Epistolae (Atto Vercellensis)

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 134

Epistolae

Epistolae (Atto Vercellensis), J. P. Migne 134.0124A

EPISTOLA PRIMA AD VALDONEM EPISCOPUM. 134.0095B|

ATTO gratia Dei humilis episcopus fidele servitium cum devotis orationibus.

Multas vestrae charitati mercedes referimus pro tam benevola legatione gratia fraternitatis suscepta. Quod autem vos nobiscum colloquium habere velle indicastis, vel cum nostro misso, Deus scit, quia si debita inter nos unitas permaneret, libenter in vestrum et veniremus et dirigeremus servitium. Sed quod pejus est, tanta inter nostrum seniorem et vos excrevit dissensio, ut nec loquendi, nec nostrum missum dirigendi in vestrum servitium absque ejus licentia nobis nunc tempus conveniat. Verumtamen quod magis in commune necessarium esse cognovimus, 134.0095C| debitae charitatis vinculo constricti, celare vobis minime valemus. Humiliter vestram rogantes celsitudinem, ut quae a me vestro fideli, quin et infimo confratri humiliter dicenda sunt, deposito supercilio pacifice audire dignemini. Non te, Domine, laedat, quod aliquid quasi magistrando tibi insinuare praesumam, qui ut familiaris vernaculus suggerere vestrae magnificentiae opportuna desidero. Unde, Domine mi, tanta vestro cordi subripere potuit temeritas? unde tanta exquiri potuit occasio? unde vestra mens tam cito potuit concitari, ut sacerdotalis immemores reverentiae, ex improviso a vestro discederetis seniore, vestrisque benevolis confratribus, et gratis in ipsos insurgere non vereremini? Non leve est regalem impugnare majestatem, 134.0095D| etsi injusta in aliquo videatur. Dei enim ordinatio est; Dei est dispensatio. Profanum est enim violare quod Deus ordinat. Ait enim Dominus per Moysen: Principem populi tui ne maledicas (Exod. XXIII, 28). Namque cui nec maledicere licet, liquido patet quia et persequi non licet. Et per beatum David: Nolite tangere christos meos (Psal. CIV, 15). Quod quanta mansuetudine ipse observaverit, manifestum est. Certe jam Saul sua protervia ab ipso Deo fuerat reprobatus; jam et ipse David divina gratia in regem fuerat unctus, et tamen cum in 134.0096B| spelunca in manus ipsius Saul incidisset, dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua Dominus locutus est ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter. Post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram: dixitque ad viros suos: propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut descendens in praelium perierit; propitius sit mihi Dominus, ne mittam manum meam in christum Domini. Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos, ut consurgerent in 134.0096C| Saul (I Reg. XXIV, 5). Quamvis enim de illius abjectione, suaque electione minime dubitaret, eoque persequente usque ad interna coarctaretur speluncae, tamen manum in eum extendere noluit, sed divinum judicium exspectavit. Et quod oram tantummodo chlamydis ipsius absciderit, postea eum poenituit, eo quod principis indumentum vel in aliquo dehonestaverit. Sic rex electus reprobato pepercit, quamvis ab ipso innocens persequeretur, nimisque angustaretur injuste.

Samuel quoque cum, jubente Domino, hunc jam regem super Israel unxerit, vocatus a Saule ire non distulit, quin et pro eo se oraturum spopondit, dicens: Absit a me ut cessem orare pro te (I Reg. XII, 23). Sed nunc rebelles milites resistere Domino suo 134.0096D| manu armata non formidant, eumque expellere a regni solio omnimodis laborant. De talibus enim ait Dominus: Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum. Caecus enim si caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Sacerdotes vero Dei, quibus divina sunt perscrutanda mandata, non tantum se custodire a talibus, sed etiam alios quos valent, retrahere convenit. Certe ipse Dominus tributum, jubente Caesare, dare nullo modo prohibuit, dicens: Reddite quae Caesaris sunt, Caesari (Matth. XXII, 21). In quo non tantum tributi redditio, sed totius debiti 134.0097A| honoris reverentia intelligendum est. Quod etiam ipse cum ab exactoribus ut redderet, urgeretur, non dedignatus est persolvere; sed ait Petro: Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem; illum sumens, da eis pro me, et pro te (Matth. XVII, 26). Unde et ipse tanta Magistri eruditus doctrina, admonet Ecclesiam omnimode regibus servare obedientiam. Ait enim: Deum timete, regem honorificate (I Petr. III, 14). Nam post timorem Dei, qui sapientiae initium est, regium statim praecepit servandum esse honorem. Et item: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Sic 134.0097B| enim nos regi subjectos esse docet sicut praecellenti; sic ducibus tanquam ab eo missis. Multum namque est inter principem, et missum ab eo. Sed haec princeps docet Ecclesiae. Videamus quid et ejus socius: Non est potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem; bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei minister est tibi in bonum. Si autem male feceris, time. Non enim sine causa gladium portat, Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Ideo necessitate subditi estote: non solum propter iram, sed et propter conscientiam: ideo enim et 134.0097C| tributa praestatis: ministri enim sunt Dei in hoc ipsum servientes. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem (Rom. XIII, 2). Item ad Timotheum: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui sunt in sublimitate constituti (I Tim. II, 1).

Nam et beatus David cum peccatum suum Domino confiteretur, ait: Tibi soli peccavi (Psal. L, 6). Quam sententiam diligentissime exponens Cassiodorus dicit: « De populo si quis erraverit, et Deo peccat et regi: nam quando rex delinquit, soli Deo reus est, quia hominem non habet qui ejus facta 134.0097D| dijudicet. Merito ergo rex Deo tantum dicit se peccasse, quia solus erat, qui ejus potuisset admissa discutere. » Sed quid dicendum est de omnibus aliis sanctis doctoribus in hoc consentientibus? Qui vero contra hos omnes calcitrare voluerit, liquido patet quia ex Dominicis ovibus non erit, vocem Domini non audit, bonum pastorem non cognoscit, pascentem oves non intelligit, magistrum spernit. Superest ut fur sit et latro. mactet et perdat. Et si in ovili Dominico se conspicit, consideret unde vel quomodo intravit. Ait enim Dominus: Qui mecum non est, adversum me est: et qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Sane sciendum, quia cum Deus omnipotens utilem populo principem donare dignatur, justum est ut ejus hoc pietati ascribant, et 134.0098A| grates exinde dignas persolvant; si autem adversus fuerit, suis hoc imputent peccatis, ipsumque flagitare non desinant, ut hoc secundum multitudinem misericordiae suae propitius disponat. Nam dejiciendus vel impugnandus nullo modo est a populo, qui jam ordinatus est a Deo. Equidem scriptum est in Daniele: Quia dominatur excelsus in regno hominum, et cui voluerit, ipse dat illud (Dan. IV, 14). Nullus de alicujus dejecti regis injuria sibi assumat fiduciam. Quoniam quamvis mul . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . tanti facinoris miserabile pertulisse exitium. Quod si cui enumerare liceat, ab ipsius gentis exordio diligentissime perquirat, et tunc cognoscere poterit populi hujus destructionem maxime propter 134.0098B| hanc evenisse occasionem. Quia donec regibus repugnare quaerunt, et a paganis undique opprimuntur, et a finitimis gentibus ideo conculcantur. Et dum praesumunt illicita, a debitis nihilominus privantur honoribus.

