EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistolae

Epistolae (Benedictus III), J. P. Migne 115.0702A

EPISTOLA PRIMA. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. Confirmat synodum Suessionensem II. cum privilegiis Ecclesiae et archiepiscopi Rhemensis.

115.0689D| BENEDICTUS episcopus servus servorum Dei reverentissimo et sanctissimo confratri nostro Hincmaro archiepiscopo sanctae Rhemensis Ecclesiae.

Probabilium sacrorumque definitiones gestorum audientium mentes exhilarant, faciuntque alacres, et in tantum mortalium laetitia corda replent, ut in Conditoris omnium exuberent laudes, facilique intuitu illarum confirment proficuas intentiones et actus, validoque et inconvulso propagare fundamine certamine ingenti procurent. Nostri quemadmodum pontificis cor dulcisonis tuae benignitatis apicibus laetius effectum est et hilarius: strenua quos perlegentes inquisitione, nostrae te esse conjunctum dilectioni internis novimus oculis, divinisque prosperitatibus 115.0690C| efficacem, synodique textum imminenti ventilantes intuitu, ejusque actus, quam apud Suessionis civitatem tua beatitudo studuit celebrare, cum episcopis tuae dioeceseos, venerabilibusque archiepiscopis, 115.0690D| Wenilone scilicet Senonensi, Amalrico Turonensi, aliisque episcopis, ut scriptis in ea contulisti, subtilique demonstratione pandere procurasti: quae ad profectum sanctae noscuntur Ecclesiae piis auctoritatibus statuta sancita reperimus, praecipue in quibus aequiparare te viros illos prospeximus, qui non terrenis actibus, caducisque delectati sunt observationibus, infinitoque Dei zelo accensi, ecclesiastica promulgarunt statuta et ordines. Haec cernentes, ad ea quae cupis nullatenus nos inclinare ambigimus, tuae venerationis adimplere cupientes affectum. Et quia ut devotus fidelisque in omnibus filius, pro instructione seu confirmatione gestorum ac regularum ecclesiasticarum, semper ad hanc te 115.0691A| sedem recurrere contemplamur; definitiones fraternitatis tuae, et caeterorum episcoporum, quas in praefata synodo apostolicis canonicisque auctoritatibus propriis digitis roborasti, si ita est, nostro ut scriptis praesulatui intimasti et gestorum serie demonstrasti, ratas eas quidem definitiones apostolica fore promulgamus auctoritate, semperque manere statuimus, ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriatur, et aspirantes indebite anhelitus compressi funditus perpetuo maneant: ne amplius ullorum contradicentium adversitatibus Dei conturbetur Ecclesia; sed omnibus eruta saevae pertractationis erroribus unita semper in Christo permaneat. Inter haec quidem et hoc sancimus, ne quilibet tuae dioeceseos regulis subjectus Ecclesiae, te contempto, impune 115.0691B| audeat seu valeat aliena expetere aut exspectare judicia, ut almorum traditionibus Patrum, canonumque promulgationibus est constitutum: salvo in omnibus jure apostolicae nostrae sedis, ut ab ipso veluti Christo et sacris est cautum canonibus. Sed cuncti, sive in praefatione, sive in subjectione debita, ordinem ab ecclesiasticis regulis traditum observantes obediant, et studiosius obtemperare procurent. Et hoc promulgamus, atque statuimus, ut te, qui ejus provinciae primas dignosceris, nullius unquam infestatione, contra canonica apostolicaque decreta, sive judicia ecclesiastica tibi commissa, aut virtute aut facultate nudari, aut ante audientiam Romani pontificis a quocunque damnari statuimus: sed si compellatus appellare ad hanc sanctam sedem vojueris, 115.0691C| apostolici papae judicio reservari, nostra, imo beati Petri auctoritate praecipimus: nec alicui cujuscunque juri vel judicio te subjici, excepta potestate sedis Romanae pontificum. Et hoc volumus, ne quilibet ex provincia et dioecesi metropoli tuae tibique subjecta, jus secundum ecclesiasticas constitutiones primatui Ecclesiae tuae et tibi debitum quoquo modo per contemptum convellere, aut tibi vel Ecclesiae tuae quamcunque violentiam contra eadem canonica constituta, et decreta Romanorum pontificum, pertinaciter inferre praesumat, cum anathematis interpositione nostra apostolica, et beati Petri apostolorum principis auctoritate, prohibemus. Optamus fraternitatem tuam in Christo nunc et semper bene valere.

