Epistolae (Boccacius)/XVIII


This is the stable version, checked on 27 Ianuarii 2021. Template changes await review.

XVIII. - A Iacopo Pizzinga
1372
 XVII. - A Niccolò Orsini (1372) XIX. A Pietro da Monteforte (1373) 

XVIII.

A Iacopo Pizzinga.

(1372)



  Celeberrimi nominis militi Iacobo Pizinge serenissimi principi Federici Trinacrie regis logothete.
  Generose miles, incertus mei Neapoli aliquamdiu fueram vere preterito: hinc enim plurimo desiderio trahebar redeundi in patriam quam autumno nuper elapso indignans liqueram, nec minus revisendi libellos quos immeritos omiseram, sic et amicos aliosque caros; inde vero urgebar ut consisterem, atque detinebar, nunc a venerabili violentia nunc suasionibus nunc precibus incliti viri Hugonis de comitibus Sancti Severini, cuius credo splendidam famam noveris. Curabat enim vir eximius, etiam me invito, totis viribus ut me, interveniente subsidio serenissime domine Iohanne Ierusalem et Sicilie regine, apud parthenopeos placido locaret in ocio, qua perplexitate angebar nimium, nulla adhuc in parte satis firmato consilio. Et dum sic variis agitarer curis, quo pacto non memini, factum tamen est ut ad aures deveniret meas venerabile nomen religiosi hominis Ubertini de ordine Minorum, sacre theologie professoris et concivis tui, cuius auditis meritis, eumque ea tempestate Neapoli moram trahere pro quibusdam arduis tui suique regis, in desiderium venit tam conspicuum videre virum: a pueritia quippe mea, etiam ultra tenelle etatis vires, talium avidissimus fui. Nec mora; exhibiturus reverentiam debitam ad eum accessi, atque adaperto capite, primo paxillum miratus hominem, quam devotissime et humillime potui salutavi eum. Ipse autem gravi quadam maturitate obvius factus me leta facie, miti eloquio et morum laudabili comitate suscepit. Consedimus tandem eo iubente, et dum mirabundus eius verba susciperem, ratus sum ipsius sub lingua ybleum mel fore, quod in os parvuli Platonis dormientis iamdudum congessere apes, tanta perlita dulcedine ex eo mellita progrediebantur verba. Qua ego allectus suavitate sermonis, etsi michi gravissimum esset, nam a litore maris in summum fere per declivium civitatis ascendere eo quo dudum, ut quibusdam placet antiquis, insigne templum fuit Apollinis, hodie sub Pauli apostoli vocabulo vero Deo satis populare sacellum dicatum est, michi opus erat: ibi enim mansio erat illi penes fratres suos apud Laurentii sacram edem morantes; pedibus tamen vix ire possum mole gravatus corporea, nec iumentum aderat quo veherer, cum non suppeterent facultates; tanquam subsidium michi divinitus missum nonnunquam visitare cepi. Ipse autem, ut reor, vir Deo plenus, postquam aliqualem, ut percepisse michi visum est, in me affectionem apposuit, aperire confertam divinitatis animam, reserare nature gremium et quasi ex archivo humanarum rerum pienissimo maiorum gesta proferre tanta sermonis aliquando elegantia cepit, ut ad se animam omnem meam traheret teneretque. Dum igitur in solamen pendule mentis per dies aliquos divinum visitassem hominem et ipse ex verbis percepisset meis circa quod exercitium versaretur meum, credo ut animosior ad laborem efficerer, honorabile nomen tuum eo usque michi inauditum deduxit in medium, et oratione continuata vigilantiam tuam, commendabile desiderium, ingenii perspicacitatem et dignitatem officii perfunctorie retulit. Ego audire et verba prout dieta servare omnia atque mirari hominem ceperam, neque superficietenus recitatis contentus, orare instanter ut pleniorem tui prestaret notitiam cepi. Ast ille, more suo, florido eloquio ingressus stadium inquit: — Quoniam hunc logothetam incliti regis nostri dixerim, nolo illum arbitreris agrorum amplitudine cupidum, non supellectilis regie, non auro gemmisve: quin imo gloriosi nominis et longeve fame avidus, ut eam consequi