Sed quid de regia fidelitate et beatus Gregorius dicat, audiamus. Ait enim ad Mauritium scribens imperatorem (lib. II, epist. 61) « Omnipotenti Deo reus est, qui serenissimis dominis in omne quod agit et loquitur, purus non est. Ego autem indignus pietatis vestrae famulus in hac suggestione mea neque ut episcopus, neque ut servus jure reipublicae, sed jure privato loquor, quia, serenissime domine, ex illo jam tempore dominus meus fuisti, quando adhuc dominus omnium non eras. » Quamvis 134.0098C| enim Mauritius in quibusdam inclementer ageret, et maxime contra ipsum, sicut ipsius scriptis declaratur, tamen domino hoc committebat, eique fidem servabat, et pro eo orare non differebat. Denique enumeratis injuriis ab eo sibi inflictis, ait rursus (lib. II, epist. 31 in fine): « Inter haec omnia incerta ad solas lacrymas redeo, petens ut idem omnipotens Deus piissimum dominum nostrum et sua hic manu regat, et in illo terribili judicio liberum ab omnibus delictis inveniat. » Sed quia Dominus sibi commissam vindictam non differat, eidem Mauritio postea aperte demonstratum est. Beatus quoque Ambrosius cum injuste persequeretur a principe, totum se Domino commendabat, nec defendendo resistere quaerebat. Taliter sacerdotes Dei se contra 134.0098D| iniquos principes munire debent. Sicut ait beatus Paulus apostolus: Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 17). Nam armis defendi, depraedatione vel devastatione vindicari, praeda ditari, vel homicidio vel detruncatione timeri, non sacerdotum, sed daemonum est. Ait namque beatus David: Nolite sperare in iniquitate: et in rapinis nolite concupiscere (Psal. LXI, 11). Talia etenim perpetrantes mercenarii dici possunt, pastores autem nullatenus esse possunt. Aut quomodo Deo sacrificium offerre praesument, cum audiant ipsum Dominum dicentem: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet 134.0099A| aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24) . . . .. . . . . . . . . adversum nos habere sentimus, sacrificium Deo nullatenus offerre debemus.

Igitur quae de perversis regibus servanda fidelitate huc usque diximus, ideo adnotare curavimus, ut exinde intelligere valeamus, quanta diligentia quantaque cautela bonis obedire debeamus, quando nec etiam malos a subditis vexandos esse monemur. Quod si ira principis in tantum desaeviat, vel si tam gravis fuerit culpa, ut ad ejus gratiam redeundi aditus nullo modo reperiatur, neque sacerdotali interventu, neque magnatum precibus, verum etiam nec familiarium consiliis vel supplicationibus, nullaque 134.0099B| satisfactione ipsius animus placari possit, tunc fugiendum esse consulimus, dicente Domino: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23), donec mittat Dominus auxilium de sancto, et de excelso misereatur omnipotens. Congruentius itaque fieri potest, ut aliquis procerum furorem regis sui fugiendo declinet, quam rex infra sui regni fines rebellantem adversum se persequi omittat. Audivimus etenim quosdam sic evadentes, ad pristinos postmodum felicissime remeasse honores. Quosdam vero pertinaciter intrantes, usque etiam ad contemptibilem exitum pervenisse. Est enim naturale remedium, ut qui pro diversitate morum simul permanere non poterunt, majores minores expellant, minores ipsos majores fugiant. Nam ut a subditis 134.0099C| praepositi violentiam diu patiantur, ignominiosum est. Ait enim Dominus: Non est discipulus super magistrum, neque servus super dominum suum (Ibid., 24). Venerabilis etiam Joannes Chrysostomus in quadam homilia sic ait: « Sicut enim videmus in istis mundialibus regnis quomodo in primis quidem nemo potest facere seipsum regem, sed populus eligit sibi regem, quem vult: sed cum rex ille fuerit factus et confirmatus in regno, jam habet potestatem in hominibus, et non potest populus jugum ejus de cervice sua repellere. Nam primum quidem in potestate populi est facere sibi regem quem vult; factum autem de regno repellere, jam non est in potestate ejus, et sic voluntas populi postea in necessitatem convertitur. » Sancti 134.0099D| quoque Patres sacra celebrantes concilia, pro robore regum et stabilitate regni sagacissima protulerunt decreta. Ex concilio Toletano cap. 75, post instituta quaedam ecclesiastici ordinis, vel decreta quae ad quorumdam pertinent disciplinam. « Postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est, pro robore nostrorum regum, et stabilitate gentis Gothorum pontificale ultimum sub Deo judice ferre decretum. Multarum quippe gentium, ut fama est, tanta exstat perfidia animorum, ut fidem juramento promissam regibus suis servare contemnant, et ore simulent juramenti professionem, dum retineant mente perfidiae 134.0100A| impietatem. Jurant enim regibus suis, et fidem quam pollicentur praevaricantur, nec metuunt volumen illud judicii Dei, per quod indicitur maledictio. Multaque est poenarum comminatio super eos, qui jurant in nomine Dei mendaciter. Quae igitur spes talibus populis contra hostes laborantibus? Eritne fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda? Quod foedus non violandum? Quae in hostibus jurata sponsio permanebit, quando nec ipsius propriis regibus juratam fidem conservant? Quis enim adeo furiosus est, qui caput suum manu propria desecet? Et illi, ut notum est, immemores salutis suae propria manu seipsos interimunt, in semetipsos propriosque reges suas convertendo vires. Et dum Dominus dicat: Nolite tangere christos meos (Psal. CIV, 15). Et David: 134.0100B| Quis, inquit, extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit? (I Reg. XXVI, 9.) Illis nec vitare metus est perjurium, nec regibus suis inferre exitium. Hostibus quippe fides pacti datur, nec violatur. Quod si in bello fides valet, quanto magis in suis servanda est? Sacrilegium quippe est si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eos fit peccati transgressio, sed et in Deum quidem, in cujus nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est, quod multa regna terrarum coelestis iracundia ista permutavit, ut impietate fidei et morum alterum ab altero solveretur. Unde et nos cavere oportet casum hujusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur praecipiti, et poena puniamur crudeli. Si enim Deus angelis in se praevaricantibus 134.0100C| non pepercit, qui per inobedientiam coeleste habitaculum perdiderunt: unde et per Isaiam dicit: Inebriatus est gladius meus in coelo (Isai. XXXIV, 5): quanto magis nostrae salutis interitum timere debemus, ne per infidelitatem eamdem saevientis Dei gladio pereamus? Quod si divinam iracundiam vitare volumus, et severitatem ejus ad clementiam revocare cupimus ne una cum eis qui eadem conjuratione nituntur par poena perditionis constringat, quos in pernicie prava societas copulat. Si placet omnibus qui adestis haec tertio reiterata sententia, vestrae vocis eam consensu firmate. Ab universo clero et populo dictum est: « Qui contra hanc vestram definitionem praesumpserit, anathema, maranatha, hoc est perditio in adventu Domini sit, et 134.0100D| cum Juda Iscarioth partem habeat, et ipse, et socii eorum. Amen. » Et nunc . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . « Quanquam in concilio anteriori quod anno primo gloriosissimi principis nostri de hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet iterare (concil. Tolet. VI, c. 17) quod convenit custodire. Itaque regis vita constante nullus sibi aliquo opere vel deliberatione, seu cujuscunque dignitatis laicus, seu gradu episcopatus, presbyterii, aut diaconii consecratus, caeterique clericatus officiis deditus, regem provideat contra viventis regis utilitatem, nullo blandimento vel suasione per eamdem 134.0101A| spem aut alios in se trahat, aut ipse in alium acquiescat. Iniquum enim et valde exsecrabile a Christianis debet haberi, futuris temporibus illicita prospicere, et vitae suae ignaros ventura disponere. » Et rursus: Confinitimi hostium sacerdotes, praeter eos qui regia potestate licentiam accepere, quodlibet mandatum ad gentem extraneam occulte accipere vel dirigere non praesumant: qui autem deprehenditur atque convincitur, denuntietur principibus, apud concilium condigna animadversione multabitur. Qui enim jam dictis Dei et Domini nostri Jesu Christi, beatissimorumque apostolorum Petri et Pauli, et caeterorum sanctorum Patrum monitis contraire tentaverit, sciat se procul dubio diabolum habere ductorem; et quia Jesum habere noluit, profecto 134.0101B| Barabbam habebit.