EPISTOLA II. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. Adversus Hubertum clericum, ut infra dies triginta Romam veniat, de criminibus quorum insimulabatur responsurus.

BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis archiepiscopis cunctisque episcopis in Caroli gloriosi regis regno morantibus.

Bonorum semper innovamur auditu, et actibus hilarescimus Deum diligentium, animo superna pollentium, quos beatitudo sublimat divinoque connectit 115.0692A| consortio, et poli perducit ad climata: atrocitatibus autem, actibusque malorum lamentamur, quorum sceleribus circumdatur, et plena malis eorum operatio manet: quorum in cunctis cursus est detestabilis, perseverantia saeva, infelixque opinio. Quibus Hubertum clericum, quondam Busonis filium, relatione similem esse cognovimus; qui tantis squaloribus irretitus, mentem ad superna non sublevans, aevi perennis particeps esse nolit. Multorum vero ingemiscentium clamoribus hominum, horrificisque assertionibus, plura infelicis suae audaciae mala, dirasque perpetrationes nostri praesulatus didicerunt legati. Qualiter olim sacrorum fuit conjunctus numero clericorum, adeo ut in divinis celebrandis mysteriis more subdiaconorum sacras lectiones 115.0692B| conscendens ambonem populo nuntiaret. Nunc autem, quod lacrymantes referimus, iniquorum sceleratissimorumque hominum conversationibus sociatus, infaustaeque vitae unitus, et multis piaculis criminibusque plenus, ad periclitationem suae, quod non debuerat, animae iniquo certamine tendit, et cruenta tyrannide perseverat. Et hoc multis narrantibus audierunt, quod cum scenicis mulieribus quotidie degere non dubitet, quae animas perdunt, et corpora sauciant, ad imaque deducunt. Et quia aggregatione multorum hominum sibi noxiorum conjuncta, multa in plebem Domini, pretiosa quam passione e faucibus nequissimi eripuit leonis atque redemit, homicidia et innumera adulteria, turpesque fornicationes ac depraedationes illicitas et insustentabiles 115.0692C| perpetrare non cesset. Non solum haec, sed et plurimis etiam affirmantibus didicerunt, quod monasterium sancti gloriosique Mauritii martyris, apostolicis privilegiis munitum, tanta ferocitate pervasit, ut nullus jam priscae religionis in eo ordo servetur. Nam illa quae Deo ibidem famulantibus ex ope ipsius ministrabantur, nunc meretricibus, canibus, atque avibus, nequissimis necnon hominibus sua largiuntur praeceptione. Idque monasterium ab Ecclesia findens, Aimoinus, cui praesidere videbatur antistes, sacrorum canonum Patrumque violans sanctiones, indecenter possidere non dubitet. Et quia monasterium in commemoratione beati Petri apostoli Luxovii constitutum, cujus claustri aditus mulieribus nunquam patuit, hostili modo ingressus, 115.0692D| cum illicitis mulieribus per aliquot dies commorari non trepidarit. Quamdam etiam mulierem, quae causa pudicitiae a proprio se viro dissociavit, Deoque se vovit, atque dicare promisit, et postmodum diaboli jaculo terebrata atque percussa, a monasterio fugiens, cuidam adultero juncta suae se defensioni submisit, postremo vero archiepiscoporum, episcoporumque quaesita coetui minime est praesentata, qui una cum defensoribus suis eam ab ecclesiastica communione expulerunt; hactenus usque, divinum non timens judicium, sua defensione retinere non cesset. Pacemque, quam inter Ludovicum 115.0693A| munivimus Caesarem semper Augustum, suosque gloriosos germanos, sua miserrima cupiditate, ad multorum Christianorum necem atque periculum scindere, ut audivimus, non dubitavit. Haec et multa horum similia de eo audientes, profulsis lacrymis condolemus, ne suae fragilitatis in his eum finis contingat, Erebique voragini addicatur. Propterea volumus, et apostolica suae praecipimus auctoritate industriae, ut omni postposita excusatione, ablatoque ingenio post triginta dierum curricula, quam haec illi fuerit praesentata epistola, iter inchoare non pigeat, Romamque celeri studio properare festinet: ut praesentialiter videre valeamus, atque cognoscere, si taliter circa eum haec quae dicuntur existant, ut spiritali abluere censura curemus, 115.0693B| sauciataque membra coelestis reformare medicinae collyrio valeamus. Cupimus enim illum tantis erutum esse delictis, et supernae patriae sacris monitis perficere civem. Si autem venire neglexerit, ad nostramque apostolicam sedem secundum praeceptionem pergere noluerit, scire vos volumus, quia mox illum ab ecclesiastica communione expellimus, ita ut nec vobiscum, nec cum ullis Christianae cultoribus fidei consortium habeat, et a Dominico corpore sanguineque eum facimus alienum. Optamus beatitudinem vestram in Christo bene valere.

