus solus ministrat baptismum, et solemnia missarum celebrans. Modo autem, si talem secundum justissimos canones abstulero, morientur sine sacro regenerationis fonte infantes, propter raritatem sacerdotum, si meliorem ad restaurandum prioris lapsum non habuero. Judicate ergo inter me et inter populum erroneum, utrum melius sit, vel saltem minus malum, ut talis ministerium sancti altaris impleat, an ut pagana moriatur multitudo populi, quia (0737B)castiorem ministrum acquirere nequiverit; vel si inter multitudinem sacerdotum invenero in eodem peccamine lapsum, et iterum post poenitentiam priori gradui restitutum, de quo omnis multitudo sacerdotum et populorum bonae opinionis confidentiam habuerunt, et si ille modo degradatus fuerit, secretum peccatum revelatum fuerit, et scandalizatur multitudo plebium, et per scandalum plurimae peribunt animae, et detestatio erit maxima sacerdotum, et diffidentia ministrorum Ecclesiae, ut omnes perfidos, nulli credentes, despectos habeant. Quam ob rem audacter praesumpsimus, patientes et consentientes illum in ministerio divino persistere, existimantes levius esse dubium unius hominis periculum et audaciam, quam ruinam et perditionem animarum (0737C)pene totius populi. De istis autem universis quid mihi sustinendum sit, necessitate cogente scandala vitandi, quidve refutandum, secundum consilium vestrum per scripta videre et audire omnino desidero. Praeterea celsitudini vestrae, vice osculi, duas (0738A)vini cupellas per hunc portitorem litterarum transmisimus, petentes ut charitatis inter nos precibus nostris inde laetum diem cum fratribus vestris faciatis. Obsecramus igitur ut de istis petitionibus nostris faciatis ut mercedis vestrae praemia in coelorum culmine clarescant.
EPISTOLA XXXIX. BONIFACIUS PECHTHELMO. [A. D. 736.]
Dilectissimo ac reverendissimo fratri, a me diligendo, Pechthelmo coepiscopo Bonifacius exiguus servus servorum Dei optabilem in Christo charitatis salutem.
Paternam sanctitatis vestrae clementiam intimis obnixe flagitamus precibus, quia nobis opus est periclitantibus, ut vestris Deo dignis orationibus adjuvemur; (0738B)quia Germanicum mare periculosum est navigantibus, vestris precibus et Deo gubernante ad aeternae tranquillitatis littus, sine macula vel damno animae, perveniamus; et dum caecis proprias tenebras ignorantibus, et aspicere nolentibus, lumen evangelicae veritatis offerre nitimur, tenebris propriorum peccaminum non involvamur, et non in vacuum curramus, aut cucurrissemus, sed, vestris intercessionibus fulti, ad aeternitatis lumen immaculati et illuminati tendamus. Praeterea parva munuscula pro indicio charitatis vobis direximus, id est, corporale pallium albis stigmatibus variatum, et villosam ad tergendos pedes Dei servorum, quae petimus, ut pro memoria accipere non dedignemini. De una quoque re vestrum consilium et responsum audire (0738C)desideramus. Affirmant sacerdotes per totam Franciam et Gallias, nec non et Romani, maximi criminis reum esse hominem qui in matrimonium acciperet illam viduam cujus ante filium in baptismo adoptivum suscipiebat. Quod peccati genus, si (0739A)verum est, hactenus ignorabam, et nec in antiquis canonibus, nec in decretis pontificum Patres, nec in calculo peccatorum apostolos usquam enumerasse cognovi. Qua de re si uspiam aliquid in ecclesiasticis scriptis disputatum invenissetis, nobis indicare curate, et quid vobis videatur nosse vellemus. Sospitatem vestram sanctis virtutibus proficere in Christo, et longo tempore valere te cupio in Christo.
EPISTOLA XL. BONIFACIUS NOTHELMO. [A. D. 736.]
Nobis dilectissimo summi pontificatus infula praedito Nothelmo archiepiscopo Bonifacius exiguus servus servorum Dei optabilem in Christo aeternae charitatis salutem
(0739B)Almitatis vestrae clementiam intimis obsecro precibus ut mei in vestris sacrosanctis orationibus memores esse dignemini, et navem mentis meae variis Germanicarum gentium tempestatum fluctibus quassatam precibus vestris in portu firmae petrae stabilire studeatis, et ut communione fraterna, non aliter quam ut mihi venerandae memoriae antecessor vester Berthwaldus archiepiscopus exeunti a patria concessit, vobis cum adunatus sim nexu spirituali et glutine charitatis conjunctus, similiter [ W. in marg., simul] cum fraternis comitibus peregrinationis meae, catholicae fidei unitate, et spiritualis amoris dulcedine, semper sociatus esse vobis merear. Similiter et diligenter obsecro ut illius epistolae qua continentur, ut dicunt, interrogationes Augustini pontificis ac (0739C)praedicatoris primi Anglorum, et responsiones sancti Gregorii papae, exemplar mihi dirigere curetis, in qua inter caetera capitula continetur quod in tertia generatione propinquitatis fidelibus liceat matrimonia copulare, et ut scrupulosa cautela diligenter investigare studeatis si illa conscriptio supra dicta Patris nostri sancti Gregorii esse comprobetur, an non. Quia in scrinio Romanae Ecclesiae, ut affirmant scriniarii, cum caeteris exemplaribus supra dicti pontificis quaesita non inveniebatur. Praeterea de uno peccato commisso vestrum consilium audire desidero, quod cuidam homini in matrimonio concedendo nesciens commisi, quod hoc modo contigit. (0740A)Homo quidam, sicut multi solent, alterius filium de sacri baptismatis fonte elevans adoptavit sibi in filium, cujus matrem postea viduatam duxit uxorem, quod Romani peccatum esse asserunt, et capitale peccatum, ita ut in talibus divortia facere praecipiant, et affirmant, regnantibus Christianis imperatoribus, illius matrimonii scelus capitali sententia multandum, vel peregrinatione perpetua delendum, ut si hoc in catholicorum Patrum decretis, vel canonibus, vel etiam in sacro elogio [ W. in marg., eloquio] pro tam magno peccato computatum esse inveneritis, indicare mihi curetis, ut et ego inteligendo cognoscam, cujus auctoritatis sit in illo judicio. Quia nullatenus intelligere possum quare in uno loco spiritualis propinquitas in conjunctione carnalis (0740B)copulae tam grande peccatum sit, quando omnes in sacro baptismate Christi et Ecclesiae filii et filiae, fratres et sorores, esse comprobemur. Similiter rogo, ut mihi studeatis indicare, in quoto anno ab Incarnatione Christi praedicatores primi missi a sancto Gregorio ad gentem Anglorum venissent. Vale.
EPISTOLA XLI. BONIFACIUS DUDDO. [A. D. 736.]
Dilecto filio Duddo abbati Bonifacius, qui et Winfridus, servorum Dei servus, optabilem in Christo charitatis salutem.
Memorem te esse, fili charissime, desidero sapientis cujusdam sententiae, qui dixit: Serva antiquum (0740C)amicum, ut antiquae amicitiae quam in pueritia jam olim coepimus et servavimus, in senectute non obliviscaris, sed recorderis patris tui jam nunc decrepiti et membris omnibus ad viam universae terrae vergentis. Et licet parum doctus praeceptor fuissem, tamen tibi omnium devotissimus, ut ipse testis es, esse studui. Illius devotionis memor, jam senis Germanici tempestatibus maris undique quassantibus fatigati miserere, hoc est, ut orationibus ad Deum fusis, me sublevare studeas et in sanctis Scripturis adjuvare, maxime in sanctorum Patrum spiritualibus tractatibus, quia spiritualis tractatus magister legentium sacrum eloquium esse dignoscitur. (0741A)Rogo ut mihi, in adjutorium divinae scientiae, partem tractatus super apostolum Paulum, qui mihi deest, mittere digneris. Habeo enim super duas Epistolas tractatus, id est, ad Romanos et ad Corinthios primam. Similiter quidquid in sacro scrutinio inveneris, et mihi utile esse arbitreris, et me latere vel scriptum non habere aestimes, insinuare, sicut fidelis filius, licet rustico patri, et rescripta beatitudinis tuae dirigere dignare; et, si tibi placuerit, ut semper ambo inter nos ita faciamus; et quidquid tibi filius meus Eoba presbyter gerulus litterarum mearum verbo indicaverit de matrimonio commatrum, quarum in baptismo filios suscepimus, in Scripturis quaere, unde judicetur capitale peccatum esse apud Romanos. Et si alicubi in Scripturis (0741B)ecclesiasticis de hoc peccato disputatum aliquid repereris, mihi manifestare non dubites. Valere dilectionem beatitudinis tuae, et prosperis successibus proficere in Christo optamus.
EPISTOLA XLII. BONIFACIUS, GEPPAN, ET ALIIS. [A. D. 738.]
Dilectissimis filiis Geppan, et Eoban, Tatwino, et Wigberto, et omnibus fratribus ac sororibus nostris, Bonifacius servus servorum Dei, in Christo purae charitatis salutem.
Notum sit charitati vestrae, et gratias agite Deo, (0742A)quia cum prosperitate venientes ad limina beati Petri principis apostolorum gratanter nos cum gaudio apostolicus pontifex suscepit, et de legatione nostra laeta responsa reddidit, et consilium et praeceptum dedit ut iterum ad vos revertamur, et in coepto labore persistamus. Nunc autem hic exspectantes sacerdotum consilium, vel synodi consultum, adhuc ignoramus quando hoc fieri faciat apostolicus pontifex; sed eo finito, Deo volente, et vita comite, ad vestram praesentiam festinabimus. Hoc autem scientes, nos cum fraterna charitate et fidei unitate exspectate, alter alterius onera portantes, et sic adimplebitis legem Christi et gaudium nostrum renovabitis. Valete in Christo, et orate pro nobis.
EPISTOLA XLIII. GREGORIUS UNIVERSIS EPISCOPIS. [A. D. 739.) (0742B)
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectissimis nobis omnibus episcopis, venerabilibus presbyteris, religiosis abbatibus omnium provinciarum.
Domino cooperante et sermonem confirmante . . . . . sanctissimus vir, etc. (Vide supra, ep. 2 Gregorii papae III.)
EPISTOLA XLIV. GREGORIUS UNIVERSIS OPTIMATIBUS GERMANIAE. [A. D. 739.]
Gregorius papa universis optimatibus et populo provinciarum Germaniae Thuringis et Hessis, Bortharis, (0743A)Nistresis, Wedrevis et Lognais, Suduosis et Grabfeldis, vel omnibus in orientali plaga constitutis.
Quoniam decessor noster sanctae recordationis Gregorius praesul, etc. (Vide sup. ep. 3 Gregorii papae III.)
EPISTOLA XLV. GREGORIUS EPISCOPIS BAGOARIAE ET ALEMANNIAE. [A. D. 739.] Dilectissimis nobis episcopis in provincia Bagoariae et Alemanniae constitutis Wigoni, Luidoni, Rudolto et Vivilo.
Catholica et sanctorum patrum auctoritas jubet, etc. (Vide sup. ep. 4 Gregorii papae III.)
EPISTOLA XLVI. GREGORIUS BONIFACIO. [A. D. 739.]
(0743B)Reverendissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
Doctoris gentium egregii et beati Pauli apostoli vox est, etc. (Vide sup. ep. 7 Gregorii papae III.)
EPISTOLA XLVII. BONIFACIUS REGENBERTHO. [A. D. 742.]
Clarissimo filio Regenbertho praefecto, Bonifacius servus servorum Dei, in Domino aeternam salutem.
Dignitatis tuae clementiam obsecramus precibus, ut hunc missum litterarum mearum Romam pergentem propter responsa ecclesiastica, et orationum causa, per vestros fines conservatum transire permittatis, et eum adjuvare in propriis necessitatibus dignemini, sicut prioribus missis nostris fecistis, ut (0743C)mihi revertentes referebant. Agite ergo de hac petitione, ut merces vestra coram Deo crescat et multiplicetur. Valete in Christo.
EPISTOLA XLVIII. ZACHARIAS EPISCOPIS ET ALIIS PER GALLIAS. [A. D. 742.] Zacharias papa universis episcopis, presbyteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus, omnibusque Deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis.
(0744A)Referente nobis reverendissimo atque sanctissimo fratre nostro, etc. (Vide inf. ep. 4 Zachariae papae.)
EPISTOLA XLIX. BONIFACIUS ZACHARIAE. [A. D. 742.]
Domino charissimo summi pontificatus infula praedito viro apostolico Zachariae, Bonifacius servus servorum Dei.
Confitemur, Domine Pater, quia postquam per nuntios referentes audivimus quod venerandae memoriae apostolatus vestri praecessor Gregorius, pontifex apostolicae sedis, ergastulo corporeo absolutus, ad Dominum migravit, quod majorem laetitiam et majus gaudium nobis non audivimus, et suspensis ad aethera palmis, Deo gratias egimus, quam quod clementem (0744B)paternitatem vestram altissimus Arbiter canonica jura regere et apostolicae sedis gubernacula gubernare concessit. Ergo, non aliter quam ut ante vestigia vestra geniculantes, intimis subnixe flagitamus precibus ut sicut praecessorum vestrorum, pro auctoritate sancti Petri, servi devoti et subditi discipuli fuimus, sic et vestrae pietatis servi obedientes subditi sub jure canonico fieri mereamur, optantes catholicam fidem et unitatem Romanae Ecclesiae servare, et quantoscunque audientes vel discipulos in ista legatione mihi Deus donaverit, ad obedientiam apostolicae sedis invitare et inclinare non cesso.
Necesse quoque habemus indicare paternitati vetrae quia, per Dei gratiam, Germaniae populis aliquantulum percursis vel correctis, tres ordinavimus (0744C)episcopos, et provinciam in tres parochias discrevimus, et illa tria oppida sive urbes, in quibus constituti et ordinati sunt, scriptis auctoritatis vestrae confirmari et stabiliri precantes desideramus. Unam esse sedem episcopatus decrevimus in castello quod dicitur Wirzaburg; et alteram in oppido quod nominatur Buraburg; tertiam in loco, qui dicitur Erphesfurt, qui fuit jam olim urbs paganorum rusticorum: haec tria loca propria charta et auctoritate Apostolatus vestri roborari, (0745A)et confirmari diligenter postulamus, ut si Dominus voluerit, per auctoritatem et praeceptum sancti Petri, jussionibus apostolicis, fundatae et stabilitae sint tres in Germania episcopales sedes, et ut praesentes vel futurae generationes non praesumant vel parochias corrumpere, vel violare praeceptum apostolicae sedis.
Notum similiter sit paternitati vestrae quod Carolomannus, dux Francorum, me accersitum ad se rogavit, ut in parte regni Francorum quae in sua est potestate, synodum facerem congregari, et promisit se de ecclesiastica religione, quae jam longo tempore, id est non minus quam per sexaginta vel septuaginta annos, calcata et dissipata fuit, aliquid corrigere et emendare velle. Quapropter si hoc, Deo inspirante, (0745B)veraciter implere voluerit consilium, et praeceptum vestrae auctoritatis, id est, apostolicae sedis, habere et sapere. Franci enim, ut seniores dicunt, plus quam per tempus octoginta annorum synodum non fecerunt, nec archiepiscopum habuerunt, nec ecclesiae canonica jura alicui fundabant, vel renovabant. Modo autem maxima ex parte per civitates episcopales sedes traditae sunt laicis cupidis ad possidendum, vel adulteratis clericis, scortatoribus, et publicanis saeculariter ad perfruendum. Nam si per verbum vestrum hoc negotium, duce rogante supradicto, amovere et corrigere debeo, praeceptum et judicium apostolicae sedis cum canonibus ecclesiasticis praesto habere cupio. Si invenero inter illos diaconos, quos nominant, qui a pueritia sua semper in stupris, (0745C)semper in adulteriis, et in omnibus semper spurcitiis vitam ducentes, sub tali testimonio venerunt ad diaconatum, et modo in diaconatu concubinas quatuor vel quinque vel plures noctu in lecto habentes, Evangelium tamen legere, et diaconos se nominare nec crubescunt, nec metuunt; et sic in talibus incestis ad ordinem presbyteratus venientes, in iisdem peccatis perdurantes, et peccata peccatis adjicientes, presbyteratus officio fungentes, dicunt se pro populo posse intercedere, et sacras oblationes offerre; novissime, quod pejus est, sub talibus testimoniis per gradus singulos ascendentes, ordinantur, et nominantur episcopi; si, inquam, tales invenero inter illos, rogo ut habeam praeceptum, et conscriptum auctoritatis vestrae, qui de talibus definiatis, et per responsum (0745D)apostolicum convincantur et arguantur peccatores. Et inveniuntur quidam inter eos episcopi, qui, licet dicant se fornicarios vel adulteros non esse, sed sunt ebriosi, et injuriosi, vel venatores, et qui pugnant in exercitu armati, et effundunt propria manu sanguinem hominum, sive paganorum, sive Christianorum. Et quia servus, et legatus apostolicae sedis (0746A)esse dignoscor, unum sit verbum et meum hinc, et vestrum ibi, si contingat, ad judicium auctoritatis vestrae ut pariter missos dirigamus.
Praeterea de una re et consilium quaerere et licentiam petere necesse habeo; eo quod venerandae memoriae praedecessor vester, sicut audistis, in praesentia vestra mihi praecepit ut presbyterum post obitum meum, Deo volente, in ecclesiastico ministerio haeredem et successorem constituere deberem. Et hoc mihi, si Dei voluntas est, placet. Sed modo dubito et nescio si fieri possit, quia postea frater illius avunculum ducis Francorum occidit, et adhuc ignoramus qualiter ista discordia pacificari et finiri valeat. Et obsecro ut auctoritatis vestrae licentia sit, ut cum consilio servorum Dei de ista electione faciam (0746B)quod nobis in commune, pro Deo, et pro Ecclesiae utilitate, vel fructu spirituali, et defensione religionis, optimum esse videatur, ut consensum vestrum habeam de hoc facere quod optimum esse mihi inspirare dignetur Deus, quia hoc non videtur posse fieri, si contrarius princeps fuerit.
Praeterea quaerere et interrogare paternitatis vestrae consilium debeo de quadam confusione et scandalo praedicationis, quae nuper ad nos veniens mentem nostram conturbavit, et sacerdotibus ecclesiarum verecundiam incutiebat, quia laicus quidam magnae personae, ad nos veniens, dicebat sibi ab apostolicae sedis pontifice sanctae memoriae Gregorio datam fuisse licentiam ut in matrimonium acciperet viduam (0746C)avunculi sui, quae et ipsa fuit uxor consobrini sui, et ipsa, illo vivente, discessit ab eo, et isti viro, qui nunc, eam accipere desiderans, affirmat sibi licentiam datam, in tertia generatione propinqua illius esse dignoscitur; et votum vovit Deo castitatis, et velata fuit; et iterum, abjecto velamine, maritata. Tale enim matrimonium supradictus homo sibi ab apostolico affirmat esse permissum. Quod non aestimamus esse verum, quia synodus et Ecclesia, in qua natus et nutritus fui, id est, in transmarina Saxonia, Londunensis synodus, quae imprimis a discipulis sancti Gregorii, id est, Augustino, Laurentio, Justo, Mellito archiepiscopis constituta et ordinata fuit, talem copulam et matrimonium maximum scelus et incestum et horribile flagitium et damnabile piaculum (0746D)fieri ex auctoritate sacrae Scripturae judicabant. Quapropter paternitas vestra hujus rei veritatem indicare non dedignetur, ut Ecclesiae sacerdotibus vel populo Christiano inde scandala et schismata, vel novi errores, non oriantur, et concrescant, quia carnales homines, idiotae Alemanni, vel Bagoarii, vel Franci, si juxta Romanam urbem aliquid facere viderint ex his peccatis quae nos prohibemus, (0747A)licitum et concessum a sacerdotibus esse putant, et nobis improperium deputant, sibi scandalum vitae accipiunt. Sicut affirmant se vidisse annis singulis in Romana urbe, et juxta ecclesiam in die vel nocte, quando Kal. Januarii intrant, paganorum consuetudine choros ducere per plateas, et acclamationes ritu gentilium, et cantationes sacrilegas celebrare, et mensas illa die vel nocte dapibus onerare, et nullum de domo sua vel ignem, vel ferramentum, vel aliquid commodi vicino suo praestare velle. Dicunt quoque se vidisse ibi mulieres pagano ritu phylacteria, et ligaturas et in brachiis et cruribus ligatas habere, et publice ad vendendum venales ad comparandum aliis offerre. Quae omnia, eo quod ibi a carnalibus et insipientibus videntur, nobis hic et improperium (0747B)et impedimentum praedicationis et doctrinae perficiunt. De talibus ait Apostolus increpans: Dies observatis et tempora; timeo, ne sine causa laboraverim in vobis. Et sanctus Augustinus dixit: Nam qui praedictis malis, id est, caragis, et divinis, et aruspicibus, vel phylacteriis, et aliis quibuslibet auguriis crediderit, etsi jejunet, etsi oret, etsi jugiter ad ecclesiam currat, etsi largas eleemosynas faciat, etsi corpusculum suum in omni afflictione cruciaverit, nihil ei proderit, quandiu sacrilegia illa non reliquerit. Nam si istas paganias ibi paternitas vestra in Romana urbe prohibuerit, et sibi mercedem, et nobis maximum profectum in doctrina ecclesiastica acquiret.
