Epistolae (Ausonius)

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Migne
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 19


Epistolae (Ausonius Burdigalensis), J. P. Migne

EPISTOLA I. AUSONIUS ad PATREM de suscepto filio.

(0913D)
Credideram nil posse meis affectibus addi,
Quo, venerande pater, diligerere magis.
(0914D)Accessit (grates superis, medioque nepoti,
Bina dedit nostris qui juga nominibus.
Ipse nepos te fecit avum: mihi filius idem,
Et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres.
Nec jam sola mihi pietas mea suadet amorem:
(0915A)Nomine te gemini jam genitoris amo.)
Accessit titulus, tua quo reverentia crescat:
Quo doceam natum, quid sit amare patrem.
Quippe tibi aequatus videor, quod parvulus isto
Nomine honoratum me quoque nobilitat:
Atque aetas quia nostra eadem: nam supparis aevi
Sum tibi ego, et possum fratris habere vicem.
Nec tantum nostris spatium interponitur annis,
Quanta solent alios tempora dividere.
Vidi ergo natales fratrum distare tot annis,
Quot nostros. Aevum nomina non onerant.
Pulchra juventa tibi senium sic jungit, ut aevum,
Quod prius est, maneat: quod modo, ut incipiat.
Et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
Non festinato tempore utraque daret.
(0915B)Leniter haec flueret, haec non properata veniret,
Maturam frugem flore manente ferens.
Annos me nescire tuos, pater optime, testor:
Totque putare tuos, quot reor esse meos.
Nesciat hoc natus, numeret properantior haeres,
Testamenta magis, quam pia vota fovens;
Exemploque docens pravo juvenescere natos,
Ut nolint patres se quoque habere senes.
Verum ego primaevo genitus genitore, fatebor
Supparis haec aevi tempora grata mihi.
Debeo, quod natus. Suadet pia cura nepotis,
Addendum patri, quo veneremur avum.
Tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,
Nati primaevi nomine factus avus.
Exiguum, quod avus. Faveant pia numina divum,
(0915C)Deque nepote suo fiat avus proavus.
Largius et poterunt producere fata senectam:
Sed rata vota reor, quae moderata magis.
EPISTOLA II. Pater ad filium; cum temporibus tyrannicis ipse Treveris remansisset, et filius a patre profectus esset. Hoc inchoatum neque impletum sic de liturariis scriptum.

Debeo et hanc nostris, fili dulcissime, curis
Historiam: quamquam titulo non digna sereno
Anxia moestarum fuerit querimonia rerum.
Jam super egelidae stagnantia terga Mosellae
Protulerat te, nate, rates: moestique parentis
Oscula et amplexus discreverat invidus amnis.
Solus ego; et quamvis coetu celebratus amico,
(0915D)Solus eram: profugaeque dabam pia vota carinae,
Solus adhuc te, nate, videns: celerisque remulci
Culpabam properos adverso flumine cursus.
Quis fuit ille dies? non annus longior ille est,
Attica quem docti collegit cura Metonis.
Desertus, vacuis solisque exerceor Aris.
Nunc ego pubentes salicum deverbero frondes:
Gramineos nunc frango toros: viridesque per ulvas
Lubrica substratis vestigia libro lapillis.
Sic lux prima abiit; sic altera meta diei;
Sic geminas alterna rotat vertigo tenebras,
Sic alias: totusque mihi sic annus abibit,
Restituant donec tua me tibi fata parentem.
Haec ego conditione licet, vel morte paciscar:
(0916A)Dum decores suprema patris, tu nate, superstes.
EPISTOLA III. AUSONIUS HESPERIO.

Qualis Picenae populator turdus olivae
Clunes opimat cereas:
Vel qui lucentes rapuit de vitibus uvas,
Pendetque nexus retibus:
Quae vesperinis fluitant nebulosa sub horis,
Vel mane tenta roscido:
Tales hibernis ad te de sepibus, ipsos
Capi volentes, misimus,
Bis denos: tot enim crepero sub lucis Eoae
Praeceps volatus intulit.
Tum quas vicinae suggessit praeda lacunae,
(0916B)Anates maritas junximus,
Remipedes, lato populantes caerula rostro,
Et crure rubras punico.
Iricolor vario pinxit quas pluma colore,
Collum columbis aemulas.
Defrudata meae non sunt haec fercula mensae.
Vescente te, fruimur magis.
Vale bene, ut valeam.
EPISTOLA IV. AUSONIUS, cujus ferulam nunc sceptra verentur, Paganum medulis jubeo salvere THEONEM.

Quid geris, extremis positus telluris in oris,
Cultor arenarum vates? cui littus arandum,
Oceani finem juxta, solemque cadentem:
(0916C)Vilis arundeis cohibet quem pergula tectis:
Et tingit piceo lacrymosa colonica fumo.
Quid rerum, Musaeque gerunt, et cautor Apollo?
Musae non Helicone satae, nec fonte caballi:
Sed quae fecundo de pectore Clementini
Inspirant vacuos aliena mente poetas.
Jure quidem: nam quis malit sua carmina dici,
Qui te securo possit proscindere risu?
Haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
Tu recita: et vere poterunt tua dicta videri.
Quam tamen exerces Medulorum in littore vitam?
Mercatusne agitas, leviore nomismate captans,
Insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat?
Albentes sevi globulos, et pinguia cerae
Pondera, Naryciamque picem, scissamque papyrum,
(0916D)Fumantesque olim paganica lumina taedas?
An majora gerens, tota regione vagantes
Persequeris fures, qui te, postrema timentes,
In partem, praedamque vocent? Tu mitis, et osor
Sanguinis humani condonas crimina nummis,
Erroremque vocas, pretiumque imponis abactis
Bobus, et in partem scelerum de judice transis?
An cum fratre vagos dumeta per avia cervos
Circumdas maculis, et multa indagine pinnae?
Aut spumantis apri cursum clamoribus urges,
Subsidisque fero? moneo tamen, usque recuses
Stringere fulmineo venabula cominus hosti.
Exemplum de fratre time, qui veste reducta
Ostentat foedas prope turpia membra lacunas,
(0917A)Perfossasque nates vicino podice nudat.
Inde ostentator volitat: mirentur ut ipsum
Gedippa, Ursinusque suus, prolesque Jovini,
Taurinusque, ipsum priscis heroibus aequans:
Qualis in Olenio victor Calidonius apro,
Aut Erymantheo pubes fuit Attica monstro.
Sed tu parce feris venatibus, et fuge nota
Crimina silvarum: ne sis Cinyreia proles,
Accedasque iterum Veneri plorandus Adonis.
Sic certe crinem flavus, niveusque lacertos,
Caesariem rutilam per candida colla refundis:
Pectore sic tenero, plana sic junceus alvo,
Per teretes feminum gyros, surasque nitentes
Descendis, talos a vertice pulcher ad imos.
Qualis floricoma quondam populator in Aetna,
(0917B)Virgineas inter choreas Deoida raptam
Sustulit emersus stygiis fornacibus Orcus.
An quia venatus ob tanta pericula vitas,
Piscandi traheris studio? nam tota supellex
Dumnotini tales solita est ostendere gazas:
Nodosas vestes animantum Nerinorum,
Et jacula, et fundas, et nomina villica lini,
Colaque, et indutos terrenis vermibus hamos.
His opibus confise tumes? domus omnis abundat
Littoreis dives spoliis, referuntur ab unda
Carroco, letalis trygon, mollesque platessae,
Urentes thynni, et male tecti spina elegati,
Nec duraturi post bina trihoria corvi.
An te carminibus juvat incestare canoras
Mnemosynes natas, aut tres, aut octo sorores?
(0917C)Et quoniam huc ventum, si vis cognoscere, quid sit
Inter doctrinam, deridendasque Camenas:
Accipe congestas mysteria frivola nugas,
Quas tamen explicitis nequeas dependere chartis,
Scillite decies non si purgeris aceto,
Anticipesque tuo Samii Lucumonis acumen:
Aut adsit interpres tuus,
Aenigmatum qui cognitor
Fuit meorum: cum tibi
Cadmi nigellas filias,
Melonis albam filiam,
Notasque furvae sepiae,
Cuidiosque nodos prodidit.
Nunc adsit: et certe modo
Praesul creatus litteris,
(0917D)Enucleabit protinus,
Quod militantes scribimus.
Notos fingo tibi poeta versus:
Quos scis hendecasyllabos vocari:
Sed nescis modulis tribus moveri.
Istos composuit Phalaecus olim,
Qui penthemimerin habent priorem:
Et post semipedem duos iambos.
Sunt quos hexametri creant revulsi:
Ut penthemimeris prior locetur.
Tum quod bucolice tome relinquit.
Sunt et quos generat puella Sappho:
Quos primus regit Hippius secundus:
Ut claudat Choriambon Antibacchus.
(0918A)Sed jam non poteris, Theon, doceri:
Nec fas est mihi regio magistro
Plebeiam numeros docere pulpam.
Verum protinus ede, quod requiro.
Nil quaero, nisi quod libris tenetur:
Et quod non opicae tegunt papyri.
Quas si solveris, o poeta, nugas,
Totam trado tibi simul Vacunam,
Nec jam post metues ubique dictum,
Hic est ille Theon poeta falsus,
Bonorum mala carminum taberna.