EPISTOLA III. AD EPISCOPOS GALLIARUM In confirmationem privilegiorum Corbeiae.

BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, universis episcopis Galliarum.

Cum Romanae sedis pontificem constet omnium Ecclesiarum Christi caput atque principem fore, tanquam beati Petri principis apostolorum vices agentem, cui Christus totius Ecclesiae committens principatum fatur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18), cunctatio nulli fidelium relinquitur, quod universis ecclesiis sollicitudinem praetendere, et omnium in Christo credentium saluti, paci, atque quieti prospicere nos oporteat, ut et quae prava sunt, corrigantur, et quae rata, roborentur, quae corrupta sunt, restaurentur, quae autem 115.0693D| integra, conserventur. Cumque hanc curam circa universalis Ecclesiae corpus per totius orbis latitudinem diffusae custodire debeamus, speciali tamen praerogativa post Romanam atque Italicam erga ecclesias Gallicanas nobis convenit observare, quemadmodum praedecessores nostros fecisse manifestum est. Quod competentius nunc quoque fieri oportere ipse reipublicae status testificatur, quandoquidem utramque provinciam unius imperii sceptrum non dividit, et Romanae dignitas Ecclesiae una cum terreno principatu utriusque provinciae regnum communi jure disponit, ut et rerum principes sua decreta Romanae 115.0694A| Ecclesiae sancitis praemuniant, et ecclesiastica jura principum statutis adjuventur, aestimantes terrenae reipublicae rectores tunc se feliciter imperare, si suis sanctionibus apostolica confoederetur auctoritas, quam dum in nobis suscipiunt ac venerantur, illum se suscipere gratulantur qui discipulis suis loquitur, dicens: Qui vos recipit, me recipit (Matth. X). Hinc e contrario de contemptoribus ait: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X).

Igitur cum, sicut dictum est, apostolicae sollicitudini universalis Ecclesiae credita sit dispensatio, et pro cunctorum fidelium statu perpetuas nostrae sollicitudini vigilias praetendere conveniat, maxima tamen diligentia curam earum debemus ecclesiarum gerere, quarum specialius providentiam ratio suscepti 115.0694B| officii a nobis docet agendam; ut non solum ea quae hactenus in suo statu permanent intemerata serventur, verum ea quae lapsa sunt ad prioris formae dignitatem reducantur. Unde cognoscat omnium praesulum sanctorum per Gallias commorantium reverenda fraternitas, quod vir venerabilis Odo, abbas ex monasterio Corbeiae provinciae Galliarum, quod est constructum in pago Ambianensi super fluvium Summae, adiit nos per venerabilem Anselmum abbatem, petens ut nostrae auctoritatis privilegium super electionis propriae statu, et rerum suarum libera possessione seu dispensatione praedicto monasterio Corbeiae concederemus. Ostendit quoque nobis privilegia ab episcopis edita, unum a praesule Ambianensi, ad cujus dioecesim locus ille pertinet, et coepiscopis 115.0694C| suis factum atque roboratum jam antiquis temporibus; et aliud ab archiepiscopo Rhemensis Ecclesiae Hincmaro et universali concilio episcoporum Galliarum paucis intercedentibus annis conscriptum, et subscriptionibus propriis roboratum, petentibus ut ad quoscunque, sive episcopos sive abbates pervenerit, subscribere non graventur. In quibus privilegiis decretum est, ut praefatum monasterium Corbeiae et rerum suarum liberam obtineant dominationem et eligendi sibi abbatem de suis semper habeant potestatem. Contradictores vero et repugnantes huic sanctioni anathemate perpetuo damnandos. Super haec autem magnifici imperatoris Lotharii et Ludovici ac Caroli mandatum atque supplicatio accessit idipsum postulantis, videlicet ut episcoporum privilegia 115.0694D| nostra quoque auctoritate firmarentur.

Nos itaque cernentes, religiosam fore postulationem, neque ab apostolica sollicitudine praetereundum quod pro servorum Dei quiete, et sancti pontifices pie statuerunt, et magnifici principes religiose rogabant, et abbas congregationis ejusdem necessario postulabat, censuimus rogati concedere quod ultro decebat nostram pastoralem sollicitudinem exhibere.