Episcopi quoque et presbyteri gentis Francorum, qui fuerunt adulteri, vel fornicatores acerrimi, (0747C)quos in gradu episcopatus vel presbyterii fornicationum (0748A)filii nati arguunt, revenientes ab apostolica sede, dicunt sibi romanum pontificem licentiam dedisse ministerium episcopale in Ecclesia ministrare. Quos contra contendimus, quia apostolicam sedem contra decreta canonum nequaquam audivimus judicasse.
Haec omnia, Domine charissime, propterea nota vobis facimus, ut vestrae auctoritatis responsum talibus dare possimus, ut per cautelam vestrae doctrinae oves Ecclesiae non seducantur, sed lupi rapaces convicti et superati pereant. Interea munuscula parva vobis direximus, non quia digna sint paternitatis vestrae, sed pro indicio charitatis, et obedientiae, devotionis, id est, villosam unam, et argenti et auri tantillum. Dextera Domini protegente, incolumem (0748B)valere, et in Christo proficere beatitudinem vestram in longitudine dierum optamus.
Te Deus altithronus sancta conservet in aede,
Sedis apostolicae rectorem tempora longa.
Melliflua gratum populis doctrina per orbem
Perficiatque Deo dignum praegratia Christi.
Splendida percipiat florens sua gaudia mater,
Atque domus Domini laetetur prole secunda.
EPISTOLA L. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 742.]
Reverendissimo et sanctissimo fratri, Bonifacio episcopo, Zacharias servus servorum Dei.
Susceptis sanctissimae fraternitatis tuae litteris per Denehardum religiosum presbyterum tuum, etc., (0748C)(Vide inf. ep. 1 Zachariae papae:)
EPISTOLA LI. ZACHARIAS WITTAE. [A. D. 742.] (0749A)
Dilectissimo nobis Wittae sanctae ecclesiae Barbaranae Zacharias papa.
Domino cooperante et sermonem confirmante, ad dilatandam Christianitatis legem, etc. (Vide inf. ep. 3 Zachariae papae).
EPISTOLA LII. BONIFACIUS EGBERTO [A. D. 742].
Dilectissimo ac reverendissimo Fratri Egberto archiepiscopo Bonifacius, servus servorum Dei, legatus germanicus sedis apostolicae, sinceram in Christo spiritualis germanitatis salutem.
Charitatis tuae muneribus et libris susceptis, erigens ad supera palmas, magnas omnipotenti Deo gratias (0749B)egi, qui mihi longe peregrinanti talem invenire concessit amicum qui mihi et in rebus terrenis adjutorium, et in spiritualibus, oratione et unitate communionis, divinum solatium transmisit. Nunc autem intimis praecordiorum precibus almitatis tuae clementiam obsecro, ut vestrae fraternitatis synodo una cum servis Dei mecum laborantibus adunatus esse merear, et sis mihi consiliarius, et adjutor in inquirendis et investigandis regulis ecclesiasticis judiciorum Dei, et ut me non ludivaga sermonum voce, sed serie, rogantem ac dicentem esse scias, et me non arrogantem vel superbum aut proprio judicio plus justo placentem aestimes. Nam catholica et apostolica Romana Ecclesia, quando indignum ac vilem praedicatorem ad praedicandum Germaniae erroneis vel paganis (0749C)gentibus direxit, praecepit mihi ut, ex auctoritate Romani pontificis, si alicubi viderem, inter Christianos pergens, populos erroneos vel ecclesiasticas regulas mala consuetudine depravatas, vel homines per invium a catholica fide abductos, ad viam salutis invitare et revocare totis viribus niterer. Hoc praeceptum servare cupiens, admonitoriam vel precatoriam epistolam Ethelbaldo regi Mercionum, cum consilio et consensu episcoporum qui una nobiscum sunt, transmisi, quam praesentare fraternitatis tuae obtutibus jussi, ut si quae in ea prave posita sint, emendes, et quae justa sunt sale sapientiae tuae condias, (0750A)et auctoritate confirmes; et si radicem aliquam flagitiorum de quibus in illa epistola contra regem Mercionum disputatum, in gente tua germinare velle videas, sicut providus et sapiens colonus, cum falce dominicae auctoritatis in tempus praecidas et radicitus evellas, ne dum floruerit, fiat ex vinea Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha, et sit fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Inauditum enim malum est praeteritis saeculis, et, ut servi Dei gnari Scripturarum dicunt, in triplo vel in quadruplo Sodomitanam luxuriam vincens, ut gens Christiana, contra morem universae terrae, imo contra praeceptum Dei, despiciat legitima matrimonia, et adhaereat incestis, luxuriosis adulteriis, et nefanda stupra consecratarum et velatarum (0750B)feminarum sequatur. Praeterea, ut mihi de opusculis Bedan lectoris aliquos tractatus conscribere et dirigere digneris, quem nuper, ut audivimus, divina gratia spirituale intellectu ditavit, et in vestra provincia fulgere concessit, et ut candela quam vobis Dominus largitus est, nos quoque fruamur. Interea, ad indicium charitatis, fraternitati tuae direxi exemplaria epistolarum sancti Gregorii (quas de scrinio Romanae ecclesiae excepi, quae non rebar ad Britanniam venisse. Et plura iterum, si mandaveris, remittam, quia multas inde excepi) et corporale pallium, et villosam unam ad tergendos pedes, cum laveris, servorum Dei. Valere beatitudinem tuam et sacris virtutibus proficere in Christo optamus.
EPISTOLA LIII BONIFACIUS ETHELBALDO. [A. D. 742.] (0750C)
Domino reverendissimo et dilectissimo Ethelbaldo regi Mercionum Bonifacius servus servorum Dei intimae charitatis salutem.
Obsecramus celsitudinis tuae clementiam ut istum missum meum, nomine Ceolam, praesentatorem harum litterarum, in necessitate nostra, et itineris sui, et in quocunque illi necessitas contigerit, solatium praebere, et adjuvare dignemini, et mercedem pro eo et a Deo [P. pro Deo] habeas de missis nostris, qui praeterito anno ad vos venerunt, quia eis in omnibus adjutorium, ut referebant, praestitistis. Interea, pro (0751A)signo veri amoris et devotae amicitiae, direximus tibi accipitrem unum, et duos falcones, duo scuta, et duas lanceas. Quae, rogamus, licet digna non sint munuscula, tamen pro charitate benedictionis suscipere digneris. Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, et mandata ejus observa. Petimus quoque ut si per alterum nuntium verba nostra ad praesentiam tuam scripta pervenerint, auditum tuum accommodare digneris, et sollicite audire cures. Vale in Christo.
EPISTOLA LIV. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 743.] Reverendissimo et sanctissimo Fratri Bonifacio Zacharias.
Legimus in libro Actuum apostolorum, etc. (Vide inf. ep. 5 Zachariae papae.)
EPISTOLA LV. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 743.] (0751B)
Reverendissimo fratri Bonifacio Zacharias servus servorum Dei.
Suscipientes sanctae fraternitatis tuae litteras per praesentium gerulum etc. (Vide inf. ep. 6. Zachariae papae.)
EPISTOLA LVI. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 744] Reverendissimo et sanctissimo fratri, Bonifacio coepiscopo, Zacharias servus servorum Dei.
Virgilius et Sedonius, religiosi viri, etc. (Vide inf. ep. 7 Zachariae papae.)
EPISTOLA LVII. BONIFACIUS ZACHARIAE. [A. D. 744.] (0751C)
Excellentissimo Patri, atque apostolico pontifici, et ex auctoritate sancti Petri principis apostolorum magisterio freto, Zachariae papae, Bonifacius exiguus, servus servorum Dei, optabilem in Christo charitatis salutem.
Postquam me ante annos prope triginta sub familiaritate et servitio apostolicae sedis, annuente et jubente venerandae memoriae antistite apostolico Gregorio, anteriore voto constrinxi, quidquid mihi laetitiae vel tristitiae acciderat, apostolico pontifici solebam indicare, ut in laetis simul laudaremus Deum, et in tristibus ejus consilio roborarer; et sicut tunc, et nunc mihi liceat, pietati vestrae supplico, sicut scriptum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit (0751D)tibi; seniores tuos, et dicent tibi; notum enim sit paternitati vestrae quia postquam indigno mihi mandastis in provincia Francorum, sicut et ipsi rogaverunt, sacerdotali concilio et synodali conventui praeesse, multas injurias et persecutiones passus sum, maxime a falsis sacerdotibus, ab adulteratis diaconibus, et fornicariis clericis. Maximus tamen mihi labor fuit contra duos haereticos pessimos et publicos, et blasphemos contra Deum, et contra catholicam (0752A)fidem. Unus eorum, qui dicitur Aldebertus, natione generis Gallus est; alter, qui dicitur Clemens, genere Scotus est: specie erroris diversi, sed pondere peccatorum pares. Contra istos obsecro apostolicam auctoritatem vestram, quod meam mediocritatem defendere et adjuvare, et per scripta vestra populum Francorum et Gallorum corrigere studeatis, ut haereticorum fabulas, et vana prodigia, et signa praecursoris Antichristi non sectentur; sed ad canonica jura, et ad viam verae doctrinae convertantur. Et ut per verbum vestrum isti duo haeretici mittantur in carcerem, si vobis justum esse videatur, cum vitam et doctrinam illorum vobis intimavero; et nemo cum eis loquatur, vel communionem habeat, ne forte fermento doctrinae illorum fermentatus aliquis pereat; (0752B)sed segregati vivant, et, juxta dictum apostoli hujusmodi: Traditi Satanae in interitum carnis sint, ut spiritus salvus sit in die Domini; et juxta evangelicum praeceptum, Dum Ecclesiam non audierint, sint nobis sicut ethnici et publicani, donec discant non blasphemare, nec scindere tunicam Christi; propter istos enim persecutiones et inimicitias, et maledictiones multorum populorum patior, et Ecclesia Christi impedimentum fidei et doctrinae sanctae sustinet. Dicunt enim de Aldeberto, quod eis sanctissimum apostolum abstulerim, patronum et oratorem, et virtutum factorem et signorum ostensorem abstraxerim. Sed pietas vestra audiens vitam ejus judicet ex fructu operum utrum vestimentis ovium indutus, intus autem lupus rapax sit, an non? In primaeva enim aetate (0752C)hypocrita fuit, dicens quod sibi angelus Domini in specie hominis de extremis finibus mundi mirae et tamen incertae sanctitatis reliquias attulerit, et exinde posset omnia quaecunque a Deo posceret impetrare; et tunc demum per illam simulationem, sicut apostolus Paulus praedixit, domos multorum penetravit, et captivas post se mulierculas duxit oneratas peccatis, quae ducebantur variis desideriis; et multitudinem rusticorum seduxit, dicentium quod ipse esset vir apostolicae sanctitatis et signa atque prodigia faceret. Deinde conduxit episcopos indoctos, qui se contra praecepta canonum absolute ordinaverunt; tum demum in tantam superbiam elatus est, ut se aequipararet apostolis Christi. Et dedignabatur in alicujus honore apostolorum vel martyrum ecclesiam (0752D)consecrare, improperans hominibus etiam cur tantopere studerent sanctorum apostolorum limina visitare. Postea, quod absurdum est, in proprii nominis honore dedicavit oratoria; vel, ut verius dicam, sordidavit. Fecit quoque cruciculas et oratoriola in campis, et ad fontes, vel ubicunque sibi visum fuit, et jussit ibi publicas orationes celebrari, donec multitudines populorum, spretis caeteris episcopis, et dimissis antiquis ecclesiis, in talibus locis conventus (0753A)celebrarent dicentes: Merita sancti Aldeberti adjuvabunt nos. Ungulas quoque et capillos suos dedit ad honorificandum, et portandum cum reliquiis sancti Petri principis apostolorum. Tum demum quod maximum scelus et blasphemia contra Deum esse videbatur fecit, venienti enim populo et prostrato ante pedes ejus, et cupienti confiteri peccata sua, dixit: Scio omnia peccata vestra, quia mihi cognita sunt omnia occulta. Non est opus confiteri, sed dimissa sunt peccata vestra praeterita; securi et absoluti redite ad domos vestras cum pace. Et omnia quaecunque sanctum Evangelium hypocritas fecisse testatur, suo habitu, et incessu, et moribus imitatus est.
Alter autem haereticus, qui dicitur Clemens, contra catholicam contendit Ecclesiam, et canones Ecclesiarum (0753B)Christi abnegat et refutat, tractatus et sermones sanctorum patrum, Hieronymi, Augustini, Gregorii, recusat. Synodalia jura spernens, proprio sensu affirmat se post duos filios sibi in adulterio natos sub nomine episcopi esse posse Christianae legis episcopum. Judaismum inducens judicat justum esse Christiano ut, si voluerit, viduam fratris defuncti accipiat uxorem. Contra fidem quoque sanctorum Patrum contendit, dicens quod Christus Filius Dei, descendens ad inferos, omnes quos inferni carcer detinuit inde liberavit, credulos et incredulos, laudatores Dei simul et cultores idolorum, et multa alia horribilia de praedestinatione Dei contraria fidei catholicae affirmat. Quapropter de hoc quoque haeretico precor ut per litteras vestras mandare (0753C)curetis duci Carolomanno ut mittatur in custodiam, quatenus semina Satanae latius non seminet, et ne forte una ovis morbida totum gregem contaminet. Valere sanctitatem vestram et prosperis profectibus gaudere in longitudine dierum optamus.
EPISTOLA LVIII. GEMMULUS BONIFACIO. [A. D. 744.]
Domino sanctissimo, apostolorumque meritis decorato Bonifacio archiepiscopo, Gemmulus indignus diaconus sanctae sedis apostolicae.
Summis et Deo amabilibus apicibus acceptis, cum magno et omni quo condecet honore et veneratione relegi. Et quia post tot tempora merui ex vestris syllabis visitari, omnipotenti Deo nostro gratias egi, qui me indignum famulum suum etiam (0753D)vestra laetificavit incolumitate. Igitur omnia quae nobis per nunc directas litteras praecepistis, ut Dominus vires donare dignatus est, sed et ea quae domino apostolico suggessistis, per nos sunt suscepta et annuntiata, atque relecta; et vos ea pertractantes (0754A)omnia scripta quae vobis ab eo directa sunt, a nobis esse dictata juxta vestram voluntatem cognoscite. Sed et quod vos non sperabitis fieri suggesimus, et facta est synodus sacerdotum, praesidente domino apostolico, et relecta est sacrilega illius Aldeberti nefandissimi vita, et omnia opuscula illius coram synodo, pariter et epistola sanctissimae paternitatis vestrae, ubi de illo et de Clementis dementia suggessistis; et sic gestis peractis, sententia anathematis in eos promulgata est, vel in omnes qui eorum nefandam secuti sunt sectam, cujus instar vobis a domino apostolico directum est. Et haec coram praesentia praesentis Patris nostri, Deneardi, venerabilis presbyteri, acta sunt, et ipse vobis ore proprio poterit enarrare quod omnia ista per nos (0754B)acta sunt. Nam pro certo cognoscite, sanctissime Pater, quia in omnibus paratum me offero, vestris obtemperaturum praeceptis. Scio enim quia, vestris orationibus adjutus, erutus sum a tentationibus inimici, et misertus Dominus suo famulo medelam tribuit, et diversis infirmitatibus circumdatus, quanquam indignus, illud apostoli sequor consolationis donum, quo ait: Dum infirmor, tunc potens sum. Et libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me per vestras sanctas preces virtus Christi; venerandas namque sorores nostras, et Dei ancillas, quae apud limina sanctorum principum apostolorum properaverunt, quas etiam nobis vestra sancta paternitas commendare jussit, in quantum Dominus vires donare dignatus fuerit, curam earum habemus (0754C)propter vestram sanctam praeceptionem. Benedictionem etenim quam nobis direxistis, suscepimus; id est, poculum argenteum, et sindonem unam, quam in duplici suscepimus benedictione, eo quod a tanto Patre meruimus visitari. Et licet retribuere non valeamus, tamen ad vicem charitatis, cum magna reverentia, direximus cinnamomum uncias quatuor, piper libras II, cozumbrem libram unam. Quae peto ut absque injuria suscipere jubeatis, et ut pro nobis orare dignemini, omnino deposco. Incolumen sanctissimam paternitatem vestram divina conservet Majestas orantem pro nobis, domine et meritis apostolorum decorate Pater.
EPISTOLA LIX. GEMMULUS BONIFACIO. [A. D. 744.]
(0754D)Domino sanctissimo, et nimium desiderantissimo, atque cum omni affectu charitatis recolendo Patri, Bonifacio archiepiscopo provinciae Germaniae, Gemmulus indignus diaconus sanctae sedis apostolicae.
(0755A)Venerabilibus sanctissimae paternitatis vestrae syllabis susceptis, per praesentem gerulum Deneardum venerabilem virum missis, cum omni, ut decuit, veneratione atque charitatis affectu suscepisse insinuo; simul et benedictionem quam mihi misistis, quae apud parvitatem meam super aurum et argentum accepta est, eo quod mei memorem esse in sanctis suis orationibus almitatis vestrae coronam cognovi, quem concedere mihi divina patiatur Majestas incolumem, quandiu me superna voluerit clementia superesse, ut, vestris sacris interventionibus juvatus, exercitior inveniar, Deo propitio, adversus antiqui hostis insidias repugnare. Interea, insinuastis mihi quod vobis de illis epistolis sancti Gregorii mitteremus. Sed nunc minime potuimus (0755B)sanctis paternitatis vestrae praeceptis parere, eo quod nimis attritum atque in podagrico humore et dolore fatigatum memoratus vester presbyter per tempus cognovit, ita ut in eo me dolore afflictum relinqueret, quod et ore proprio vobis intimabit. Sed si vita comes fuerit, et vestra mihi oratio non defuerit, quae jussistis dum saluti fuero plenius restitutus, sanctissimae paternitatis vestrae obtemperabo jussionibus, ut dum alia vice huc vestrum missum direxeritis, quae praecepistis impleta esse reperiantur, ut absque tarditate quae desideratis expleantur. Transmisimus enim per praedictum vestrum presbyterum aliquantum cozumbri, quod incensum Domino offeratis, temporibus matutinis et vespertinis, sive dum missarum celebratis solemnia, (0755C)miri odoris atque fragrantiae; sed peto ut absque injuria suscipiatis, quod pura charitate dirigitur, salutans vestram sanctissimam paternitatem in Domino, et ut pro nobis orare jubeatis deposco. Sed et omnem Ecclesiam, quae vobiscum est, per vos saluto, et ut ipsi pro me exorent. Multum enim valet deprecatio justi assidua. Nam et ego, licet peccator existam, tamen vestri memoriam ante sacras confessiones apostolorum faciens, orationi incumbo. His praemissis, optamus sanctitatem paternitatis vestrae in Domino bene valere, atque in opere quo assumptus es multo amplius fructum boni operis pullulare concedat, et ad incrementum perducere patiatur divina Majestas, Trinitas indivisa sanctitatem vestram conservet orantem pro nobis.