AUSONIUS Salve caro mihi dico THEONI,
Versibus experiens quod volo, quodve queror.
(0918B)Tertia fissipedes renovavit Luna juvencas,
Ut fugitas nostram, dulcis amice, domum.
Nonaginta dies sine te, charissime, traxi:
Huc adde aestivos: hoc mihi pene duplum est.
Vis novies denos dicam, deciesque novenos
Isse dies? anni portio quarta abiit.
Sexaginta horas super et duo millia centum
Te sine consumpsi: quo sine et hora gravis.
Millia bis nongenta jubet demensio legum
Annumerata reos per tot obire dies.
Jam potui Romam pedes ire, pedesque reverti,
Ex quo te dirimunt millia pauca mihi.
Scirpea Domnotoni tanti est habitatio vati?
Pauliacus tanti non mihi villa foret.
An quia per tabulam medico pugnante notatam,
(0918C)Debita summa mihi est; ne repetamus, abes?
Bis septem rutilos regale nomisma Philippos,
Ne tanti fuerint, perdere malo, Theon:
Implicitum quam te nostris interne medullis
Defore tam longi temporis in spatio.
Ergo aut praedictos jam nunc rescribe Darios;
Et redime, ut mora sit libera desidiae:
Aut alios a me totidem dabo; dummodo cari
Conspicer ora viri, pauperis usque licet.
Puppe citus propera, sinuosaque lintea veli
Pande. Medullini te feret aura noti
Expositum subter paradas, lectoque jacentem:
Corporis ut tanti non moveatur onus.
Unus Domnotoni te littore perferet aestus
Condatem ad portum: si modo deproperes.
(0918D)Inque vicem venti, quotiens tua flamina cessant,
Remipedem jubeas protinus ire ratem:
Invenies praesto subjuncta petorita mulis.
Villa Lucani-mox potieris aco.
Rescisso disce componere nomine versum.
Lucili vatis sic imitator eris.
EPISTOLA VI.
AUSONIUS consul vatem resaluto THEONEM.
Aurea mala, Theo, sed plumbea carmina mittis.
Unius massae quis putet has species?
Unum nomen utrisque: sed est discrimen utrisque:
Poma ut mala voces, carmina vero mala.
Vale beatis nomen a divis Theon.
Metoche sed ista saepe currentem indicat.

EPISTOLA VII. AUSONIUS THEONI, cum ei triginta ostrea, grandia quidem, sed tam pauca misisset.
(0919A)
Ostrea Baianis certantia, quae Medulorum
Dulcibus in stagnis reflui maris aestus opimat,
Accepi, dilecte Theon, numerabile munus.
Verum quot fuerint, subjecta monosticha signant.
Quot ter luctatus cum pollice computat index.
Geryones quot erant, decies si multiplicentur.
Ter quot erant Phrygii numerata decennia belli.
Aut ter ut Aeolidi mensis tenet ignicomus Sol.
Cornibus a primis quot habet vaga Cynthia noctes.
Singula percurrit Titan quot signa diebus.
Quotque annis sublimis agit sua secula Phaenon.
Quot numerum annorum Vestalis virgo ministrat,
(0919B)Dardaniusque nepos regno quot protulit annos.
Priamidae quot erant, si bis deni retrahantur.
Bisque viros numeres, qui fata Amphrysia servant.
Quot genuit fetus Albana sub ilicibus sus.
Et quot sunt asses, ubi nonaginta trientes.
Vel quot habet unctos Vasatica rheda caballos.
Quod si figuras fabulis adumbratas,
Numerumque doctis involutum ambagibus
Ignorat alto mens obesa viscere:
Numerare saltim more vulgi ut noveris.
In se retortas explicabo summulas.
Ter denas, puto, quinquiesque senas.
Vel bis quinque, dehinc, decem decemque.
Vel senas quater, et bis adde ternas.
Septenas quater, adde unam et unam.
(0919C)Duc binas decies, semelque denas.
Aut ter quatuor adde bis novenis.
Octonas quater, hinc duae recedant.
Binas terdecies, semel quaternas.
Et sex adde novem vel octo septem.
Aut septem geminis bis octo junge.
Aut ne sim tibi pluribus molestus,
Triginta numero fuere cunctae.
Junctus limicolis musculus ostreis
Primo composuit fercula prandio,
Gratus deliciis nobilium cibus,
Et sumptu modicus pauperibus focis.
Non hic navifrago quaeritur aequore,
Ut crescat pretium grande periculis:
Sed primore vado, post refugum mare,
(0919D)Algoso legitur littore concolor.
Nam testae duplicis conditur in specu,
Quae ferventis aquae fota vaporibus,
Carnem lacteoli visceris indicat.
Sed damnosa nimis panditur area.
Fac campum replices Musa papyrium:
Nec jam fissipedis per calami vias
Grassetur Cnidiae sulcus arundinis,
Pingens aridulae subdita paginae,
Cadmi filiolis atricoloribus.
Aut cunctis pariter versibus oblinat
Furvam lacticolor spongia sepiam.
Parcamus vitio Dumnotinae domus:
Ne sit charta mihi carior ostreis.
EPISTOLA VIII.
(0920A)
AUSONIUS AXIO PAULO RHETORI SALUTEM.
Tandem eluctati retinacula blanda morarum,
Burdigalae molles liquimus illecebras,
Santonicamque urbem vicino accessimus agro.
Quod tibi si gratum est, optime Paule, proba.
Cornipedes rapiant imposta petorita mulae:
Vel cisio trijugi, si placet, insilias:
Vel celerem mannum, vel ruptum terga veredum
Conscendas, propere dummodo jam venias.
Instantis revocant quia nos solemnia Paschae:
Libera nec nobis est mora desidiae.
Perfer in excursu vel terjuga millia epodon,
Vel falsas lites, quas schola vestra serit.
Nobiscum invenies nullas. Quia liquimus istic
(0920B)Nugarum veteres cum sale reliquias.