possit, paucorum iter ingressus est. Nam divinas Homeri Yliadem atque Odisseam et Maronis celestem Eneidam et quicquid a ceteris poetis memoratu dignum hactenus compositum est, dummodo contingere possit, pervigili studens ingenio totis viribus in Parnasum direxit animum, ut Nyse Cyrreque, si possit, superatis anfractibus sublimes conscendat in celum vertices, videat gorgonei alitis fontem umbrasque sonori nemoris et puellarum castalium choros, et earum ethereos audiat cantus; his demum plenus, si prestet Deus, concedente senatu romuleo nectat pexos laurea crines scandatque triumphans Capitolium, olim rebus humanis prepositum limen. — Ego autem audiens mirabar, et gaudio repletus electionem tuam et studium laudabam: generosi quippe animi est calcare vulgaria et ad celsiora mentem extollere, quod non absque divino munere fit. Est, ni fallor, poetica facultas cui insudas, inter sublimiora litterarum studiis quesita non minima, dato minus intellecta a multis in exterminium fere abiecta sit. Scio noveris, quoniam huius dudum tam grandes fuere vires tamque luculenta formositas, ut a presidentibus romano imperio pro ampliori gloria quereretur. Testes ad hanc veritatem firmandam, si excutiantur hystorie, invenientur innumeri, et inter alios Cesar dictator, Octavianus Cesar, Nero Claudius, divus Adrianus et alii plures, quibus inter ceteras facultates et orbis dominium novisse poeticam potissimum fuit; sic et superioribus seculis, hi quibus nota fuit prestantissimis viris acceptissimi fuere. Nam, si perquiremus, inveniemus, omissis antiquioribus exterisque, Affricano superiori viro celeberrimo et phylosophicis assueto Emnium brundusinum fuisse carissimum; Mario, cui etsi grandis esset auctoritas, fere tamen durum et agreste fuit ingenium, Lucium Plotium; Pompeio Magno, cui virtus equa fuit fortune, Theophanem mitilenum; Metello Pio atque Lucullo Lucium Archiam; Decimo Bruto imperatori preclaro Accium pisaurensem; Octaviano Cesari Maronem; Mecenati Flaccum; sic et aliis pluribus fuere plures. Nec mirabile. Noverant viri illustres horum opere breves annos a natura concessos mortalibus effici in perpetuitatem usque longevos, magnorum virorum laudanda facinora eterno et immarcescibili carmine ampliari, ornari, grata reddi atque servari, conspicua nomina in virentem perpetuo famam deduci; sic et vitia deprimi et virtutes extolli, pusillanimes animari, ociosos in frugem vite melioris impelli, facundos preterea legentes effici, orationes poetico sale sapidas, helyconicis floribus ornatas, castalio latice dulces fieri. Nec defuere qui eruditos poetica fato functos non solum Deo similes verbis facere conarentur, sed monimentis honorarent perennibus. Smirneus populus Homero suo tanquam divino homini construxit templum; lesbii, eo quod femina Saphos esset et concivis eorum, quoniam poeticis instructissimam noverant, non dedignavere in perpetuam virtutis eius memoriam eneam erigere statuam; arcades Nicostrate sacellum, quod diu postea servavere romani penes Carmentalem civitatis portam, sub Carmente nomine, quo et ipsa nuncupata est. Preterea et Quintius Fulvius, vir ingentis animi, superatis etholis, in honorem poetice Martis manubias Musis consecrare dignum ratus est. Hec, ut multa paucis claudam, inter cetera romane urbis splendida preclarissimum decus·fuit et gloria. Que etsi obsoluisse videatur, non quia quodammodo ob senium enervis perdiderit robur suum, cum iuventute perenni vigeat, sed ignavia avaritie deditorum, a te minime spreta est, ut video: etenim malueris inter amicos paucos suos splendere quam inter multitudinem ignaram atque insana oppinione detentam vilescere. Propositum igitur tuum et laborem egregium laudavi et summe laudo et laudabo dum vixero; et in spem venio atque credulitatem, Deum ytalico nomini misertum, dum video eum e gremio sue largitatis