EPISTOLA LX. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 745.] (0755D)
Reverendissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo, Zacharias servus servorum Dei.
(0756A)Cum nobis sanctissimae fraternitatis tuae syllabae delatae fuissent, etc. (Vide, inf., ep. 10 Zachariae papae.)
EPISTOLA LXI. BONIFACIUS HEREFRIDO. [A. D. 745.]
Dilectissimo ac reverendissimo fratri Herefrido presbytero Bonifacius servus servorum Dei aeternam in Christo charitatis salutem.
Almitatis tuae clementiam intimis obsecro precibus, ut in tuis sacrosanctis orationibus mei memor esse digneris, et jam sic narrantibus et a te venientibus jam fecisse fraternitatem tuam et facturam esse non dubito, ut sancti Jacobi apostoli sententia in nobis impleatur, qua dixit: Orate pro invicem, ut salvemini. Multum enim valet deprecatio justi assidua. (0756B)Praeterea nos octo episcopi, qui ad unam synodum convenimus, quorum nomina subter annotavimus, in commune te, frater charissime, deprecamur, ut verba admonitionis nostrae Ethelbaldo regi Mercionum interpretando et recitando annunties, et eo modo et ordine quo ad te scripta transmittimus sollicite enumerando et praedicando illi indicaveris. Audivimus enim quia pro timore Dei personam hominis non timeas, et quod supra dictus rex aliquantulum quibusdam temporibus audire dignetur tua monita. Et notum sit charitati tuae quia haec verba admonitionis nostrae ad illum regem propter nihil aliud direximus, nisi propter puram charitatis amicitiam, et quod de eadem gente Anglorum nati et nutriti hic per praeceptum apostolicae sedis peregrinamur, (0756C)bonis et laudibus gentis nostrae laetamur et gaudemus, peccatis autem ejus et vituperationibus ejus tribulamur et contristamur. Opprobrium namque generis nostri patimur sive a Christianis, sive paganis dicentibus quod gens Anglorum, spreto more caeterarum gentium, et despecto praecepto apostolico, imo Dei constitutione, legitimas uxores dedignetur habere, et hinnientium equorum consuetudine, vel rudentum asinorum more, luxuriando et adulterando, omnia turpiter foedet et confundat. Igitur si hoc scelus maximum verum sit, frater charissime, rogemus omnes communiter supra dictum regem, ut semetipsum cum populo corrigat, ne tota gens cum principe, hic et in futuro, pereat, sed ut, vitam propriam emendando et corrigendo, (0756D)exemplis suis universam gentem propriam ad viam salutis dirigat, et unde peccatum antea contraxit, inde mercedem mereatur aeternam. Praeterea partem thymiamatis, et sabanum pro benedictione et signo (0757A)purae charitatis tibi direximus. Sanctis operibus florentem et probatis moribus proficientem fraternam dilectionem tuam atque bene valentem sancta Trinitas aeternaliter custodiat.
EPISTOLA LXII. BONIFACIUS ETHELBALDO [A. D. 745.]
Domino charissimo et in Christi amore caeteris regibus praeferendo, inclyta Anglorum imperii sceptra gubernanti, Ethelbaldo regi Bonifacius archiepiscopus, legatus Germanicus Romanae Ecclesiae, et Wera, et Burgardus, et Warbertus, et Abel, et Willibaldus coepiscopi, perennem in Christo charitatis salutem.
Confitemur coram Deo et sanctis angelis quia quandocunque prosperitatem vestram et fidem in (0757B)Domino et opera bona, coram Deo et hominibus, per nuntios fideles audivimus, quod inter gaudentes, et pro vobis orantes, laeti gratias agimus Deo, postulantes et obsecrantes Salvatorem mundi, ut vos sospites et in fide stabiles, et in operibus coram Deo rectos, in principatu Christiani populi, longo tempore custodiat. Quando autem aliqua dilectionis vestrae injuria de statu regni vestri vel eventu bellorum facta, aut, quod majus est, de salute animae periculosum damnum perpetratum, per auditum ad nos usque pervenerit, moeror et tristitia nos cruciat, quia gaudio vestro in Dei voluntate congaudemus, et adversitate contristamur. Audivimus enim quod eleemosynarum plurima facias, et in hoc congratulamur, quia qui eleemosynas minimis fratribus (0757C)indigentibus tribuunt, juxta veritatem evangelicam, in die judicii clementem sententiam a Domino audituri sunt, dicente: Quandiu fecistis uni ex minimis meis fratribus, mihi fecistis. Venite, benedicti. Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Audivimus quoque quod furta et iniquitates, perjuria et rapinas, fortiter prohibeas, et defensor viduarum et pauperum esse dignoscaris, et pacem stabilitam in regno tuo habeas. Et in hoc quoque laudantes Deum gavisi sumus, quia ipsa veritas et pax nostra, quae est Christus, dicebat: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Sed interim una malae aestimationis fama de vita pietatis vestrae ad auditum nostrum pervenit, qua (0758A)audita, contristati sumus, et illam optamus non fuisse veram. Multis enim narrantibus, compertum est nobis quod nunquam legitimam in matrimonium uxorem duxisses, quod a Domino Deo ab ipso mundi primordio constitutum est, et per apostolum Domini Paulum praeceptum et intimatum, illo docente, propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque virum suum. Nam si hoc, causa castitatis et abstinentiae, facere voluisti, ut ab uxoris conjunctione pro timore et amore Dei abstinuisses, et hoc verum et impletum coram Deo comprobaveris, et in hoc gaudemus, quia non est reprehensibile, sed magis laudabile. Si autem, quod absit, ut multi dicunt, nec legitimam accepisti uxorem, nec castitatis abstinentiam pro Deo servasti, sed, (0758B)libidine dominante, in scelere luxuriae et adulterii famam gloriae tuae coram Deo et hominibus confuderis, in hoc valde contristamur, quia et in conspectu Dei flagitium, et coram hominibus famae vestrae confusio esse dignoscitur. Et adhuc, quod pejus est, qui nobis narrant adjiciunt quod hoc scelus ignominiae maxime cum sanctimonialibus et sacratis Deo virginibus per monasteria commissum sit. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gratia dicamus, cujus vindictae reus sit puer apud dominum suum, qui uxorem domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille qui sponsam Christi, creatoris coeli et terrae, putredine suae luxuriae et libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo apostolo: An nescitis quia corpora vestra templa sunt Spiritus sancti; (0758C)et alibi: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et iterum idololatriae servituti adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatorum jungit dicens: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Apud Graecos enim et Romanos, quasi blasphemiam Domino irrogasset qui hoc reus sit, ut proprie de hoc peccato ante ordinationem interrogatus, si reus inventus fuerit ut cum velata et consecrata Domino nonna concubuisset, (0759A)ab omni gradu Dei sacerdotii prohibetur. Propter hoc, fili charissime, sollicite considerandum est quanti ponderis hoc peccatum esse judicetur, ante oculos aeterni judicis, quod facientem inter idololatriae servos constituit, et divino ministerio altaris abjicit, licet ante, peracta poenitentia, reconciliatus sit Deo. Corpora enim per votum propriae sponsionis et per verba sacerdotis Deo consecrata templa Dei esse per sacram Scripturam dicuntur; et ideo violatores illorum filii perditionis, juxta apostolum, esse dignoscuntur; princeps autem apostolorum Petrus, luxuriosos libidine prohibens, dixit: Sufficit enim praeteritum tempus, et reliqua, usque mortuos. Et: Pretium scorti vix unius panis est: mulier autem viri pretiosam animam capit. Et alibi: Non grandis est (0759B)culpa cum quis furatus fuerit. Furatur enim ut esurientem impleat animam, deprehensus quoque reddet septuplum. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam, perdet animam suam. Longum enim est enumerare quanti spirituales medici hujus peccati venenum et horrendum vituperabant, et terribiliter prohibebant, quia pene omnibus peccatis gravior et deterior est fornicatio, et veraciter dici potest laqueus mortis, et puteus inferni, et vorago perditionis. Propterea obsecramus et obtestamur, Fili charissime, elementiam tuam per Christum Filium Dei, et per adventum ejus, et regnum ipsius, ut si hoc verum sit, quod in isto scelere versaris, et vitam tuam poenitendo corrigas, et purificando emendes. Et memor eris quia indecens esse comprobatur ut imaginem (0759C)Dei, quae in te creata est, per luxuriam ad imaginem et similitudinem maligni diaboli converteris. Et tu, quem non propria merita, sed larga pietas Dei regem ac principem multorum constituit, te ipsum servum maligno spiritui per luxuriam constituas, quia, juxta dictum Apostoli, quodcunque peccatum fecerit homo, hujus servus est. Non solum a Christianis, sed etiam ab ipsis paganis in opprobrium et verecundiam deputatur, quia ipsi pagani, verum Deum ignorantes, naturaliter quae legis sunt, et quod ab initio Deus constituit, custodiunt in hac re, quia, propriis uxoribus matrimonii foedera servantes, fornicatores et adulteros puniunt. Nam in antiqua Saxonia, si virgo paternam domum cum adulterio maculaverit, vel si mulier maritata, perdito foedere matrimonii, (0760A)adulterium perpetraverit, aliquando cogunt eam propria manu per laqueum suspensam vitam finire, et super bustum illius incensae et concrematae corruptorem ejus suspendunt; aliquando, congregato exercitu femineo, flagellatam eam mulieres per pagos circumquaque ducunt, virgis caedentes et vestimenta ei abscindentes juxta cingulum, et cultellis suis totum corpus ejus secantes et pungentes, minutis vulneribus cruentatam et laceratam de villa ad villam mittunt, et occurrunt semper novae flagellatrices, zelo pudicitiae adductae, usque dum eam aut mortuam, aut vix vivam derelinquunt, ut caeterae timorem adulterandi et luxuriandi habeant; et Winedi, quod est foedissimum et deterrimum genus hominum, tam magno zelo matrimonii amorem mutuum servant, (0760B)ut mulier, viro proprio mortuo, vivere recuset; et laudabilis mulier inter illas esse judicatur, quae propria manu sibi mortem intulit, ut in una strue pariter ardeat cum viro suo. Sic ergo gentiles, qui Deum nesciunt, et legem non habent, juxta dictum apostoli: Naturaliter ea quae legis sunt faciunt, et ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Praeterea, Fili charissime, cum tu Christianus et verus Dei cultor esse cognominaris, si in juventute adolescentiae tuae putredine luxuriae inquinatus, et fetore adulterii involutus, et voragine libidinis, quasi puteo inferni demersus fueris, jam tempus est ut memor Domini tui a diaboli laqueis resipiscas, et a fetore luxuriae sordidatam animam laves. Jam tempus est ut pro timore Creatoris tui tale piaculum iterare et (0760C)maculare ultra non praesumas. Tempus est ut multitudini pereuntis populi parcas, quae, sequendo exempla peccantis principis, cadebat in puteum mortis, quia quantoscunque vel per bona exempla ad vitam coelestis patriae contrahimus, ut per mala exempla ad perditionem sequentes praeibimus, de tantis procul dubio ab aeterno judice vel poenas vel praemia accepturi sumus. Si enim gens Anglorum, sicut per istas provincias divulgatum est, et nobis in Francia et Italia improperatur, et ab ipsis paganis improperium est, spretis legalibus connubiis, luxuriando et adulterando, ad instar Sodomitanae gentis, foedam vitam vixerit, de tali commistione meretricum aestimandum est degeneres populos, et ignobiles, et furentes libidine, fore procreandos, et ad extremum (0761A)universam plebem, ad deteriora et ignobiliora vergentem, et novissime nec in bello saeculari fortem, nec in fide stabilem, et nec honorabilem hominibus, nec Deo amabilem, esse venturam, sicut aliis gentibus Hispaniae , et Provinciae, et Burgundionum populis contigit, quae sic a Deo recedentes fornicatae sunt, donec judex omnipotens talium criminum ultrices poenas per ignorantiam legis Dei, et per Saracenos, venire et saevire permisit. Et notandum quod in illo scelere aliud immane flagitium subterlatet, id est, homicidium, quia dum illae meretrices, sive monasteriales, sive saeculares, male conceptas soboles in peccatis genuerint, eas saepe maxima ex parte occidunt, non implentes Christi Ecclesias filiis adoptivis, sed tumulos corporibus, et inferos miseris animabus satiantes. (0761B)Praeterea nuntiatum est nobis quod multa privilegia Ecclesiarum et monasteriorum fregisses, et abstulisses inde quasdam facultates. Et hoc si verum est, peccatum grande esse dignoscitur, testante sacra Scriptura, quae ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri, et dicit: Hoc non est peccatum, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit, mater nostra Ecclesia, quae nos in baptismo spiritualiter generavit: ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae fraudabit vel rapiet, homicida ante conspectum justi judicis esse deputabitur. De quo quidam sapientium dicebat: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem pecuniam Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit.
Et dicitur quod praefecti et comites tui majorem (0761C)violentiam et servitutem monachis et sacerdotibus irrogent, quam caeteri ante Christiani reges fecissent. Igitur postquam apostolicus pontifex sanctus Gregogorius, ab apostolica sede missis praedicatoribus, catholicae fidei gentem Anglorum ad Deum verum convertit, privilegia Ecclesiarum in regno Anglorum intemerata et inviolata permanserunt usque ad tempora Ceolredi regis Mercionum, et Osredi regis Deirorum et Berniciorum. Hi duo reges haec duo peccata maxima in provinciis Anglorum, diabolico instinctu, suis exemplis sceleratis contra praecepta evangelica et apostolica Salvatoris nostri, publice facienda monstraverunt, et in istis peccatis commorantes, id est, in superstitione et adulterio nonnarum, et fractura monasteriorum, justo judicio Dei damnati, (0761D)de culmine regali hujus vitae abjecti, et immatura (0762A)et terribili morte praeventi, a luce perpetua extranei, in profundum inferni, et tartarum abyssi demersi sunt. Nam Ceolredum praecessorem venerandae celsitudinis tuae, ut testati sunt qui praesentes fuerant, apud comites suos splendide epulantem malignus spiritus, qui eum ad fiduciam damnandae legis Dei suadendo pellexit, peccantem subito in insaniam mentis convertit, ut sine poenitentia et confessione furibundus, et amens, cum diabolo sermocinans, et Dei sacerdotes abominans, de hac luce sine dubio ad tormenta inferni migravit. Osredum quoque spiritus luxuriae fornicantem, et per monasteria nonnarum sacratas virgines stuprantem, et furentem, agitavit, usquequo ipse gloriosum regnum et juvenilem vitam, et ipsam luxuriosam animam contemptibili et (0762B)despecta morte perdidit.
Quapropter, Fili charissime, cave tibi a fovea in quam vidisti coram te alios incidisse. Cave tibi a jaculis antiqui hostis, per quae propinquos proprios coram te vulneratos cadere vidisti. Attende tibi a laqueo insidiatoris, in quo notos et commilitones tuos videbas strangulatos, et praesentem vitam et futuram perdere. Noli talium ad perditionem exempla sequi. Tales enim, juxta prophetiam sacrae Scripturae, sunt qui angustiaverunt justos, et qui abstulerunt labores eorum, in die judicii dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis. Et sol non est ortus in nobis; et viam Domini ignoravimus; et quid nobis profuit superbia? Aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam (0762C)umbra, et tanquam nuntius praecurrens, et tanquam navis quae pertransit, cujus non est vestigium invenire, aut tanquam avis transvolans in aere. Et post pauca: Sic et nos rati continuo desivimus esse. In malignitate namque consumpti sumus. Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt, quoniam spes impii tanquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tanquam fumus, qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Et alias: Numerus dierum vitae hominis, si multum, centum anni, quasi parvula gutta, de magno mari deputatus est. Haec enim omnia, secundum auctoritatem sacrae Scripturae, rerum collatione simillima sunt. Sic et Jacobus, frater Domini et apostolus, de impio divite disputans, dixit: (0762D)Sicut flos feni transibit: exortus est enim sol cum ardore, (0763A)et arefecit fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit, ita et dives in itineribus suis marcescet. Et ipsa Veritas in Evangelio proponens dixit: Quid enim proderit homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
EPISTOLA LXIII. BONIFACIUS CUTHBERTO. [A. D. 745.]
Spiritualis affinitatis necessitudine copulando fratri, archiepiscopatus infula sublimato, coepiscopo Guthberto Bonifacius, legatus Germanicus catholicae, apostolicae, Romanae Ecclesiae, optabilem in Christo charitatis salutem.