EPISTOLA IX.
AUSONIUS PAULO.
Ostrea nobilium coenis, sumptuque nepotum
Cognita, diversoque maris defensa profundo,
Aut refugis nudata vadis, aut scrupea subter
Antra, et muriceis scopulorum mersa lacunis,
Quae viridis muscus, quae dedecor alga recondit,
Quae testis concreta suis, ceu saxa cohaerent,
Quae mutata loco, pingui mox condita limo,
Nutrit secretus conclusae uliginis humor,
Enumerare jubes, vetus o mihi, Paule, sodalis,
Assuefacte meis joculari carmine nugis,
Aggrediar; quamvis curam non ista senilem
(0920C)Sollicitent, frugique viro dignanda putentur.
Nam mihi non saliare epulum, non coena dapalis,
Qualem Penelopes nebulonum mensa procorum,
Alcinoique habuit nitidae cutis uncta juventus.
Enumerabo tamen, famam testesque secutus,
Pro studiis hominum semper diversa probantum.
Sed mihi prae cunctis ditissima, quae Medulorum
Educat Oceanus, quae Burdigalensia nomen
Usque ad Caesareas tulit admiratio mensas,
Non laudata minus nostri quam gloria vini.
Haec inter cunctas palmam meruere priorem
Omnibus ex longo cedentibus. Ista et opimi
Visceris, et nivei, dulcique tenerrima succo,
Miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.
Proxima sint quaevis, sed longe proxima multo,
(0920D)Ex intervallo: quae Massiliensia portu,
Quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentia
Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi:
Vel quae Baianis pendent fluitantia palis:
Santonico quae tecta salo: quae nota Genonis:
Aut Eborum mixtus pelago quae protegit amnis,
Ut multo jaceant algarum obducta recessu;
Aspera quae testis, et dulcia farris opimae.
Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti:
Et quae Pictonici legit accola littoris: et quae
Mira Caledonius nonnumquam detegit aestus.
Accedunt, quae (fama recens) Byzantia subter
Littora, et insana generata Propontidis acta,
Promoti celebrata ducis de nomine, laudant.
(0921A)Haec tibi non vates, non historicus, neque toto
Orbe vagus conviva loquor, sed tradita multis:
Ut solitum, quotiens dextrae invitatio mensae
Sollicitat lenem comi sermone Lyaeum.
Haec non per vulgum mihi cognita, perque popinas.
Aut parasitorum collegia Plautinorum:
Sed, festos quia saepe dies partim ipse meorum
Excolui, inque vicem conviva vocatus adivi,
Natalis si forte fuit solemnis amico,
Conjugioque dapes, aut sacra repotia patrum,
Audivi: meminique bonos laudare frequentes.

EPISTOLA X.
AUSONIUS PAULO.
Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis,
Nec plasma semper allinunt,
(0921B)Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum
Alumne quondam, nunc pater,
Aut avus, aut proavis antiquior, ut fuit olim
Tartessiorum regulus:
Intemerata tibi maneant promissa memento.
Phoebus jubet verum loqui.
Et si Pierias patitur lirare sorores,
Numquam ipse torquet αἄλακα.
Te quoque ne pigeat consponsi foederis: et jam
Citus veni remo, aut rota.
Aequoris undosi qua multiplicata recursu,
Garumna pontum provocat.
Aut iteratarum qua glarea trita viarum,
Fert militarem ad Blaviam.
(0921C)Nos etenim primis sanctum post Pascha diebus
Avemus agrum visere.
Nam populi coetus, et compita sordida rixis
Fastidientes, cernimus
Angustas fervere vias, et congrege vulgo
Nomen plateas perdere.
Turbida congestis referitur vocibus Echo,
Tene, feri, duc, da, cave:
Sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo,
Et impares plaustro boves.
Nec prodest penetrale domus et operta subire:
Per tecta clamores meant.
Haec, et quae possunt placidos offendere mores,
Cogunt relinqui moenia:
Dulcia secreti repetantur ut otia ruris
(0921D)Nugis amoena seriis.
Tempora disponas ubi tu tua: jusque tuum sit,
Ut nil agas, vel quod voles.
Ad quae si properas, tota cum merce tuarum
Veni Camenarum citus.
Dactylicos, elegos, choriambum carmen, epodos,
Socci et cothurni musicam,
Carpentis impone tuis: nam tota supellex
Vatum piorum chartea est.
Nobiscum invenies catenoplia, si libet uti,
Non Poena, sed Graeca fide.

Versus meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone praemissis dum putas elici, repressisti. Nam qui ipse facundus, et musicus editioni (0922A)alienae prolectat, audaciam consilio, quo suadet, exterret. Tegat oportet auditor doctrinam suam, qui volet ad dicendum sollicitare trepidantem: nec emerita adversum tyrunculos arma concutiat veterana calliditas. Sensit hoc Venus de pulchritudinis palma diu ambiguo ampliata judicio. Pudenter enim ut apud patrem, velata certaverat: neque deterrebat aemulas ornatus aequalis. At postquam in pastoris examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari, aut cum Marte convenerat, et consternavit arbitrum, et contendentium certamen oppressit. Ergo nisi delirus tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studueras, retardasset, jamdudum ego, ut palmes audacior, in hybernas adhuc curas improbum germen egissem, periculum judicii gravis inconsulta festinatione subiturus. (0922B)Denique dissonum, quem colonomon existimo proprie a philologis appellatum, accrevi, ut jubebas recenti versuum tuorum lectione non ausus ea quae tibi jam cursim fuerant recitata, transmisi. Etenim hoc poposcisti, atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eumdem lapidem bis offenderes, ego autem, quaecumque fortuna esset, semel erubescerem.

EPISTOLA XI.
AUSONIUS PAULO salutem.

Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris, in verbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in versibus concinnationis expertem, in cavillando natura invenustum nec arte conditum, diluti salis et fellis ignavi, nec de mimo planipedem, nec de comoediis histrionem. Ac nisi haec a nobis missa (0922C)ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. Nunc commodiore fato sunt, quod licet apud nos genuina, apud te erunt adoptiva.
Vinum cum bijugo parabo plaustro
Primo tempore Santonos vehendum,
Ovum tu quoque passeris marini,
Quod nunc promus ait procul relictum
In fundo patriae Bigerritanae.

