Epistolae (Boccacius)/XXI


This is the stable version, checked on 28 Ianuarii 2021. Template changes await review.

XXI. A Mainardo Cavalcanti
1373
 XX. A Mainardo Cavalcanti (1373) XXII. Ad un ignoto (?) 

XXI.

A Mainardo Cavalcanti.

(1373)



  Generoso militi domino Maghinardo de Cavalcantibus preclaro regni Sicilie marescallo.
  Ydibus septembris post solis occasum, strenue miles, munus tuum insigne suscepi cum litteris id significantibus et aliis pluribus ad me manu tua scriptis, quas non minus avide legi quam donum verecunde susceperim. Quibus si respondere velim, quia volo, in tumultuariam epistolam vadam necesse est: sic enim rerum diversitas atque numerositas exigit, quod quidem ut equo feras animo cupio precorque. Scribis ergo, vir clementissime, ante alia, dum languoris mei afflictiones fere infinitas legeres, compassione commotus, non absque quodam generoso mentis rubore, quia femineum visum sit, illacrimaveris. Credo scias, quas emiseris, lacrimas; quid autem in me fecerint quam cito illas emissas legi, minus te novisse existimo. Indices enim fuere integre affectionis tue in me, quod ego in non parvam fortune mee gloriam adscripsi. Quid, queso, michi depresso homini optabilius contigisse poterat, quam novisse tam certis testibus quod tanti militis adeo amicus sim, ut meis egritudinibus suas non fastidiat impendere lacrimas? Illas post hec tanto cariores suscepi quanto rariores prestari a splendidis viris pauperibus consuevere. Has demum ego anxietatum mearum lotrices imo pultrices sensi sentioque, nam non tantum superficietenus, ut quandoque pinguia flammula lambit, morbosum diluentes tetigere corpus, verum, dum legerem, ad intrinseca penetrare visum est suave quoddam atque delectabile lenimentum meos titillans sensus, ut sumptus liquor frigidus sitientes. Erubuisse tam fortis animi quam noscentis argumentum est. Se totum effundere in ploratus querelasque sonoras et ululatus, ut nonnulli persepe faciunt, muliebre profecto est et in viro detestabile; pauculas lacrimulas emisisse humanitatis ac passionem passi cordis est signum. Nam etsi quidam fortissimi viri preter naturam sicca facie gravissimas fortune pertulerunt iniurias, non propterea damnabile est aliquantulum cessisse nature laboranti: nam, uti qui sicco vultu diros eventus transeunt, obstinati ferreique non minus quam fortes forsan habendi sunt, sic et hi qui pio oculorum rore genas paululum profudere in adversis, homines et sensibiles se ostendunt. Scio legeris predonem illum macedonem qui parva militum manu omnem orbem aggressus est, deiecto Dario atque amicorum manibus occiso abstinere nequivisse quin lacrimas dederit; preterea et Marcum Marcellum, preclarum ducem atque bellorum et armorum laboribus duratum, infortunio syragusanorum, paulo ante hostium urbe capta et flammis hostilibus crepitante, concessisse lacrimas testatur antiquitas; et eum qui fere toto primus prefuit orbi effusisse veras, ut arbitror, piasque venerando capiti Pompeii Magni generi sui. Sed quid istos quantumcunque pregrandes viros in memoriam tuam veros pietatis testes revoco, cum legerimus sepe Christum Dei filium, verum Deum verumque hominem, Lazaro amico suo defuncto dedisse, cum sciret etiam eum illico surrecturum opere suo? Non equidem ob aliud ab eo factum puto, nisi ut exemplum presentibus daret et posteritati relinqueret ad explendum etiam lacrimis in amicum integre caritatis officium. Has ergo humanitas et dilectio vera e penetralibus cordis etiam obsistentibus prestantissimorum hominum viribus elicit et in oculos evocatas emittit. Erubescentiam ergo illam pelle, credasque te pii hominis opus egisse, non fluxe mulieris, leterisque quoniam testes veros integritatis tue amico quantumcunque pauperi dederis. Preces autem tuas atque tuorum quas polliceris ultro videat Deus, que cum pie iusteque forsitan sint, non dubito quin sensurus sim in conspectu eterni Regis pro me interpellasse atque obtinuisse quod poscitur; imo, seu tue sint seu reverendissime atque devotissime