Scriptum est enim in libro Salomonis: Beatus homo qui invenit amicum, cum quo possit loqui, quasi (0763B)cum semetipso. Cum muneribus munificentiae vestrae dulcissimas litteras fraterna charitate interlitas, magnas Deo et vobis gratias agentes, filio vestro diacono Cyneberto offerente, suscepimus. Vivae vocis quoque melliflua colloquia vestra de fraternis consiliis per illum nobis charitas vestra mandavit. Quae consiliorum spiritualia colloquia optamus ut, Deo volente, quandiu in hac mortali vita vivamus, inter nos jugiter insinuentur, illo praestante a quo solo sancta desideria, recta consilia et justa sunt opera: vos melius et plenius quibus Deus donavit multis, et prudentius nosse, et melius plenius posse; nos quasi in paucis fideles vestri et devoti, studeamus instrui aureo coelestis amoris vinculo, quod rumpi non potest, invicem catenati. Nam labor nostri ministerii unius et ejusdem (0763C)causae esse dignoscitur; et aequalis speculatio in curis Ecclesiarum sive populorum nobis credita est, sive in docendo, sive in artando et monendo, sive in defendendo canonicos gradus vel plebeios. Idcirco humillime ut illa insinuaverit, similia faciamus. Major enim nobis sollicitudo Ecclesiarum et cura populorum propter pallia credita et recepta, quam caeteris episcopis, qui proprias tantum procurant parochias, incumbit. Propterea, charissime, non quia vestrae prudentiae opus sit rusticitatis nostrae statuta audire vel legere, sed propter bonam et humilem, et sanctam voluntatem vestram, putamus vos libentius scire velle, quam nescire, quae hic sacerdotes nobiscum servanda decreverunt, vobis emendanda et corrigenda destinamus. Decrevimus autem in nostro synodali conventu, (0763D)et confessi sumus fidem catholicam, et unitatem, et subjectionem Romanae Ecclesiae, fine tenus vitae nostrae, velle servare, sancto Petro et vicario ejus velle subjici, synodum per omnes annos congregare, metropolitanos pallia ab illa sede quaerere, et, per omnia, (0764A)praecepta sancti Petri canonice sequi desiderare, ut inter oves sibi commendatas numeremur. Et isti confessioni universi consensimus, et subscripsimus, et ad corpus sancti Petri principis apostolorum direximus, quod gratulando clerus et pontifex Romanus suscepit. Statuimus ut per annos singulos canonum decreta et Ecclesiae jura, et norma regularis vitae in synodo legantur et recuperentur. Decrevimus ut metropolitanus qui sit pallio sublimatus hortetur caeteros, et admoneat, et investiget quis sit inter eos curiosus de salute populi, quisve negligens servus Dei. Venationes, et silvaticas vagationes cum canibus, et ne accipitres et falcones habeant, prohibuimus. Statuimus ut per annos singulos unusquisque presbyter episcopo suo, in Quadragesima, rationem ministerii (0764B)sui reddat, sive de fide catholica, sive de baptismo, sive de omni ordine ministerii sui. Statuimus ut singulis annis unusquisque episcopus parochiam suam sollicite circumeat, populum confirmare, et plebem docere, et investigare, et prohibere paganas observationes, divinos vel sortilegos, auguria, phylacteria, incantationes, vel omnes spurcitias gentilium. Interdiximus servis Dei ne pompato habitu, vel sagis, vel armis utantur. Statuimus quod proprium sit metropolitano, juxta canonum statuta, subjectorum sibi episcoporum investigare mores, et sollicitudinem circa populos, quales sint; et moneat ut episcopi a synodo venientes, in propria parochia, cum presbyteris et abbatibus conventum habentes, praecepta synodi servare insinuando praecipiant; (0764C)et unusquisque episcopus, si quid in sua dioecesi corrigere vel emendare nequiverit, itidem in synodo coram archiepiscopo, et palam omnibus, ad corrigendum insinuet, eodem modo quo Romana Ecclesia nos ordinatum cum sacramento constrinxit ut si sacerdotes vel plebes a lege Dei deviasse viderim, et corrigere non potuerim, fideliter semper sedi apostolicae et vicario sancti Petri ad emendandum indicaverim. Sic enim, ni fallor, omnes episcopi debent metropolitano, et ipse Romano pontifici, si quid de corrigendis populis apud eos impossibile est, notum facere, et sic alieni fient a sanguine animarum perditarum; de caetero, frater charissime, quia nobis aequalis labor et majus periculum imminet quam caeteris sacerdotibus, quia canones antiqui (0764D)praecipiunt ut omnes metropolitani sciant sollicitudinem totius provinciae gerere, et (ut verbi gratia dicam, sicut timeo) navem gubernandam inter fluctus feri maris semel suscepimus, quam nec caute regere, nec sine peccato dimittere valemus. Quia, (0765A)ut quidam sapientium dicit, si periculosum est navem inter fluctus caute non regere, quanto periculosius est eam undis tumescentibus fluctuantem in tempestate relinquere? Et idcirco Ecclesia, quae velut navis magna per mare mundi hujus enavigat, quae diversis tentationum fluctibus in hac vita tunditur, non est tamen relinquenda, sed regenda. Cujus rei in exemplo priores Patres habemus Clementem, et Cornelium et caeteros complures in urbe Roma, Cyprianum in Carthagine, Athanasium in Alexandria, qui sub paganis imperatoribus navem Christi, imo charissimam sponsam ejus, Ecclesiam scilicet, docendo, defendendo, laborando et patiendo usque ad sanguinis effusionem, gubernabant. Possum enim de memetipso pro certo, juxta vocem Cantici canticorum, (0765B)dicere: Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Vinea enim, secundum Nahum prophetam, Domini Sabaoth domus Israel est; nunc videlicet Ecclesia catholica esse comprobatur, cujus synodum congregandam et hortandam jussu pontificis Romani, et rogatu principum Francorum et Gallorum, sub spe restaurandae legis Christi, suscepi, circumfodi, cophinum stercoris apportavi, sed non custodivi. Cum autem exspectarem ut faceret uvas, fecit labruscas. Et, juxta alium prophetam: Mentietur opus olivae, et campi non facient escas. Sed proh dolor! officium laboris mei rerum collatione simillimum esse videtur cani latranti, et videnti fures, et latrones frangere, et subfodere, et vastare (0765C)domum domini sui, et quia defensionis auxiliatores non habeat, submurmurans ingemiscat et lugeat. Nunc autem, quod mihi in tali periculo posito justum et cautum esse videtur, salubre consilium vestrum quaerens, et scire desiderans, insinuo libertatem praedicandi; dico, ut in Actibus apostolorum Paulus apostolus sacerdotibus intimavit, dicens: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum ab omnium sanguine. Non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sibi sanguine suo. Regnum, inquit, Dei inter vos ambulans praedicavi, ut me alienum ab omnium perditione servarem. Nam (0765D)Apostolus episcopum, propheta speculatorem, Salvator mundi pastorem Ecclesiae sacerdotem appellat, et omnes tacentem peccata populi doctorem, sanguinis animarum perditarum sub silentio [reum] esse comprobant. Propter hoc horribilis, et maxima necessitas cogit, ut, juxta dictum Apostoli, nos formam debeamus exhibere fidelibus, hoc est, nisi me fallat opinio, ita juste vivendum doctori, ne dicta sua repugnantibus factis evacuet, et ne cum sibi de proprio caute vivat, tacens alieno damnetur peccato. Quia ad hoc est Ecclesiae Dei praepositus, ut non solum bene vivendo alios exemplo instituat, sed (0766A)etiam fiducialiter praedicando singulis ante oculos peccata sua constituat; et quae poena maneat duros, et quae gloria obedientes, ostendat, quia, juxta verbum Domini ad Ezechielem, cui dispensatio verbi commissa est, etiam si sancte vivat, et tamen perdite viventes arguere aut erubescat, aut metuat, cum omnibus qui eo tacente perierint periit. Et quid ei proderit non puniri suo, qui puniendus est alieno peccato? Taciturnitatem quidem sacerdotis Dominus ad Ezechielem loquens terribiliter prohibet, et speculatorem sacerdotem appellat, ut sicut speculatoris est de loco altiori plus omnibus contemplari, ita sacerdos debet esse meritorum sublimitate celsior, et majoris scientiae habere gratiam, qua possit caeteros instruere. Audiens, inquit divinus sermo, sermonem (0766B)annuntiabis iis ex me. Indicat ut hoc dicat sacerdos, quod ex divina lectione didicerit, quod illi Deus inspiraverit, non quod humani sensus invenerint; Annuntiabis iis, inquit, ex me, non ex te; mea verba loqueris, non est quod ex his, tanquam de tuis, infleris. Ex me, inquit, iis annuntiabis. Si me dicente impio: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius in via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Ac si aperte dicat: Si ei peccata sua non annuntiaveris, et si eum non argueris, ut convertatur et vivat, et te qui eum non increpasti, et eum, qui te tacente peccavit, flammis perennibus tradam. Non simus ergo tam saxei, vel tam ferrei pectoris, ut nos ista verba Domini non terreant. Non simus tam alienati (0766C)a fide, ut istis verbis Domini non credamus; sed excitemus et exhortemur fratres nostros venerandis verbis sancti Petri apostoli: Sobrii estote, et vigilate, et excitamini, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem quae in mundo est vestrae fraternitatis fieri. Et episcopos synodi nostrae subjectionis, adjuratione sancti Pauli apostoli admoneamus Timotheo dicentis: Testificor coram Domino et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: praedica verbum, insta, opportune importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Est enim jam praedictum ab apostolis tempus, cum sanam doctrinam (0766D)non sustinent, sed ad sua desideria coacervant sibi magistros, etc. Clamemus in fortitudine, juxta dictum prophetae, quia annuntiamus pacem in terris hominibus bonae voluntatis. Ille namque in fortitudine clamat, quem nec metus, nec verecundia, praedicare verbum vitae impedit. Contendamus, auxiliante Domino, ut non simus inter illos falsos pastores ovium quos propheta accusat, dicens: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, quod crassum erat occidebatis; gregem autem meum non pascebatis, quod (0767A)infirmum fuit non consolidastis, quod aegrotum non sanastis, quod fractum est non alligastis, et quod abjectum non reduxistis, quod perierat non quaesistis; sed cum austeritate imperabatis, et cum potentia, et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri. Yae, quod propheta dicit, pro maledicto posuit. Per pastores episcopos significat; greges Domini, id est, fideles populos ad pascendum. Sed semetipsos pascunt, qui non populi salutem, sed suas voluntates attendunt. Lac et lanas ovium Christi, oblationibus quotidianis ac decimis fidelium, suscipiunt, et curam gregis Domini deponunt. Non sanant spirituali consilio infirmum peccatis, non solidant sacerdotali ope diversis tribulationibus factum, non revocant erroneum (0767B)ad viam salutis, non requirunt sollicitudine pastorali veniae jam desperatione perditum, nec afflictos contra violentiam potentum, qui in eos, ferarum more, desaeviunt, defendunt; nec divites peccantes vel potentes non solum non arguunt, sed etiam venerantur. Et ideo minaciter superbiam talium sermo divinus contundit dicens: Vae pastoribus Israel! Et iterum: Propterea, pastores, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius semetipsos. Quod quid est aliud, quam: Pastores qui semetipsos, non greges, pascunt, de sublimitate honoris inter reprobos et inter maledictos projiciam? Sed ad haec omnia quis non tremiscat, (0767C)nisi qui futura non credit? Omnia quae Deus voluit observari tam aperte posuit, et sui nominis auctoritate firmavit, ut ea facilius (quod dictu quoque nefas est) contemnamus, quam nos non intelligere tam aperta et divina mentiendo fingamus. Quomodo audivimus, Haec dicit Deus? Quis futurum esse non credat quod dicit Deus, nisi qui Deo non credit? Horum et his similium consideratione perterritus sum, et timor et tremor venerunt super me, et pene contexerunt me peccatorum meorum tenebrae, et semel susceptum gubernaculum Ecclesiae libuisset et placuisset mihi omnino dimittere, si valerem, vel exempla Patrum vel Scripturas sacras consentaneas invenire.
Idcirco, frater charissime, quia haec omnia ita se habent, et veritas fatigari potest, vinci autem et falli (0767D)non potest, fatigata mens nostra confugiat ad illum qui per Salomonem dicit: Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae in omnibus viis tuis. Cogita illum et ipse diriget gressus tuos. Et alibi: Turris fortissima nomen Domini. Ad ipsam confugit justus, et salvabitur. Stemus in justitia, et praeparemus animas nostras ad tentationem, ut sustineamus sustentationem Dei, et dicamus ei: Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie. (0768A)Confidamus in eum qui nobis onus imposuit. Quod per nos portare non possumus, portemus per illum qui est omnipotens, qui dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Stemus in praelio in die Domini, quoniam dies angustiae et tribulationis venerunt super nos. Moriamur, si Deus voluerit, pro sanctis legibus patrum nostrorum, ut haereditatem cum illis aeternam consequi mereamur. Non simus canes muti, non simus taciti speculatores, non simus mercenarii lupum fugientes, sed pastores solliciti, vigilantes super gregem Christi, praedicantes majori et minori, diviti ac pauperi omne consilium Dei, omnibus gradibus vel aetatibus, in quantum Deus donaverit posse, opportune, importune, eo modo quo sanctus Gregorius in libro Pastorali conscripsit. Praeterea non taceo (0768B)charitati vestrae, quia omnibus servis Dei, qui hic vel in scriptura, vel in timore Dei, probatissimi esse videntur, displicet quod bonum et honestas et pudicitia vestrae Ecclesiae illuditur, et aliquod levamentum turpitudinis esset, si prohiberet synodus, et principes vestri, mulieribus et velatis feminis illud iter, et frequentiam, quam ad Romanam civitatem veniendo et redeundo faciunt, quia magna ex parte pereunt, paucis remeantibus integris. Perpaucae enim sunt civitates in Longobardia, vel in Francia, aut in Gallia, in qua non sit adultera vel meretrix generis Anglorum, quod scandalum est, et turpitudo totius Ecclesiae vestrae. Ille autem qui laicus homo, vel imperator, vel rex, vel aliquis praefectorum, vel comitum, saeculari potestate fultus, sibi per violentiam (0768C)rapiat monasterium de potestate episcopi, vel abbatis, vel abbatissae, et incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos, et pecuniam possidere quae fuit Christi sanguine comparata, talem hominem nominabant antiqui Patres raptorem et sacrilegum, et homicidam pauperum, et lupum diaboli intrantem in ovile Christi, et maximo anathematis vinculo damnandum ante tribunal Christi. De talibus memorare sancti Pauli apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat omnia. Talibus, si Ecclesiae correptionem non recipiunt, ethnici et publicani sunt, nec vivis nec mortuis communicat Ecclesia Dei. Talibus, quoniam et hic et ibi reperiuntur, (0768D)cum tuba Dei clangamus, ne tacentes damnemur. Supervacuam iis et Deo odibilem vestimentorum superstitionem omni intentione prohibere stude, quia illa ornamenta vestium (ut illis videtur, quod ab a iis turpitudo dicitur) latissimis clavis, vermium imaginibus clavata, adventum Antichristi, ab illo transmissa, praecurrunt, illis calliditate, per ministros suos, introducere intra claustra monasteriorum fornicationem et luxuriam.
EPISTOLA LXIV. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 747.] (0769A)
Reverendissimo et sanctissimo Bonifacio coepiscopo, Zacharias servus servorum Dei.
Egregie nos admonet beatus apostolus Paulus, etc. (Vide inf. ep. 9 Zachariae papae.)
EPISTOLA LXV. ZACHARIAS PIPPINO ET ALIIS [A. D. 747.]
Domino excellentissimo atque Christianissimo Pippino majori domus, etc., Zacharias episcopus, etc.
Gaudio magno gaudemus in Domino, etc. (Vide inf. ep. 8 Zachariae papae.)
EPISTOLA LXVI. BONIFACIUS VIRIS IN GALLIA RELIGIOSIS. [A. D. 747.]
(0769B)Bonifacius legatus Germanicus sanctae Romanae Ecclesiae viris religiosis ac Dominum timentibus in regno Francorum constitutis.
Non incognitum esse reor pluribus qualiter Carolomannus vir illustris, qui in regno Francorum simul cum Germano suo Pippino dominatur, locum in Buchonia silva, aptum ad monasterium construendum, nobis concessit et perpetualiter servis Domini condonavit. Ideo placuit nobis ut eumdem locum qualiter certis terminis consistit adnotemus, et idoneis testibus qui in praedicti principis traditione et vestitione ipsius loci adfuerunt subterfirmemus. Est ergo, prosequitur, terminus ecclesiae et monasterii sancti Salvatoris, quod situm est in littore fluminis Fuldae, primum in orientali plaga fons rivi, qui vocatur (0769C)Crumbenbach, et sic vadit per illum rivum usque quo intrat in Australem Hunam, inde transit collem Leohunhuog, qui a quibusdam dicitur Kuffiso, et sic vadit usque ad introitum Uhtinabahes in alteram Hunam; inde transit in caput rivi qui vocatur (0770A)Rodenbach, inde in caput Wolfesbahes, et sic in rivum ejus, usque quo intrat in Biberaha et per littus illius deorsum usque in ostia Larbrunnen; inde vadit ad locum, ubi alter Crumbenbach intrat in Treisbach, et sic sursum per rivum Crumbenbach usque ad caput ejus; inde transit in summitatem Rosberges, et sic per siccum torrentem iterum vadit in Hunam et deorsum per littus ejus usque in ostia Martbaches; inde vadit ad locum, ubi flumen Lutire intrat Fuldam, et sic sursum per littus Lutire usque in ostia Biunbaches, et per rivum ejus sursum usque in caput ejus; inde trans viam quae dicitur Antsanvia, usque in viam quae vocatur Ortheswehe; inde vadit in volutabrum, quod est in monte qui dicitur Himelesberg; inde transit in caput rivi qui vocatur (0770B)Scalkesbach, et sic per littus ejus usque quo intrat in Fliedena; inde deorsum usque ad ostia Scammunfuldae, et ab ostio ejus sursum usque quo ipsum flumen dividitur in freta; inde transit inter media freta, quae nascuntur de flumine Fulda et sic vadit in caput rivi qui dicitur Sudromilbach, et inde pergit ad caput supradicti fontis Crumbenbach. Sic enim locus traditus est a Pippino cum his terminis circumscriptis, Domino et Salvatori nostro et a praedicto principe Carolomanno, ut sit commendatus idem locus et utilis Deo et Salvatori nostro usque in finem saeculi, ad congregandos et nutriendos servos ejus absque ulla impeditione vel usurpatione aliorum. Supponuntur deinde signa sive cruces Bonifacii archiepiscopi, Burchardi episcopi, Sturmii abbatis, (0770C)Megenhelmi presbyteri, Folcheranni presbyteri, Megingozi presbyteri, Traundis praefecti, Luitfridi praefecti, Rumolfi praefecti. Clausula est: Anno dominicae Incarnationis 747, principatus vero nobilium virorum Carolomanni et Pippini fratris ejus anno 6, (0771A)mense Martio, 22 die. Scripta est haec notionis charta in Fuldensi monasterio primum a Megenhelmo presbytero, jussione et permissione divina.
EPISTOLA LXVII. BONIFACIUS ANDHUNO. [A. D. 747.]
Dilectissimo in Christo charitatis vinculo nodato Patri Andhuno visceralem salutem.
Quare non transmisisti vestimenta quae debuisti mittere de Fresarum provincia? Nunc, per Deum omnipotentem, extemplo fac ut veniant. Indica nobis aliquid de episcopo nostro, an ad synodum ducis occidentalium provinciarum perrexisset, an ad filium Carolomanni; et per epistolam nobis rescribe, et hunc pergentem nuntium iterum cito reverte nomine (0771B)Hartleih, quaeso te, domine, ut facias cum illic manentem sine labore et huc pergentem. Valete, o flores Ecclesiae, et orate pro nobis, et nos pro vobis, ut pax Christi maneat in nobis. Amen.
EPISTOLA LXVIII. ZACHARIAS DIVERSIS EPISCOPIS. [A. D. 747.] (0772A)
Dilectissimo nobis Reginfrido Rothomagensi episcopo, etc. Zacharias, etc.
Gratias ago Deo Patri omnipotenti, et Domino Jesu Christo, unico Filio ejus, et Spiritui sancto, etc. (Vide inf. ep. 12 Zachariae papae.)
EPISTOLA LXIX. BONIFACIUS QUIBUSDAM MONACHIS. [A. D. 747.]
Charissimis filiis Tatwino et Wigberto presbyteris, Bernardo et Hedde, Hunfrido et Stirme, Bonifacius servus servorum Dei perennem in Domino salutem.
(0772B)Paterno amore dilectionem vestram obsecro ut eo majore cura monasterialis normam vitae custodire studeatis, quo Pater vester Wigbertus defunctus est. Wigbertus presbyter et Mengingordus diaconus regulam (0773A)vestram vobis insinuent, et speciales horas, et cursum ecclesiae custodiant, et caeteros admoneant, et magistri sint infantium, et praedicent verbum Dei fratribus. Hedde sit praepositus, et servos vestros admoneat, et Hunfridus adjuvet illum, ubicunque opus sit. Stirme in coquina sit. Bernardus operarius sit, et aedificet domunculas vestras ubi opus sit, et de omnibus, ubicunque vobis necesse sit, insinuet. Tatwinum abbatem interrogate, et quodcunque vobis insinuet, hoc facite, et unusquisque studeat, secundum vires suas, et proprios mores in castitate conservare, et in communi vita vestra alterutrum adjuvare, et in fraterna charitate permanere, usque ad praesentiam reversionis nostrae in Dei voluntate. Et tunc simul laudantes Dominum in omnibus (0773B)ei gratias agamus. Valete in Christo.
EPISTOLA LXX. WETBERTUS MONACHIS GLESTINGABURGENSIBUS. [A. D. 747.]
Dominis sanctis et in Christo desiderandis Patribus ac fratribus in monasterio Glestingaburg constitutis Wetbertus presbyter, vester utique servus, ac servorum Dei supplex, in Domino salutem.