EPISTOLA XII.
ΑΥΣΟΝΊΟΣ ΠΑΥΛΩ.
Ἐλλαδικῆς μετέχων Μούσης, Latiaeque Camenae,
Ἀξίῳ Αὐσόνιος sermone alludo bilingui.
Musae, quid facimus? τί κεναῖσιν ἐπ' ἐλπίσιν αὕτως
Ludimus ἀφραδίῃσιν, ἐν ἤματι γηράσκοντες:
(0922D)Σαντονικοῖς camp οισιν ὅπη κρύος ἄσπετόν ἐστιν,
Erramus gelido τρομεροὶ rigidique poetae.
Πιερίδων τερενοπλοκάμων θεράποντες inertes.
Πάντα δ' ἔχει παγετός τε pedum καὶ κρυμὸς ὀδόντων,
Θαλπωρὴ quia nulla πέλει χιονώδεϊ χώρῃ,
Et duplicant frigus ψυχρὰ carmina μητιόωντες.
Ἀρχόμενος δ' ἄρα μῆνιν ἠώϊα. . . .
Primitias Παύλῳ nostro πέμψω μελιηδεῖς.
Μνημοσύνης κρηδεμνοκόμου πολύ inclyta τέκνα
Ἐννέα verbosae, κρινοστέφανοί τε puellae.
Ἔνθ' ἄγε μοι τολυπεύετ' ἔπη, κουρώδεα μολπὴν.
Φρόνtibus ἡμετέραις πτέρινον praeferte libellum
Υματαρ..· στίχον. . . . .
Παύλῳ ἐφαρμόζητε μεμιγμένον . . . ᾠδήν.
(0923A)Οὐ γάρ μοι θεμίς ἐστιιν in hac regione μένοντι
Ἄξιον ab nostris ἐπιδευέα esse καμήναις.
Κεῖνος ἐμοὶ πάντων μέτοχος, qui seria nostra,
Qui joca παντοδαπῇ novit tractare παλαίστρῃ.
Καὶ νῦν sepositus μοναχῶ ἐνὶ rure κρεβέννῳ,
Ἀσταφύλῳ ἐνὶ χώρῳ, habet θυμαλγέα λέσχην,
Ὄυτε φίλοις ἑτάροις, nec mensae accommodus ulli,
Ὄττι ἀθελξινόοις . . . μὲν φάτο μούσαις.
Jam satis, ὦ φίλε Παῦλε, πόνων ἀπεπειρήθημεν
Ἐν τε fo ρῳ caus αις τε καὶ ingrat αῖσι καθέδραις,
Ῥητορικοῖς lu δοισι καὶ ἔπλετο οὐδέν ὄνειαρ.
Ἀλλ' ἤδη κεῖνος μὲν ἅπας juven άλιος ἱδρὼς
Ἐκκέχυται μελέων τρομερὴ λάβε βλέμμα senectus,
Καὶ minus in sumptum δαπανὰς levis arca ministrat.
Οὐ γὰρ ἔχει ἀπάλαμνος ἀνὴρ. . .
(0923B)Κλεινικὸς οὐθ' ὁ γέρων. . . . .
Aequanimus si qua fueris, ἐς πάντα μάλ' εὕδειν
Malueris, λήθη δὲ πόνου ἔσετ', ἠδὲ πενίης.
Κεῖνο δὲ παγκάλλιστον, ut omnibus undique mensis
Σὺν φιάλῃ ἢ σὺν δέπαϊ συνοπάονι μουσέων
Θυμοῦ ἀκηχεμένου solatia blanda requiras.
Hic erit et fructus Δημήτερος ἀγλαοκάρπου.
Ἔνθα σοι εἴδαρ ἔοι, πολυχανδέα pocula θέντι
Κιρνᾷν, αἴκε θέλοις, νέκταρ vin οιο bon οιο
Ambo igitur nostrae παραλέξομεν otia vitae,
Dum res, et aetas, et sororum
Νήματα πορφύρεα πλέκονται.

EPISTOLA XIII.
ΑΥΣΟΝΙΟΣ ΠΑΥΛΩ.
(0923C)Ῥωμαίων ὕπατος ἀρεταλόγῳ ἠδὲ ποιητῇ
Αὐσόνιος Παύλῳ σπεῦδε φίλους ἰδέειν.

EPISTOLA XIV.
AUSONIUS PAULO.
Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam.
Te propter campos incolo Santonicos.
Congressus igitur nostros pete. Si tibi cura,
Quae mihi, conspectu jam potiere meo.
Sed tantum appropera, quantum pote corpore, et aevo:
Ut salvum videam, sat cito te video.
Si post infaustas vigor integratus habenas,
Et rediit membris jam sua mobilitas:
Si riguam laetis recolis Pimpleida Musis,
Jam vates, et non flagrifer Automedon:
(0923D)Pelle soporiferi senium, nubemque veterni:
Atque alacri mediam carpe vigore viam.
Sed cisium, aut pigrum cautus conscende veredum.
Non tibi sit rhedae, non amor acris equi.
Canteri moneo male nota petorita vites.
Nec celeres mulas ipse Metiscus agas.
Sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta,
Et memor: et liquidi mel fluat eloquii.
Sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus
Non habet emptorem, sit tibi pro pretio.
Attamen ut citius venias, leviusque vehare,
Historiam, mimos, carmina, linque domi:
Grande onus in Musis; tot saecula condita chartis,
Quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant.
(0924A)Nobiscum invenies ἐπέων πολυμορφέα πληθύν,
Γραμματικῶν τε πλοκὰς καὶ λογοδαιδαλίην,
Δάκτυλον ἡρῶον, καὶ ἀοιδοπόλον χορίαμβον,
Σὺν Θαλίες τε χόρῳ σύρματα Τερψιχόρες.
Σωταδικόν τε κίναιδον, ἰωνικὸν ἀμφοτέρωθεν,
Ῥυθμῶν Πινδαρικῶν ἔννομον εὐεπίην
Εἰλιπόδην σκάζοντα, καὶ οὐ σκάζοντα τρίμετρον,
Ὀκτὼ Θουκυδίδου, ἔννεα Ἡροδότου.
Ῥητορικῶν θαυμαστὰ σοφῶν ἐρικύδεα φῦλα
Πάντα μάλ', αἴκε θέλοις, καὶ πλέον, αἴκε θέλοις.
Hoc tibi de nostris ἀσπαστικὸν offero libris.
Vale. Valere si voles me, jam veni.

EPISTOLA XV.
AUSONIUS TETRADIO salutem.
(0924B)O qui venustos uberi facundia
Sales opimas, Tetradi:
Cavesque, ne sit tristis et dulci carens
Amara concinnatio:
Qui felle carmen atque melle temperans,
Torpere Musas non sinis,
Pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt,
Et quae sapore tristia:
Rudes Camenas qui Suessae praevenis:
Aevoque cedis, non stylo.
Cur me propinquum Santonorum moenibus
Declinas, ut Lucas boves
Olim resumpto praeferoces praelio
Fugit juventus Romula?
Non ut tigris te, non leonis impetu,
(0924C)Amore sed charo expeto.
Videre alumni gestio vultus mei,
Et indole optata frui.
Invitus olim devoravi absentiae
Necessitatem pristinae,
Quondam docendi munere adstrictum gravi
Iculisma cum te absconderet.
Et invidebam devio, ac solo loco
Opes camenarum tegi.
At nunc frequentes, atque claros, nec procul,
Cum floreas inter viros:
Tibique nostras ventus auras deferat,
Auresque sermo verberet:
Cur me supino pectoris fastu tumens
Spernis poetam consulem?
(0924D)Tuique amantem, teque mirantem, ac tua
Desiderantem carmina,
Oblitus alto negligis fastidio?
Plectendus exemplo tuo:
Ni stabilis aevo pectoris nostri fides
Quamquam recusantes amet.
Vale: valere si voles me: pervola
Cum scrinio et musis tuis.

EPISTOLA XVI.
AUSONIUS PROBO praefecto praetorio salutem.

