Epistolae (Bonifacius I)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae (Bonifacius I)
saeculo VIII

editio: Migne1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

Dilectissimo fratri JUSTO, BONIFACIUS.

Pallium per latorem praesentium fraternitati tuae benignitatis studiis invitati direximus, concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente opportunitate, Domini praeveniente misericordia, celebrare: ita ut Christi Evangelium plurimorum annuntiatione in omnibus gentibus, quae necdum conversae sunt, dilatetur, etc.

EPISTOLA II. AD EPISCOPUM ET PRESBYTEROS VICARIOS A PAPA ZOSIMO AD AFRICANAM SYNODUM DIRECTOS. BONIFACIUS episcopus FAUSTINO episcopo et PHILIPPO et ASELLO presbyteris.

Dilectionis vestrae pagina teste presbyterio recensetur etiam portitorum relatione noscetis, quantum gavisus est omnis chorus fraternitatis, et exsultavit in Domino turba sanctorum, postquam auribus suis suspensum diu nuntium super incolumitate vestrae charitatis accepit. Consonante etiam voce laudata est intellecta per litteris ( sic ) sui capitis sollicitudo membrorum. Vobis igitur, et desideriis vestris Christus arrisit, qui dignatus est et in unam revocare divisas, et scissa sarcire, quod fratribus et compresbyteris venientibus cito Dulcitio, et Felice necesse est vobis melius intimetur. Data VI kal. Maii, Monasio V. C. Cons.

JOANNIS DOMINICI MANSI In superiorem Epistolam Adnotatio. Haec epistola, quae nunc primum comparet, debetur eruditioni et humanitati P. Forbenii Forster, qui in vetustissimo Frisingensi codice illam nactus ad nostras misit manus in hac collectione edendam. Summo in pretio habendam fore ab eruditis censeo; ex ea enim constat dissidium illud, quod ante hos annos Ecclesias Romanam et Africanam inter se commiserat sub Bonifacio Papa sublatum fuisse; atque inter duas illas insignes ecclesias optime tandem convenisse. Id vero qua tandem ratione acciderit, incompertum mihi esse fateor; quamquam suspicor Africanos potius cessisse Romanis in causa appellationum, quam Romanos Africanis; nam Romania Ecclesia juri primatus sui adeo tenaciter insistebat, ut nemini persuaderi possit quicquam de illo decedere voluisse in gratiam Africanorum.