Quapropter, reverendissime domine, haec et hujusmodi considerantes, ad gratiam serenissimi regis et domini nostri reverti non dedignemini, recolentes qualem ei jurejurando polliciti estis fidelitatem. Scriptum quidem est, dicente Domino: Non assumas nomen Dei tui in vanum: quoniam non habebit Dominus insontem eum, qui nomen ejus in vanum assumpserit (Exod. X, 7). Memores estote regiae dignitatis, memores estote et vestri ordinis. Erimus enim in quantum possumus, si jubetis, in his fautores. Erimus et fidelissimi adjutores. Nihil dubites, pater mi, non expedit quidem: diligimus enim, Deo teste, bonum pacis, et ad fructum festinamus pervenire charitatis. Non etenim omnis pax eadem pax est; est namque 134.0101C| salutaris pax, invenitur et noxia: salutaris quidem pax est de qua Dominus ait in Evangelio: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Et quia dissimilem agnoverat, subdidit: Non quomodo hic mundus dat ego do vobis (Ibid.). Item bona pax est quam angeli pastoribus nuntiavere, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et de qua ait beatus Paulus apostolus: Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Rursus iniqua pax est, de qua. . . . . . . . Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae ipse possidet (Luc. XI, 21). An non ipse diabolus quem per fortem intelligimus armatum, pacem Domino quaerebat, cum procidens ante eum, scilicet fortiorem, diceret: 134.0101D| Jesu, Fili Dei altissimi, adjuro te per Deum ne me torqueas? (Marc. V, 7.) Sed quia eam injuste quaesivit, impetrare apud eum minime meruit. Beatus quoque David noxiam putans pacem impiorum ait: Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 3). Sicut enim angeli bonorum pacem utilem judicabunt, sic iste impiorum inutilem judicabat. Unde cum magna discretione pax est inquirenda, ut et salutarem omnimodis firmare laboremus, et inutilem vitare valeamus. Melius itaque est nobis adversarios utcunque tolerare, quam cum ipsis inique pacisci, dicente Domino: Cavete a fermento 134.0102A| Pharisaeorum, quod est hypocrisis (Marc. VIII, 15). Dicit enim beatus Paulus apostolus: Si fieri potest quod ex vobis est (Rom. XII, 18), id est ex vestra parte; ac si diceret: Quidquid mali homines faciant, vos semper illorum salutem quaerite, opportuna docete, inutilia quamvis ingrati arguite, et si fieri potest, corrigere studete. Haec est enim utilis pax, quam si despexerint, non ideo nobis a rectitudine convenit deviare: nam a bono recedere, et alienis erroribus implicari inutile conspicitur. Scriptum quippe est: Qui tetigerit picem, coinquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induetur superbia (Eccli. XIII, 1).

Ad tramitem ergo verae pacis, id est, Domini nostri Jesu Christi, sanctorumque Patrum exempla, 134.0102B| vel documenta, sincera mente conveniamus; fidelitatem regiam, ut ipsos docere cognoscimus, firmiter teneamus; nosque in Dei omnipotentis servitio, nostrique senioris obsequio. ac fidelium confratrum suffragio paratissimos instituamus, et quoscunque possumus ad haec omnimodis invitemus. Qui vero talibus monitis rebelles exstiterint, inter hos jam non est pacis vinculum inserendum, sed separationis consilium perquirendum, ut aliquem ex ipsis ad societatis possimus perducere gratiam, ne simul omnes pereant in culpa. Hanc quidem immittere separationem, ipsius Salvatoris quod jam praemisimus, sacro cogimur exemplo. Quoniam valde dignum est, ut eum qui se justitiae dari vult, ab eis qui noluerint separare curemus. Quia si cum ipsis in errore 134.0102C| permanserit, neque illum prodiderit, et ipse cum illo pariter interibit. Sicut enim bonorum consortio multi proficiunt, sic malorum societate plurimi pereunt. Namque malorum collegium cujuscunque . . .. . . . . . . . . . . . . multorum hominum nequitiam quasi unius imbecill . . . . judicandum scriptum est: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo; et quasi nihili et inane reputatae sunt ei (Isai. XL, 17). Sed nec in arcis . . . . quarumlibet munitionum in hujusmodi confidendum est praesidio, quia, ut propheta ait: Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera poneres nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus (Abd. 4). Divitiae quoque si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI, 11); ne aliquando videntes irrideant dicentes: Ecce homo qui non posuit Deum 134.0102D| adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua (Psal. LI, 9). Neque enim ducimus superfluum amicos acquirere, aedificia utiliter erigere, possessa custodire, et honesta in omnibus servata moderatione proficere, sed his fretus auxiliis aliquatenus superbire, incommodum utique judicamus. Ait enim Dominus in Evangelio: Non in abundantia uniuscujusque vita est super terram (Luc. XII, 15); et item: Miser, hac nocte repetent a te animam tuam; quae autem parasti, cujus erunt? (Ibid., 20.) Itaque: Spera in Domino, et fac bonitatem, et inhabita terram, et pasceris in divitiis 134.0103A| ejus. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet (Psal. XXXVI, 3).

His et similibus sanctarum Scripturarum sermonibus invicem exhortantes, ad meliora nos provehere non tardemus, et quos nobiscum trahere non valemus, hos saltem ad deteriora prosequi formidemus, dicente Apostolo: Infidelis si discesserit, discedat (I Cor. XVII, 15). Ille enim ab altero revera discedit, qui nequiorem viam eligit; qui viam Domini relinquit, et per devia errabundus incedit. Nam ad praecipitium cum amico descendere, non sani capitis est sed dementiae: nec societatis valet gratia, ubi nulla est adjuvandi fiducia.

Sed ne nobis solummodo consulere videamur, 134.0103B| ad caeteros etiam redeamus. Secundi quoque ordinis milites ita nos admonere oportet, ut divina jugiter mandata custodiant, suique regis fidelitatem, quam jurando promiserant, inviolabilem teneant, et suae legis transgressores nullo modo efficiant. Quae etiam in ipso sui exordio de regum infidelitate omnino castigat, et qualis transgressoribus poena debeatur, insinuat, quantaque sit regum excellentia demonstrat; nam, si quis horum mandatorum observator exstiterit, maximum et in praesenti saeculo decorem acquirere, et in futuro suae animae lucrum felicitatis adipisci merebitur. Qui autem in his repugnando mortis judicium incurrerit, periculum suae animae procul dubio sustinebit . . . . . . . . .. . . . . . . . . . quam quod constitutum est vobis 134.0103C| . . . . . . . . . . . . . . Heu, heu! quid de episcopo qui sibi commendatos, quin etiam et commissos contra divini eloquii praeceptum, contraque promissum sacramentum, contra saecularem quoque legem, in qua etiam mortis periculum assignatur, regi praecipit repugnandum? Quis de illorum animarum dispendio luet supplicium? Restat omnino ut cujus exemplo vel documento periclitatae fuerint, de ipsorum manibus requirantur: praedia quoque et facultates ecclesiarum, sive res pauperum, cujus exigentibus culpis devastatae fuerint, ad ipsius interitum praevalere potuerint. Fateor enim coram Deo, plus propter divina praecepta, sanctorumque Patrum monita, quam pro alicujus terreni commodi desiderio, aut rebellantis inimicitia me ejus assequi velle 134.0103D| fidelitatem. Ait enim Dominus in Evangelio: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (Matth. XVI, 26.) Audi beatam Susannam clamantem: Melius est mihi absque opere incidere in manus hominum, quam peccare in conspectu Domini (Dan. XIII, 23). Et beatus David: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI, 16). Salomon quoque ait: Melius est buccella sicca cum gaudio, quam tota domus plena victimis cum jurgio (Prov. XVII, 1). Quapropter Dominum Jesum Christum suppliciter imploremus, ut qui beato Petro mergenti manum 134.0104A| ut erigeret, porrexit, a cunctis nos malis eripiat, et ad rectitudinis semitam perducat. Amen.

( Epistolae sequentes inscribuntur: PRO ALIQUIBUS ERRORIBUS MISSAE.)

EPISTOLA II. AD OMNES FIDELES DIOECESIS SUAE

ATTO gratia Dei humilis episcopus, cunctis fidelibus in nostra parochia consistentibus salutem et gaudium.

Nuper in vigilia octavae Domini quemdam sermonem his qui praesentes erant, Deo donante, retulimus, quem vobis dirigere necessarium aestimamus. Heu! quia sunt multi in vestris partibus, qui divina servitia contemnunt, et auguria, vel coeli signa, seu vanas praecantationes intendunt, nec metuunt 134.0104B| illud quod Dominus de Judaeis ait: O generatio incredula et perversa, signum quaerit (Matth. XVI, 4), etc. Beatus quoque Paulus clamat apostolus: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditiones hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum (Coloss. II, 8). Et alibi: Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Dies observatis et menses, et tempora et annos; timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV, 9). Psalmista quippe dicit: Filii hominum, usquequo graves corde; ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3); et iterum: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). 134.0104C| Valete in Domino.

EPISTOLA III. AD PLEBEM VERCELLENSEM

ATTO Christi misericordia humilis episcopus, cuncto populo nostrae dioecesis sanctae matris Vercellensis Ecclesiae, nostris dilectissimis filiis pax, salus et gaudium in Christo Jesu Domino nostro.