Oblata per antiquarios mora, scio promissi mei gratiam exspectatione consumptam, Probe vir optime. In secundis tamen habeo non fefellisse. Apologos Titiani, (0925A)et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi, gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conferatur. Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos, studio in te observantiae meae impudentissimos: paucos quidem, ut ego loquax judico: verum tu cum legeris, etiam nimium multos putabis. Adjuro benevolentiam tuam verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione fluxisse. (Nam quis hos diu cogitaret?) quod sane ipsi per se probabunt. Fors fuat, ut si mihi vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus exspoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules. Cumque ego imitatus sim vesaniam Chaerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri. Hi igitur, (0925B)ut Plautus ait, interim erunt antilogium fabularum, garruli et deceptores, qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt. Vale, et me dilige.

Ad librum: ut eat ad Probum.

Perge, o libelle, Sirmium,
Et dic hero meo, ac tuo,
Ave atque salve plurimum.
Quis iste sit nobis herus,
Nescis, libelle? an, cum scias,
Libenter audis, quod juvat?
Possem absolute dicere:
Sed dulcius circumloquar,
Diuque fando, perfruar.
(0925C)Hunc dico, qui lingua potens,
Minorem Atridam praeterit,
Orando pauca et musica.
Qui grandines Ulixei,
Mellifluentem Nestora,
Concinnatorem et Tullium,
Qui solus, exceptis tribus
Heris, herorum primus est,
Praetorioque maximus.
Dico hunc senati praesulem,
Praefectum eumdem, et consulem
(Nam consul aeternum cluet),
Collegam Augusti consulis,
Columen curulis Romulae,
Primum in secundis fascibus.
(0925D)Nam primus e cunctis erit
Consul, secundus principi.
Generi hic superstes aureo,
Satorque prolis aureae,
Convincit Ascraeum senem.
Qui saeculum omne ferreum:
Qui vincit aevi injuriam;
Stirpis novator Anniae:
Paribusque comit infulis
Aniciorum stemmata.
Probum loquor. Scis optime,
Quem nemo fando dixerit,
Qui non prius laudaverit.
Perge, o libelle, et utere
(0926A)Felicitate intermina.
Quin et require, si sinet
Tenore fari obnoxio:
Age vera proles Romuli,
Effare causam nominis.
Utrumne mores hoc tui
Nomen dedere, an nomen hoc
Secuta morum regula?
An ille venturi sciens
Mundi supremus arbiter,
Qualem creavit moribus,
Jussit vocari nomine?
Nomen datum praeconiis,
Vitaeque testimonio.
Libelle felix: quem sinu
(0926B)Vir tantus evolvet suo,
Nec occupari tempora
Grato queretur otio.
Quem mille cum vocis modis,
Leni aut susurro impertiet:
Cuique vigiles luminum
Vacare dignabunt corae.
Quem mente, et aure consciis,
Quibusdam omissis, pelleget.
Quaecumque fortuna est tibi,
Perge, o libelle, et utere
Felicitate intermina.
Dic me valere, et vivere.
Dic vivere ex voto pio,
Sanctis precantem vocibus,
(0926C)Ut quem Curulis proxima
Collegio nati dedit:
Hunc rursus Augustus prior
Suis perennet fascibus.
Subnecte et illud leniter:
Apologos, en, misit tibi
Ab usque Rheni limite
Ausonius, nomen Italum,
Praeceptor Augusti tui,
Aesopiam trimetriam:
Quam vertit exili stylo.
Pedestre concinnans opus,
Fandi Titianus artifex.
Ut hic avi ac patris decus
Mixto refulgens sanguine,
(0926D)Probianoque, ac Anicio;
(Ut quondam in Albae moenibus
Supremus Aenea satus,
Silvios Iulis miscuit:)
Sic iste, qui natus tuus,
Flos flosculorum Romuli
Nutricis inter lemmata,
Lallique somniferos modos,
Suescat peritis fabulis
Simul jocari, et discere.
Et adde votum, quod pio
Concepimus rei Deo:
Ut genitor Augustus dedit
Collegio nati Probum:
(0927A)Sic Gratianus hunc novum
Stirpi futurae copulet.
Rata sunt futura, quae loquor.
Sic merita, sic fatum jubet.
Sed jam ut loquatur Julius,
Fandi modum invita accipe
Volucripes dimetria.
Aveque dicto, dic, Vale.
EPISTOLA XVII. Ad URSULUM, grammaticum Trevirorum: cui strenas kalendis Januariis ab imperatore non datas reddi fecit.

Primus jucundi fuit hic tibi fructus honoris,
Augustae faustum munus habere manus.
Proximus ex longo gradus est, Quaestoris amici
(0927B)Curam pro strenis excubuisse tuis.
Ergo, interceptos regale nomisma Philippos
Accipe tot numero, quot duo Geryones.
Quot terni bijuges: demptoque triente Camenae:
Quotque doces horis, quotque domi resides.
Ostia quot pro parte aperit stridentia Circus:
Excepto, medium quod patet ad stadium.
Quot pedibus gradiuntur apes, et versus Homeri:
Quotque horis pelagus profluit, aut refluit.
Protulit in scenam quot dramata fabellarum
Arcadiae medio qui jacet in gremio.
Vel quot juncturas geometrica forma favorum
Conserit extremis omnibus, et mediis.
Quot telios primus numeris, solusque probatur;
Quot par, atque impar partibus aequiparat.
(0927C)Bis ternos, et ter binos qui conserit unus:
Qui solus totidem congeminatus habet.
Quot faciunt juncti subterque supraque locati,
Qui numerant Hyadas, Pleiadasque simul.
. . . . . . . . . . . . . . . .
Ursule, collega nobilis Harmonio.
Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus, et Asper,
Quem sibi conferret Varro, priorque Crates,
Quique sacri lacerum collegit corpus Homeri,
Quique notas spuriis versibus apposuit:
Cecropiae commune decus, latiaeque camenae,
Solus qui Chium miscet, et Ammineum,
EPISTOLA XVIII.
AUSONIUS PONTIO PAULINO.
(0927D)Condiderat jam solis equos Tartessia Calpe:
Stridebatque freto Titan insignis Ibero:
Jam succedentes quatiebat Luna juvencas;
Vinceret ut tenebras radiis, velut aemula fratris.
Jam volucres, hominumque genus superabile curis,
Mulcebant placidi tranquilla oblivia somni.
Transierant idus, medius suprema december
Tempora venturo properabat jungere Jano.
Et nonas decimas ab se nox longa kalendas
Jugiter acciri celebranda ad festa jubebat.

Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere; medius fidius neque ipse bene intelligo: tamen suspicor. Jam prima nox erat ante diem nonum decimum kalendarum (0928A)Januariarum, cum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. His longe jucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti, tanta elegantia, solus ut mihi videare assecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset. In his versibus ego ista cognovi.
Europamque Asiamque duo vel maxima terrae
Membra: quibus Libyam dubie Sallustius addit
Europae adjunctam, possit cum tertia dici:
Regnatas multis, quos fama obliterat: et quos
Barbara Romanae non tradunt nomina linguae,
Illibanum, Numidamque Avelim, Parthumque Vononem,
Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum.
Quique magos docuit mysteria vana Necepsus:
(0928B)Et qui regnavit sine nomine mox Sesoostris.

