Epistolae (Boccacius)/X


This is the stable version, checked on 23 Iunii 2020. Template changes await review.

X. - A Francesco Petrarca
1357?
 IX. - A Francesco Petrarca (1353) XI. - A Barbato da Sulmona (1362) 

x.

A Francesco Petrarca.

(1357?)


  Clarissimo viro atque preceptori optimo domino Francisco Petrarce poete laureato Iohannes de Certaldo salutem.
  Oppinaris, virorum egregie, ut nuper cura fide retulit noster Donatus gramaticus, Petrum ravennatem cura Damiano unum et idem, cupisque vitam et si qua eius reperiantur opuscula: et quia ravennas fuerit, arbitraris penes ravennates hec omnia plenius quam alibi reperiri, meque, quod apud eos infortunio meo morer, sollicitas ut copiam ex omnibus sumptam tibi Mediolanum transmictam. Satis adverto, nil invisum nil indiscussum pretermictere velis, si possis equidem, tanto viro: commendabile plurimum reor. Verum unum mirarer, si de particularibus integra posset exiberi doctrina: te scilicet duos homines plurium seculorum lapsu ac etiam patria et fere dignitate dispares unum et eundem arbitrari. Sane, quoniam satis credibile est, pauperem et inertem bubulcum Exiodum vel Maronem vel quem mavis ex tam magnis agriculture doctoribus de fecunditate aut sterilitate alicuius a se cogniti soli, seu qualiter circa effodiendam vitem aut arbusta plantanda ducendus sit ligo, vel boves ut in rectum sulcus evadat, facile posse docere; ac etiam certissimum, solius Dei esse cognoscere singula: absque tui oris seu animi rubore patieris si ego, minimus ex auditoribus tuis unus, bona semper cum pace tua, erroris huius nebulam, antequam ad ulteriora progrediar, paucis absolvam. Satis equidem esse compertum volunt quidam hiis in partibus honesti homines, tam etate quam etiam dignitate venerabiles, non unum sed duos, ut iam pretactum est, et longe diversos, hos quos dixi unum putabas fuisse Petros. Nam, cui cognomento «ravennas» est, non a patria, cum imolensis fuerit origine, sed a presulatu ravennatum maximo, quem circa trecentesimum et quinquagesimum Christi annum gessisse demonstrant, iniunctum asserunt, insuper affirmantes, in natali patria eum diem ultimum clausisse ac ibidem in basilica Cassiani martiris eius sepulcrum sacris honoribus ab incolis venerari: esto velint alii, eum Gregorii pape tempore, post sexcentesimum annum a quo Verbum caro factum est, una eum eodem vixisse pontifice et eiusdem tanquam collocutoris sui in suo Dialogo fieri tam crebra mentio ab eodem. Sed de hoc alias. Damianus autem origine vere extitit ravennas, uti ea que de gestis eiusdem leguntur ostendunt, et ex heremo Fontis Avellane, cui tunc tam sanctitate quam etiam preerat officio prioratus, a Stephano VIIII pontifice summo ad apicem hostiensis episcopatus et cardinalatus insigne promotus est; qui quidem Stephanus post millesimum annum ex quo Deus natus est homo, pontificatum tenuisse quorundam testantur annales. Habes ergo, qui unum sortiti sunt nomen, tempore patria dignitate et cognomento fuisse diversos. Nunc, ut studiis tuis et laudabili exercitio satisfactum sit, ad reliquum veniendum est. Dum igitur Damiani, circa quem amici relatu potissime angebaris, acta inter ravennates ab ipsis ravennatibus instanter perquiro, non aliud penes illos invenio, preter sancti hominis nomen, quam si extremos hispanos de gestis aut moribus indorum interrogem: et quod turpius est, ut de reliquis sinam, dum ipsos suos non dicam urbanos, heremitas sed suos percunctor, non aliter stupidos video verba suscipere, quam si de quo velis Thebaidis solitudinis et antiquissimo heremita perquirerem. Stupeo et ego, tam conspicuum religione virum inter concives et vestium tantum non operum successores, et in cenobio quod secus adriaticum litus suo opere constructum est et in quo ipse primus sue professionis heremitas instituit «Peccatorisque» cognomen assumpsit, non aliter cognitum cernens quam a mauris Lucianum bellovagensem seu armenum Basilium vel quem vetustiorem et exterum magis dicas incognitum. Iam, fateor, stomacans, tam suorum monacorum desidiam quam inertiam civium dampnans, a proposito desistebam: et ecce senex affuit quidam dicens: — Amice, memini, nisi fallor, audisse iamdudum quod viri huius Vitam, de quo queris solummodo, domi habere debeam; quam si cupis, perscruptemur et habeas. — Notavi quid diceret, et tu, quanta celebritate tam sacri hominis monimenta servaverit, potes advertere. Quid multa? Imus et introducor: paratur illico congeries maxima inutilium scripturarum fumosis egesta sacculis, quas dum me ipsum quasi credulum nimis riderem, et quicquid pro volumine rebar esse quod querebatur inspicerem, fortuna arbitror tua factum est ut quaternus ex papiro veniret in manus, quem et vetustate et incuria fere corrosum et mille seu aque seu spurcissimi liquoris alterius notis aspersum video. Abicere invisum volui, nec multum abfuit: erui tamen, cum torvis oculis prima eius in pagina inscripti operis titulum reiecturus aspicerem Vitam Petri Damiani. Letus ergo eventu, cum quaterno in camerulam meam recessi, reperique ante omnia illam a Iohanne quodam compositam et Liprando cuidam tunc priori heremi Fontis Avellane transmissam; eius vero Iohannis nullum nec prenomen nec agnomen nec cognomen erat, hoc preter, quod se penes eundem Petrum in heremo et in presulatu fuisse liquido fatebatur, et quedam, in hiis que scribebat, vidisse etiam testabatur. Attamen, dum intentus cuncta legendo perquiro, nedum sinamus pro meritis reverendissimi viri sed nec ingenio tuo satis digne conscriptam comperio, quin imo tanta et incomposita abundantia supervacaneorum verborum exundantem aspicio, ut michi etiam legenti inferret fastidium; quam ob rem, ratus illam tibi demptis superfluis cariorem, nil ex substantialibus pretermictens, paululum lepidiore sermone Iohannes Iohannis scribens vestigia imitatus sum ut tibi transmictam. Si quod tibi gratum sit feci, bene se habet; si originalem illam muliercularum conventibus quam disciplinato homini aptiorem volueris, scribito: ego ut habeas curabo solerter. Et cum nil aliud ex eo hucusque compertum sit, verbis finem facio. Vale, preceptor eximie.


  Scripta in cloaca fere totius Gallie cisalpine iiii nonas ianuarii.

 IX. - A Francesco Petrarca (1353) XI. - A Barbato da Sulmona (1362)