Cognovimus etiam, referente venerabili Anselmo abbate, coenobium, de quo agimus, a praecellentissima Francorum regina Balthilde nobiliter aedificatum, 115.0695A| et a primae fundationis suae statu cum nobilitate sanctorum virorum et religionis monachicae observantia; tum quoque principum Francorum favoris praerogativa, et muniminis protectione semper floruisse. Qua de re factum est, ut et immunitates rerum suarum, et privilegia eligendi abbatem omnes ei concederent, concessumque fore perpetuis diebus decernerent, suarumque munimenta concessionum in archivis monasterii ad memoriam futurorum servanda reponerent. Quibus cognitis omnibus nefas esse duximus si non religiosorum principum devotionem sequentes, et sanctorum praesulum exempla comitantes, nostrae cessionis auctoritatem monasterio Corbeiae tribueremus, ne qui primi propter apostolicae sedis primatum in ecclesiasticis negotiis disponendis 115.0695B| inveniri debeamus, ipsi posteriores reperiamur; et qui ad servorum Dei quietem comparandam caeteris auctoritatis lumen praestare exemplo nostro jubemur, loquente Domino, Vos estis lux mundi (Matth. V), ipsi per negligentiae teporem minime boni operis fulgorem aliis praebeamus.

Qua de re noverit omnis Ecclesia Galliarum et universus episcoporum coetus eidem Ecclesiae praesidentium, quod privilegia sanctorum praesulum, sive quae diebus antiquis, sive quae moderno tempore gesta sunt, monasterio Corbeiae, quod est constructum in pago Ambianensi super fluvium Summam, in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et sancti Stephani protomartyris, praesenti auctoritatis nostrae edicto roboramus; id est ut res monasterii, 115.0695C| sive quaecunque a fidelibus oblata fuerint Deo et congregationi fratrum ibidem Christo famulantium, in dispositione abbatis et fratrum maneant; neque episcopus Ambianensis, ad cujus dioecesim coenobium illud respicit, aliquid exinde praesumat, aut aliquis episcoporum, quorum in parochiis res aut basilicas habere cognoscuntur, neque in agris, villis, praediis, aut cellis, aut in his omnibus quae ad jus et dominationem eorum respiciunt, aut episcopus, aut oeconomus, seu archipresbyter, aut archidiaconus, aut quilibet ministrorum seu praepositorum ejus aut conventus faciant, aut convivia praeparent, aut aliquid potestatis jure sibi vindicent, aut exigant vindicanda. Hac quoque conditionis lege omnes episcopi se conveniri noverint, quorum parochias res Corbeiensis 115.0695D| monasterii respicere cognoscuntur: nec novum, nec inusitatum causetur quisquam fore quod decernimus, quandoquidem et huic coenobio constat olim jam hoc concessum, et multis aliis non solum in Gallia vel in Italia, verum toto terrarum orbe, non solum monachorum, verum canonicorum monasteriis, hodieque conspicimus manere indultum: et unaquaeque ecclesia debet manere suis privilegiis contenta, nec ab alia [alio] pervadi vel usurpari, quod alterius juris esse conspicitur.

Cumque Galliarum permaxime ecclesias fidelium collationibus a Deo constet esse ditatas, ut nemo sit fere episcoporum, cui suae sumptus ecclesiae satis superque non sufficiant, cujus gratia necessitudinis, 115.0696A| quae servorum Christi sunt usibus collata, in suos convertere sumptus praesumant? Si enim clericorum, qui de propriis abundant reditibus, communicatio prohibetur cum eis quae conferuntur ecclesiae, nedum illi acceperint, qui de propriis abundant, eorum qui nihil habent inopia non levetur; qua conscientia episcopus suae sumptibus ecclesiae sufficiens, quae servorum Dei fuerint usibus collata praesumat contingere? Nec veretur quod per prophetam Dominus exprobrat sacerdotibus dicens: Rapina pauperis in domibus vestris (Isa. III). Pauperes enim Christi esse quis nesciat, qui contemnentes substantiam mundi, Salvatoris nostri vestigia sectantes, qui cum esset dives pro nobis pauper effectus est (II Cor. VIII), sanctae professionis titulum sibi divitias arbitrantur?

