Epistolae (Boccacius)/XIII


This is the stable version, checked on 26 Ianuarii 2021. Template changes await review.

XIII. - A Pietro da Muglio
1366?
 XII. - A Francesco Nelli (1363) XIV. - A Francesco Petrarca (1367) 

xiii.

A Pietro da Muglio.

(1366?)


  Insigni viro magistro Petro de Rethorica.
  Ne blandiloquus viderer, dilectissime frater, ultro multa in tui nominis laudem venientia volens obmisi, hoc tantum dixisse contentus: vicisti longo labore tuo invidentium stimulos et arma obloquentium contrivisti adeo, ut ipsum tuum nomen egregium, quod aliquamdiu inter venetos tantum emilianosque gallos detentum est, superatis celsis Appennini verticibus in tuscos usque maximo cum fulgore devenerit et inter eruditos homines celebre factum sit. Hinc est ut nonnullos scolasticos iuvenes in desiderium videndi audiendique te traxerit tantoque fervore compulerit, ut patria necessariis amicisque relictis iter ut ad te veniant intravisse iam senserim, quorum ego consilium commendandum censeo. Quid enim melius quam melior effici, hac in misera lacrimarum valle mortalium, exoptari potest? Hos inter duo sunt iuvenes qui, relictis tuscorum Studiis, ad te usque, quocunque fueris, ut te videant, te audiant, sub te militent et tuis monitis doctrinaque tua meliores fiant, de proximo iter assumpturi sunt; verum, etsi amici sint ambo, non tamen ambobus equa est conditio. Nam alteri eorum ut michi nomen est Iohannes; «de Senis» dicitur; qui iamdudum gramatice preceptor apud nos scolas regere consuevit, instructus egregie iudicio meo circa gramaticam positivam, ut tu longe melius et cito cognosces. Huius, ut arbitror, animus ad auctores illustres audiendos et rethoricam totus est; et quoniam grandes sunt studentium sumptus et ipsius tenues facultates, in substentationem sui, ut tecum diutius esse queat, cupit opere tuo, si fieri possit, habere sub repetitione sua aliquos rudiores. Queso igitur per fidem tuam, ut circa hec illi favorem tuum impendas: honestus quidem iuvenis est, cum mansuetus, tum moribus commendabilis plurimum, ut tu videbis; preterea meus amicus est et mei nominis amator et cultor, et ob id quod bonum ei feceris, michi factum putes. Alter Angelus dicitur, canonice Sancti Michaelis et Iacobi de Certaldo venerabilis prior, florentinus patria et nobilis genere, michi, si ad dignitatem intuear, pater et dominus; nam ex parochianis suis unus sum; si ad etatem et dilectionem inspexero, filius meus est. Hunc ego cum cernerem nimia liberalitate sua in cervum fere ex Actheone conversum, multis longis exortationibus hyeme preterita vi ab accipitre canibusque subtractum in scolas gramaticalium impuli, in quibus etsi parum adhuc profecerit, generoso tamen animo verecundatur ni in finem venerit exoptatum, et ob id, cum multa de te audiverit, tui nominis dilector effectus, ut quod optat plenius et citius consequatur, magistrum suum ad te veniens sponte sequitur sua. Cui, quoniam nunquam preter nunc paternos exivit lares, precor per amicitiam nostram et per venerabile caput Francisci Petrarce preceptoris nostri assis, eique consilio et opere faveas circa quecunque sibi oportuna cognoveris vel ipse monstraverit: eumque non solum in scolarem, sed et in filium tuum summito, et doctrina instrue et mores eius, si oportuerit, obiurgationibus frena, ut aliquando ex aucupatore venatoreque ex manibus tuis possim dicere litteratum hominem suscepisse. Amico nimia dieta sunt, sed sic affectus grandis inadvertentes impellit. Ego autem nondum satis certum habeo nunquid de proximo Patavum venturus sim. Si venero, te visitabo; sin autem, ubicunque sum, tuus sum. Vale, vir dilectissime.

Iohannes Boccaccius.
 XII. - A Francesco Nelli (1363) XIV. - A Francesco Petrarca (1367)