EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
X saeculo

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum


BenIv.Episto209 131 Benedictus IV Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. AD GALLIARUM EPISCOPOS, PRINCIPES, etc. Argrinum Lingonensem episcopum in Ecclesiae suae jura omnia restituit. (Ex Conciliis Mansi.)

BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris Galliarum archiepiscopis, episcopis, seu gloriosissimis regibus, ducibus, comitibus, sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae filiis atque fidelibus.

Quanta pietatis gratia, quantaque compassionis et condescensionis sublimitate, sancta mater Romana Ecclesia, apostolicis instructa hortaminibus, polleat et emineat universis in fidei unitate degentibus, clarum habetur, quoniam a Deo omnis misericordiae fulget, quemadmodum a sacratissimi fontis potu hausit. Quapropter omnibus in sanctae conversationis gremio consistentibus notum esse volumus legatos Argrini confratris nostri venerabilis episcopi nostrum adiisse apostolatum, humiliter obsecrantes quatenus justitiae moderamine aequitatis libramina, more praedecessorum nostrorum, et pro amore Dei, et reverentia beati Petri apostolorum principis, conferremus, suumque electionis ordinem decretumque a populo et clero Lingonensis Ecclesiae digestum, quod prae manibus habebant, clementiae vestrae attenderemus, quod et fecimus, in omnibus servata servare curantes: videlicet qualiter a clero et populo praefata Lingonensis Ecclesia post discessum Gerlonis quondam episcopi unanimiter expetitus, concorditer electus et acclamatus, necnon a proprio metropolitano Aureliano, et ab ejus suffraganeis, et a Bernuino Viennensi archiepiscopo canonice consecratus, et in ipsa sede Lingonica communi voto ac desiderio inthronizatus exstitit, et quomodo per spatium duorum annorum et trium mensium eamdem prout potuit pastorali moderamine rexit Ecclesiam; sed postea per quorumdam hominum insolentiam et subreptionem a propria sequestratus fuerit Ecclesia tempore Widonis imperatoris, qui tunc Romanis imperabat. Peractis autem liquidius annis, cum frequenter hanc sanctam Romanam Ecclesiam infortunii sui causa visitaret, et semper lacrymabiliter, ut ei sinum misericordiae haec aperire dignaretur deposceret, pervenit ad praedecessoris nostri piae recordationis Joannis papae praesentiam cum Ecclesiae suae lacrymosis querimoniis, qui ejus absentiam et voce et litteris condolebant, scilicet quod post ejus discessum variis et nimis attriti incommoditatibus, omni pastorali destituti fuissent solatio, adeo ut nec chrisma confectum, nec infantes consignati in ipsa Lingonensi Ecclesia fuerint, nec aliquod episcopale ministerium rite peractum; unde etiam dictus Joannes sanctissimus papa, ejus querimoniam Ecclesiae suae benigne suscipiens, cum collegio episcoporum suorum reliquorumque ordinum frequentia diligenter inquisivit, canoniceque definivit, quatenus ei apostolica auctoritate sua redderetur Ecclesia, quemadmodum in scrinio sanctae Romanae Ecclesiae plenius habetur. Nos vero, his auditis et diligenti examinatione perpensis, praedecessoris nostri Joannis papae statuta in omnibus servare cupientes, quia rationis hujus series indiscussa, et irrefragabiliter determinanda, absque reverendorum episcoporum consilio perfectionis cumulum capere non poterat, sanctam convocavimus in Lateranense palatium synodum, omniaque ista vera esse omnimodis comprobantes, consilio et hortamine reverendorum patrum nobis assistentium, jura ei indulsimus ecclesiastica, scilicet ut quia injusto a sua Ecclesia privatus fuerat ordine, justo etiam redderetur moderamine, nostroque apostolico privilegio solemniter munitus Lingonensem canonice deinceps absque alicujus contradictione teneret Ecclesiam, pastoraliterque regeret, atque Deo ordinante disponeret. Non sententiam praedecessoris nostri Stephani papae reprehendentes, sed canonice causa necessitatis et utilitatis in melius commutantes, quemadmodum praedecessores nostros de multis egisse manifestum est. Quamobrem auctoritatis nostrae privilegium ei fieri jussimus, in quo pallii usum ad missarum solemnia sacratis diebus illi concessimus, quod olim a sanctissimo praedecessore nostro Formoso papa acceperat. Quapropter virtute sancti Spiritus et nostra apostolica auctoritate praecipimus ut nulla potestas regalis, nullusque conditionis vel ordinis sexus, contra hoc nostrum apostolicum privilegium insurgere audeat, nostrisque jussionibus ullo modo contraire pertentet: sed liceat ei quiete suam, Domino juvante, regere Ecclesiam, ut quibus praeesse debet valeat et prodesse. Si quis vero hujus privilegii nostri temerarius transgressor exstiterit, et in omnibus non observaverit, et de rebus jam fatae Lingonensis Ecclesiae juste acquisitis aliquid invaserit, aut minorare tentaverit, sciat se a vivifico Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi corpore et sanguine alienum, et a consortio fidelium Christianorum sequestratum, et nisi correctus satisfecerit, perpetuo anathemate damnatum. Bene valete.