Haec tu quam perite, et concinne, quam modulate, et dulciter, ita juxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris, ac primigeniis vocibus sua fastigia non perirent. Jam quid de eloquentia dicam? liquide adjurare possum, nullum tibi ad poeticam facundiam Romanae juventutis aequari. Certe ita mihi videris. Si erro, pater sum, fer me: et noli exigere judicium, obstante pietate. Verum cum pie diligam, sincere ac severe judico. Affice me, oro, tali munere frequenter: quo et oblector, et honoror. Accessit tibi ad partem poeticam mellea modulatio. Quid enim aliud agunt,
(0928C)Audax Icario qui fecit nomina ponto,
Et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces,

nisi ut et vegetam, et sublimem alacritatem tuam, temeritatem voces: me vero, et consultum, et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? Quod equidem contra est. Nam tu summa sic appetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. Haec ad te breviter, et illico, vesperis illius secuto mane dictavi. Ita enim tabellarius tuus, ut epistolam referret, instabat. Nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. Vale.

EPISTOLA XIX.

(0928D)PAULINO AUSONIUS. Metrum sic suasit, ut esses
Tu prior, et nomen praegrederere meum.
Quamquam et fastorum titulo prior, et tua Romae
Praecessit nostrum sella curulis ebur.
Et quae jamdudum tibi palma poetica pollet.
Lemnisco ornata est, quo mea palma caret.
Longaevae tantum superamus honore senectae.
Quid refert? cornix non ideo ante cycnum.
Nec quia mille annos vivit Gangeticus ales,
Vincit centum oculos, regie pave, tuos.
Cedimus ingenio, quantum praecedimus aevo.
Assurgit Musae nostra Camena tuae.
Vive, vale: et totidem venturos congere Janos,
Quot tuus, aut noster conseruere patres.
EPISTOLA XX.
(0929A)
AUSONIUS PAULINO SUO salutem.

Quanto me affecit beneficio, non delata quidem, sed suscepta querimonia mea, Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti: addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti. Scis autem me id nomen MURIAE, quod in usu vulgi est, nec solere, nec posse dicere: cum scientissimi veterum, et Graeca vocabula fastidientes, Latinum in GARI appellatione non habeant. Sed ego quocumque nomine loquar, liquor iste SOCIORUM vocatur. Vale.
Jam patinas implebo meas, ut parcior ille
Majorum mensis applaria succus inundet.

(0929B)Quid autem tam amabile, tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defraudas? o melle dulcior, o gratiae venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! Sed haec, atque alia hujusmodi documenta liberalis animi, alicui fortasse, et aliquando, quamvis rarius: illud de epistolarum tuarum eruditione, de poematis jucunditate, de inventione, et concinnatione, juro omnia, nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur imitandum. De quo opusculo, ut jubes, faciam. Exquisitius universa limabo: et quamvis per te manus summa contigerit, coelum superfluae expolitionis adhibebo: magis ut tibi parcam, quam ut perfectis aliquid adjiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putavi: (0929C)dum illud, quod a me heroico metro desideras, inchoatur. Isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt. Vale.
Iambe Parthis, et Cydonum spiculis,
Iambe pinnis alitum velocior,
Padi ruentis impetu torrentior,
Magna sonorae grandinis vi densior,
Flammis corusci fulminis vibratior,
Jam nunc per auras Persei talaribus,
Petasoque ditis Arcados vectus, vola.
Si vera fama est Hippocrene, quam pedis
Pulsu citatam cornipes fudit fremens:
(0929D)Tu fonte in ipso procreatus Pegasi,
Primus novorum metra junxisti pedum:
Illicque musis concinentibus novem,
Caedem in draconis concitasti Delium.
Fer hanc salutem praepes et volucripes
Paulini ad usque moenia, Hebromagum loquor.
Et protinus, jam si resumptis viribus
Alacri refecti corporis motu viget,
Salvere jussum mox reposce mutuum.
Nihil moreris: jamque dum loquor, redi,
Imitatus illum stirpis auctorem tuae.
Triplici furentem qui Chimaeram incendio
Supervolavit, tutus igne proximo.
Dic et Valere: dic, Avere te jubet
(0930A)Amicus, et vicinus, et fautor tuus,
Honoris auctor, altor ingeni tui.
Dic et magister, dic parens, dic omnia
Blanda atque sancta charitatis nomina.
Aveque dicto, dic Vale, et actutum redi.
Quod si rogabit, quid super scriptis novis
Maturus aevi, nec rudis dijudicem:
Nescire dices, sed paratum jam fore
Heroicorum versuum plenum essedum.
Cui subjugabo de molarum ambagibus,
Qui machinali saxa volvunt pondere,
Tripedes caballos terga ruptos verbere.
His ut vehantur tres sodales nuntii.
Fors et rogabit, quos sodales dixeris
Simul venire: dic, Trinodem dactylum
(0930B)Vidi paratum crucianti canterio:
Spondeus illi lentipes ibat comes,
Paribus moratur qui locis cursum meum:
Mihique similis, semper adversus tamen,
Nec par, nec impar, qui Trochaeus dicitur.
Haec fare cursim, nec moratus pervola,
Aliquid reportans interim munusculi
De largitate musici promptarii.

EPISTOLA XXI.
AUSONIUS PAULINO SUO salutem.

Multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat, et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. Nam, quia nihil, poscente me, abnuis, magis acuis procaciam, quam retundis: (0930C)ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Hebromanum conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio immature periclitatur expelli. Quod nisi indulseris, rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur: et nauso, aliaque quavis navi usque ad oppidum praebita, frugis aliquantulum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Curculionem Plauti pertinebit. Hoc quo facilius impetrarem, aut quo majorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis, signatamque ad te epistolam misi: ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret. Signavi autem, non ut Plautus ait, per (0930D)ceram, et linum, litterasque interpretes, sed per poeticum characterem magis notavimus, tamquam signum impressum judicares.
Philon, meis qui villicatus praediis,
Ut ipse vult, epitropos;
(Nam gloriosum Graeculus nomen putat,
Quod sermo fucat Doricus)
Suis querelis asserit nostras preces:
Quas ipse lentus prosequor.
Videbis ipsum, qualis adstet cominus,
Imago fortunae suae,
Canus, comosus, hispidus, trux, attubus,
Terentianus Phormio.
(0931A)Horrens capillis ut marinus asperis
Echinus, aut versus mei.
Hic saepe falsus messibus vegrandibus,
Nomen perosus villici,
Semente sera, sive multum praecoqua,
Et siderali inscitia,
Coelum lacessens, seque culpae subtrahens,
Reos peregit coelites.
Non cultor instans, non arator gnaruris,
Promusque, quam condus magis,
Terram infidelem, nec feracem criminans,
Negotiari maluit.
Mercatur quoquo foro venalium.
Mutuatur ad Graecam fidem.
Sapiensque supra Graeciae septem viros,
(0931B)Octavus accessit sophos.
Et nunc paravit triticum caseo sale,
Novusque pollet emporus.
Adit inquilinos, rura, vicos, oppida.
Soli et sali commercio.
Acatis, phaselis, lintribus, stlatis, rate,
Tarnim et Garumnam permeat.
Ac lucra damnis, damna mutans fraudibus,
Se ditat, et me pauperat.
Is nunc ad usque vectus Hebromagum tuam,
Sedem locavit mercibus.
. . . . . . . . . . . . . . . .
Ut inde nauso devehat
. . . . . . . . . . . . . . .
Nostros in usus, ut refert,
(0931C)Hunc ego paucis, ne graveris hospitem.
. . . . . . . . . . . . . . . .
Adjutus ut mox navis auxilio tuae,
Ad usque portus oppidi,
Jam jam Perusina, et Saguntina fame,
Lucaniacum liberet.
Hoc si impetratum munus abs te accepero,
Prior colere, quam Ceres.
Triptolemon olim, sive Epimenidem vocant,
Aut Bulianum Buzygen,
Tuo locabo postferendos nomini.
Nam munus hoc fiet tuum.