Noveritis igitur quia et per ipsum Christum Dominum atque sanctos apostolos seu prophetas, sive sanctos reliquos doctores, audivimus plurimos venturos esse pseudoprophetas, qui, quod gravissimum est, subvertere a via veritatis multos studebunt, ita ut eos in perniciem perducant, qui illis crediderint. Unde quia non solum prodigia diversaque signa tunc temporis facientibus seu philosophicis 134.0104D| dogmatibus falsa defendentibus, verum etiam non tam facile justum habetur cor, ut etiam quibusdam simplicia atque bruta referentibus tantummodo verba credere omnino festinetis, eosque, heu miserrimi! diabolico errore decepti, prophetas nominetis, relinquentes sanctam matrem vestram Ecclesiam, seu sacerdotes per quos ad aeternam pervenire debetis salutem. Quocirca his visis litteris, auditis vel cognitis, si quis vestrum forte, quod absit, deinceps hujuscemodi nefas perpetraverit, sciat se omnimodis damnandum, et non habeat licentiam manducandi quid coctum, nisi panem, nec 134.0105A| bibendi vinum, quousque ad suam sanctam matrem, scilicet Vercellensem Ecclesiam, nostramque praesentiam ad satisfactionem, veramque poenitentiae humilitatem judicandus adveniat. Si quis autem superbia inflatus contra hoc agere tentaverit, sciat se ab Ecclesiae liminibus pellendum, et a sancta communione extraneum; omnibusque fidelibus abominandum, donec sanctae Ecclesiae susceperit correptionem, tam ipse quam omnes qui ipsi communicant, postquam eum talem cognoverint; sacerdotum vero si quis fortasse, quod Deus avertat, tali abominatione pollutus fuerit, nullum divinum audeat usurpare mysterium, donec dignam Deo, nostro judicio persolvat satisfactionem.

EPISTOLA IV. AD OMNES FIDELES SUAE DIOECESIS. 134.0105B|

ATTO gratia Dei humilis episcopus, universis fidelibus nostrae Ecclesiae, nostrisque dilectissimis filiis pax sit et gaudium.

Si enim sincero corde quae a sanctis Patribus tradita cognoscuntur, a vobis inviolata servantur, magnam nobis in hoc praeparatis laetitiam. Si autem, quod absit, diversis erroribus vos cognoverimus depravatos, grandis inde moeror nostro cordi accumulabitur. Nam si abjectio discipuli, magistri est detrimentum, quanto magis praevaricatio filiorum patris valet esse periculum? Sic nos omnipotens pater degere concedat, ut utrique de utroque remuneremur, ne damnandi judicemur. Igitur audivimus inter vos novum quemdam surrexisse errorem, 134.0105C| ut dicatis sexta feria otio esse vacandum, et epulis, vel conviviis abutendum; et cum ipse omnium Redemptor eumdem diem tristiorem prae cunctis duxerit, et tanta pro nobis opprobria sustinuerit, vos jocis incumbere, et otia sectari studeatis. Apostoli etiam caeterique fideles tam tristem eumdem duxerunt diem, ut per diversas latebras fugitantes vix duo simul reperirentur. Nec epularum poterat fieri mentio, quibus vitae jam pene adhaeserat desperatio. Eadem quoque die sol tenebris amictus lumen obduxit, et ipsa elementa turbata turbationem totius ostenderunt mundi. Nam si diem Dominicum ob venerabilem Resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, seu apostolorum caeterorumque fidelium laetitiam non solum in Pascha 134.0105D| celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus; demens est, qui sextam feriam, qua Dominus crucifixus est, per omnes hebdomadas ob illius imaginem cum abstinentia et compunctione moeroris abnegat celebrandum. Labor denique impedimentum dicitur. In magno ergo eo die Christus fuerat labore, qui tanta ab impiis tormenta pertulerat. Similiter etiam omnes ejus fideles, quod fugientes intus dolor, a foris premebat angustia, nec feriandi dabantur induciae, quibus talis parabatur 134.0106A| injuria. Fugite ergo, fratres, ab hac stultitia: sufficit enim vobis diem Dominicum, et alias celeberrimas et a sacerdotibus approbatas festivitates observare. In quibus ideo feriare debetis, ut a saecularibus negotiis expediti, liberius Dominum ejusque sanctos collaudare vel praedicare, eisque deservire possitis. Nam sexta feria melius est laborare panem, unde et tuam et alienam reficere possis esuriem, quam otiosis manibus sedens inanes fabulas garrulo ore jactare.

EPISTOLA V. AD AZONEM EPISCOPUM.

Summa devotione colendo domno AZONI reverendissimo et sanctissimo praesuli ATTO gratia Dei humilis 134.0106B| episcopus, vesterque fidelissimus, orationum instantiam cum devoto famulatu.

Deus omnipotens, qui vos in pastorali throno locare dignatus est, ipse vos jugi opitulatione adeo custodire dignetur, ut sacerdotalis honor cunctos vestros dirigat actus, rursumque vestris sacris actibus sacerdotalis ordo praefulgeat. Quod autem vestra prudentia nostram hebetem dignata est parvitatem, quare quemdam nostrae Ecclesiae filium a filiae suscipientis se de sacro fonte prohiberemus nuptiis. Insuper si aliquod capitulum repertum haberemus, vobis dirigere mandastis. Scitis, domini mei, quia in carnalibus nuptiis non tantum spiritualis, sed etiam saecularis lex est inquirenda. Igitur Luitprandus catholicus rex hujus in qua degimus patriae, 134.0106C| tale cum consensu illius temporis procerum vel judicum capitulum promulgavit (Leg. Long. lib. II, tit. 8, l. 5): « Hoc censuimus atque praecepimus, ut nullus praesumat commatrem suam uxorem ducere, sed nec filiam quam de sacro fonte levavit; neque filius ejus praesumat filiam illius uxorem ducere, qui eum de fonte suscepit; quia spirituales germani esse noscuntur: et qui hoc malum facere tentaverit, perdat omnem substantiam suam. Et filii qui de tali illicito matrimonio nascuntur, haeredes esse non debent, sed propinqui parentes. Ubi autem inventi fuerint, qui supra scripta illicita conjugia contraxerint, in praesenti separentur, et poenae suprascriptae subjaceant. »

Lex etiam, quae Salica dicitur, hoc continet. 134.0106D| « Uxorem patris si quis acceperit, mortis periculum incurrat, et de praeteritis conjunctionibus, quae incestae esse videntur, per precationem episcoporum jussimus emendare. Qui vero episcopum suum noluerit audire, et excommunicatus fuerit, perennem conditionem apud Deum sustineat, et de palatio nostro omnino sit extraneus, et omnes res suas parentibus legitimis amittat. » Romani quoque principes totius pene monarchiae dominantes, quorum legem etiam nobis sacerdotibus in multis convenit observare, talia instituta de conjugiis loquentes dedere. 134.0107A| « Sed si qua per adoptionem soror tibi esse coeperit, quandiu quidem constat adoptio, sane inter te et eam nuptiae consistere non possunt. » Et item: « Si adversus ea quae diximus aliqui coierint, nec vir, nec uxor, nec nuptiae, nec matrimonium, nec dos intelligitur. Itaque qui ex tali coitu nascuntur, in potestate patris non sunt, sed tales sunt, quantum ad patriam potestatem pertinet, quales sunt ii quos mater vulgo concepit. Sequitur ergo ut et dissoluto coitu, nec dotis exactioni locus sit, et alias poenas patiantur, quae sacris constitutionibus continentur. » Nulla denique adoptio talis esse poterit, quam haec per quam homines filii Dei efficiuntur. Haec est enim adoptio, quae emancipari non potest. Unde beatus Paulus ait apostolus: Qui praedestinavit 134.0107B| in adoptionem filiorum per Christum Jesum, in ipsum secundum propositum voluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae (Ephes. I, 5). Cujus adoptionis participem nemo ambigit eum qui secundum sacramentorum ordinem pueros baptizantibus offert, quique pro ipsis secundum catholicae fidei normam, non quemadmodum de altera, sed sicut de propria, in prima persona respondent, quia per sacram adoptionem jam illorum conjunctus est spiritus. Rursumque ex sacro fonte, quasi ex matris utero post baptismum a sacerdotibus ipsis ad instruendum committuntur. Nam sicut carnales nostri parentes nostrae generationis ministri sunt, secundum quod beatus Clemens in suis Decretalibus asserit, sic hujusmodi ministri sunt sacrae regenerationis. Deus auctor in 134.0107C| utrisque consistit, sicut scriptum est: Unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6). Illi namque, qui, ut superius diximus, erga pueros agunt, spiritualiter plantant, et patres sunt. Qui autem rigant, ministri ecclesiarum sunt, sacramenta conferentes baptismatis. Dominus autem incrementum dat in omnibus, sive in spiritalibus, sive in carnalibus profectibus.

