Epistolae (Avitus Viennensis)

This is the stable version, checked on 23 Ianuarii 2022. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Epistolae (Avitus Viennensis), J. P. Migne

EPISTOLA PRIMA. AD GUNDOBADUM REGEM BURGUNDIONUM.

(0381D) Avitus episcopus domno regi.

Quaestio quam pietas vestra disserendam proposuit, tota prorsus ad interiorem figuram spiritali consideratione referenda est. Neque enim illud centuplicato fenore promittitur reformandum, quod unusquisque animo miserendi alimoniae pauperum pia professione contulerit; quia et in hac ipsa eleemosynaria largitate, in qua operantis sensus potius quam census aspicitur, non est doni quantitas pensanda, sed studii. (0382D)Quo factum est per evangelicam lectionem, ut infinitis auri argentique donariis paupertina nummi duplicis praeferatur oblatio. Quae si utique viduae donatrici ad mensuram centupli redderetur, sine dubio cunctis minus reciperet quae minus omnibus intulisset. Unde et sanctus Petrus cum dixisset: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27), qui certe, sicut lectio docet, nihil aliud quam retia reliquerat quibus tenuem victum piscandi artificio transigebat, responsum illi est: Omnis qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem (0383A)aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Namque cum in Scripturis sanctis centenarius numerus omni perfectione sacratus sit, discernite quod reddantur in centuplum, non quae tribuuntur Christi nomine, sed quae pro Christi nomine relinquuntur: quia licet magna salutaris prosit merces eleemosynae, incomparabiliter tamen majus est omnia dimittere, quam plurima dispensare. Quocirca definiat gloria vestra de solo istud martyrio praedicari, cujus coronae nullum penitus meritum humani operis exaequatur. Iste est centesimus fructus qui in futuro quidem vitam aeternam exspectat, sed in praesenti quoque saeculo illatas martyribus contumelias mirificato honore compensat. Unde et alio Evangelii loco dominicus sermo (0383B)testatur quod ad centenariam frugem cadens in terram bonam nutritae sementis germen exierit. Parentes ergo, uxorem, vel filios, sive fratres pro Christi tantum consecrat nomine relinquendos, id est, cum pro asserenda nominis confessione, non tantum hujusmodi necessitudinum, sed animarum quoque nobis corporumque facienda jactura sit. De qua divisione idem Dominus alio loco: Veni, inquit, separare filios adversus parentes, nurum adversus socrum (Matth. X, 35): id est, ut quorumlibet affectuum personae, tendentibus nobis ad Christum, si comitari noluerint, deserantur. Excepto autem hoc sensu, propinquitates istas non semper nobis ut praejudicatas debere dimitti, et exemplis et ratione colligitur. Nec enim et illi propinqui dimittendi sunt, qui ad coelestes coronas (0383C)contemptu saeculi calcata morte festinant; neque suadere fidelibus possumus ut conjugia vel parentes abjiciant, cum Dominus clamet quod non liceat homini dimittere uxorem. Et quod Deus, inquit, conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6; Marc. X, 9). Et Apostolus protestatur (I Tim. V, 8) quod qui suis et maxime propinquis providet, fidem neget, sitque deterior infideli. Dominum Petrus, Petrum conjux propria sequebatur. Cessante carnali usu, manebat spiritale solatium. Et comitante se Andrea germano, nec fratrem nec uxorem dimiserat, in quorum contubernio Christi vestigiis adhaerabat. Quapropter personas hujusmodi non obesse nobis, sed impedire timendum est. Nam cum omnino hominum generi, ordini, dignitati obtinendum coeleste (0383D)regnum divinus sermo proponat, est temerarius praedicator, necessitati principum quae regnum divinis nutibus administrat, si omnia quae supra diximus relinquenda suaserit; cum tamen etiam personis hujus culminis contemptus mundi suggeri, et coelorum regnum repromitti, Apostolo, sicut recolitis, protestante locupletibus (I Tim. VI, 17-19), ut divites sint in operibus bonis, et thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant veram vitam. Quibus secundum hanc sententiam agrorum sive redituum et prodesse usus poterit, si non nocuerit appetitus. Est tamen et aliud sanctitatis genus, in quo si tempus persecutionis assistat, martyrium quoddam plena confessio queat imitari. Si quis enim antiquam parentum (0384A)consuetudinem sive sectam melius credendo commutet, nec teneatur privilegio consuetudinis, cum veritas provocat ad dilectionem salutis, utiliter hic parentes, fratres, sororesque dimittit: velut Abraham dives, qui cunctis coelestibus donis fruens, filiis, famulis, auro, argento, patrimonio, matrimonio recte usus, patriae se tamen et cognationi suae voto mutandae religionis excussit, et imminente jam senio, signum circumcisionis quo Christianitas figurabatur, accipiens, provectos jam per aetatem conversione pueros fieri posse praemonuit. De quibus et propheticus sermo: Puer, inquit, centum annorum morietur (Isai. LXV, 20): id est centuplum accipiet quod puer factus est; quem praefata sacrati numeri pluralitate praestantem, sicut aetate matura vivendi (0384B)novitas fecit puerum, sic custodita renovatio immortalis faciet longaevitate profectum.