115.0696B| Quisquis igitur aliquid horum quae fuerint ad necessitates eorum collata praesumpserit, et suis commodis applicuerit, rapinam in domum suam de substantia pauperis congregat. Omnia quoque quae sunt ecclesiis oblata vel delegata in pauperum, pupillorum, viduarum, certum est necessitates destinata. Quare quisquis ex his aliquid in suas utilitates exigit, rapinam pauperis in domum suam congestam detinet. Et Apostolus ait: Quia rapaces regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). Unde ab omnibus quae monasterio Corbeiae fuerint, vel oblata, vel quocunque legitimo jure possessa, in pecuniis, in agris, in praediis, in domibus, in cellis, aut ecclesiis, nihil ex eis sibi praesumat aut episcopus, aut quicunque ministrorum ejus, ne contra nostram et majorum auctoritatem faciens, 115.0696C| regum quoque decreta per servorum Christi quiete constituta contemnens, reum se sancti concilii et perpetuae damnationis efficiat.

Et quoniam monachi tranquillitatis pacem, et securitatis otium habere debent, ut Deo vacantes professionis suae regulam valeant observare, nec episcopus, nec archidiaconus ejus accedant ad praefatum monasterium, nec servorum Dei quietem perturbare praesumant; nisi forte aut abbas, aut fratres alicujus utilitatis gratia eum vocare voluerint; alias nec in abbatem, nec in aliquem de fratribus quidquam potestatis obtineat, neque per episcopalem fastum aliquid in eos ei liceat; verum abbas secundum regulam sancti Benedicti (Cap. 65) liberam monasterii sui habeat potestatem, et monachi ad ejus tanquam ad pastoris 115.0696D| sui solummodo respiciant gubernationem, nec episcopale ministerium aliquid ditionis super eos obtineat (Ibid., c. 2). Quoniam cum abbas vices Christi in monasterio creditur agere, pastoris officium super creditas sibi oves habere cognoscitur: utque dispensationis suae ministerium exercere praevaleat digne, nullius debet perturbari potestate subjectus, sed ab omni episcopali liber dominatione, Christum tantummodo judicem sustineat, cui redditurus est de creditis sibi ovibus rationem. Quapropter modis omnibus statuimus; ut episcopus adventus sui praesentia monasterii tranquillitatem non inquietet, nec aliquid in eo episcopali potestate facere praesumat, nec fratribus aut abbati ullam molestiam, aut inquietudinis 115.0697A| perturbationem ingerat. Quod si violare praesumpserit, non pastoris officium, sed eversoris atque conturbatoris Dominici gregis noverit se agitare tyrannidem: ac per hoc non ut pastor suscipiendus, verum tanquam lupus ab ovili Christi removendus, damnationis suae poenas anathematis mucrone percussus excipiat. Altaria vero seu basilicas in monasterio rogatus ab abbate pro Christi nomine consecret atque benedicat. Chrisma quoque sive sanctificationis oleum singulis annis praebeat. Sed etsi quem petierit abbas aut de monachis aut de canonicis suis ad aliquem gradum ecclesiasticum consecrandum, nullatenus contradicat, nisi forte is pro quo petitur, indignus tali honore veritatis testimonio deprehendatur: quoniam sicut divinae benedictionis sacramentum aut pro 115.0697B| gratia largiri cuiquam non decet indigno, ita gratis debet exhiberi dignis, sicut Salvator ait: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X).