Legitur etiam in libro Codicum, quod est Romanae legis, ita: « Nihil aliud sic inducere potest paternam affectionem, et justam nuptiarum prohibitionem, quam hujusmodi nexus, per quem Deo animae eorum copulatae sunt. » Item ex Novella (Nov. 12, c. 1): « Si qui nefarium atque damnatum matrimonium 134.0107D| contraxerint, et ex priori matrimonio liberos non habuerint, statim suis facultatibus careant, et dos fisci juribus vindicetur. Post publicationem autem, et cinguli sui patiantur amissionem, et in exsilio puniantur. Quod si vilior sit persona, corporali quaestioni subsistat, et uxor ejus contra leges nupta easdem poenas patiatur. Haec post biennium valeant; nam biennii indulgentia illis praestita est, qui jam contraxerunt contra leges matrimonia, ut infra biennium separentur. Quod si non fuerint separati, sed perseveraverint in toto biennio, poenis in primo capite dictis subjiciantur. » Valde enim turpe est, ut quod religionis causa saeculares leges custodire contendunt, hoc sacerdotes Dei infringere 134.0108A| quaerant. Sed neque summi pontifices saeculares leges adeo respuendo contrivere, cum noster atque ipsorum Dominus ac Magister dicat: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Item sanctissimus papa Calixtus (epist. 2, ad omnes Galliarum episc.): « Nec eos viros, quos leges saeculi rejiciunt, suscipere debemus. Ipsam quoque infamiam, qua aspersi sunt, delere non possumus, sed animas eorum per poenitentiam publicam et Ecclesiae satisfactionem sanare cupimus. » Item Dionysius: « Infames omnes esse censemus qui suam Christianam praevaricantur legem. » Item Entychianus: « Similiter prohibemus ut nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur quae legibus non continentur vel quae prohibitae esse noscuntur. » Hic et sanctissimus Julius papa confirmat. 134.0108B| Beatissimus etiam Gregorius multa Romanae legis capitula confirmans, suo inseruit registro. Ergo, domine mi, absonum esse videtur, ut spiritalis affinitas carnalibus amplexibus deservire cogatur: ait enim beatus Paulus apostolus: Vos enim in libertate vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasione detis carnis (Gal. V, 13), et iterum: Qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8). Et rursus: Ubi spiritus, ibi libertas (II Cor. III, 17). Et in Levitico: Omnis consecratio quae offertur, ab homine non redimetur (Levit. XXVII, 29), ne nostris usibus succumbendo, sacratum exsecrabile fiat.

Sed et si haec cuncta quae superius tale reprehendentes 134.0108C| conjugium diximus, deficerent, satis ad id reprimendum etiam remanerent. Nam adeo hujus religionis causa hactenus est abolitum, ut non tantum litteratis, vel prudentibus, sed etiam ipsis rusticis moris causa profanum jam videatur, ut sicubi peccatis exigentibus aliquid tale audierint, ideo scandalizentur. Unde grave committentibus peccatum exoritur. Ait enim Dominus: Vae homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7); et beatus Paulus: Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21); et item: Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 32); et rursus: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizent (I Cor. 134.0108D| VIII, 13); et iterum: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X, 24). Plures nempe offendit, qui antiquas consuetudines a religiosissimis et prudentibus observatas immutare vel abradere praesumit: cum beatus dicat Isidorus (lib. II Orig. c. 10): « Consuetudo est jus quoddam moribus institutum, quod per legem suscipitur cum deficit lex. Non differt utrum scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendat. Porro si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constiterit, duntaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. » Beatus quoque papa Gregorius, cujus institutionibus pene totus regulatur orbis, ait registri parte prima (lib. 134.0109A| I, epist. 75): « Et nos juxta seriem relationis vestrae consuetudinem, quae tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus, sive de primatibus constituendis caeterisque capitulis, exceptis his qui ex Donatistis ad episcopatum perveniunt. » Sed et beatissimus Augustinus, de cujus prati oleribus omnis Dominicus pascitur grex, scribit ad inquisitionem Januarii (epist. 118, ad Januar.): « Ipsa quoque mutatio consuetudinis, etiam quae adjuvat utilitate, novitate perturbat. » Quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa, consequenter noxia est. Apparet ergo quod consuetudo quae fidei catholicae, vel saecularibus legibus non obest, omnimodis servanda sit, quod Theodosiano confirmatur edicto. Sed haec 134.0109B| de qua nunc agitur consuetudo, nec catholicae fidei, nec ulli Christianorum legi penitus impugnat. Licet tamen quaedam leges sint in quibus haec specialiter non contineantur, sed nulla est quae huic impugnare videatur. Quapropter ideo de hac multos tacuisse antiquitus credimus, quia in nova quasi religione baptismatis, nullus Christianus talia praesumere conabatur; nec judicavere interdicendum, quod non credebant praesumendum. Nam justo lex non est posita, sed injustis (I Tim. I, 9). Attamen nobis, quibus licet indignis discernendi imposita est conditio, ut dividamus inter mundum et immundum, et lepram, talia convenit declamare, ne tacentes a Domino per prophetam arguamur, dicente: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10), ne populi 134.0109C| consentire flagitiis videamur, et reprehensibiles efficiamur, dum aliorum reprehendere nequitiam dissimulamus. Sed in omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros (II Cor. VI, 4); quia scriptum est: Ne communicaverit peccatis alienis (I Tim. V, 22); et rursus: Et immundum ne tetigeritis (II Cor. VI, 17).

Quod autem ex Domini sententia dicitis: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6), haec religio modis omnibus custodienda videtur; sed non omnes qui conjuncti sunt Dominus conjunxit. Eorum tamen quos ipse conjunxit bona est copula, quippe nec legibus obest, nec catholicorum usus conturbat. Sed est honorabile connubium et torus immaculatus (Hebr. XIII, 4), sicut beatus Paulus ait apostolus: His namque qui matrimonio juncti sunt, praecipio, non ego, 134.0109D| sed Dominus, uxorem a viro suo non discedere: et vir uxorem suam non dimittat (I Cor. VII, 10). Videte quod dicit his qui matrimonio juncti sunt. Matrimonium enim est conjugum justa conventio et conditio; eos vero qui nefario et exsecrabili coitu contra leges et mores permiscentur, omnino separari oportet, quoniam nec vir nec uxor poterit esse in hujusmodi. Ait enim Dominus in Evangelio: Si dextera manus tua scandalizet te, abscide eam et projice abs te (Matth. V, 30). Quid enim melius per scandalizantem dexteram quam male appositam uxorem intelligimus? Et iterum: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem propter nomen meum, centuplum 134.0110A| accipiet et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29); et Paulus apostolus: Non est enim servituti subjectus frater aut soror in ejusmodi; in pace autem vocavit nos Dominus (I Cor. VII, 15). Dominus etiam divortium prohibens, fornicationis causam excepit, dicens: Excepta fornicationis causa (Matth. V, 32), cujus, ut scitis, duo sunt genera, de quibus nobis per omnia modo non convenit disputare. Vestrum unde fidelem, nostrum scilicet filium, o domine mi, verbis affabilibus et mellifluis, sicut bene nostis, consulere non dedignemini: quatenus relictis prioribus ad meliora pertingere queat. Bene namque scitis quia omnis disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 134.0110B| 11). Et Jacobus apostolus: Scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvavit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20).

Quod autem vestra nobis innotuit magnificentia, quia multi majores et inferiores in hoc regno sint, qui tales uxores habent, quos etiam nobis intimare polliciti estis, Deo teste, hoc incognitum manet apud nos, et valde novum videtur. Sed si qui sint qui talia agunt, aut raritate nobis obscurum est, aut dissimulatione contectum. Verumtamen in istis partibus nullum praeter hunc aliquando audivimus: tamen et si multi essent qui hoc agerent, Dominica debuerat praecellere sententia: Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in judicio plurimorum 134.0110C| acquiesces sententiae, ut a vero devies (Exod. XXIII, 2); et Paulus: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10); et Jacobus apostolus ait: Quicunque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Et Moyses negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jocunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi (Hebr. IV, 24). Secundum decretum autem Coelestini papae, docendus est populus, non sequendus. Sed et si nec lex valet, nec consuetudo proficit, saltem ipsa ratio procedat.