in ytalorum pectora effundere animas ab antiquis non differentes, avidas scilicet non rapina vel sanguine, non fraude vel violentia, non ambitione vel decipulis sibi honores exquirere, sed laudabili exercitio, duce poesi, nomen pretendere in evum longinquum, conarique ut possint viventes adhuc volitare per ora virorum et a corporea mole solutas posteritati mirabiles apparere. A quibus etsi non integrum deperditi luminis ytalici restituatur columen, saltem a quantumcunque parva scintillula optantium spes erigitur in fulgidam posteritatem, et potissime, dum ab uno videmus in numerum deveniri. Fuit enim illi continue spiritus aliqualis, tremulus tamen et semivivus potius quam virtute aliqua validus, ut in Catone, Prospero, Pamphylo et Arrighetto fiorentino presbitero, terminus quorum sunt opuscula parva nec ullam antiquitatis dulcedinem sapientia. Verum evo nostro ampliores a celo venere viri, si satis adverto, quibus cum sint ingentes animi, totis viribus pressam relevare et ab exilio in pristinas revocare sedes mens est, nec frustra. Vidimus autem, nec te legisse pigebit, ante alios nota dignos, seu vidisse potuimus, celebrem virum et in phylosophie laribus versatum Dantem Allegherii nostrum omissum a multis retroactis seculis fontem laticesques mellifluos cupientem, nec ea tamen qua veteres via, sed per diverticula quedam omnino insueta maioribus non absque labore anxio exquirentem ac primum in astra levatum montem superantem, eoque devenisse quo ceperat, et semisopitas excivisse sorores et in cytharam traxisse Phebum: et eos in maternum cogere cantum ausum, non plebeium aut rusticanum, ut nonnulli voluere, confecit, quin imo artificioso schemate sensu letiorem fecit quam cortice; tandem, quod equidem deflendum, incliti voluminis superato labore, immatura morte merito decori subtractus, inornatus abiit, hoc preter sacrum poema tradito, ut, post divulgatum diu pressum poesis nomen, possent qui vellent a poeta novo summere quid poesis et circa quod eius versaretur officium. Post hunc vero eque florentinus civis, vir inclitus Franciscus Petrarca preceptor meus, neglectis quorundam principiis, ut iam dictum est, vix poeticum limen attingentibus, vetus iter arripere orsus est tanta pectoris fortitudine tantoque mentis ardore atque ingenii perspicacitate, ut nulla illum sistere impedimenta quirent vel itineris terrere impervia, quin imo, amotis vepribus arbustisque quibus mortalium negligentia obsitum comperit restauratisque aggere firmo proluviis semesis rupibus, sibi et post eum ascendere volentibus viam aperuit. Inde helyconico fonte limo iuncoque palustri purgato et undis in pristinam claritatem revocatis antroque castalio, silvestrium ramorum contextu iam clauso, reserato ac ab sentibus laureo mundato nemore et Apolline in sede veteri restituto Pyeridisque iam rusticitate sordentibus in antiquum redactis decus, in extremos usque vertices Parnasi conscendit, et ex Danis frondibus serto composito et suis temporibus addito, ab annis forsan mille vel amplius invisum ostendit quiritibus applaudente senatu, et rugientes rubigine cardines veteris Capitolii In adversam partem ire coegit et maxima romanorum letitia annales eorum insolito signavit triumpho. O spectabile decus, o facinus memorabile! Hoc tam grandi nisu et elucubratis suis operibus iam undique clarescentibus, emissa quasi per universum volatili tuba, poeticum diffudit nomen a se in lucem e latebra revocatum, et spem ferè deperditam in generosos suscitavi animos ostenditque quod minime credebatur a pluribus, pervium scilicet esse Parnasum et eius accessibile culmen: nec dubito quin multos animaverit ad ascensum. His ego tertium concivem meum addere, si velim, possem, Zenobium scilicet ab avito rure cognominatum «de Strata», qui posita ferula qua ab incunabulis puellulos primum gramatice