Electionis autem privilegium ut habeant fratres ejusdem monasterii decernimus, id est ut quemcunque de se ipsis, qui sit monachicae professionis, dignus tamen pastorali praelatione, voluerint eligere, secundum regularem auctoritatem, potestatem habeant eligendi. Et super hoc monentes obsecramus filios nostros gloriosos Lotharium, Ludovicum, Carolum Augustum [Augustos, ex schedis Mss. Labbeanis ], ut sicut memorabiles augusti gemtor et avus eorum, et priores ante se reges Francorum eidem coenobio concesserunt eligendi de semetipsis abbatem, atque ipsi suis praeceptis hoc idem sanxerunt, ita quoque 115.0697C| conservare suis temporibus pro Christi amore dignentur, et conservanda perpetuis diebus aeternitatis suae legibus constituant; ut dum famulis Christi libertatem electionis concesserint, et concessam servare studuerint, et praesentis vitae regnum, et sempiternae beatitudinis gloriam a Domino ipsi percipere mereantur. Atque quod est aut regio munere, aut fidelium devotione ad idem coenobium Deo famulisque ejus oblatum, nec ipsi auferant, nec alios auferre permittant. Quoniam valde justum constat atque religiosum, ut qui a Domino meruerunt percipere regni honorem, ipsi Deo conservent quod ei collatum est pia credentium devotione; et qui a Christo regali magnificentia praelati sunt caeteris, ipsi famulis Christi eligendi sibi pastorem non auferant 115.0697D| libertatem. Nam quis ignorat illa quae collata sunt Deo per fidelium manus, divinitati possidenda consignari, et ab humano jure in jus divinum concedi, nec etiam hominum dominationi posse transcribi quod constat divinitatis possessione semel fore contradictum? Unde quisquis ea sui juris dominationi conatur adjungi, alterius, id est Dei juris pervasorem certum est fore eum. Etenim si quis alicujus hominis possessionem per violentiam sibi conatus fuerit usurpare, reus publici juris efficitur, et tanquam raptor et pervasor haereditatis alienae legali judicio puniendus subjicitur. Multo magis igitur quicunque res Deo consecratas in jus suae possessionis transfuderit, non humani tantum, verum etiam divini 115.0698A| juris noxius tenetur, et non solum raptoris aut pervasoris crimine, verum etiam sacrilegii nota damnandus, coelesti judicio mulctabitur.

Unde magnifici principes cogitent quanto se crimine ante conspectum divinae majestatis obligent, qui res Deo traditas invadere, et ab ecclesiasticis usibus in suas utilitates convertere non metuunt. Si vero privatorum quamvis ingenuorum hominum tamen possessiones injuste pervaserint, atque violenter abstulerint, non reges, id est, justi et modesti, sed tyranni, id est, crudeles et iniqui vocantur et habentur: quo nomine, quove honore censendi sunt, qui divinam haereditatem, id est Ecclesiae Christi possessionem injuste invadunt, et violenter auferunt? unde haec cogitantes filii nostri religiosissimi 115.0698B| principes, res monasterii Corbeiensis inviolatas illibatasque, tanquam sacra [sacrae] divinitatis custodiant, nec ipsi eas tollentes, nec ab aliis auferri sinentes, ut ante conspectum superni regis quod dicuntur nomine reges merito censeantur; ut dum Deo quae sua sunt custodiunt, eis a Deo et terreni regni principatus custodiatur, et sempiternae beatitudinis corona tribuatur.

Quapropter monentes eos hortamur, ut tam sua quam priorum principum concessa inconvulsa custodientes, pontificum quoque nostraque decreta nullatenus praevaricantes, monasterio saepedicto electionis privilegium tam suis quam futuris temporibus et servent, et servanda sanctionis perpetuae stabilitate decernant. Veritatis etenim voce docemur, 115.0698C| quoniam si quis in ovile Christi non per ostium ingreditur, sed aliunde ascendit, hic fur est et latro (Joan. X), et talis non Dominici gregis salutem, sed sua lucra, non ut salvet, sed ut perdat, requirit. Ovile autem Christi fore collegium sanctum monachorum, nullus prudentium dubitat. In hoc ovile per ostium ingreditur, quando per electionis ordinem secundum regularem constitutionem aliquis pastorale ministerium sortitur: qui vero regia dominationis potestate suffultus, et non per electionis gratiam super dominicum gregem primatum arripit, hic non pastor, id est vicarius Christi, sed fur et latro esse cognoscitur; nec ut dominicum gregem custodiat, sed ut perdat et dissipet intrare deprehenditur. Unde quisquis ei potestatis hujus tribuit dominationem, 115.0698D| de morte tantarum animarum in die judicii reus judicabitur, quantis hic per pravitatis exempla causa fuit perditionis.