Benedictus Deus qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem venire veritatis, qui etiam nostrum iter sua voluntate in has provincias, id est, in confinio paganorum Haessonum ac Saxonum, prosperum, ultra mare, et per hujus mundi pericula, sine merito nostro, licentia vestra et orationibus ac misericordia sua direxit. Scitis, fratres, quia non (0773C)nos terrarum spatia dividunt, quas Christi charitas nectit. Semper ergo fraternitas vestra ac reverentia, simul et orationes pro vobis ad Deum, in me manent. Vos autem volo scire, charissimi, quod archiepiscopus noster Bonifacius, cum adventum nostrum audisset, per semetipsum dignatus est longa via in obviam nobis venire ac suscipere valde benigne. Nunc, dilectissimi, credite, quod labor noster nobis non sit inanis in Domino, sed vestrae sit mercedis. Deus enim omnipotens per misericordiam suam, ac merita vestra, sufficientiam operis nostri bonam perficit, licet valde sit periculosum ac laboriosum pene in omni re, in fame et siti, in algore, et incursione paganorum inter se degere. Idcirco, rogo, diligenter (0773D)orate, ut sit nobis sermo in apertione oris (0774A)et permanentia in opere, et fructus. Valete in Domino. Salutate fratres in gyro, primo Ingeldum abbatem et congregationem nostram, ac mandate matri meae Tettan, atque congregationi ejus prosperum iter nostrum. Communiter omnes obnixis precibus flagito vicem instantiae orationis nostrae impendere, orantemque pro nobis beatitudinem vestram divina tueatur clementia, opto.
EPISTOLA LXXI. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 748.]
Reverendissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo, Zacharias servus servorum Dei.
Sacris liminibus beati apostolorum principis Petri, etc. (Vide inf. ep. 11 Zachariae papae.)
EPISTOLA LXXII. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 748]. (0774B) Zacharias papa Bonifacio episcopo sanctae ecclesiae M guntiae perpetuam salutem.
Qualiter Dominus Deus noster Ecclesiae suae propitiatus sit. (Vide inf. ep. 14 Zachariae papae.)
EPISTOLA LXXIII. AETHILBERTUS BONIFACIO. [CIRC. A. D. 749.]
Domino beatissimo, et pontificali infula merito decorato archiepiscopo Winfrido, cognomento Bonifacio, Ethilbertus rex Cantiae in Domino dominorum salutem.
Ante paucos namque annos venerabilis abbatissa (0774C)nomine [ W. om. nomine] Bugge, postquam Romanae urbis loca sacratissima orationis videlicet obtentu adierat, et exinde huc rursus remeando ad propriam pervenit patriam, et ad monasterium sanctimonialium feminarum, quod antea sub jure ecclesiastico bene regebat, statim cum venissem rogatus ad ejus colloquium, inter alia desiderabilia, haec vel maxime auditui nostro inculcare curavit, quod dedisses ei licentiam familiariter loqui de rebus scilicet sibi necessariis apud tuam affabilem amabilemque sanctitatem, dum ambo videlicet Romae essetis, et limina beatorum apostolorum frequenter visitando terere non supersedissetis. Demum continuo intulit quod diligenter paternitatem tuam similiter pro me supplex (0774D)precibus obnixis compellare curaret (utpote (0775A)consanguinitate propinquitatis nostrae admonita), quatenus, sicut illa meruit praesens [ W.; penitius] salutaribus imbui praeceptis et orationum tuarum benedictione confirmari, ita et ego quoque, quamvis absens et ignotus corporali praesentia, tamen ut spiritu praesens, hoc eodem munere mihi necessario a tua solita beneficentia ditarer. Cumque te hoc facturum promisisse indubitata fide dicerent, vere fateor, quod non facile verbis explicare valeo, quantum gaudii, quantumque consolationis ex hoc habuerim, eoque multo magis, ut assolet, exhilaratus sum, quod ex inopinata spe subito tot ac tam preciosa dona protulit. Quocirca utile mihi omnino ac conveniens esse videtur ut perfulgidam longe lateque beatitudinem tuam amicalium litterarum lectione seu (0775B)fidelium legatorum allegatione alloquar. Quod quidem alio quolibet in tempore melius efficaciusque adimplere me posse non arbitror quam modo nunc, cum sunt excellentiae vestrae viri religiosi, qui a vobis huc in Britanniam, utpote prudentes et fideles legatarii, transmissi sunt, et nunc videlicet ad jussionis vestrae placidam praesentiam, Deo adjuvante, quantocius optant pervenire. Unde igitur mihi optime placuit huc praesentem portitorem litterarum istarum, nomine Ethelhun, religionis scilicet habitu monachum, cum praedictis vestris hominibus, quasi cautiore et tutiore cursu, ad vos dirigere, ac per eum haec salutatoria charitati vestrae seu precatoria scripta porrigere. Per quae nos primo declaramus omnes in commune omnipotenti Deo uberiores gratias (0775C)rependere, qui tantam in vos misericordiae suae gratiam contulit, ut innumerosam multitudinem gentilium, idololatriae vetustissimo errore miserabiliter deceptam, ad Christianae fidei normam, praedicationis vestrae verbo et labore, convertit. Unde plurima adhuc, auxiliante Deo, speramus et optamus, certi quia qui per vos coepit operari, majora perficere de die in diem non desinet. Per hunc quoque bajulum horum apicum reverentiae vestrae direxit devotio mea, magna cum charitate, nonnulla munuscula, id est, caucum argenteum intus deauratum, pensantem libras tres et semis et duo repta. Et haec xenia vobis non ea intentione neque occasione direximus, ut terrestre lucrum aliquod, aut retributionem quampiam temporalem pro iis recipere desideremus; sed (0775D)multo magis geniculando, quod multo magis necessarium est, totis visceribus mentis efflagito, ut quoniam dies mali sunt, et multiplicantur quotidie variae et improvisae perturbationes in hoc saeculo scandalis pleno, multis nos ac crebris orationum tuarum suffragiis adjuvare digneris; et ad hoc ipsum agendum alios quoscunque, vel jubendo, vel suggerendo, possit provocare auctoritatis tuae veneranda dilectio, quae semper sit vivaci memoria plena, tam dum (0776A)adhuc esse me in hac mortali carne audias, quam etiam post obitum meum, si te tamen promerear habere superstitem. His itaque breviter summatimque praelibatis, unam rem praeterea a vobis desidero mihi exhiberi, quam vobis acquirere valde difficile esse, juxta quod mihi indicatum est, nullatenus reor, id est duos falcones, quorum ars et artis audacia sit grues velle libenter captando arripere, et arripiendo consternere solo. Ob hanc etenim causarum de harum acquisitione et transmissione ad nos avium vos rogamus, quia videlicet perpauci hujus generis accipitres in nostris regionibus, hoc est, in Cantia, reperiuntur, quia tam bonos producant fetus, et ad supradictam artem animo agiles ac bellicosi educentur, et edomentur, ac doceantur. Postremo autem (0776B)in fine epistolae precor ut ad scribentem tibi rescribas, et litteris tuis mihi manifestare digneris an ea quae tibi direxi bene sint reddita. Orantem pro nobis beatitudinem tuam longaevam divina pietas faciat.
EPISTOLA LXXIV. BENEDICTUS BONIFACIO. [CIRC. A. D. 750.]
Domino sanctissimo atque amantissimo nobis in Christo Patri Bonifacio, archiepiscopo, Benedictus episcopus et Vicedominus sanctae sedis apostolicae.
Praesens Lullus, venerabilis presbyter, paternae sanctitatis vestrae missus, honorandos tuos nobis attulit affatus. Quorum textus continebat multis te necessitatibus et turbinibus esse tristatum per homines non timentes Deum, et falsos episcopos, atque pseudopresbyteros, (0776C)et fornicatores clericos [W., dominicos], eorumque iniquas actiones, pravasque immissiones, iram quoque inimicantium et persequentium gentium, quorum persecutio iniqua finem habebit interitus sempiterni. Etenim, sanctissime Pater, omnes sancti, quanta passi sunt tormenta, ut securi possiderent vitae aeternae palmam! Habemus consolatorem egregium apostolum Paulum, qui docet: Oportet nos per multas tribulationes intrare in regnum Dei. Magna tibi est merces, o sanctissime Pater! et corona gloriae coram omnipotenti Deo, dum omnia toleranter sustines propter divinum mandatum, et praedicationem Evangelii Jesu Christi Domini Dei, et Salvatoris nostri, cujus, licet peccator, potentiam deprecor, (0776D)ut, domino meo beato apostolorum principe Petro intercedente, cujus et vicem geris inter feroces et indomitas gentes, ut ipse te sua pietate custodiat, et post decursum ministerii tui, in die adventus ejus, copiosum fructum afferre valeas, et a conditore omnium Deo remunerationis praemium centuplum accipias, et vitam aeternam possideas. Etenim me ipsum sanctis tuis orationibus commendans, ut valui in verbo et opere, praedicto tuo misso adjutor apparui. Benedictionem denique a vestra beatitudine missam, (0777A)sicut a patre meo suscepi, et omnipotenti Deo gratias egi, et vestrae sanctissimae paternitati. Etenim, beatissime Pater, parvum munusculum sanctitati vestrae direxi, sabanum unum, et facitergium unum, et modicum thymiama. Quod peto ut absque injuria vestra, honoranda paternitas suscipere non dedignetur. Vale in Christo semper, amantissime Pater!
EPISTOLA LXXV. BONIFACIUS ZACHARIAE. [A. D. 751.]
Reverendissimo Patri, et dilectissimo domino, cum timore et honore venerando magistro, apostolici honoris privilegio praedito, pontificatus infula apostolicae sedis sublimato, Zachariae, Bonifacius, exiguus servus vester, licet indignus et ultimus, tamen legatus Germanicus devotissimus, optabilem (0777B)in Christo immarcessibilis charitatis salutem.
Paternae pietatis vestrae sanctitatem subnixis precibus obsecro ut hunc presbyterum meum, portitorem litterarum mearum, nomine Lul, grato animo clementer suscipiatis. Habet enim secreta quaedam mea, quae soli pietati vestrae profiteri debet, quaedam viva voce vobis dicere, quaedam per litteras notata ostendere, de quibusdam vero necessitatibus meis inquirere et interrogare et mihi paternitatis vestrae responsum et consilium ex auctoritate sancti Petri principis apostolorum ad solatium senectutis repraesentare, ut his omnibus auditis et consideratis, si quae sint quae vobis placeant facta, adaugere; Deo volente, studeam; si autem quid, ut timendum est, displiceat, et praecepto sancti apostolatus vestris vel (0777C)indulgentiam merear, vel dignam poenitentiam persolvam. Antecessor etenim praecessoris vestri venerandae memoriae Gregorius, dum me indignum ordinavit, et ad praedicandum verbum fidei Germanicis gentibus misit, sacramento me constrinxit, ut canonicis et justis episcopis et presbyteris in verbo, in facto, in consensu astipulator et adjutor fierem, hoc autem cum divina gratia implere studui; falsos autem sacerdotes, hypocritas, et seductores populorum, vel corrigerem ad viam salutis, vel declinarem, et abstinerem a communione ipsorum, quod ex parte servavi, et ex parte custodire et implere non potui. Spiritualiter implevi sacramentum quia in consensum et in consilium illorum non venit anima mea. Corporaliter (0777D)autem ab eis omnino abstinere non potui, dum venissem ad principem Francorum, cogente Ecclesiarum necessitate, cum tales ibi reperi quales nolui, sed tamen in sancta communione corporis Christi illis non communicavi. Praecepit quoque mihi praefatus apostolicus pontifex ut populorum quoscunque visitassem, conversationem et mores apostolicae sedis pontifici indicarem, quod in Domino confido me fecisse. De eo autem quod jam praeterito tempore de archiepiscopis et de palliis a Romana (0778A)Ecclesia petendis, juxta promissa Francorum, sanctitati vestrae notum feci, indulgentiam apostolicae sedis flagito, quia quod promiserunt tardantes non impleverunt, et adhuc differtur et ventilatur, qui inde perficere voluerint ignoratur, sed mea voluntate impleta esset promissio.
Est praeterea locus silvaticus in eremo vastissimae solitudinis, in medio nationum praedicationis nostrae, in quo monasterium construentes, monachos constituimus sub regula sancti Patris Benedicti viventes, viros strictae abstinentiae, absque carne et vino, absque sicera et servis, proprio manuum suarum labore contentos. Hunc locum supradictum, per viros religiosos et Deum timentes, maxime Carolomannum quondam principem Francorum, justo (0778B)labore acquisivi, et in honore sancti Salvatoris dedicavi. In quo loco, cum consensu pietatis vestrae, proposui aliquantulum vel paucis diebus fessum senectute corpus requiescendo recuperare, et post mortem jacere. Quatuor etenim populi, quibus verbum Christi per gratiam Dei diximus, in circuitu loci hujus habitare dignoscuntur. Quibus, cum vestra intercessione, quandiu vivo vel sapio, utilis esse possum. Cupio enim vestris orationibus, comitante gratia Dei, in familiaritate Romanae Ecclesiae, et vestro servitio, inter Germanicas gentes, ad quas missus sui, perseverare, et praecepto vestro obedire sicut scriptum est: Judicium Patris audite, filii dilecti, et sic facite, ut salvi sitis. Et alibi: Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore. Et iterum: Honora (0778C)Patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino, et benedictio patris firmat domus filiorum.
EPISTOLA LXXVI. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 751.]
Reverendissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo, Zacharias episcopus, servus servorum Dei.
Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, etc. ( Vide inf. ep. 13 Zachariae papae. )
EPISTOLA LXXVII. ZACHARIAS BONIFACIO. [A. D. 751.]
Zacharias papa Bonifacio episcopo, et per eum Fratribus in monasterio ab eo constructo, et successuris abbatibus in perpetuum.
(0778D)Quoniam semper sunt concedenda quae rationabilibus congruunt desideriis, etc. ( Vide inf. ep. 15 Zachariae papae. )
EPISTOLA LXXVIII. BONIFACIUS STEPHANO [A. D. 752.] Domino excellentissimo, et prae caeteris pontificibus praeferendo et amando, et apostolatus privilegio praedito Stephano papae, Bonifacius exiguus episcopus, discipulus Romanae ecclesiae, optabilem in Christo charitatis salutem.
(0779A)Sanctitatis vestrae clementiam intimis ac visceratis obnixe flagito precibus, ut familiaritatem et unitatem sedis apostolicae ab almitatis vestrae clementia impetrare et habere merear, et in discipulatu pietatis vestrae, sedi apostolicae serviendo, servus vester fidelis ac devotus permanere possim, eodem modo quo ante sub tribus praecessoribus vestris apostolicae sedi serviebam, venerabilis memoriae duobus Gregoriis, et Zachariae, qui me semper hortatione et auctoritate litterarum suarum muniebant et adjuvabant. Quod et pietatem vestram agere deprecor, ut praeceptum paternitatis vestrae eo melius perficere et implere possim. Nam si quid, in ista legatione Romana, qua per XXX et VI annos fungebar, utilitatis Ecclesiae praefatae peregi, adhuc implere et augere desidero. (0779B)Si autem minus perite aut injuste a me factum aliquid vel dictum reperitur, judicio Romano prompta voluntate et humilitate emendare me velle spondeo. Interea deprecor ut pietas domini mei non indignetur, quia tam tarde missum meum et litteras meas ad praesentiam vestram direxi. Sed hoc idcirco contigit, quia praeoccupatus fui in restauratione ecclesiarum quas pagani incenderunt, qui per titulos et cellas nostras plusquam XXX ecclesias vastaverunt et incenderunt. Et haec fuit occasio tarditatis litterarum et appellationis paternitatis vestrae, et non aliqua negligentiae incuria.
EPISTOLA LXXIX. BONIFACIUS FULFREDO. [A. D. 752.]
(0779C)Bonifacius servus servorum Dei, gratia Christi episcopus, charissimo consacerdoti Fulredo [ Al. Fulrado], presbytero, perennem in Christo charitatis salutem.
Fraternae dilectionis tuae spiritualem amicitiam, quam saepe in necessitatibus meis pro Dei intuitu fecisti [ W. in marg., mecum fecisti], dignas gratias, quantas meruisti, persolvere non possum; sed Deum omnipotentem deprecor ut tibi in alto coelorum culmine mercedis praemia in gaudio angelorum aeternaliter retribuat. Nunc autem in Christi nomine deprecor ut quod bono initio coepisti cum bono fine perficias, id est, ut meo verbo gloriosum et amabilem regem nostrum Pippinum salutaveris et illi magnas gratias referas de omnibus pietatis operibus, quae (0779D)mecum fecit, et ut illi referas, quod mihi et amicis meis similiter esse videtur, ut vitam istam temporalem et cursum dierum meorum per istas infirmitates cito debeam finire. Propterea deprecor celsitudinem regis nostri, pro nomine Christi, Filii Dei, ut mihi nunc viventi indicare et mandare dignetur circa discipulos meos qualem mercedem postea de illis facere voluerit. Sunt enim pene omnes peregrini, quidam presbyteri, per multa loca ad ministerium Ecclesiae (0780A)et populorum constituti. Quidam sunt monachi per cellulas nostras et infantes ad legentes litteras ordinati sunt. Et aliqui seniores, qui longo tempore mecum viventes laboraverunt et me adjuvabant. De his omnibus sollicitus sum, ut post obitum meum non disperdantur, sed ut habeant mercedis vestrae consilium et patrocinium celsitudinis vestrae, et non sint dispersi, sicut oves non habentes pastorem, et populi prope marcam paganorum non perdant legem Christi. Propterea almitatis vestrae clementiam diligenter in Dei nomine deprecor, ut filiolum meum et coepiscopum Lullum, si Deus voluerit, et sic clementiae vestrae placeat, in hoc ministerium populorum et ecclesiarum componere et constituere faciatis praedicatorem et doctorem presbyterorum et populorum. (0780B)Et spero, si Deus voluerit, quod in illo habeant presbyteri magistrum et monachi regularem doctorem et populi Christiani fidelem praedicatorem et pastorem. Propterea hoc maxime fieri peto, quia presbyteri mei prope marcam paganorum pauperculam vitam habent. Panem ad manducandum acquirere possunt, sed vestimenta ibi invenire non possunt, nisi aliunde consilium et adjutorem habeant, ut sustinere et indurare in illis locis ad ministerium populi possint, eodem modo sicut ego illos adjuvi. Et si pietas Christi hoc vobis inspiraverit, et hoc, quod peto, consentire et facere volueritis, per hos missos meos praesentes, aut per litteras pietatis vestrae, hoc mihi mandare et indicare dignemini, ut eo laetior in mercede vestra vel vivam vel moriar.
EPISTOLA LXXX. BONIFACIUS PIPPINO. [A. D. 752.] (0780C)
Domino excellentissimo Pippino, regi Francorum, Bonifacius episcopus in Domino salutem.
Celsitudinis vestrae clementiae magnas gratias agimus, et Dominum Jesum Christum precantes, ut vobis in regno coelorum aeternam mercedem retribuat, eo quod petitiones nostras clementer exaudire dignati estis, et senectutem meam atque infirmitatem consolari. Nunc autem, gloriose fili, cognoscas quia per misericordiam Dei credo quod possim in servitio vestro iterum esse. Propterea petimus vos ut nobis indicetis si ad placitum vestrum debeamus venire, (0780D)ut vestram voluntatem perficiamus. Quidam servus Ecclesiae nostrae, et ipse mendacissimus, qui nos arte fugiebat, Ansfrid nomine, veniens ad nos cum indiculo vestro, rogans ut ei justitiam faceremus, misimus illum ad vos cum ipsis litteris cum misso nostro, ut cognoscatis quia mentitus vobis est, petentes ut nos pro mercede vestra defendatis contra tales falsarios, et eorum mendaciis non credatis. Valete in Deo semper.
EPISTOLA LXXXI. BONIFACIUS GRIPONI. [A. D. 752.] (0781A)
Bonifacius, servus servorum Dei, Griponi filio Caroli optabilem in Christo salutem.