gradum temptantes cogere consuerat, avidulus glorie, nescio utrum in satis meritos evolavit honores, et veteri omni parvipenso ritu, boemi Cesaris manu non romanam lauream sed pisanam capiti impressit suo, et unico tantum homini paucis carminibus placuisse contentus, quasi eum decoris assumpti peniteret, tractus auri cupidine in Babilonem occiduam abiit et obmutuit; quam ob rem, cura laboris modicum et fere nil glorie sacro nomini attulerit, omittendum censui. Tu nunc melioribus avibus, si satis percipio, quartus ab altero fere ytalico surgens cornu, ut uti iamdudum Theocritus Syragusas, sic et tu Messanam reddas illustrem, totis in ascensum conaris viribus, imo iam adeo proximus factus es culmini, ut cantu valeas et ampliora promittas. Quam ob causam, ut quo cepit spes mea progrediatur et gaudium augeatur meum, per insigne tui nominis decus, vir elegantissime, precor ut glorioso labori non parcas. Insiste ceptis virili animo: paratum adapertum stratumque iter habes. Stant adhuc incliti viri pressure pedum, nec adhuc tacuere nymphe castalie cantu celebri diem festum et viri eximii accessum ad eas celebrantes, quarum cantu traheris, et ne oberres ostendent vestigia. Habes preterea quos ipse sumpsisti certissimos duces: progredere igitur et bono faustoque omine acri virtute in culmen usque conscende, ut fronde redimitus peneia cum iam dictis et ipse fulgore tuo previus sis ad ascensum anhelantibus et e specula capitoline arcis te ipsum orbi notum facias toto, et merentem Ytaliam letifica qua potes gloria. Verte, queso, in eam pios oculos, quod et ytalicis ceteris dictum volo; inspice quo romanum corruerit imperium, quid sit spectare ipsam Romam, dudum rerum dominam, tristi phariseorum sub iugo torpentem, quid memorare ducum spectabiles triumphos, videre deiectas ymagines et egregiorum facinorum monumenta testantia, quid insuper phylosophorum celebres titulos et poetarum mirtea laureaque serta meditari quibus ipsam veterem olim superavere Greciam, quid in memoriam revocare militarem disciplinam qua nationes ceteras anteivit, quid legum auctoritatem qua totus frenabatur orbis, quid morum conspicuum specimen. Hec omnia, ut omiserim cetera, una cum Ytalia reliqua et libertate celesti a maioribus nostris maxima eorum infamia neglecta sunt, et a nationibus exteris aut sublata aut turpi coinquinata labe sordescunt. Et si omnia resarciri nequeant, hoc saltem poetici nominis fulgore eiusque tam maximis infortuniis compatiare atque, ut que potes subleves, pios subice humeros; cum reliquis pro viribus agito ut inter barbaras nationes Roma saltem aliquid veteris maiestatis possit ostendere..... credo, longe melius quam ipse suaserim; et ego, choris immixtus festantium tuumque nomen meritis laudibus extollentium, canam: «Iam virgo rediit, redeunt saturnia regna». Forsan insuper, vir inclite, post multa expectas ut de me aliquid dicam, quoniam et ipse poeticam aliquamdiu secutus sim. Medius fidius non absque erubescentia mentis frontisque in id veniam, ut tibi aperiam paucis ignaviam meam. Ingenti, fateor, animo in stratum iam iter intravi, trahente me perpetuandi nominis desiderio et fiducia ducis incliti preceptoris mei, et cum eisdem quibus tu fretus es previus viam arripui. Sane, dum hinc inde me nunc domesticis nunc publicis occupari permitto curis et elevatos inspicio vertices celum fere superantes, cepi tepescere et sensim cecidere animi atque defecere vires, et spe posita contingendi, vilis factus atque desperans, et abeuntibus quos itineris sumpseram ostensores, iam canus substiti, et quod michi plorabile malum est, nec retro gradum flectere audeo nec ad superiora conscendere queo: et sic, ni nova desuper infundatur gratia, inglorius nomen una cum cadavere commendabo sepulcro.....

 XVII. - A Niccolò Orsini (1372) XIX. A Pietro da Monteforte (1373)