 Qua de re, gloriosi principes monasterio huic electionis praerogativam concedite, neque aliquam personam aut laicam aut canonicam, quod contra omnem ecclesiasticum ordinem est, aut etiam monachum ex alio monasterio, vel non secundum regulam electum, super illud regali potentia constituatis, ne domus Dei, quae domus orationis esse debet, per vos fiat spelunca latrorum. Neque enim ignoratis hujusmodi praelatos et auctores hujusmodi praelationis a domo aeternitatis divina censura exturbandos, et ad supplicia ultionis perpetuae deportandos. 115.0699A| Unde quae sententia damnationis a nobis est in tales exercenda, nisi quam Spiritus sanctus ore prophetico protulit, dicens: Omnes principes eorum qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei; Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti: sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos (Psal. LXXXII). Qui sunt enim qui sanctuarium Dei haereditate possidere dicuntur, nisi illi qui res Deo dedicatas, et ad usus pauperum servorumque ejus collatas, saecularis potentiae dominatu, non electionis gratia quaerunt obtinere? Principes autem illorum sunt hi, qui votis eorum suffragia praestando, aut Ecclesiae res illis tradendo consentiunt. Quali autem utrique feriantur 115.0699B| divinitus ultione, superius dicta sententia comprehendit, quae ostendit eos a coelestis patriae stabilitate projiciendos, et temporalis volubilitate lapsus, quasi rotae vertigine circumferendos, postque praesentis terminum vitae, turbine divinae animadversionis velut stipulam ariditatis vanitate levissimam rapiendos, et infructuositatem eorum atque superbiam tanquam silvestrem sterilitatem, et contra Deum elatum tumorem terrae, igni, flammaque vorante comburendos.

Ut hanc igitur ultionis divinae severitatem non subeant, studeant Christianissimi principes Christi ecclesiis electionis sua jura conservare, et quod universae debetur Ecclesiae, Corbeiensi non auferant monasterio; ut dum ei propter honorem Dei jus 115.0699C| electionis indulserint, et res monasterii violentorum ambitionibus ne deserviant incontaminatas servaverint, ipsi coelestis regni cum Christo participium consequantur. Nec illud aliquando in saecularium manus, aut canonicam dominationem permittant, quod habitatorum summa destructio est, et dantis, sive accipientis summa damnatio. Nam quid est aliud saecularem personam pastoris vice Ecclesiae Dei praeferri, quam abominationem desolationis in templo Dei constituere? Quicunque igitur hoc faciunt Pilato similes inveniuntur, qui Caesaris imagines in templo Domini statuit venerandas. Et cum Apostolus fidelibus loquitur, dicens: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri (Rom. XII): qui saecularem personam monachis praeficit, 115.0699D| quantum in saeculo de forma spiritus ad formam saeculi, et de imagine Christi ad imaginem terreni regis eos impellit: quoniam omnis subditus praelati sui debet imaginem sequendo imitari. Unde non parvo se delicti scelere putet involvi, qui tales ecclesiae praeponit, in quorum forma servi Christi, non Christi humilitatem, sed superbiam mundi, non coelestis patriae desiderium, sed concupiscentiam saeculi contemplentur semper et addiscant.

Quod quia videtis, excellentissimi principes, scelestissimum fore, hoc impietatis sacrilegium a monasterio 115.0700A| Corbeiensi propellite semper: sed nec canonici ordinis personam super illud aliquando vel praeponatis, vel praeponi sinatis. Memores estote quod Nadab et Abiu, quia ignem alienum Domino in incensum obtulerunt, divino igni consumpti sunt (Levit. X). Ignem siquidem alienum in incensum offert Domino, qui monasticae religioni aliquem sub canonica professione militantem, ut pastoris vicem obtineat, praerogat. Verum quia tales ultione feriuntur, illorum signat interitus, qui mox praesentis poenae supplicio consumpti, quid eorum imitatores mereantur suae damnationis exemplo posteris signaverunt. Omnes quoque licet monasticae sint professionis, si non per electionem regularem constituti fuerint rectores eidem monasterio, de quo loquimur, 115.0700B| qui tales per munera cognoscuntur admissi, id est, aut per pecuniam, aut per gratiam, aut per obsequium, universa a nobis Petri principis apostolorum auctoritate cum Simone, cujus imitatores exsistunt, anathemate condemnantur. Et ut religiosi principes ab hac damnationis sententia maneant immunes, studeant omnibus modis circa monasterium praefatum electionis privilegium servare semper inviolatum: quoniam secundum jam olim a sanctis Patribus definitam promulgationem ecclesiae Corbeiensis praelationem, non per legitimam monachorum in eodem coenobio Christo militantium electionem, sed contra regularem atque canonicam auctoritatem, et dantem et accipientem a Christi regno, sanctorumque consortio anathematizamus; neque societatem 115.0700C| poterunt habere Jerusalem coelestis, qui eam in terris peregrinantem dissociare conantur. Quod agere certum est omnes qui non pastores, sed latrones, nec Christi vicarios, sed Antichristi sequaces, super eam constituere non verentur, ut domus Dei, non domus orationis, sed spelunca latronum existat; nec in ea forma Christi, sed abominatio desolationis emineat.