EPISTOLA XXII.
AUSONIUS PAULINO salutem.
(0931D)Proxima quae nostrae fuerat querimonia chartae,
Credideram, quod te, Pauline, inflectere posset,
Eliceretque tuam blanda objurgatio vocem.
Sed tu juratis velut alta silentia sacris
Devotus teneas, perstas in lege tacendi.
Non licet: anne pudet, si quis tibi jure paterno
Vivat amicus adhuc, maneasque obnoxius haeres?
Ignavos agitet talis timor; at tibi nullus
Sit metus; et morem missae acceptaeque salutis
Audacter retine; vel si tibi proditor instat,
Aut quaesitoris gravior censura timetur,
Occurre ingenio, quo saepe occulta teguntur.
Threicii quondam quam saeva licentia regis
Fecerat elinguem, per licia texta querelas
(0932A)Edidit, et tacitis mandavit crimina telis.
Et pudibunda suos malo commisit amores
Virgo, nec erubuit tacituro conscia pomo.
Depressis scrobibus vitium regale minister
Credidit, idque diu texit fidissima tellus:
Inspirata dehinc vento cantavit arundo.
Lacte incide notas: arescens charta tenebit
Semper inaspicuas: prodentur scripta favillis.
Vel Lacedaemoniam scytalen imitare, libelli
Segmina Pergamei tereti circumdata ligno
Perpetuo inscribens versu; qui deinde solutus
Non respondentes sparso dabit ordine formas,
Donec consimilis ligni replicetur in orbem.
Innumeras possum celandi ostendere formas,
Et clandestinas veterum reserare loquelas,
(0932B)Si prodi, Pauline, times, nostraeque vereris
Crimen amicitiae. Tanaquil tua nesciat istud.
Tu contemne alios; nec dedignare parentem
Affari verbis. Ego sum tuus altor, et ille
Praeceptor primus, primus largitor honorum,
Primus in Aonidum qui te collegia duxi.

EPISTOLA XXIII.
AUSONIUS PAULINO salutem.
Discutimus, Pauline, jugum, quod certa fovebat
Temperies: leve quod positu, et tolerabile junctis,
Tractabat paribus concordia mitis habenis,
Quod per tam longam seriem volventibus annis
Fabula non umquam, numquam querimonia movit,
Nulla querela loco pepulit, non ira, nec error,
Nec quae compositis malesuadae credula causis,
(0932C)Concinnat verisimilis suspicio culpas.
Tam placidum, tam mite jugum: quod uterque parentes
Ad senium nostri traxere ab origine vitae:
Impositumque piis haeredibus, usque manere
Optarunt, dum longa dies dissolveret aevum.
Et mansit, dum laeta fides, nec cura laborat
Officii servare vices: sed sponte feruntur
Incustoditum sibi continuantia cursum.
Hoc tam mite jugum docili cervice subirent
Martis equi, stabuloque feri Diomedis abacti:
Et qui mutatis ignoti solis habenis
Fulmineum Phaethonta Pado mersere jugales.
Discutimus, Pauline, tamen: nec culpa duorum
Ista, sed unius tantum tua: namque ego semper
(0932D)Contenta cervice feram; consorte laborum
Destituor; nec tam promptum gestata duobus
Unum deficiente pari perferre sodalem.
Non animus, viresque labant: sed iniqua ferendo
Conditio est oneri, cum pondus utrumque relicto
Ingruit; acceduntque alienae pondera librae.
Sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum
Corpus: et exigui quamvis discrimine membri,
Tota per innumeros artus compago vacillat.
Obruar usque tamen, veteris ne desit amici
Me durante fides: memorique ut fixa sub aevo
Restituant profugum solatia casta sodalem.
Impie, Pirithoo disjungere Thesea possis,
Euryalumque suo socium secernere Niso.
(0933A)Te suadente fugam, Pylades liquisset Orestem;
Nec custodisset Siculus vadimonia Damon.
Quantum oblectamen populi, quae vota bonorum
Sperato fraudata bono? Gratantia cuncti
Verba loquebantur; jam nomina nostra parabant
Inserere antiquis aevi melioris amicis;
Cedebat Pylades: Phrygii quoque gloria Nisi
Jam minor, et promissa obiens vadimonia Damon.
Nos documenta magis felicia: qualia magnus
Scipio, longaevique dedit sapientia Laeli;
Nos studiis animisque iisdem, miracula cunctis:
Hoc majora, pares fuimus quod dispare in aevo.
Ocyus illa jugi fatalis solvere lora
Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis
Principiis, et utroque caput celantia nodo.
(0933B)Grande aliquod verbum nimirum diximus, ut se
Inferret nimiis vindex Rhamnusia votis;
Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis
Grandia verba premens ultrix dea Medica belli
Sistere Cecropidum in terris monumenta paranti
Obstitit: et Graio jam jam figenda tropaeo,
Ultro etiam victis Nemesis stetit Attica Persis.
Quae tibi Romulidas proceres vexare libido est?
In Medos, Arabasque tuos per nubila, et atrum
Perge chaos. Romana procul tibi nomina sunto.
Illic quaere alios oppugnatura sodales:
Livor ubi iste tuus, ferrugineumque venenum
Opportuna tuis inimicat pectora fucis.
Paulinum, Ausoniumque, viros, quos sacra Quirini
Purpura, et auratus trabeae velavit amictus,
(0933C)Non decet insidiis peregrinae cedere divae.
Quid queror, Eoique insector crimina monstri?
Occidui me ripa Tagi, me Punica laedit
Barcino, me bimaris juga ninguida Pyrenaei.
Moenibus e patriis forsan quoque vestis et oris,
Quemque suo longe dirimat provincia tractu
Trans montes, solemque alium; trans flumina et urbes,
Et quod terrarum coelique extenditur inter
Emeritensis Anae, lataeque fluenta Garumnae.
Quod si intervallis spatium tolerabile limes
Poneret exiguus (quamvis longa omnia credant,
Qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos
Cura locos, mediis jungens distantia verbis.
Santonus ut sibi Burdigalam, mox jungit Aginnum
Illa sibi et populos Aquitanica rura colentes:
(0933D)Utque duplex Arelas, Alpinae tecta Viennae,
Narbonemque pari spatio sibi conserit; et mox
Quincuplicem socias tibi, Martie Narbo, Tolosam.
Hoc mihi si spatium vicinis moenibus esset,
Tunc ego te ut nostris aptum complecterer ulnis:
Afflaretque tuas aures nostrae aura loquelae.
Nunc tibi trans Alpes, et marmoream Pyrenen
Caesareae Augustae domus est. Tyrrhenica propter
Tarraco, et ostrifero superaddita Barcino ponto.
Me juga Burdigalae, trino me flumina coetu
Secernunt turbis popularibus: otiaque inter
Vitiferi exercent colles, laetumque colonis
Uber agri, tum prata virentia, tum nemus umbris
Mobilibus, celebrique frequens ecclesia vico;
(0934A)Totque mea in Novero sibi proxima praedia pago,
Dispositis totum vicibus variata per annum;
Egelidae ut tepeant hiemes, rabidosque per aestus
Aspirent tenues frigus subtile aquilones:
Te sine sed nullus grata vice provenit annus;
Ver pluvium sine flore fugit; canis aestifer ardet;
Nulla autumnales variat Pomona sapores;
Effusaque hiemem contristat Aquarius unda.
Agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam?
Nam mihi certa fides, nec commutabilis umquam
Paulini illius veteris reverentia durat:
Quaeque meo, atque tuo fuerat concordia patri.
Si tendi facilis cuiquam fuit arcus Ulixei,
Aut praeter dominum vibrabilis ornus Achillei,
Nos quoque tam longo Rhamnusia foedere solvet.
(0934B)Sed cur tam moesto sero tristia carmina versu?
Et non in meliora animus se vota propinquat?
Sit procul iste metus: certa est fiducia nobis,
Si genitor natusque Dei pia verba volentum
Accipiat, nostro reddi te posse precatu:
Ne sparsam raptamque domum, lacerataque centum
Per dominos, veteris Paulini regna fleamus.
Teque vagum toto quam longa Hispania tractu,
Immemorem veterum, peregrinis fidere amicis.
Accurre, o nostrum decus, o mea maxima cura,
Votis, ominibusque bonis, precibusque vocatus,
Appropera: dum tu juvenis, dum nostra senectus
Servat inexhaustum tibi gratificata vigorem.
Et quando iste meas impellet nuntius aures?
Ecce tuus Paulinus adest; jam ninguida linquit
Oppida Iberorum, Tarbellica jam tenet arva;
(0934C)Hebromagi jam tecta subit; jam praedia fratris
Vicina ingreditur; jam labitur amne secundo;
Jamque in conspectu est; jam prora obvertitur amni;
Ingressusque sui celebrata per ostia portus
Totum occursantis populi praevertitur agmen:
Et sua praeteriens, jam jam tua limina pulsat.
Credimus, an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