Obsecro et adjuro pietatem vestram per Deum Patrem omnipotentem, et per Jesum Christum Filium ejus, et per Spiritum sanctum, per sanctam Trinitatem et unitatem Dei, ut si tibi Deus potestatem donaverit, adjuvare studeas servos Dei, sacerdotes, presbyteros, qui sunt in Thuringia, et monachos et ancillas Christi defendere contra paganorum malitiam, et adjuvare Christianum populum, ut eos pagani non perdant, ut ante tribunal Christi mercedem habeas perpetuam. Et cognoscite quod memoria vestra nobiscum est coram Deo, sicut et (0781B)pater vester vivus et mater jam olim mihi commendarunt. Deprecamur Deum Salvatorem mundi, ut dirigat viam vestram, et vitam ad salutem animae vestrae, ut in gratia Dei semper hic et in futuro saeculo permaneatis. Interea mementote, fili charissimi, quia, juxta vocem psalmigraphi: Omnis homo sicut fenum dies ejus, et sicut flos agri ita floriet. Et apostolus ait: Totus mundus in maligno positus est; et item in Evangelio Veritas dixit: Quid enim proderit homini, si lucretur universum mundum, animae vero suae detrimentum patiatur? Et iterum in Evangelio, de gloria justorum: Ecce fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. Et Paulus apostolus, de beatitudine vitae aeternae: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quid praeparavit (0781C)Deus diligentibus se. Facite ergo, filii, ut mercedis vestrae praemia in alto coelorum culmine clarescant, et crescant. Valere vos in longitudine dierum in Christo optamus.
EPISTOLA LXXXII. BONIFACIUS OPTATO. [A. D. 752].
Reverendissimo fratri, imo dilectissimo consacerdoti Optato abba, et universae sanctae congregationi sub cura illius regularis vitae normam custodienti, Bonifacius, sine praerogativa meritorum nominatus episcopus, optabilem in Christo charitatis salutem.
Venerandam sanctitatis vestrae clementiam intimis obsecramus precibus, ut nos indignos nobiscum in unitate fraternae dilectionis et societatis spiritualis (0781D)suscipere et habere dignemini, ut una sit inter nos et fides mentium, et pietas actionum; et sicut princeps apostolorum Petrus hortatur dicens: Ante omnia mutuam in invicem charitatem habete, et quia charitas operit multitudinem peccatorum. Et ipsa Veritas dixit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Et similiter Paulus apostolus admonet dicendo: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Et alibi: Finis enim praecepti est charitas de puro corde, et conscientia bona, et fide non ficta; et ut vestra fraternitas in spirituali regulariter vita vivens in pacifica tranquillitate fraternae concordiae pro nostra fragilitate (0782A)exorare dignetur, ut sermo Domini currat et clarificetur, ut, juxta dictum Apostoli, liberemur ab importunis et malis hominibus, et a tentationibus malignorum spirituum, et tribulationibus adversariorum, ut lux Evangeliorum gloriae Christi et via vitae, quam populis et gentibus ostendere et ipsi pergere debemus, nobismet ipsis non obtenebrescat nec abscondatur. Diligenter quoque deprecamur ut familiaritas fraternae charitatis inter nos sit, et pro viventibus oratio communis, et pro migrantibus de hoc saeculo orationes et missarum solemnia celebrentur, cum alternatim nomina defunctorum inter nos mittentur. Interea si quid fraternitas vestra nobis mandare ad perficiendum vel ad dicendum dignata fuerit, voluntatis vestrae desiderium in omnibus adimplebimus. (0782B)Agite ergo de hac petitione nostra, ut in alto coelorum culmine mercedis vestrae praemia in superna curia angelorum clarescant et crescant. Longaevam, ac valentem, et almis viribus proficientem, et suavissimis operum et verborum floribus odorantem beatitudinem vestram perenniter Salvator mundi custodiat.
EPISTOLA LXXXIII. THEOPHYLACIAS BONIFACIO. [A. D. 752.]
Egregio Patri, et domino supernis fascibus decorato, Bonifacio archiepiscopo, Theophylacias indignus archidiaconus sanctae sedis apostolicae.
Inter sua quidam peritissimus dudum aenigmata sic promulgat: Verba sapientum quasi stimuli, et (0782C)quasi clavi in altum defixi, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere. Unde hactenus, non sine gravi tristitia, Davidica illa ex intimo cordis moerore compulsus sum cantica decantare: Annuntiavi, et locutus sum: multiplicati sunt super numerum, et quod multi ad fidem veniunt, et pauci ad electorum numerum perducuntur, hoc ipsum Domino promulgante: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Vos quidem egregie et sacerdotale praefulgidum apex ut illustre per paginas exaranda notescendo notescitis. Distincte incursa, et vigilantius in quo angelicas et beati domini mei et singulatim praetulimus aures et juxta roseum illud et angelicum optatum desiderium desideratus ann. [ P., ante] latus dominus ter beatus in apostolica vos ad praesens dignatur (0782D)informatione firmari qualiter non solum de schismaticis et haereticis illis, seu excommunicatis, et ab orthodoxae fidei regula nequiter aberrantibus, censeatis ut convenit, verum etiam Francorum et Galliarum gentes fidei tramitem solitae [ W., solidae] amplectentes exuberent, enitentes et vestro sancto sub tempore non tantum occiduae sed usquequaque floreant nationes. Scriptum namque est: Multum valet deprecatio justi assidua. Et David similia: Nisi Moyses stetisset in conspectu Dei, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. Nos etenim priscum sodalitatis retinentes amorem, quamvis varie nunc utrosque nationes et maria dividant, tamen scriptum (0783A)est: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Benedictionis etenim munusculum, ob recordationis nostri memoriam, cinnamomum, costum, piper et incensum pariter direximus obsignatum, quod minimum etenim ut pro magno excipere debeatis impensius postulamus. Scriptum namque est: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus; et: Omni habenti dabitur. Quia quisquis habet charitatem perfectam, etiam cuncta dona, Spiritu sancto ministrante, promeretur accipere. Omnipotens etenim rerum opifex et arbiter, qui, vestro sancto sub tempore, occiduos et circumquaque populos commorantes, ad vestrae beatae praedicationis facundiam, in catholicae et apostolicae sanctae sedis fidem vocavit, florere faciat perenniter, ut optamus.
EPISTOLA LXXXIV. THEOPHYLACIAS BONIFACIO. [A. D. 752.] (0783B)
Egregio Patri et domino, aethereis decorato fascibus, Bonifacio, almo archiepiscopo, Theophylacias indignus diaconus sanctae sedis apostolicae.
Inter amoena prata fragrantium odorum saepe spinis circumvallatur rosa. Ita, illustrante sancto Spiritu, praefulgidus plerumque rutilat arbiter, veluti roseus flos, et melliflua dogmata salutis aeternae abundant [ W., abundet], eructuet nimirum laudabile [ P., eructuat . . . laudabilis] in arvis. O beatissime in aethereis. Talenta etenim tuae credita egregiae beatitudini, non solum dupla, verum etiam et sescupla Christo a te reddantur in astris, arcanaque vox ope (0783C)carminis Christi dicentis: Euge, serve bone et fidelis, quia inter pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui. Denique ob vestri laboris crementum, sedulo una cum sancto coangelico Patre vestro domino apostolico, totius sanctae nostrae ecclesiae sacerdotibus, vel populo, naviter Domini nostri Jesu Christi exoramus clementiam, ut vestrae sanctissimae paternitatis illuminatos doctrinis, atque e vivo potatos fonte, simul cum eorumdem satore, confirmare ac conservare in sanctae ac orthodoxae fidei tramite clementer jubeat, et eorum qui credituri sunt corda aperire, atque eorum detegere velamen, ut, inflammante eosdem Spiritu sancto, intrepidi laetantes ad fidem Christi pervenire (0783D)festinent, quemadmodum dominica sanxit clementia: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et caetera. Itaque, domine ac sanctissime Pater, quaesumus vestram a Deo sanciatam [ W. om. sanciatam] ambrosiam bonitatem, ut sanctissimum nimisque nobis dilectum Lullum, benedictum archidiaconum vestrum, charissimum atque dulcissimum sodalem et fratrem nostrum, omnibus modis fovere, propter Deum et nostrae pusillitatis amicitiam, commendatum habere, dignemini. Nostra est scilicet et [ P. om. et] in eo rata dilectio, pro eo quod vestrae almae (0784A)paternitati magnis decoratae infulis fidelibus ac lepidis ministrat servitiis; et ob hoc, poplite identidem [ W., itidem] flexo, vestram deprecamur togatam prudentiam, ut eum [ W., eam] multo amplius talionem habere non dedignemini perniciter, ob nostramque parvitatem, cum Domino Deo crebro refunditis preces, memoriam facere non omittatis, quia scriptum est: Multum valet deprecatio justi assidua. His vero praelibatis, salutamus vestram a Deo infulatam sanctissimam, nectareamque paternitatem, et optamus, ut, Deo favente, perennibus capiatis temporibus praemia, et desideratum, ob vestrae sospitatis suffragium, sentiatis effectum. Denique vobis direximus parvam benedictionem ex largitate beati Petri apostoli; propter Deum, grato (0784B)animo dignemini suscipere, costum, cinnamomum, et xerosyracem.
EPISTOLA LXXXV. N . . . BONIFACIO. [A. D. 752.]
Domino meo desiderantissimo, et in litterarum studio devotissimo eruditori, Bonifacio, summi pontificatus infula praedito, N. ex multis quoddam pietatis vestrae emolumentum, amabilem devotae charitatis in Christo salutem.
Sacra Scriptura admonet ne sine consilio inconsulte aliquid agamus, sicut scriptum est: Omnia cum consilio fac, etc. Ideoque fore ratum aestimans rusticitatis meae litteras sagacitatis vestrae celsitudini dirigere, hisque occasionem petitionis meae desiderium intimare, quatenus utique, perspectis, (0784C)providus praeceptor meus decernat quod sibi optimum videatur, famuloque suo suae voluntatis nutum placidus indicet, cui subnixus libenter obtemperem. Fateor itaque tibi, magistrorum charissime, postquam, sanctitatis vestrae licentia, lectionis scrutandique causa, si aliquid tamen ingenioli mei parva scintilla intelligere vel investigare valet, bonitatis vestrae mercedi primitus post Deum imputo, Thuringiam perrexi, diligentiam lectioni adhibere tam studiose non posse quam indiguisse sciebam. Duabus quippe causis resistentibus, oculorum scilicet caligine, et capitis dolore, tertioque in visceribus vitio praecipue, id est, torpore mentis; idcirco paulo diutius manere mihi Paternitas vestra hic concedat, (0784D)ut qui, juxta Apostolum, siticulosum filium vestrum lacte potetis, nec adhuc solito panis esui assuetum, opportuno tempore servitutis vestrae ad officium, larga Christi clementia praeeunte, et vestris orationibus intercedentibus, robustiorem recipiatis. Sin vero aliud discretioni vestrae placuerit, si ille vires dederit, cum nihil infinita saecula addere, vel adimere valeant, ipso quo jubebitis tempore, promptus redibo. Interea per misericordiam Dei obsecro, cujus totus orbis terrarum plenus est, velut flexis genibus ac curvato poplite supplex sublimitatis vestrae (0785A)vestigia amplectens, ut pro meis innumeris facinorum criminibus apud misericordem et justum Judicem intercedere dignemini; nec tamen ex hoc serenitatis vestrae gratiam perturbem, cum Jesus noster gloria coeli, salusque mundi, cui cuncta patent, et quem occulta non latent, imperet dicens: Petite, et dabitur vobis, et reliqua. Quia nec tam ex hoc ventosae temeritatis typo mihi subrepere posse quam remedium salutis arbitror inveniri, dum et ipse me aegrotum agnosco, et medicum quaero, hos tibi versiculos, Pater amande, subter scriptos causa correctionis direxi, cupiens industriae vestrae scripta promereri, quatenus erroris mei anfractus ex ipsis certe cognoscam.
Sancta et individua Trinitatis divinitas excellentiae (0785B)vestrae dignitatem, jugiter longe lateque catholicis Ecclesiarum plebibus praesidentem, usque ad supremum vitae cursum, contra omnia proficientem adversa, custodiat.
Crescere te Deus omnipotens in opus pietatis
Perpetuo faciat lucro multarum animarum,
Dives opum coeli, auscultare Dei merearis
Ut tandem vocem laetam: Bone, serveque fide,
Summa tui Dominique Dei nunc gaudia scande.
Pauca super fidus fueras quia, multa super te
Constituam: requies tibi sit haec certa salusque,
Spesque, favente Deo, pariter, qui cuncta creavit,
Ac regnans vivit seclis prior omnibus idem,
Calce carens et principio, clementia cujus
Me miserum te larga monebat adire magistrum.
(0785C)Mole gravi noxae pressus, sine lumine cordis,
Otia dum vagabundus amabam, dulcia credens,
Quae constant cunctis animabus noxia semper.
Pectoris obtusi tenebras sed gratia dempsit.
Salvantis Christi, gratis pia sensibus augens
Dona meis stolidis. Cui laus et honor sine fine;
Atque tui, tibi crescat in arce, laboris olympi,
Directi callis ductor, mercesque, corona,
Ingeniique tui quod sum pars ultima magni.
EPISTOLA LXXXVI. BONIFACIUS GEMMULO. [A. D. 752.]
Reverentissimo et dilectissimo filio Gemmulo archidiacono Bonifacius exiguus servorum Dei amabilem in Christo aeternae charitatis salutem.
(0785D)Saepe spiritualis charitas jungit quos corporaliter longa intercapedine disjungit. Et haec non minima peregrinationis aerumna esse dignoscitur, quod amicus amicum, quem ardenter diligit, longe disjunctum tristis et moerens memorat, et adversantem inimicum prope tribulatorem et molestum difficulter patitur. Utinam te, frater, peregrinationis hujus consolatorem prope habeam, tuo sancto consilio utar, consolatione gaudeam, aspectu charae faciei laeter, et sancta exhortatione reficiar. Sed quia hoc fieri vitae mortalis conditio, et rerum ratio non permittit, (0786A)faciat vera charitas solum et maximum quod concedit et praecipit Deus dicendo: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, etc. Amet in Deo veraciter absentem, quem corporaliter praesentem tenere nequit. Et, sicut sanctus Augustinus dixit, licet unus sit in Oriente, et alius in Occidente, conglutinati charitate nunquam ab invicem separantur; et Salvator mundi: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Ergo, juxta Jacobum, qui dixit: Oratio fidei salvabit infirmum, et post pauca: Orate pro invicem, ut salvemini, oremus pro invicem, ut salvemur; et pietas Domini, quae nos in terra separavit, gaudentes in coelorum culmine congreget.
EPISTOLA LXXXVII. BONIFACIUS ANONYMO. [A. D. 752.]
(0786B) Reverendissimo fratri, et spiritualis Germanitatis propinquitate connexo, Bonifacius, exiguus servus servorum Dei, perennem in Christo charitatis salutem.
Clementiam fraternitatis vestrae intimis flagitamus precibus ut nostrae mediocritatis memores intercedere dignemini, quia, peccatis nostris exigentibus, periculosi maris tempestatibus undique quatimur: rogantes ut ille qui in altis habitat, et humilia respicit, indulgens flagitia, praestet nobis verbum in apertione oris nostri, ut currat et clarificetur inter gentes Evangelium gloriae Christi.
EPISTOLA LXXXVIII. BONIFACIUS DENEHARDO [A. D. 752.]
(0786C) Bonifacius servus servorum Dei Denehardo presbytero in Christo salutem.
Mando tibi, charissime, de praesente puero Athalere, si illi necessitas in sua causa contingat, ut eum adjuvare studeas, sicut ingenuum hominem; et sic pro illo promittas amicis ejus, non quasi pro servo; et ego sic comprobavi, quia desponderi sibi disponet conjugem, ut non timeat, quod servus sit. Vale in Christo.
EPISTOLA LXXXIX. BONIFACIUS ALDHERIO. [A. D. 752.] Venerando fratri Aldherio abbati Bonifacius, exiguus servus servorum Dei, in Christo salutem.
Charitatis vestrae clementiam medullatis et intimis (0786D)praecordiorum obsecramus precibus, ut in vestris sacrosanctis orationibus intercedendo nostri memores esse dignemini, et almitatis vestrae precibus imploretis, ut pius Dominus, qui causa est peregrinationis nostrae, navem fragilitatis nostrae, ne fluctibus Germanicarum tempestatum submergatur, dextera sua protegente et gubernante, illaesam custodiendo, ad coelestis Jerusalem littus tranquillum perducat. Salutate omnes fratres sanctae congregationis vestrae, nostros in Deo charissimos, in osculo dilectionis ac devotionis nostrae. Commendamus scilicet (0787A)et nos vestris orationibus, ut, sive viventes, sive morientes, vestrae communioni charitatis sociemur, et ut hoc ita firmetur devotione fraternae charitatis a vobis juxta voluntatem clementiae vestrae promereri volumus, in quantum potestas profectum attribuerit. Petimus quoque ut pro Germanicis gentibus idolorum culturae deditis intercedere curetis, rogantes Dominum, qui pro totius mundi salute proprium sanguinem fudit, et vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, ut eas ad agnitionem Creatoris, et ad gremium matris Ecclesiae convertat. Similiter, ut pro dormientium fratrum animabus, qui nobiscum laborabant in Domino, orationum adjuvamina et missarum solemnia celebrare faciatis precamur, quorum nomina gerulus (0787B)harum litterarum demonstravit. Valere beatitudinem vestram et sanctis successibus proficere in Christo diligenter optamus.
EPISTOLA XC. BONIFACIUS STEPHANO. [A. D. 753.]
Venerando ac diligendo domino, apostolatus privilegio praedito, Stephano papae, Bonifacius exiguus, legatus, vel missus Germanicus catholicae et apostolicae Romanae ecclesiae, optabilem in Christo charitatis salutem.
Nam tempore Sergii, apostolicae sedis pontificis, venit ad limina sanctorum apostolorum presbyter quidam mirae abstinentiae et sanctitatis, generis Saxonum, nomine Willibrord, et alio nomine Clemens vocatus, quem praefatus papa episcopum ordinavit, (0787C)et ad praedicandam paganam gentem Frisonum transmisit in littoribus Oceani occidui. Qui per L annos praedicans, praefatam gentem Frisonum maxima ex parte convertit ad fidem Christi, fana et delubra destruxit, et ecclesias construxit, et sedem episcopalem et ecclesiam in honore sancti Salvatoris constituens in loco et castello quod dicitur Trajectum, et in illa sede et ecclesia sancti Salvatoris, quam construxit, praedicans usque ad debilem senectutem permansit; et sibi coepiscopum ad ministerium implendum substituit, et finitis longaevae vitae diebus, in pace migravit ad Dominum. Princeps autem Francorum Carolomannus commendavit in sedem illam constituendum et ordinandum episcopum, quod et feci. Nunc autem Coloniensis episcopus (0787D)illam sedem praefati episcopi Clementis, a Sergio papa ordinati, sibi usurpat, et ad se pertinere (0788A)dicit, propter fundamenta cujusdam destructae a paganis ecclesiae, quam Willibrordus dirutam usque ad solum in castello Trajecto reperit, et eam proprio labore a fundamento construxit, et in honore sancti Martini consecravit. Et refert quia ab antiquo rege Francorum Dagoberto castellum Trajectum cum destructa ecclesia ad Coloniensem parochiam donatum in ea conditione fuisset, ut episcopus Coloniensis gentem Frisonum ad fidem Christi converteret, et eorum praedicator esset, quod et ipse non fecit. Non praedicavit, non convertit Frisones ad fidem Christi, sed pagana mansit gens Frisonum, usque quo venerandus pontifex Romanae sedis Sergius supradictum servum Dei Willibrordum episcopum ad praedicandum supradictae genti transmisit, qui illam (0788B)gentem, ut praefatus sum, ad fidem Christi convertit. Et modo vult Coloniensis episcopus sedem supradicti Willibrordi praedicatoris sibi contrahere, ut non sit episcopalis sedes, subjecta Romano pontifici, praedicans gentem Frisonum. Cui respondebam, ut credidi, quod majus et potius fieri debeat praeceptum apostolicae sedis, et ordinatio Sergii papae, et legatio venerandi praedicatoris Willibrordi, ut et fiat sedes episcopalis subjecta Romano pontifici, praedicans gentem Frisonum, quia magna pars illorum adhuc pagana est, quam destructae ecclesiolae fundamenta diruta, et a paganis conculcata, et per negligentiam episcoporum derelicta. Sed ipse non consentit. Sed modo paternitatis vestrae judicio mihi intimare dignemini, et si hoc justum sit responsum, (0788C)et vobis placeat, quod illi Coloniensi episcopo reddidi, vestra auctoritate roborare, ut praeceptum Sergii papae, et sedes illa stabilis permaneat. Sic enim potestis, nos, si vobis placet, adjuvare, si de scrinio ecclesiae vestrae exemplare jubetis, et mihi transmittere, quidquid praefato episcopo Willibrordo ordinato sanctus Sergius praeciperet, ut ex auctoritate sanctitatis vestrae contradicentes convincere et superare valeam. Si autem aliter justius sanctitati vestrae videatur, consilium paternitatis vestrae mihi insinuare dignemini, ut sequar.