Scriptum per manum Sergii sanctae Romanae Ecclesiae scriniarii in mense Augusto, indictione 3. Data XI Kal. Septemb. per manum Leonis Dei pietate primicerii sanctae sedis apostolicae, anno domini Benedicti papae primo. Anno 11 post obitum Landeberti imperatoris Augusti, indictione 3.

EPISTOLA II. AD CLERUM ET POPULUM LINGONENSEM.( Ibid. )

BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, clero et plebi sanctae Lingonensis Ecclesiae.

Apostolica nos et evangelica instituta incessanter admonent ut omnium Ecclesiarum curam sollicite gerere debeamus, ipsa nos instruente, nobisque in beato Petro apostolorum principe praecipiente Veritate, qui dicit: Simon Joannis, diligis me? Pasce oves meas (Joan. XXI). Cujus auctoritate et vicaricatione divina dispositione freti, cunctis et in prosperitatibus congaudere, et in necessitatibus opem ferre parati sumus. Et quia lex Dei per Moysen data praecipit: Si, inquiens, videris asinum proximi tui sub onere jacentem, non pertransibis, sed sublevabis cum eo (Exod. XXIII); scrutata vestra calamitate, vestraque discrimina continua, non sine maximo moerore admirando suscepimus quod infra tot dierum temporumque spatia vestram nobis injuriam custos hominum sollicitudo minime patefecit. Nunc ergo quia sicut per vestra scripta didicimus, Teutbaldus neque a vobis expetitus, neque electus, neque acclamatus est, sed nec ad aliquos sacros ordines in vestra Ecclesia provectus, sicut hoc veris approbare potestis indiciis, et ita se res habet, sicut praedecessori nostro piae recordationis Joanni papae jamdudum innotuistis: non nobis videtur esse incongruum, sed potius omni sacra et canonica auctoritate fulcitum, more praedecessorum nostrorum sententiam mutando in melius, ut de multis exemplis evidentissimis approbare possumus. Ideo Argrinum pastorem vestrum a vobis unanimiter electum et expetitum vobis canonice praeesse concedimus; quem, sicut dicitis, utique patet inconsiderate fuisse per subreptionem a vobis expulsum: praecipientes ut digna ac competenti illum reverentia recipiatis, atque sicut proprio episcopo obedientes in omnibus existentes, et ejus alloquio et consolatione nostra auctoritate fruamini, ac veluti eo tanto pastore reddito et a vobis recepto in Domino vobiscum congratulemini. Sane quia omnibus Ecclesiis jus intemeratum legemque canonicam inviolabiliter conservare volumus, Ecclesiae vestrae nequaquam vim inferre debemus, nec aliquod praejudicium imponere quaerimus, sed in omnibus canonicam auctoritatem et priscam electionem immutilatam esse censemus. Bene valete.

Data II Kalend. Septembris, per manum Sergii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, indictione tertia.

EPISTOLA III, ENCYCLICA. Malacenum episcopum sociosque ejus a Saracenis male habitos commendat. (Mabill. Vet. Analecta, pag. 428.)

BENEDICTUS servus servorum Dei, omnibus reverentissimis et sanctissimis episcopis seu archiepiscopis, necnon abbatibus atque comitibus, seu judicibus, verum etiam et universis orthodoxis Christianae fidei cultoribus.

Sanctitati seu omnium Christianorum religiositatibus notum esse volumus, quia iste praesens Malagenus venerabilis episcopus Hierosolymitanae Ecclesiae, una cum suis fidelibus a Saracenorum gentibus a sua Ecclesia depraedatus est, et etiam quidam de suis hominibus ab ipsa nefandissima gente Saracenorum occisi sunt, pro eo quod fidem illorum minime celebrare voluerunt. Hic itaque Malacenus reverentissimus episcopus cum ab ipsis Saracenis depraedatus est, a quibusdam Christianis Deum timentibus comparatus est, et alii triginta Christiani, qui cum eo depraedati sunt, ab eisdem Saracenis in custodia retinentur. Unde mandamus ut pro Dei omnipotentis amore, in quantum virtutis Dominus vobis donaverit, adjutorium illis faciatis, et liceat illis quiete et absque cujuscunque oppressione salvos pergere, et de civitate in civitatem per vestrum auxilium et adjutorium salvi existant, ut nullus homo eos depraedare, aut aliquod malum facere audeat: sed, pro amore Dei et reverentia beatorum principum apostolorum Petri et Pauli, ad cujus limina isti pervenerunt, benigne eos suscipiatis, et de civitate in civitatem salvos eos transmittite, et hospitium eis praeparate. Credimus enim quia omnia, quidquid in eis bonorum feceritis, ab ipso creatore omnium Deo vobis retribuetur, et mercedem exinde habebitis