Sed si reipublicae rectores, divinorum contemptores praeceptorum et episcoporum, atque nostram super hac re decernentem contemnentes auctoritatem, non quem regularis electio decreverit, sed quem eorum dominatio voluerit, illi praeposuerit congregationi, monachi loci ejusdem episcopum, ad cujus dioecesim monasterium pertinent, obsecrent, 115.0700D| ut aut per se ipsum, aut una cum eis ad archiepiscopum Rhemensem referat, atque simul principem conveniant, et eum super transgressionis suae periculo commoneant. Quod si episcopus dioecesis illius aut propter timorem, aut favorem principis, aut propter imprudentiam, vel pastoralis curae negligentiam, ferre auxilium vel noluerit, vel contempserit, fratres per se ipsos praefatum archiepiscopum et vicinos episcopos adeant, et necessitudinis suae causam eis manifestent, utque sibi ferant auxilium supplicent. Archiepiscopus autem vel ipse solus, vel 115.0701A| cum caeteris episcopis suae dioeceseos regem adeant, et super electione violata eum commoneant, utque corrigere dignetur, et verbis suadere, et precibus obsecrare non desistant. Quod si eos audire contempserit, nec peccati sui corrigere culpam maluerit, excommunicationis apostolicae sententiam damnatus excipiat. Si vero vel episcopus cujus parochia est, aut archiepiscopus, aut caeteri suffraganei negligentes super hoc fuerint, aut contempserint, aut irritum duxerint, damnationis cujus sententiae teneantur obnoxii non ignorant. Dicit enim propheta: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). Unde noverint se eodem vinciendos anathemate, si neglexerint pro grege Dominico pastoralis curae 115.0701B| sollicitudinem adhibere. + BENEDICTUS +.

Scriptum per manum Theodorici, notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Octobrio, indictione quarta. Bene valete. Actum Nonis Octobris per manum Theophylacti secundicerii sanctae sedis apostolicae, imperante D. piissimo Augusto Lothario a Domino coronato magno imperatore anno tricesimo nono, et post ejusdem annum tricesimum nonum, sed et Ludovico novo imper. ejus filio anno septimo.

EPISTOLA IV. AD LUDOVICUM ABBATEM S. DIONYSII, Confirmat privilegia monasterii S. Dionysii in Francia.

BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, LUDOVICO 115.0701C| abbati venerabilis monasterii sanctorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii, ubi eorum sacra corpora requiescunt, et omni congregationi fidelium monachorum quae cum eo est, pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo.

Questi estis, filii mei charissimi, quod in terris quas apud Anglos Saxones habere videmini, multi 115.0702A| per insolentiam illius terrae homines vobis injurias important, et praecipue, cum suprema sorte funguntur reges, et alii succedunt in regno. Quapropter petistis ut vobis donationes illas regum seu principum, vel cujuscunque, qui ad vestrum monasterium pro amore Dei summi ac veneratione praedictorum martyrum, seu pro salute sua, aliquid in illa terra largiti sunt, auctoritatis nostrae pagina firmaremus. Justum ergo considerantes, quod a nobis utiliter postulatur, auctoritate Dei Patris omnipotentis cum Filio et Spiritu sancto et beati Petri sanctorum apostolorum principis, cujus nos immeriti vicarii existimus, cum invocatione coelestium virtutum sancimus, et firmantes roboramus; ut quidquid in omni terra Britanniae, vel ubicunque, sive 115.0702B| a regibus, principibus, seu a quolibet homine, sive in terris, sive in aquis, qualiscunque sit illa possessio, quae ad monasterium SS. martyrum Dionysii. Rustici et Eleutherii tradita est, absque invasione et violentia quorumcunque hominum, sub potestate abbatis et provisione monachorum ejusdem monasterii in perpetuum perseveret. Quod si aliquis hoc infringere, vel per alium aliquem voluerit, auctoritatis nostrae privilegium, sciat se anathemate insolubili damnatum, et a regno Christi alienum, et cum impiis aeternis incendiis deputandum, nisi resipuerit et ad satisfactionem congruam venerit. Qui autem ista conservaverit, auxerit, adjuverit, benedictionem percipiat a Domino nostro Jesu Christo in saecula saeculorum. Amen. Bene valete.

115.0702C| Scriptum per manum Theodori, notarii regionarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio, indictione septima. Datum per manum Megisti, episcopi et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, quinto Idus Maii, imperante domino piissimo perpetuo Augusto, a Deo coronato magno imperatore, consulatus ejus anno octavo, indictione septima [quinta ].