Inter compatres et commatres interdicta esse conjugia evidenter omnes testificant. Cum hujus sacramenti 134.0110D| mysterium non specialiter in ipsis, sed in eorum filiis celebratur. Nam et ipsi sequestratim esse possunt. Quis ergo hoc dicere audeat, quod absentes hoc sacramentum constringat? Praesentibus autem, in quibus celebratur non pertineat? Quod etiam ipsius vocabuli vis manifestat. Quid enim compater vel commater sonat, nisi simul pater, aut mater? Si ergo simul patres aut matres sunt, cui simul patres vel matres sunt, omnes eorum filii vel filiae fratres vel sorores ipsius erunt. Increpans enim Dominus Scribas et Pharisaeos ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, stulti, et caeci, qui dicitis: Quicunque juraverit in altari nihil est, quicunque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. Caeci, quid 134.0111A| enim majus est; donum, an altare quod sanctificat donum? Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt. Et qui juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso (Matth. III, 17). Videtur ergo nobis, quod hujusmodi adoptio, si pertinet ad parentes, magis pertineat et ad filios, et si nec ad filios, profecto nec ad parentes pertinere videtur. Haec itaque intendentes, praedictum Theodericum a tali toro suspendimus, non tamen conjugium penitus interdiximus, nec aliter excommunicavimus, donec in domini archiepiscopi et vestram, caeterorumque nostrorum venerabilium confratrum audientiam veniamus. Non quod de rectitudinis dubitemus modo, sed ut majori auctoritate firmetur assertio plurimorum. Saepe etenim 134.0111B| delinquentibus, dum vulnus facinoris premitur, reproba videtur sententia medicantis; et dum perversi criminis naevum diluere nolunt, ad diluentis injurias currunt. Quorum detractiones a nobis extorquemus, cum plurimorum sententiam interim exspectamus, sicut beatus Paulus ait ad Timotheum: Irreprehensibilem te exhibe, ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis (Tit. II, 8). Dum enim, domine, cum isto agitur, non solum cum ipso, sed pro omnibus hujusmodi laboratur. Lex enim non admittit personam; si enim huic licet, evidenter omnibus licet; et si huic prohibitum sic erit, nullus se in postmodum de ignorantia excusabit.

Innotuistis etiam nobis esse aliquos talibus nuptiis 134.0111C| perplexos, qui pro nullius excommunicatione suas deserant copulas. Utinam, domine, nos injunctum officium implere valeamus. Illi quidquid faciant, nos saltem nosmetipsos liberare curemus. De talibus quippe Joannes clamat apostolus: Qui autem non est ex Deo, non audit nos (I Joan. IV, 6). In hoc ergo cognoscimus spiritum veritatis et spiritum erroris. Deus pacis et charitatis ita vos sibi copulare dignetur ut in his quae ejus sunt boni procuratores existentes, nullius caliginis obscuritate torpeat; sed divino illustrati fulgore, sic in praesenti valeatis vinea laborare, ut in futuro mereamini euge Dominicum audire.

EPISTOLA VI. GUNZONIS LEVITAE NOVARIENSIS AD ATTONEM.

134.0111D| Domno ATTONI pontificali reverentia colendo, GUNZO Novariensis Ecclesiae levitarum extimus, debitae venerationis servitium.

De eo quod celsitudo vestra parvitatem meam 134.0112A| consulere dignata est, ideo hactenus respondere distuli, ut diutina meditatio firmiora daret responsa. Et, quamvis dignitati vestrae omnimodo pateat, clarissimum rescriptum ab apostolica sede Theodoro Ticinensi episcopo in medium proferri placuit. Zacharias episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo fratri Theodoro episcopo ecclesiae Ticinensis. Pittacium, quod nobis tua veneranda fraternitas obtulit, per quod nos sciscitari curasti, si licet filium, cujus pater alterius filiam ex sacro baptismate susceptam, id est, spiritualem ejusdem patris filiam, quod dici crudele est, in matrimonio accipere, quod apud te enormiter asseruisti contigisse. Sed bene tua sancta fraternitas compertum habet, quod Dominus per Moysen praecepit, 134.0112B| * dicens: Turpitudinem patris tui non revelabis. Turpitudinem matris tuae non revelabis. Turpitudinem sororis tuae, et turpitudinem filiae patris tui non revelabis. Turpitudo enim tua est (Levit. XVIII, 7). Turpitudinem enim revelare dicitur, dum a propria consanguinitate praecipimur abstinere: multo magis a spiritali patris nostri filia, omni occasione aut argumento seposito, sub nimia districtione nos cavere convenit, ne in iram divini examinis incidat, si quis tali facinori * mistus, minime restrinxerit frena luxuriae. Unde et omnes omnino cavere debent talis sceleris commistionem, ne in aeternum pereant. Sed hos qui hujus perniciosae temeritatis, animae suae salutem despicientes, impiissimo se miscuere matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat 134.0112C| separare, et poenitentiae dignae submittere, quatenus ab aeterna erutas damnatione animas eorum lucreris, praestante Domino et Deo Salvatore nostro Jesu Christo.

Non igitur latet prudentiam tuam non solum illos ecclesiastica censura feriendos qui nefario se conjugio polluere, sed illos quoque qui hujus sceleris auctores fuerunt: illum videlicet qui alterius carnalis et alterius spiritualis pater cognoscitur. Hic etenim tanto majori poenitentiae debet submitti quanto majorem auctoritatem in causa habuisse probatur. De filiis autem horum isdem venerabilis pater eidem Theodoro episcopo rescribit, non teneri eos crimine parentum.

EPISTOLA VII. AMBROSII MEDIOLANENSIS PRESBYTERI AD ATTONEM. 134.0112D|

Invictissimo curiae coelestis athletae, ac supernorum civium coetibus aggregato, ATTONI ter beatissimo pontifici, humilis Christi famulus, vesterque fidelissimus 134.0113A| AMBROSIUS presbyter licet indigne sanctus honore in sancta Mediolanensi Ecclesia, continuum debitae servitutis obsequium cum felicitate perenni.

A vestra sanctitate nuper delegati apices, quibus vestra sanctitas nostrique memoria in sacris vestris orationibus signabatur, ineffabili nos jocunditate undique munitos reddidere; cum nos videlicet abjecti et repudiati * sanctorum pedum vestris nec simus * aequandi calceamentis; quomodo ergo tam religiosi et tam potentis domini ac patris digni sumus memorari orationibus? Sed vos illius credimus memores sententiae quae dicit: Deus non laborat in magnis, nec fastidit in minimis. Caeterum nulli dubium est, quod divinus Spiritus in pectore vestro habitans, ad cuncta sancta opera vos reddat promptissimos.

134.0113B| Conjugium denique illud, super quo nostram pusillitatem consuluistis, a nostris doctoribus et sacerdotibus scitote omnino prohiberi, quia spirituales fratres, quod vos quoque asseruistis, vocantur: saecularis quoque lex, veluti a quodam legislatore audivi, hoc interdicit. In decretis nihilominus Zachariae papae capitulo 3 continetur: « Ut neque presbyteram neque diaconam, nec commatrem spiritalem quis in conjugium ducat. » Ubi datur intelligi, quod neque spiritalis patris filiam cuilibet in matrimonium liceat sortiri. Verum si placet dominationi vestrae, vestris rescriptis pandite nobis quas debemus intelligere eas, quas praedictum capitulum presbyteram aut diaconam appellat, quia nos omnimodo 134.0113C| latet. Assiduis orationibus vestris sibi commendatos vos longo Christus tempore salvet.

EPISTOLA VIII. ATTONIS AD AMBROSIUM SACERDOTEM.

ATTO gratia Dei humilis episcopus, domno AMBROSIO reverendissimo et sanctissimo sacerdoti, devotas in Christo orationes cum vinculo charitatis.