EPISTOLA XCI. PIPPINUS BONIFACIO. [A. D. 755.]
Pippinus rex Francorum, vir illustris, Bonifacio archiepiscopo et legato Germanico ab apostolica sede (0788D)directo.
Quia veneranda paternitas tua nostram excellentiam (0789A)postulavit pro monasterio quod a te noviter constructum est in solitudine Buchonia, juxta fluvium Fuldae, in loco quem beatae memoriae Carolomannus germanus noster, legitima donatione tibi concessit, ut sicut ex auctoritate sancti Petri principis apostolorum, pro quo legatione fungeris, privilegio sedis apostolicae sublimatum esse constat, ita etiam nostrae auctoritatis praecepto roboretur, placuit nobis petitionibus tuis assensum praebere, et ideo hanc nostrae praeceptionis seriem ob honorem Dei et venerationem sancti Petri conscribi jussimus, per quam privilegium sedis apostolicae a beato Zacharia tibi collatum, cum consensu episcoporum caeterorumque fidelium nostrorum, per omnia roboramus, praecipientes ut nullus sacerdotum in regno (0789B)divinitus nobis concesso in praefato monasterio ditionem aliquam sibi vindicet, praeter sedem apostolicam, ita ut nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum solemnia ibidem quisquam praesumat celebrare, sed juxta id, quod subjectum constat apostolicae sedi, firmitate privilegii inconcussa roboratum permaneat; locis etiam et rebus quas tam moderno tempore tenet vel possidet, quam quas futuris temporibus juri ipsius monasterii divina pietas augere voluerit, ex donis et oblationibus, decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione, firmitate perpetua perfruatur.
Si autem quispiam nostrae auctoritatis praecepto repugnare voluerit, sententiam apostolicae districtionis, quae in privilegio expressa est, experiatur. Et (0789C)tamen hoc, quod ob amorem Dei et venerationem sancti Petri, nostra auctoritate firmavimus, stabilitate permaneat, manu nostra roboratum, et tam annuli nostri impressione, quam fidelium nostrorum astipulatione subnixum.
EPISTOLA XCII. ATTOTAM . . . [ANN. INCERT.]
In nomine Domini nostri Jesu Christi Ludovicus Magnus imperator.
(0790A)Dominationi vestrae, domine mi, quod loqui non audeo, sed pro magna necessitate mea peto sanctitatem vestram, ego Attotam indignus presbyter, et de nativitate mea servus vester sum, modo peto sanctitatem vestram, ut dignetur consolationem vestram in me peccatorem impendere, quia non habeo refugium ullum nisi ad vos, et ubi tota gens refugium habet. Fortwinus clericus habet ecclesiam unam in comitatu Erkengario. Deinde hortavit me Fortwinus cantare in illa ecclesia, et super omnia habere debuissem medietatem de illa decima. In eo modo sic servivi ad illam ecclesiam, annum et dimidium, quo nihil inde accepi. Unde nos conventionem habuimus. Postea rogavi illum partem meam de illa decima, et ille exarsit nimio furore in animo suo super (0790B)me, et venit per noctem super me cum parentibus suis Albrico et Kebahardo et Wolframmo, sic flagellaverunt me usque dum vix animam dimiserunt in corpore meo. Ego miser miserrimus petivi Dei misericordiam, et sanctum remedium, et reclamavi per nomen vestrum, et illi dixerunt: Nec sancti, nec homo ullus me liberare debuisset de manibus eorum. Postea traxerunt me ad altare sancti Remedi et fecerunt me jurare stabilitatem ad illam ecclesiam, et aliud sacramentum fecerunt me jurare, ut non debuissem e diebus meis reclamare me ad vestram pietatem, nec ad missum vestrum, ut mihi fecissent justitiam. Tunc petivi justitiam meam ad illos, sed minime inveni, modo timeo inconsecrationem meam, timeo quod illi non timuerunt. Propter (0790C)hoc deprecor sanctitatem vestram, ut ad justitiam meam valeam pervenire, quod non possum invenire nec justitiam nec misericordiam apud illos, nisi per misericordiam vestram, et pro redemptione animae patris vestri, cui servus antea fui.
EPISTOLA XCIII. . . . LUDOVICO. [ANN. INCERT.]
Piissimis auribus vestris, clementissime ac gloriose (0791A)imperator, non praesumptionis audacia, sed pro magna necessitate mea, suggerere conabor qualiter a me peccatore et mea sorore paterna haereditas nostra erat primo elongata, et adhuc etiam abstracta. Et ideo, piissime imperator et omnium indigentium misericordissime suffragator, multum indigemus patrocinio vestro, quatenus per misericordiam ac eleemosynam vestram ad ipsam haereditatem pervenire valeam, eo quod ullo modo aliter nobis ea restitui non valet, nisi per vestram devotissimam, semperque benevolam juste faciendi clementiam. His ita, domine mi, utcunque praedictis, audire dignetur excellentia vestra reclamationem miseriae nostrae. Fuit namque nobis, serenissime imperator, pater nomine Richart, et patruelis nomine Richolf, (0791B)ambo Saxones, et haereditas eorum in ipsa exstiterat Saxonia. Dum autem in servitio patris vestri, felicis memoriae domini Caroli imperatoris, exstiterunt, propinqui eorum atque pagenses, causa Christianitatis, furore se super eos turbantes, omnia quae in domibus propriae elaborationis habuerunt, cuncta raptim diripuerunt, eo quod in fide Christianitatis velle eos persistere senserunt, et eam negare ullo modo noluerunt. Postea vero contigit, ut dominus imperator patruelem meum Richolf miserit in missaticum super Elbam cum his inferius scriptis, id est.. com. gotessedo, com . . . . com. et . . . qui omnes una ibidem fuerunt occisi, propter Christianitatis stabilimentum. Quo audito, perrexit pater meus Richart nuntiare hoc domino imperatori Carolo, et dum in (0791C)illa via fuit, apprehensa est ipsa mater mea ab eisdem viris, qui illos praefatos missos antea interfecerunt, et inter manus fidejussorum commendatam reliquerunt, caeteraque omnia, quae ibidem in sumptibus vel aliis quibuslibet rebus reperta sunt, secum per rapinam diviserunt. Quod cum compertum fuit patri meo, transivit latenter, et eam quasi furtim arripuit, fugitque cum ea in pagum, qui vocatur Marstheim, in maternam haereditatem suam, et sic mansit ibi, donec, ex jussione domini imperatoris, Saxones, facta transmigratione de Saxonia, per patres educti sunt; et tunc etiam temporis cum eisdem pater meus et mater educti fuerunt. Quibus vero eductis et in ipsa transmigratione per quanta qualibet spatia commorantibus a propria abalienati terra, de (0791D)hac luce pater meus interveniente extremo die substractus est, et remansit sola mater mea, et ego, sororque mea, et adhuc Deo miserante, nos tres superstites existimus; non tamen pervenimus ad paternam haereditatem nostram. Ideoque, piissime imperator, qui omnibus pauperibus, etiam cunctis indigentibus (0792A)stabile refugium pro Dei amore misericorditer impendere non cessatis, nobis quoque paterna haereditate despoliatis pro vestra eleemosyna auxiliari sub hac reclamatione nostra utcunque faciatis, et per fideles vestros idipsum investigare dignemini, utrum juste ad nos pertinere debeat an non, si tamen apud vestram sanctissimam decretum fuerit excellentiam. Multi enim testes de ipsis pagis super hac ipsa re adhiberi possunt, qui hanc rem bene sciunt, et eam detegere veraciter valebunt, o clementissime ac serenissime imperator.
EPISTOLA XCIV. ANONYMUS ANONYMO. [ANN. INCERT.]
Domino reverendissimo, omnique virtutum conamine venerando, et post Deum peculiari patrono, (0792B)supplex almitatis vestrae vernaculus in Domino salutem.
Fateor, o beatissime antistes, me dudum decrevisse, si rerum ratio ac temporis volitans vicissitudo pateretur, vicinam Natalis Domini solemnitatem ibidem in consortio fratrum tripudians celebrare, et postmodum, vita comite, vestrae charitatis affabili praesentia frui. Sed quia diversis impedimentorum obstaculis refrenati, quemadmodum lator praesentium viva voce plenius promulgabit, illud perficere nequivimus, idcirco difficultatis veniam precor impendite; neque enim parva temporum intervalla in hoc studio protelanda sunt ei duntaxat qui, solerti sagacitate legendi succensus, legum Romanorum jura medullitus rimabitur, et cuncta jurisconsultorum (0792C)decreta ex intimis praecordiis scrutabitur, et (quod his multo arctius et perplexius est) centena scilicet metrorum genera pedestri regula discerneret, et admista cantilenae modulamina recto syllabarum tramite lustrare, cujus rei studiosis lectoribus tanto inextricabilior obscuritas praetenditur, quanto rarior doctorum numerositas reperitur. Sed de his diutius ratiocinari stricta epistolaris angustia minime sinit, quomodo videlicet ipsius metricae artis clandestina instrumenta litteris, logis, pedibus poeticis, figuris, versibus, tonis, temporibus conglomerentur; pathetica quoque septenae divisionis disciplina acephalos, lagaros, poecilos cum caeteris varietur, qui versus monosemi, pentasemi, quidecasemi videantur, et qualiter catalectici vel brachycatalectici seu hypercatalectici (0792D)versus cognoscantur. Haec, ut reor, et his similia brevi temporis intercapedine momentaneoque ictu apprehendi nequaquam valebunt. De ratione vero calculationis quid commemorandum, cum tanta supputationis imminens disputatio colla mentis compresserit, ut omnem praeteritum lectionis laborem (0793A)parvi penderem, cujus me pridem secreta cubicula nosse credideram, et ut sententiam beati Hieronymi depromam, qui mihi videbar sciolus, rursus coepi esse discipulus? Porro de zodiaco XII signorum circulo, quae vertigine coeli volvuntur, ideo tacendum arbitror, ne res opaca et profunda, si vili explanationis textu promulgata fuerit, infametur et vilescat, praesertim cum astrologiae artis peritia, et difficillima horoscopii computatio elucubrata doctoris indagatione egeat. Haec idcirco, charissime pater, cursim, pededentim, perstrinximus non garrulo verbositatis strepitu illecti, sed ut scias, tanta rerum arcana examussim non posse intelligi, nisi frequens et prolixa meditatio fuerit adhibita. Salutate in Christo omnem sodalium meorum catervam, a minimo usque ad (0793B)maximum, quos obsecro et adjuro per clementiam Christi, ut pro me peccatorum pondere et criminum sarcina oppresso preces Domino fundant.
EPISTOLA XCV. ANONYMUS ANONYMO. [ANN. INCERT.]
Sanctis et venerabilibus Fratribus ill. praeposito, omnibusque sibi in Christo subjectis Fratribus ex monasterio ill. in Christo salutem.
Direximus itaque fratrum nostrorum nuper defunctorum nomina, ut eorum in vestris sanctis orationibus solito more memoriam habeatis, et ad caetera deinceps monasteria eadem nomina scripta dirigatis, sicut et nos facimus, quoties de vobis, sive de caeteris monasteriis, defunctorum fratrum nomina veniunt. Hoc est, et reliqua.
EPISTOLA XCVI. ANONYMUS ANONYMO [ANN. INCERT.] (0793C)
Deest initium.
Interdum enim, et juxta meritum plebium, eliguntur personae electorum, unde noverunt populi meriti sui regimen praeversi suscepisse pontifices. Quod autem is qui post baptismum aliquo mortali peccato corruptus ad sacerdotium non promoveatur, lex ipsa testatur. Moyses enim in lege praecepit sacerdotibus ne aliquod pecus vitiatum offerant ad aram Dei, quod ipsum postea spernentibus sacerdotibus Israel per Malachiam improperavit Deus dicens: Vos estis sacerdotes qui polluistis nomen meum, et dixistis: In quo polluimus eum? Offerentes super altare meum panem pollutum, et offerebatis caecum et languidum. Unde et (0793D)in Numeris vitula rufa, cujus cinis expiatio populi est, non aliter jubetur offerri ad altare Domini, nisi (0794A)quae terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligata; sed quid plura subjiciamus? Si enim is qui tam in episcopatu, vel in presbyterio positus, mortale peccatum aliquod, admiserit non debet offerre panes Domino, quanto magis ante unusquisque sciens quod potentes potenter tormenta patientur retrahat se ab hoc non tam honore quam onere, et aliorum locum qui digni sunt non ambiat occupare! Qui enim in erudiendis atque instituendis ad virtutem populis praeest, necesse est ut in omibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur. Qui enim aliquem de peccato arguit, ipse a peccato debet esse alienus.
Oratio pro semetipso.
Domine Jesu Christe, propitius esto mihi peccatori (0794B)quia tu es immortalis et sine peccato solus. Domine Deus noster, tu es benedictus, qui benedicis omnia; tu es sanctus, qui sanctificas, Domine Deus noster, indulge mihi famulo tuo, quia peccator sum, et indignus, quia praesumpserim ad sanctum altare tuum invocare, quia peccavi coram te et coram angelis tuis; sed tribue nobis indulgentiam delictorum, et confirma sanctam Ecclesiam tuam in fide recta, et doce nos facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae nostrae. Per Dominum.
Secreta.
Suscipe, clementissime Pater, hostiam placationis et laudis benignus, quas tibi offero indignus famulus tuus pro famulis et famulabus tuis, quia tu scis figmentum meum; tu scis omnia quae egi in conspectu (0794C)tuo, et in conspectu sanctorum tuorum, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, et respice in me, et miserere mei, quia tu es clemens et misericors Deus, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Domine! concede mihi pacem, et sanitatem, fidem et castitatem, victum et vestitum, et tu, Domine, de limo terrae fecisti me ossa et nervos; firmasti me Spiritu sancto; tradidisti me. Tuus sum, Domine, custodi me. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui me creasti, ex toto corde meo, ex tota anima mea, et ex tota fortitudine mea, te adorare praesumo. Post baptismum sanctum quaecunque feci contra voluntatem tuam verbo, et cogitatione, et operatione, indulge peccata mea: et qui in me peccarunt, ante conspectum (0794D)Dei, et omnes virtutes angelorum his demitto. Domine Deus omnipotens. Confiteor tibi peccata mea, (0795A)quae feci et gessi: praesta mihi veram poenitentiam. Domine excelse, peccavi, Domine, in somno et pigritia. Peccavi, Domine, miser, et sacramenta, heu! miser, mea voluntate pollui. Heu! miser, tanta sunt in me peccata, Deus miserere, qui nullum vis perire; praesta mihi veram poenitentiam, et dignare me exaudire.
EPISTOLA XCVII. ANONYMUS ANONYMO. [ANN. INCERT.]
Deest initium.
Aliae usque ad ascellas, et usque ad collum, et aliis supra caput ebulliens tormentum ascendebat ignis et atramenti. Ibi abbatum, abbatissarum, comitum et omnis sexus multitudo visa est varie torqueri, et multis adhuc viventibus universae dignitatis et ignobilitatis loca, pro meritis peccatorum, parata, (0795B)et omnes animas in puteis quandoque solubiles esse, vel in die judicii aut ante; et narrabat unam feminam redemptam de aliquo puteo missarum solemnitatibus, et hoc maximum bonum animabus egredientibus de corpore dixit, et omne genus humanum et totum mundum fuisse collectum ante conspectum suum, ut discernere quid quisque vel boni vel mali egisset, nominatim in corpore vivens ea hora, et pene omnium vivorum merita narrare potuisset. Et postea terram viventium et gaudentium, plenam odoriferis floribus, et multas animas notorum et ignotorum nobis hominum, sicut et in omnibus locis se vidisse attestabatur. Deinde ab ipsa terra tramitem usque ad coelum primum in specie arcus coeli, inde alium ad secundum, a secundo ad tertium, et albatorum (0795C)conventicula vivorum et mortuorum, et superius coelum semper pulchrius inferiori aspexisse ferebat; et in ipso monasterio universis manentibus Ingedrage demandatum est ei a judice pandere delicta atque peccata omnia, caeteris hominibus, nec praeceptum, nec interdictum est, et caetera. Plura sunt quae nominatim singillatimque nobis indicavit, et longum est mihi explicare; et maxime dum reminisci ordinaliter nullatenus valeo, nisi hoc adhuc recordor, daemones quidem in tres turmas ultra modum magnas divisos, unam in aere, aliam in terra et in mari, tertiam ad poenalia loca parare tormenta vidit. Primam namque turmam ad decipiendum homines in hac communi vita contendere, secundam (0795D)egredientes de corporali ergastulo animas in aere continuo inhianterque persequi, et ad tormenta tradere aspexit. Et in ipsis poenalibus puteis Cuthburgam simulque Wialan quondam reginali potestate fruentes, demersas, alteram usque ad ascellas, id est, Cuthburg capite tenus humeroque praeclaram, caeteris membris maculis conspersam: alteriusque, id est, Wialan, supra caput flammam extendere totamque animam simul cremari intuebatur. Ipsos autem poenarum ministros in facies illarum, proprias carnales voluntates, quasi lutum ferventem, injicere, et horribilem ululatum, quem quasi per totum mundum resonasse miserabiliter vocibus earum audiebat. Hic quoque ipsum exsulem aliquando comitem, qui dicitur Ceola Snoding, incurvato dorso, capite, pedibusque (0796A)uncis ad infixum: abbatem quoque tuum in ipso loco supra dicto duplici fumo, Aethilbealdumque quondam regalem tyrannum, simulque infantium numerosam multitudinem sub Danielo episcopo maxime sine baptismo morientium tristem et moerentem aspexit formulam; uniuscujusque secundum specialem effigiem animae pristinis comparem membris, speciebus vero diversis: alias claritate solis, alias lunae, alias stellarum radiis proprie communiterque fulsisse cognovit. De ipsis autem vivis qui supersunt adhuc contemptoribus tam profuturae revelationis, Danielo milite Bregwulfo collegiisque eorum stupris communibus, emeritisque poenis qualia se vidisse testabatur, nobis silendum reor. In fine autem hujus visionis, inenarrabilem sonitum per trina illa coelestium luminum (0796B)spatia, et omnes animarum multitudines in his manentium resultantem, superius tanquam vocem tubarum multarum in inferiora descendentem mirabiliterque vincentem audivit; statimque post haec recedente acroamate, angelicis ducibus, et germana simul monentibus, atque memoriter amorem Creatoris mente fideli retinuisset, corpori reddita est. Tamen, inter carnales angustias, aliquandiu innumerabilem multitudinem spirituum immundorum lugubriter gementem vidit, quia detectas suas nequitias hominibus, quas exercuerunt, divino munere esse cognoverant. Ad confirmationem autem hujus ostensionis, aegritudinis suae salutem, quae prius, pene toto corpore simul colligato, per biennium extensa est (quod factum nunc cum misericordia Dei late (0796C)cognoscimus) praedixit: nec hoc solum, sed et confamiliaribus singillatim specialia caeterisque incognita, et non ipsis tantum, sed regi, reginaeque, episcopisque et multis, quorum nomina longum est scripto continere, manifeste innotuit. Jejunium quoque, pro communibus totius familiae praedictae reatibus XL dierum spatium continens, ex ipsius Judicis imperio, indixit, venturamque vindictam hominibus in propriis communiter corporibus pro negligentia extranearum forinsecus per creaturam monitionum Dei, caeteraque his similia multa praedixit, et antea hanc miseram vitam, dum ex superiore contemplatione reversa fuerat, vitiis superbiae, invidiae, cupiditatis, detractionis, caeterisque, quasi nigerrimo peplo, contectam, (0796D)et sine lumine remansisse aeternae claritatis conspexisse se lugens protestabatur. Vale in Christo, et mei sine intermissione in orationibus fraterno amore.