EPISTOLA II. BEATI AVITI EPISCOPI AD ILLUSTREM VIRUM ARIGIUM. Avitus episcopus viro illustrissimo Arigio.

Scio quidem quantae devotionis affectu ire me ad festa communia voluistis, verumtamen ita ut quem gavisurum tantummodo vobiscum, non aliquid profuturum, credere debueritis. Nam cum vobis sacerdotes et magni merito et multi numero digne atque ambienter occurrerint, ego solus damno percellor, qui singularis patroni gaudiis interesse non mereor. Quibus si praesentia mea secundum desiderium provenisset, sicut optaveram de laude tanti operis quoscunque digni sermonis audirem, qui omnibus membris (0384C)fabricae sublimis inspectis, congruenter possent ascribere conditori in dispositionum qualitate elegantiam, in expensarum profusione jacturam, in dimensionum ratione concordiam, in spatiis diffusionem, in culminibus celsitudinem, in humilitate firmitatem, expolire praeconiis marmorum dignitatem, quibus gemmarum nomen sola magnitudinis tollat invidia, collectum quodam modo atque inclusum industria diem, emolumento metallorum splendentium luce vegetari, hisque omnibus pompis digne inferri reliquias, quibus mundus indignus est. Haec igitur exaggeranda melioribus jure concesseram. Verumtamen peculiarem sibi mercedem suam sermo meus fuerat vindicaturus, recolens utique tempus illud quod inter saevissimas perturbationum procellas, cum facti operis (0384D)firmam soliditatem quasi gubernatores invicti ad dedicationis portum circumstridentibus undique naufragiorum casibus impune duxistis, me, ut ex communi necessitate recolitis, pro gaudiis lacrymas dependente: cui cum ipsum praematurae innovationis ardore, causarum ratione librata, non minus congerere suadeo quam plangere: quia non ut nuptae tali sponso cui pacta fuerat, qualitercunque jungendae, etsi satis desiderabantur strumenta cultuum, plus tamen formidari oportuit tela raptorum. Quocirca his omnibus consilio pensatis, mutastis viri fortis constantiae genus, et deponentes quo adpessime [Forte aptissime ] floretis saecularis ducatus audaciam, quidquid ab adversa parte discriminis incubuerat, timore (0385A)vicistis. Quapropter omnis qui viderit coram positam jocunditatem, laudet praeteritam festinationem. Convenit dispositionibus vestris rapta de adversitate securitas. Ante decuit nostrum fieri, quod taliter libuerat ornari. Ego autem ut horum modo visione non perfruar, et quae causa faciat, et nobiles patroni, et quales arbitri, etiamsi taceatur, advertitis. Apostolorum namque festivitas Viennensibus quidem vestris inter annuum martyrium dies peculiari studio vivit. Habeo praesentiam tempori, quo diei passionis fabriculae quam nostis videtur injuncta esse dedicatio virorum, quia nihil est ad quod animum meum vester destinare non possit affectus. Excusans plebiculae absentiam, meam anteponerem consuetudini singularitatem, nisi, ut nostis, in ipsis poenitentibus (0385B)nostris fervor appetens vitium vicinum diu formaret atque strepitum; cum e nostris ambitio aliquos, alios sollicitudo adolescentior, multos gula tractura sit. Veritus sum ne forte si vel paucos qui forent quos aliena declinantes, suae magis festivitati studium mansuetudinis aggregaret, apud aliquos animus, ut solet in tali turbatione, motus isti quasi per absentiam meam, eo die cursus nostrae devotionis putaretur omitti, quo diversae partes videbantur institui. Unde excusationem meremur. Si rationem rite agnovistis, ignoscite, communem festivitatem praeteritorum recordatione, praesentium plenitudine cognoscite, tam (0386A)absentium est quam praesentium officiis celebrate (sic). Confido de misericordia Dei nostri quod etiam mihi in hoc loco quandocunque opportunius verbi praestabit aditum, quibus geminatae consecrationis ornatiorem concessit effectum.

EPISTOLA III. BEATI AVITI EPISCOPI AD STEPHANUM EPISCOPUM. Avitus episcopus Stephano episcopo.

Post sanctam festivitatem, quam licet avidi atque anxii, vestro tamen interventu divinaque tuitione transivimus, debito famulatus obsequio ac sedulae sollicitudinis devotione servimus, quidquid illud nobiscum meritae asperitatis est, solari vestrae, quam Deus semper augeat, prosperitatis agnitione cupientes.

EPISTOLA IV. AVITI EPISCOPI AD GREGORIUM EPISCOPUM. (0386B) Avitus episcopus Gregorio episcopo.

Meis potius ascribo peccatis, quod vos ad dispositionem piissimae voluntatis corporis inaequalitas impedivit, quanquam consueta dignatio oratione nos et oblatione comitata sit. Unde salutationis officia pagina famulante persolvens, supra quam sermone valeo gratias ago, quod festivitatem nostram pleno vos desiderio sitientem, etiam si non satiastis praesentia, refecistis expensa.