Vestrae sanctitati, quoniam pro nostra imbecillitate Omnipotentem novimus exorare, immensas coram Deo mercedes exposcimus. Sacris prostrati vestigiis id ipsum instanter fieri in postmodum imploramus. Nos quoque, licet imparibus meritis, vestris tamen confisi virtutibus, hoc etiam pro vobis omnimodis agere non omittimus. Crebrae namque 134.0113D| vestri corporis, cum audivimus, infirmitates quasi proprios terebrant artus. Sed beatum Paulum vos intendere credimus, ubi ait: Cum enim infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10). Deus Pater Domini nostri Jesu Christi sic vos sustentet et verberet, ut nec adversa dejiciant, nec prospera reddant elatum. Plures denique iterum grates referimus, quia de his omnibus quae vobis mandavimus, abunde nos instruere curastis. Praeterea miramur omnino, cur ingens fons inter tantos profluentes constitutus, vicinum alicujus vix desudantis venae perquirat liquorem. Nam et si inibi aliquis reperiatur humor, 134.0114A| a potiore distillatus liquido comprobatur. Igitur quod vestra prudentia consulere judicavit, quid in canonibus presbyteram, quidve diaconam intelligere debeamus: videtur nobis quoniam in primitiva Ecclesia, quia secundum Dominicam vocem: Messis multa, operarii pauci (Luc. X, 2), videbantur, ad adjumentum virorum etiam religiosae mulieres in sancta Ecclesia cultrices ordinabantur. Quod ostendit beatus Paulus in epistola ad Romanos, cum ait: Commendo vobis Phoebem sororem meam, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est Cenchris (Rom. XVI, 1). Ubi intelligitur quia tunc non solum viri, sed etiam feminae praeerant Ecclesiis, magnae scilicet utilitatis causa. Nam mulieres diu paganorum ritibus assuetae, philosophicis etiam dogmatibus instructae, bene per has familiarius convertebantur, et de religionis 134.0114B| cultu liberius edocebantur. Quod Laodicense postmodum prohibet concilium cap. 11, cum dicitur: Quod non oportet eas quae dicuntur presbyterae vel praesidentes, in Ecclesiis ordinari. Diaconas vero talium credimus fuisse ministras. Nam diaconum ministrum dicimus, a quo derivatam diaconam perspicimus. Denique legimus in concilio Chalcedonensi, cap. 15 (can. 15) diaconam non ordinandam ante annum quadragesimum, et hanc cum summo libramine. Talibus etiam credimus baptizandi mulieres injunctum esse officium, ut absque ulla penitus verecundia aliarum corpora ab his tractarentur. Nam in statutis Orientalium scriptum est (Concil. Carthag. IV, c. 12): Viduae vel sanctimoniales quae ad ministerium mulierum baptizandarum eliguntur, 134.0114C| tam instructae sint ad officium ut possint apto et sano sermone docere imperitas et rusticas mulieres tempore quo sunt baptizandae, qualiter ad interrogata respondeant, et qualiter accepto baptismate vivant: sicut enim hae quae presbyterae dicebantur, praedicandi, jubendi vel edocendi, ita sane diaconae ministrandi vel baptizandi officium sumpserant: quod nunc jam minime expedit. Nam in tanta parvitate ob parentum religionem infantulae baptizantur, ut nulla eis verecundia, nullus baptizantibus voluptatis possit stimulus impedire. Unde jam statutum est, ut mulier baptizandi usum assumere non praesumat.

Sunt etiam, qui eas priscis temporibus diaconas asseruere appellatas, quas nunc abbatissas nominamus, quod nobis minime congruere videtur. Abbas 134.0114D| namque Pater dicitur; unde secundum normam aliorum nominum in genere feminino derivatum abbatissa eadem significatione manente. Cujus vocabuli vis, timoris pariter et amoris, reverentiae et affectionis explicat qualitatem. Diaconam vero nihil aliud quam ministram intelligimus. Quapropter si hujus officii nomen nunc etiam quoquomodo perduraret, in his quae per mulieres adhuc dispensari videntur, illas diaconas putaremus, quae aetate senili devictae, religiosam vitam cum castitate servantes, oblationes sacerdotibus offerendas fideliter 134.0115A| praeparant, ad ecclesiarum limina excubant, pavimenta detergunt.

Possumus quoque presbyteras vel diaconas illas existimare, quae presbyteris vel diaconis ante ordinationem conjugio copulatae sunt: quas postea caste regere debent, sicut in canonibus promulgatum est, qui apostolorum titulo annotantur, cap. 6: « Episcopus aut presbyter aut diaconus uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat: si vero rejecerit, excommunicetur. Sed si perseveraverit, dejiciatur. » Item ex Decretis Leonis papae cap. 17: « Lex continentiae eadem est altaris ministris quae episcopis atque presbyteris, qui cum essent laici sive lectores, licite et uxores ducere et filios procreare potuere, sed cum ad 134.0115B| praedictos pervenere gradus, coepit eis non licere quod licuit. » Unde ut de carnali fiat spiritale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant, sic habere, quo et salva sit charitas connubiorum, et cesset operatio nuptiarum. Libentius tamen, charissime doctor, secundum superiorem sensum quae explicata sunt accipimus, donec a vobis mereamur certius informari. Omnibus vero istis, sicut mandastis, denegata sunt conjugia, ut ecclesiasticus honor servetur in omnibus.

Praeterea sinceram charitatem vestram humiliter exposcimus, de epistola quae in canonibus reperitur, quae etiam canonica dicitur, cujus capitula 11, esse noscuntur, quae nobis utilissima esse videntur, 134.0115C| quorum initium est: « Primum omnium fidem catholicam omnes presbyteri et diaconi seu subdiaconi memoriter teneant, ut si quis hoc faciendum praetermittat, quadraginta diebus a vino se abstineat; et si post abstinentiam neglexerit commendandam, duplicetur in eo sententia; » sive de statutis antiquis Orientalium, quorum capitula centum dinumerantur. Ex quibus primum apud nos in omni episcoporum consecratione perquiritur, cujus initium est: Qui episcopus esse debet, necesse est ut antea examinetur, etc. Ut de his omnibus nos certificare dignemini, quo tempore vel loco constituta, sub quo principe vel a quibus Patribus, quomodo habenda, vel si penitus recipienda, aut in aliquo refutanda, dijudicentur. Omnipotens 134.0115D| Dominus vestram prudentiam nobis conservare dignetur, ut ab ea regulati, recto tramite incedere valeamus.

EPISTOLA IX. AD OMNES SACERDOTES DIOECESIS VERCELLENSIS.

ATTO Dei gratia humilis episcopus, cunctis sacerdotibus eorumque ministris in nostra Vercellensi dioecesi commorantibus aeternae felicitatis coronam.