EPISTOLA XCVIII. DANIEL FORTHERIO. [ANN. INCERT.]
Patri Dei familiae, et digno nobis consacerdoti Forthere, Daniel sanctae plebis famulus.
Recitatis supplicatoriis nobis allatis litteris de diaconatu electi fratris mei Merwalth, et quamvis posterius ordinaliter constituto tempore eis venisset, qui presbyterii et diaconi ordinem fuerans adepti, non distulimus eum. Quanquam incognita et importuna petitio visa, praevaluit tamen pia fratrum postulatio, eo quod nihil defuisse in eo meriti (0797A)una vobiscum conspeximus ad ordinem diaconi promoveri. Postposita nobis distentione, et sua deposita pertinacia, etsi sero, tandem consentaneus effectus est, ad officiumque honoris susceptus est. Ideo cum advertitis vobis satis in eo factum, et voti compotes assecuti honorifice jam eum in levitarum numero constitutum habetote, eique in magisterio perfecta devotione concurrite, ut fiduciam in Christo Jesu acquirere valeatis. Longe vos in fide catholica et felicibus successibus florere faciat omnipotentis Dei gloria.
EPISTOLA XCIX. . . . BALDHARDO. [ANN. INCERT.] In nomine Domini nostri Jesu Christi et in sancta Trinitate dilectissimo fratri unico Baldhardo perennem (0797B)in Christo salutem.
Notum sit tibi quod venerunt ad me verba legationis tuae per fidelem nuntium nomine Aldred, similiter et munera, quae cum intima charitate amplexi. Et nunc fateor tibi, quod implere desidero, auxiliante Domino, omnia quae praecepisti mihi, si dignetur voluntas tua venire ad me, quia nullo modo fontem lacrymarum acquiescere non possum, quando video et audio alios ituros ad amicos suos. Tunc recolo quod a parentibus in juventute derelicta fui, et sola hic permansi; et tamen a Domino derelicta non fui, sed gratias ago Deo de immensa ejus pietate, quam saepe non merentibus, per misericordiae suae viscera, donare consuevit, et sic nos incolumes servavit. Et nunc, frater mi, adjuro te atque deprecor, (0797C)ut auferas tristitiam ab anima mea, quia valde nocet mihi. Dico enim quamvis unius diei spatium sit, et iterum perrexeris, jubente Domino, in voluntate tua, tamen recedit tristitia ab anima mea, et dolor de corde meo. Sin autem displicet tibi implere petitionem meam, tunc Deum testem invoco, quod in me nunquam sit derelicta dilectio nostra. Et nunc vere dico tibi quod meliora nescio, si venire vis illuc, quam hic maneam. Sin autem aliud aliter tibi melius placet, tunc indicare possum quod mens mea desiderat ut eveniam illuc ubi requiescunt corpora parentum nostrorum, et temporalem vitam ibi finire, et pervenire ubi perfecta mansio esse cernitur, et regio vivorum, et gaudia angelorum sine fine laetantium. Vale in Christo.
(0797D)Munuscula quamvis parva, tamen cum maxima charitate onerata, quae tibi direximus per fidelem nuntium nomine Aldred, id est, vittam unam, accipies.
Pro me quaero oramina
Tua formosa famina,
Uti nova ac vetera
Christus aboleat crimina;
Ut sim armata angelicis
Dextro ac laevo latere.
Have, chare crucicola,
(0798A)Fine tenus feliciter
Precum: pandent praecipua.
Tuae sophae [ sic ] entiae.
Uti dira discrimina.
Cum immensa clementia,
Vallata legionibus
Dialique majestate,
Salutate a sorore,
Famam serva simpliciter.
EPISTOLA C. BERTGITHA BALDHARDO. [ANN. INCERT.]
Dilectissimo fratri in Domino et in carne charissimo Balthardo, Berthgyth in Christi nomine salutem.
Taedet animam meam vitae meae propter amorem fraternitatis nostrae. Ego enim sola derelicta, et (0798B)destituta auxilio propinquorum. Pater enim meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem suscepit me. Multae sunt aquarum congregationes inter me et te; tamen charitate jungamur, quia vera charitas nunquam locorum limite frangitur. Sed tamen dico quod unquam non recessit tristitia ab anima mea, neque per somnium mente quiesce, quia fortis est, ut mors, dilectio. Nunc ergo rogo te, dilectissime frater mi, ut venias ad me, aut me facias venire, ut te conspiciam, antequam moriar, quia nunquam discedit dilectio tua ab anima mea. Salutat te in Christo, frater, soror tua unica. Oro pro te, sicut pro me, diebus ac noctibus, horis atque momentis, ut sanitatem semper habeas cum Christo.
(0798C)Vale vivens feliciter,
Tibi salus per saecula,
Vivamus soli Domino
Ut sis sanctus simpliciter,
Tribuatur per culmina.
Vitam semper in saeculo.
Profecto ipsum precibus
peto, profusis fletibus
solo tenus, saepissime
subrogare auxilia,
ut simus digni gloria,
ubi resonant carmina
angelorum laetissima,
aethalis laetitia clara
Christi clementia celsae
laudis in saecula.
Valeamus, angelicis
victrices junge millibus,
paradisi perpetuis
perdurantes in gaudiis,
Elonque el. et Michael,
Acaddai, Adonai, Allevatia, Alleluia.
EPISTOLA CI. LATITO N . . . . . [ANN. INCERT.] (0798D) Reverendissimo atque sanctissimo N. ego minimus, nomine Latito, sine fine salutem in Domino.
Audio de te quod iter vis incipere, hortor ut non defeceris. Eia fac quod incepisti. Memento Saxonicum verbum: Ost daed lata domae foreldit sigi sit hagahuem suurltit thiana. Sed tamen tale quid in te haud scio. Non est hic operandum; sed tende ubi messis est, Deo adjuvante, sicut Salvator dicit: Messis quidem multa, operarii autem pauci, et caetera. De me quid dicam minimo, qui sub regula alterius vivo (0799A)nihil habens lucri, sicut omnium moris est hic habitantium, nihil habentium, nisi quotidiana stipendia? Sed tamen non doleo propter nimiam paupertatem, quomodo Dominus consolavit nos dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum regnum coelorum.
EPISTOLA CII. ANONYMUS ANONYMO. [ANN. INCERT.]
Reverendissimo fratri atque charissimo in Christo N. sine fine salutem.
Deprecor te ergo ut mihi minimo digneris solatium praebere, atque necessitatibus meis piissima mente subvenire, libellis de quibus mentio facta fuerat, id est, quod necesse habeo.
EPISTOLA CIII. ANONYMUS ANONYMO. [ANN. INCERT.]
(0799B)In nomine Domini nostri Jesu Christi, ego huic fratri, nomine N. libentissime concedo, ut ad monasterium venerandi abbatis, in quo primitus praedictus frater Deo debitam servitutem devovit, cum pace congregationis nostrae, revertatur, ibique Christo fideliter servire nitatur.
EPISTOLA CIV. BERTHWALDUS FORTHERIO. [ANN. INCERT.]
Reverendissimo atque sanctissimo coepiscopo Forthereo Berthwaldus, famulorum Dei famulus, salutem in Domino.
Quomodo petitio mea, qua precatus sum coram te, venerabilem abbatem Beorwaldum de concedenda unius captivae puellae, quae propinquos apud nos habere monstratur, redemptione, in irritum, (0799C)contra quod credidi, cessit, et denuo eorumdem precibus inquietos utilissimum duxi ad te per ejusdem puellae germanum, vocabulo Eppa, has litteras destinare: per quas obsecro ut ipse omnino obtineas a praedicto abbate, quatenus pro eadem puella trecentos accipiat solidos de manu praesentium geruli, et ei tradat illam hucusque perducendam, quo possit reliquum vitae suae spatium cum consanguineis suis, non in servitutis tristitia, sed in libertatis transigere laetitia. Quam rem dum ad effectum tua perduxerit benevolentia, et a Deo mercedem, et a me gratiarum actiones habebis. Frater quoque noster Beorwaldus nihil, ut aestimo, de eo quod in ea juste possedit amittit. Quod ante debui facere, obsecro ut (0799D)cum tui memoriam in crebris orationibus feceris, mei nihilominus meminisse digneris. Incolumem reverentiam tuam aevo prolixiore Jesus Christus Dominus noster custodiat.
EPISTOLA CV. H . . . N . . . [ANN. INCERT.]
Fratri unico atque amantissimo N. H. ultima ancillarum Dei in Christo salutem.
Quid est, frater mi, quod tam longum tempus intermisisti? Quod venire tardasti? Quare non vis cogitare quod ego sola in hac terra, et nullus alius frater visitet me, neque propinquorum aliquis ad me veniat? Et si ideo facis, quia adhuc nihil potui, secundum quod mens tua diligenter voluisset, aliquid beneficii impendere, tamen charitatis atque affinitatis (0800A)jura, nullo alio suadente, aut mentem tuam mutando, debes oblivisci. O frater, o frater mi, cur potes mentem parvitatis meae assiduo moerore, fletu atque tristitia die noctuque, charitatis tuae absentia affligere? Nonne pro certo scies, quia viventium omnium nullum alium praepono tuae charitati? Ecce non possum omnia per litteras tibi indicare. Jam ego certum teneo, quod tibi cura non est de mea parvitate.
EPISTOLA CVI. ANONYMUS ANONYMO. [ANN. INCERT.]
Venerando ac diligendo fratri in Christo optabilem sempiternae sospitatis salutem.
Fateor charitati tuae quod nunquam falsis verborum fabulis fidem accommodare volui, nec de tuae (0800B)devotae charitatis fidelitate aliquas dirae derogationis aristas accrescere credebam, sed magis tuae dilectionis benevolentiam meminisse reor sententiae Salomonis, qua dicit: Ne moliaris amico tuo malum, cum ipse fiduciam habuerit in te. Et nunc credula cordis praecordia gesto de tuae devotionis perseverantia. Gratias tibi refero pro adminiculo divinae Scripturae quod mihi benigne transmittere curasti; idque obsecro, ut quando potueris me adjuvare in membranis scribendis, transmittas; et quodcunque mihi mandaveris, tibi necessarium in corporali solatio, libenter ac fideliter faciam; et licet locorum spatio longe separemur, tamen spirituali charitate adunati simus. Vale semper in Domino, meaeque parvitatis memor in tuis sacris orationibus esse digneris.
EPISTOLA CVII. WETBERTUS ANONYMO. [ANN. INCERT.]
(0800C) Dilectissimo fratri et compresbytero N. Wethbert exiguus in Christo aeternae charitatis salutem.
Intimae charitatis obnixis precibus flagito ut mei in tuis sacrosanctis orationibus memor esse digneris, quia mundanae tentationis malleo, vanis rebus turbantibus, percutior.
EPISTOLA CVIII. CONGREGATIO TRIUM MONAST. COENGILSO ET ALIIS. [ANN. INCERT.] Fratribus in Christo charissimis Coengilso, et Ingeldo abbatibus, et singulariter cognato nostro Wiehtberto presbytero, omnis congregatio trium (0800D)monasteriorum, id est, Aldhuni patris reverendissimi, Cneuburgae Christi famulae, nec non et Coenburgae, abbatissarum, perennem atque insolubilem in Domino salutem.
Libenter namque atque gratanter vestrae salutationis munuscula suscepimus, Deoque adjuvante, iisdem digna recompensare desideramus, et eam quam circa nos scripsistis habere in orationibus communionem, bono animo et pura fide erga vos indesinenter habere, horis quibus intimastis, consentimus. Nomina quoque nostrarum defunctarum sororum ego Cneuburg memorialiter te habere, o Wiethberte presbyter fidelis, deprecor, et omnibus circumquaque amicis transmittere, quarum prima fuit Quoengyth soror mea germana, et Edlu, quae (0801A)erat cum adhuc viveret mater Etan Aldhuni quondam tui abbatis propinqua, quarum utique ambarum fuit uno die depositio, id est, Idibus Septembris. Orantem pro nobis beatitudinem vestram Dominus omnipotens custodire dignetur incolumem, dilectissimi fratres et domini, per aevum. Emmanuel. Salutate omnes circumquaque Christi servos nostris veracissimis verbis, dilectissimi fratres.
EPISTOLA CIX. ANONYMUS ANONYMO. [ANN. INCERT.]
In Dei nomine acceptis litteris, frater charissime N., de tua praesentia nobis allatis, cum gaudio suscepimus, gratias Deo agentes, quia audivimus quod, longe te agente in peregrinatione, Dominus benignitatem suam tecum exhibuit: salutantes te in (0801B)Christo, omnis cognatio tuorum consanguineorum, et obsecrantes ut diligenter in Deo bonis operibus proficere studeas, nostris adjunctis precibus, ut ille qui est omnis consolationis dator, qui nos in hujus miserabilis vitae itinere corporaliter separavit, in suo regno semper mansuro sine fine conjungat. Vale semper salutatus supplicibus tuorum amicorum cum vocibus. Protegatur a Domino vita tua amodo et usque in sempiternum.
EPISTOLA CX. ANONYMUS ANONYMO. [ANN. INCERT.] Reverendissimo fratri Christique emerito militi regi in aetherio Domino glorioso divinae sospitatis salutem.
Quorumdam venerabilium servorum Dei relatione didici quod acerba morborum valetudine graviter (0801C)affectus, diu cruciatus laboriose fatigatus sis, non tamen lugubriter defectus. Ut autem hoc mihi compertum est, grates spirituali Patri agens coelesti gratia te visitatum, divino munere ditatum, spirituali specimine ornatum esse intellexi. Ista, inquam, visitatio flagellantis Domini te invitat, ut ei, inhiante desiderio et immarcescibili charitate, jungaris. Ideo nunquam de memoria oblitterandum, quod dictum est: Concupivit rex speciem tuam; et solerti meditatione non ignores, te, licet ad tempus manu flagellantis et amantis Domini infirmatum, tamen aeternaliter ad animae salutem praeparatum, quia flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et gratulabundus laetusque dicas cum Paulo apostolo: Quando infirmor, tunc potens sum, et virtus in infirmitate perficitur, (0801D)ut imbecillitas corporalis fortitudo sit spiritualis, ut merearis esse filius Altissimi, qui te ad (0802A)thalamum regis aeterni invitat. Valere te jugiter prosperis successibus in Christo opto, etc.
EPISTOLA CXI. ANONYMUS ANONYMO. [ANN. INCERT.]
Intimae dilectionis amore quamvis indignus N. in Domino triquadri orbis quadrifaria regna magno moderamine disponente N. sospitatis salutem.
Puto enim cognoscere, amantissima soror, quod in divinis saepe cautum legitur oraculis, appropinquante jam mundi fine, et statua ex quaternis metallorum generibus quondam fabrefacta ruitura, hydram quoque semper novis minantem sibilis, et scyllam cum haereditariis catulis non cessantem latrare. Milvus quoque ad ima, columbaque ad fenestras suas volitat. Quamobrem, charissima, licet longiuscule a (0802B)te meritorum aequalitate distem, vicinus tamen circa tuam frequens memoriam quotidie conor adesse, obsecro ut sis memor verborum nostrorum, quae pariter pepigimus, quando profectus fueram. Vale vivens aevo longiore, et vita feliciore interpellans pro me. Haec pauca ad te scripsi non arroganter mea commendans, sed humiliter tua deposcens et ceu propriae germanae nuper nactae. Vale.
In coelo flagrans jam justis vita perennis,
Qua sancti semper fulgebunt lumine pulchro
In regno Patris, ceu clarus Titan in orbe,
Atque per augustam Hierusalem voce tonantem.
Sic Dominum semper laudant sine fine canentes,
Et sanctas pariter concinnant ore per auras,
Hic jugiter celebrant excelso carmina Christo,
(0802C)Quem chorus martyrum sic simul omnis adorat,
Multum de Domino gaudens, de pectore multas
Effundens laudes, gratans hominique Deoque,
Laetior ora modis attollens placida miris,
Crede mihi quia te summo complector amore.
Vale Christo virguncula,
Mihi cura magnopere,
Tibi laudes contexo
Teque rogo cum tremore
Vota redde cum fervore
Quae pepigimus pariter,
Christi nempe tiruncula,
Atque gnara in opere,
Atque grates ingemino,
(0802D)Agna, Christi pro amore,
Altissimo in aethere,
Memorare tenaciter.
EPISTOLA CXII. ELFLEDA ADOLANAE. [ANN. INCERT.] (0803A) Dominae sanctae atque a Deo honorabili Adolanae abbatissae Elfleda, ecclesiasticae familiae famula, sempiternae sospitatis salutem in Domino.
Ex quo nos formam vestrae sanctitatis ab adventantibus ex illis partibus, rumore celebri referente, cognovimus, in primis nos vestram visceraliter, juxta praeceptum dominicum, ex intimo pectore amorem cepisse, Domino dicente: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem; quapropter precibus subnixis suppliciter poscimus, ut sacrosanctis flammigerisque oraculis vestris nos apud almipotentem Dominum defendere dignemini, siquidem vobis vicem reddere nostra humilitas minime pigebit, apostolo (0803B)Jacobo hoc ipsum praecipiente ac dicente: Orate pro invicem, ut salvemini. Insuper et summae sanctitati vestrae ac solitae pietati N. devotam ancillam Dei, ac religiosam abbatissam, charissimam fidelissimamque filiam nostram ab annis adolescentiae pro (0804A)Christi charitate, et pro honore sanctorum apostolorum, Petri videlicet et Pauli, ad ipsorum sancta limina ire cupientem, sed a nobis pro necessitate atque utilitate animarum sibi commissarum hactenus detentam, obnixe omni cum diligentia commendamus, et precamur, quatenus cum affectu verae charitatis in sinum clementiae piae a vobis suscipiatur cum his qui secum comitantur, ut diu desideratum ac saepe coeptum iter, Deo auxiliante, adnitente etiam vestra pietate, tandem aliquando perficere possit. Quam ob rem iterum iterumque repetendo petimus, ut cum vestris indiculis missisque ad almissimam urbem Romam, prospero cursu suffragante sancto ac signifero apostolorum principe Petro, dirigatur; et si quando praesens, Deo volente, adfuerit, quidquid (0804B)viva voce, qualibet occasione stimulante; pro sui itineris necessitate suggesserit, paratum apud vos invenerit. Orantem pro nobis sanctitatem vestram divina gratia tueri dignetur.