EPISTOLA XXIV.
AUSONIUS PAULINO SUO salutem.
Quarta tibi haec notos detexit epistola questus,
Pauline, et blando residem sermone lacessit.
Officium sed nulla pium mihi pagina reddit,
Fausta salutigeris ascribens orsa libellis.
Unde istam meruit non felix charta repulsam,
(0934D)Spernit tam longo cessatio quam tua fastu?
Hostis ab hoste tamen per barbara verba salutem
Accipit: et Salve mediis intervenit armis.
Respondent et saxa homini. Percussus ab antris
Sermo redit, redit et nemorum vocalis imago:
Littorei clamant scopuli, dant murmura rivi,
Hyblaeis apibus sepes depasta susurrat.
Est et arundineis modulatio musica ripis:
Cumque suis loquitur tremulum coma pinea ventis.
Incubuit foliis quoties levis Eurus acutis,
Dindyma Gargarico respondent cantica luco.
Nil mutum natura dedit: non aeris ales,
Quadrupedesve silent, habet et sua sibila serpens,
Et pecus aequoreum tenui vice vocis anhelat.
(0935A)Cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltu
Icta pedum: tentis reboant cava tympana tergis:
Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus;
Nec Dodonaei cessat tinnitus aheni,
In numerum quotiens radiis ferientibus ictae
Respondent dociles modulato verbere pelves.
Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis,
Aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet,
Obnixum, Pauline, taces. Agnosco pudorem:
Quod vitium fovet ipsa suum cessatio jugis.
Dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum
Non servare vices: et amant longa otia culpam.
Quis prohibet Salve atque Vale brevitate parata
Scribere? felicesque notas mandare libellis?
Non ego longinquos ut texat pagina versus
(0935B)Postulo: multiplicique oneres sermone tabellas.
Una fuit tantum, qua respondere Lacones,
Littera: et irato regi placuere negantes.
Est etenim comis brevitas. Sic fama renatum
Pythagoram docuisse refert, cum multa loquaces
Ambiguis sererent verbis, contra omnia solum
Est, respondebat, vel non. O certa loquendi
Regula! nam brevius nihil est, nec plenius istis:
Quae firmata probant, aut infirmata relidunt.
Nemo silens placuit: multi brevitate loquendi.
Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus
Provehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est,
Multa loquens, et cuncta silens! non ambo placemus:
Nec possum reticere, jugum quod libera numquam
Fert pietas, nec amat blandis postponere verum.
(0935C)Vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores?
Vasconis hoc saltus, et ninguida Pyrenaei
Hospitia, et nostri facit hoc oblivio coeli?
Imprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus?
Te populent Poeni: te perfidus Annibal urat:
Te belli sedem repetat Sertorius exsul.
Ergo meum, patriaeque decus, columenque senati,
Bilbilis, aut haerens scopulis, Calagorris habebit?
Aut quae dejectis juga par scruposa ruinis
Arida torrentem Sicorim despectat Hilerda?
Hic trabeam, Pauline, tuam, Latiamque curulem
Constituis, patriosque isthic sepelibis honores?
Quis tamen ista tibi tam longa silentia suasit?
Impius ut nullos hic vocem vertat in usus:
Gaudia non illum vegetent: non dulcia vatum
(0935D)Carmina, non blandae modulatio flexa querelae,
Non fera, non illum pecudes, non mulceat ales,
Non quae pastorum nemoralibus abdita lucis
Solatur nostras Echo resecuta loquelas.
Tristis, egens, deserta colat: tacitusque pererret
Alpini convexa jugi: ceu dicitur olim
Mentis inops, coetus hominum, et vestigia vitans,
Avia perlustrasse vagus loca Bellerophontes.
Haec precor: hanc vocem, Boeotia numina, Musae,
Accipite, et Latiis vatem revocate Camenis.

EPISTOLA XXV. AUSONIUS SYMMACHO.

Modo intelligo, quam mellea res sit oratio, quam delenifica, (0936A)et quam suada facundia. Persuasisti mihi quod epistolae meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset. Sed hoc non diutius, quam dum epistolam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis, velut succo nectaris delibuta, ducit. Ubi vero chartulam pono, et meipsum interrogo, tum absynthium meum resipit, et circumlita melle tuo pocula deprehendo. Si vero, id quod saepe facio, ad epistolam tuam redii, rursus illicior, et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis affatus, deposita lectione, vanescit, et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me velut aerius bracteae fucus, aut picta nebula, non longius, quam dum videtur, oblectat: Chamaeleontis bestiolae vice, quae de subjectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistola tua, aliud ex conscientia mea: et tu (0936B)me audes facundissimorum hominum laude dignari? tu, inquam mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? aut quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat? Quis ita ad Aesopi venustatem, quis ad sophisticas Isocratis conclusiones, quis ad enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita affectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es, quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam verius. Et expertus es fidem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu degimus ambo aevo dispari: ubi tu veteris militiae praemia tyro meruisti, ego tyrocinium jam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui, nedum me peregre (0936C)existimes composita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum operit, mentes tegit, ibi me et parentem, et amicum, et si quid utroque charius est, chariorem fuisse sensisti. Sed abeamus ab his, ne isthaec commemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere. Illud quod pene praeterii, quanta affectatione addidisti? ut ad te didascalicum aliquod opusculum, aut sermonem protrepticum mitterem. Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum, atque alacrem commonebo? eadem opera et musas hortabor, ut canant, et maria ut effluant, et auras ut vigeant, et ignes ut caleant admonebo: aut si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. Sat est unius erroris: quod aliquid meorum me poenitente vulgatum est: quod (0936D)bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint: caetera quae noscere habes, compendii faciam. Sic quoque jam longa est epistola. Julianum tamen familiarem domus nostrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, allego. Simul admoneo, ut cum causam adventus ejus agnoveris, juves studium, quod ex parte fovisti. Vale.