coniugis tue, iam sentio: nam quem lacrimarum tuarum dulcor extulerat, precum virtus in vires pristinas revocat, cum nunquam michi pruritus fuerit infestior nec unguis acutior aut scalpendi delectatio maior. Sed nunc sinamus ista. Te libellos meos non legisse, quod quasi magnum fateris crimen, cum rideam, non miror: non enim tanti sunt, ut aliis pretermissis, magna cum solertia legi debeant, dato estivus calor, noctes breves et sponsa nova, ut domestice rei curam omiserim, nedum novum et iuvenem militem, sed etate provectum, canum et scolasticum hominem a sacris etiam studiis et amovisse potuissent et excusatum redderent. Quod autem te hieme futura facturum scribis, laudo ni melior adsit cura. Sane, quod inclitas mulieres tuas domesticas nugas meas legere permiseris non laudo, quin imo queso per fidem tuam ne feceris. Nosti quot ibi sint minus decentia et adversantia honestati, quot veneris infauste aculei, quot in scelus impellentia etiam si sint ferrea pectora, a quibus etsi non ad incestuosum actum illustres impellantur femine, et potissime quibus sacer pudor frontibus insidet, subeunt tamen passu tacito estus illecebres et impudicas animas obscena concupiscentie tabe nonnunquam inficiunt irritantque, quod omnino ne contingat agendum est. Nam tibi, non illis, si quid minus decens cogitaretur, imputandum esset. Cave igitur iterum meo monitu precibusque ne feceris. Sine illas iuvenibus passionum sectatoribus, quibus loco magni muneris est vulgo arbitrari quod multas infecerint petulantia sua pudicitias matronarum. Et si decori dominarum tuarum parcere non vis, parce saltem honori meo, si adeo me diligis, ut lacrimas in passionibus meis effundas. Existimabunt enim legentes me spurcidum lenonem, incestuosum senem, impurum hominem, turpiloquum maledicum et alienorum scelerum avidum relatorem. Non enim ubique est qui in excusationem meam consurgens dicat: — Iuvenis scripsit et maioris coactus imperio. — Hec autem quantum etati mee conveniant, sino studiis, tu nosti; et quanquam minus honestus sim et longe minus iamdudum fuerim, non facile vellem iudicio talium mulierum mea fedaretur fama vel nomen. Sed quid plura? Non dubito quin facias quod illis tibique michique pium sanctumque fuerit. Post hec, miles egregie, video oportunitates meas muneribus tuis superes, teque satis ostendas apud magnanimam reginam versatum, et positis pusillanimitatis fiorentine moribus, reginalibus imbutum. Misisti pridie aureum vasculum et nummos aureos in vasculo, splendidum donum et maiore me dignum homine. Et esto extiterit importuna egritudinis mee necessitas, non tamen adeo prodigas habeo manus, ut effuderim omne. Stat adhuc, hercle! particula qua forsan tutari poteram ab insultu hiemali et misellum fovere corpusculum. Satis feceras, imo multum, imo nimium: et potissime, quod hodie rarissimi faciunt, non expectatis precibus, quibus grandi precio emuntur obsequia, prevenisti munere necessitudinem pauperis amia, quod adeo laudandum puto, ut nulle satis grandes possint exhiberi gratie. Verum novissime transcendere etiam pauperiem meam conatus es, secundo mittens generosi animi tui testimonium, donum scilicet equum primo, quo non solum vicisti indigentiam meam, sed me ad exhibendum grates saltem aliquas elinguem fecisti. Quid enim tibi satis dignum dicere possum, nisi toto ore confiteri quod feceris? Ex luto fecis eripuisti me et cervicem iam pressam ab ergastulo rusticorum sustulisti. Quid maius, quid carius, quid optabilius homo suscipere potest ab homine, pauper a divite, obscurus a splendido, senex a iuvene? Hinc, ut michi congratuler, postquam quod tibi referam dignum non habeo, felix sum tam pio, tam liberali, tam magnifico dives amico, imo patrono et, si ut dicam patiaris, domino. Unum tamen omisisse nolim. Si tibi fortuna pinguis est, quam ego ampliorem fore cupio, non ut in me disgreges et effundas omnem superûm benignitate concessa est, quin imo ut regine inclite, cui obnoxius es, cum fide et decore prestes obsequium, splendorem serves