Migne Patrologia Latina Tomus 96
BenIi.Episto147 96 Benedictus II Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA PRIMA. BENEDICTI II AD PETRUM NOTARIUM REGIONARIUM.
Monet illum ut acta synodalia sexti concilii (quorum gratia a Leone II in Hispania missus erat) episcoporum Hispaniae subscriptione muniri curet.
Benedictus presbyter, et in Dei nomine electus sanctae sedis apostolicae, Petro notario regionario.
Juxta quod tuam strenuitatem apostolicae memoriae dominus Leo papa Hispaniam provinciam ire disposuit ad praecellentissimum et Christianissimum regem, et sanctissimos archiepiscopos, et ecclesiarum omnium praesules ibidem constitutos, simul et gloriosum comitem, pro innotescenda venerabilis sextae synodi definitione, acclamatione quoque, quae et prosphoneticum dicitur, reverendissimorum episcoporum, qui in eodem a Deo congregato concilio convenerunt, ad clementissimum principem, et edicto ejusdem piissimi principis ubique generaliter destinato, pro apostolicae nostrae fidei firmitate, cum summo pietatis studio commissum ministerium perage. Subscriptiones quoque reverendissimorum episcoporum post eamdem synodicam definitionem cum summa sedulitate atque vigilantia procura subjungi: ut et iidem reverendissimi episcopi omnisque per eos religiosa provincia, consortes nobiscum catholicae atque apostolicae traditionis et fidei comprobentur; et apud Deum, ad cujus gloriam laus et stabilitas fidei Christianae redigitur, commendatio eis atque susceptio ad salutem animarum proveniat. Officium perinde pietatis assumptum, vigilantia atque solertia condecorans, festina perficere; quia et tibimet ipsi thesaurizas boni operis fructum, et suscipientibus provides coelestis regni beatitudinem, per rectae atque apostolicae fidei confessionem, adipisci.
EPISTOLA II. BENEDICTI II AD ERVIGIUM REGEM. Significat se Petrum notarium regionarium mittere, qui secum ferret sextae synodi definitionem, simulque Constantini imperatoris edictum, atque libellum acclamatorium ejusdem synodi ad eumdem imperatorem.
E