militie et futuram tibi prolem, ut nobilitati competit tue, suscipias educesque, atque antiquioribus et forsan me dignioribus amicis subvenias, et longe magis Christi pauperibus, quos ceteris preposuisse debueram, nam «quod his fit Christo fit», ut ipsemet in Evangelio asserit. Hec tot non parvis peraguntur sumptibus, et potissime in patria in qua, nedum alia, sed solares, et non parvo precio, emendi sunt radii. Ego autem, ut ad me redeam, expectabam suasionibus tuis et meis precibus onus hoc secundum imponendum humeris incliti viri domini Hugonis de Sancto Severino, quem alterum sua liberalitate senectutis mee presidium spero. Sed quid adversus Dei beneplacitum in auras verba diffundo et forsan aures tuas offendo? Opus suum fore existimo. Continue enim Deum precamur dicentes: «Panem nostrum quotidianum da nobis hodie», sub «panis» vocabulo, quantum ad verborum corticem, quecunque victui oportuna sunt sentientes, que quidem ut plurimum carentibus conceduntur auro seu numismatibus ex auro argentoque confectis. Nunc, cum sciamus Deo non manus esse, non pedes, non in regno celorum officinas habere fabrarias, non incudem vel malleos, non aurum argentumve effodi, ex quibus possit, in quantum spiritus et substantia separata, quibus indigemus conflare nummos velitque quibus prestat aures satisfactum esse, arte nobis incognita sublimium mentes tangit et in desiderium urget agendi; ex quo fit ut opulenti indigentibus orantibusque aperiant, et leta facie, thesauros et horrea atque munificos sinus: et sic divine sunt manus incudes mallei et erarie officine hi a quibus ipsi pauperes quod oramus obtinemus. Nunc, cum meminerim et panem petiisse quotidianum atque dixisse persepe orans daviticum illud carmen: «Ne proicias me in tempore senectutis, cum defecerit virtus mea; ne derelinquas me», liquido operibus tuis video voces meas clementissimi Redemptoris mei tetigisse mentem, eisque agentibus non sim proiectus senex a facie eius. Felix equidem es, cum misericordie tanti opificis organum factus sis, et ego eque felix sum, qui a sublimi rerum Principe audiri mereor clementia sua, et suo iussu ab instrumento tam placido adiuvari. Sibi igitur datori gratiarum tibique ministro eius gratias ago quas possum, precorque ut idem ipse qui in camino ignis ardentis pueros servavit incolumes, te ab omni hostili impetu et lingua dolosa liberet, salvum faciat et conservet, teque qui Iosep pharaoni gratum fecit, sibi et inclite regine tue pro votis gratissimum reddat, atque, uti a gregibus in regale solium David puerum suum extulit, sic te semper ad maiora et clariora evehat usque in splendorem et gloriam sempiternam, in qua suscipias quod sancte peragendo merueris. Commendationes insuper quas facis ex parte communium amicorum atque maiorum meorum, leto animo suscipio et amplector, precorque ut versa vice me, dum illis Neapolim scripseris, commendatum facias, et potissime domino Lodovico regenti nec minus domine coniugi tue, cuius ego honorem et consolationem cupio. Donatus Iacobi novus affinis tuus, ni decipior, laudabilis homo est, et hinc amicus meus, quia suus sum, et ideo illi me commendes oro; et equo modo Iohanni Latinuccii nostro, dum illi scripseris, cuius ego tibi litteras quas michi misisti huic alligatas remitto. Et salva semper reverentia..... militaris et beneplacitum tuum, non sunt he mee litterule, quas tibi familiariter scribo et forte fidenter nimis, nedum a longe mittende, sed nec edam in presentia ostendende ut facis: nam, si dum illas legis tua te fallit affectio, non sic alii facile capiuntur et eodem tecum concordant iudicio, ex quo fit forsan, ubi meum ampliare nomen et laudem putas, inadvertenter minuis et deturpas. Multum scripsi, nec egrotantis hec videtur epistola, sed sic fit: dum ad te scribo, non aliter trahor delectatione quam si de rebus delectabilibus presens loquerer una tecum. Parce prolixitati, et vale longum, strenue miles.


  Certaldi.

Iohannes Boccaccius tuus.
 XX. A Mainardo Cavalcanti (1373) XXII. Ad un ignoto (?)