Incontinentiae, dilectissimi, multae sunt species. Quoties enim aliquod facinus perpetramus, ad id per incontinentiam labimur. Specialis tamen incontinentia, luxuria est, quae corpus simul corrumpit et animam. Nam cum multa sint vitia 134.0116A| quae, licet unum offendant, fovent tamen sed alterum, haec est qua corpus dissolvitur, mens fatigatur, anima affligitur. Haec est quae David appetiit, Salomonem prostravit. Haec est quae martyribus palmam, confessoribus insuper diuturnae macerationis coronam auferre conatur. Igitur cum caetera vitia per ministros quoque perfici possint, huic nullo modo nisi cum proprii corporis pollutione famulatur. Sunt etiam multa quae incerta sunt quo animo fiant; et licet cooperatores suos per propriam conscientiam damnent, ipsi tamen se quoquo modo aliis excusare possunt. Adulterium vero, nec bono animo fieri, nec excusandi potest aditum reperire. Quod ut beatus Clemens ait, secundum in poenis continet locum. Unde omnibus Christianis, praecipue 134.0116B| tamen sacerdotibus, qui praedicandi serviunt officio, eorumque ministris summopere cavendum est. In quod lapsi si fuerint, sit eis nihilominus in supplicium, continentibus in lamentum, conjugatis in scandalum, stultis in exemplum, sanctae Dei Ecclesiae in detrimentum. Nam secundum beatum Gregorium, cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur. Nostri denique officii nomina a talibus abstinendum esse nobis insinuant. Sacerdos namque quasi sacrum dans dicitur: minister autem a ministrando. Qua ergo nefanda praesumptione sacrum corporis vel sanguinis Domini Jesu Christi conficere vel dare caeteris audet, qui semetipsum in hujusmodi spurcitiis permanere cognoscit? Aut quomodo in talibus ministrare in ecclesia praesumat, qui libidini 134.0116C| jugiter domi deservit? Itaque sacerdotibus verbis simul et exemplis populum convenit regulare: et ideo cavendum est, ne forte cum aliis praedicaverint, ipsi reprobi inveniantur; et audiant quod Dominus hypocrisim redarguens ait: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui (Luc. VI, 42). Licet sint, quod pejus, qui nec trabem de suo ejiciunt, nec festucam fratris repellere praesumunt, sed confusi obmutescunt, dum seipsos reprobos cognoscunt. Hi dum suis peccatis aliena nutriunt, merito utrorumque portabunt. Ait enim Dominus: Si dicente me ad impium, morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse in iniquitate sua morietur, sanguinem autem 134.0116D| ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). Praeterea quod dicere pudet, tacere autem periculum, quidam in tantum libidini mancipantur, ut obscenas meretriculas sua simul in domo secum habitare, una cibum sumere ac publice degere permittant. Quarum illecebris illecti, suae domui, cunctaeque familiae ac supellectili eas praeesse dijudicant, suumque post obitum scortum haeredem constituunt, et quidquid de facultatibus ecclesiae, vel eleemosynis, seu undecunque acquirere possunt, hujusmodi manibus distrahendum relinquunt. Sicque fit, ut dum sanctae Dei Ecclesiae matri et sponsae pellicem superinducunt, Deo Patri, et fideli viro animam subtrahant, et diabolo moechandum contradant. Sunt etiam 134.0117A| qui nudi ad Ecclesiam veniunt, sed de ejus beneficiis accrescunt. Hi primum inopiae causa continentiam fingunt, et postmodum ditati, meretrices asciscunt. Qui dum penuria laborarent, ab eis despecti, sanctae Ecclesiae gremio sunt recepti. Inde quidquid postmodum subtrahere valent, ipsis non desinunt erogare. Et unde meretrices ornantur, ecclesiae vastantur, pauperes tribulantur. Hac occasione publicani clericorum domos irrumpunt, non ipsos, sed commanentes mulieres cum ipsis quos genuerant spuriis, quasi sibi commissos extrahere simulantes. Id trepidant miseri, et munera quaeque promittunt, et qui adorari poterant, cunctos adorare coguntur. Et qui omnium viriliter vitia declamare debuerant, de suis apud judicem quaerunt 134.0117B| licentiam. Sic sacrae aedes publicantur, et a vulgo deridentur, et nomen Domini blasphematur, sicut scriptum est: Vos estis per quos nomen Domini blasphematur inter gentes (Rom. II, 24). Solent etiam tali pro scelere vicinorum vicinarumque odium incurrere. Quoties namque hujuscemodi mulieres vel earum spurii cum aliquibus litigant, ipsi abjecta omni sacerdotali reverentia sese opponunt; injurias et contumelias quas possunt, inferre, et deteriora minantur. Insuper ut talis ditetur familia, ipsi cupidi, rapaces, usurarii, avari, et invidi, ac fraudulenti efficiuntur. Unde non modicum Christi Ecclesia patitur detrimentum. Nam populus hoc considerans, decimas et primitias ipsis exigentibus reddere Deo contemnunt, nullumque obsequium sanctae Dei 134.0117C| Ecclesiae persolvere volunt, unde ipsi sacerdotes aliquod consequi possint emolumentum. Et inde populus sacrilegus efficitur. Ipsi autem in tantam plerumque deveniunt paupertatem, ut vix sufficere possint. Rursus inveniuntur, qui cum ab episcopis suis tali pro crimine arguantur, paternam charitatem respuunt, et obedire contemnunt, ipsamque fidelitatem, quam jurejurando promiserant, temerare non metuunt, sed mundana adversus eum aggrediuntur defendi potentia, se quoque suamque simul familiam ejus adversariis committunt, et sic demum his freti auxiliis ecclesiasticam regulam parvipendunt, atque ad dominorum imperium quolibet loco, vel tempore missas canere, baptismata celebrare, alligatos absolvere, solutos alligare contra jus canonum, 134.0117D| sine aliqua discretione praesumunt, et qui capitalia membra sanctae Ecclesiae esse debuerant, arma hostium efficiuntur, seque in exitium, populum in errorem deducunt. Et inde saepe maximum adversus sanctam Ecclesiam oritur scandalum: quia quos vult habere filios, cernit inimicos, et quos consiliarios, duros adversarios.

Iterum sunt, qui de feminarum contubernio se excusare quaerunt, dum suam quasi necessitatem exponunt. Aiunt enim, quia nisi ipsarum manibus sustentaremur, jam fame, vel nuditate deficeremus. 134.0118A| Quod falsum esse cognoscimus, dum illarum naturas consideramus. Persecutionis igitur pressuras Dominus insinuans ait: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Matth. XIII, 17). Quod ideo dixisse intendimus, quia ipsae impeditae et graviores prae caeteris necessitatibus suis minus poterant subvenire. Quomodo ergo alium poterit sublevare, qui semetipsum non valet erigere? Certe talibus nisi ab aliis ministretur, suis laboribus nec ipsae subsistunt. Sed facinus quod voluptate perpetratur, utilitate excusari quaeritur; utilitas tamen non est servanda, quam ratio non commendat. Verum et si aliquis, ut asseritur, in hujusmodi commercio inveniretur quaestus, quia nostro ministerio contrarium videtur, omnimodis est aspernandus. Qui enim aliquando apostolorum, 134.0118B| aut caeterorum Ecclesiae doctorum cum mulieribus ad praedicandum profecti sunt? Nempe ab ipsarum connubio, quas ante vocationem legitime duxere, postmodum se subtraxere. Quod etiam beatus Clemens in apostolicis Decretalibus praecipiens ait: « Ministri altaris ad Dominica tales eligantur officia, qui ante ordinationem conjuges suas reliquerunt. » Item concilii (primi) Carthag. cap. 25 [2, sive 4]: « Placuit quod et in diversis conciliis confirmatum est, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contractant, diaconi et presbyteri, sed et episcopi secundum propria statuta etiam ab uxoribus se contineant. » Sic Innocentius et Leo Romani pontifices; sic caeteri quoque protestantur auctores. Quanto magis etenim carnalibus concupiscentiis et mundanis negotiis 134.0118C| subtrahimur, tanto expeditiores divini operis cultores efficimur, Boetio illustri viro testante, qui ait: Tu si in hanc mundi scenam nudus intrasses, securus coram latrone cantares. Latrones quippe nostri, daemones, eorumque ministri, qui nostra semper tentant diripere commoda. Et quidem si nudi, et expediti ab illicitis fuerimus, securi coram ipsis cantabimus, sive reprobis suas perversitates exponendo, et futuras miserias libere praedicando, sive daemonibus de canticulis David proclamando: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7).

Custodite ergo vos, fratres charissimi, a contubernio mulierum, ne membra Christi membra faciatis 134.0118D| meretricum (I Cor. VI, 15): unde difficile evadere potestis, nisi ab earum consortio declinetis. Quem enim compti crines, venusta facies, nictatio palpebrarum, elisio oculorum, affabilitas sermonum, garrula modulatio, visus facilis, blanda suasio, praeclara monilia, schemata vestium, olfactio unguentorum, mollis incessus, ac totius corporis luxus non resolveret ad flagitium? Quod intuens beatus Paulus exclamat apostolus: Fugite fornicationem (I Cor. II, 18): nam cum caetera vitia resistendo vitare possimus, huic pedibus succurrendum 134.0119A| est, et ne deficiamus, divinum auxilium imploremus.

Sanctarum Scripturarum paginas, dilectissimi, perscrutate, et in his diligentius meditemini, unde haec quae a nobis dicta sunt non quasi nostra vilescent; quia quae a sanctis Patribus accepimus, haec fratribus exposuimus. Quorum exempla, quia cuncta non possumus explicare, pauca de multis quaedam proposuimus: quaedam autem subscribenda praevidimus. In primis Nicaena synodus trecentorum decem et octo sanctorum Patrum, in qua divino Spiritu fides catholica roborata, Arianorum est perfidia destructa, quae ab hominibus quemadmodum evangelica verba servatur, cap. 3 (Nicaen. concil. can. 2): « Interdixit per omnia magna synodus 134.0119B| non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. » Item ex Decretis Clementis papae: « Nemo cum extranea habitet femina, nisi soror aut proxima fuerit, et hoc cum magna sollicitudine fiat. Non enim ignoramus malitias Satanae. » Item Siricii (epist. 1, c. 12): « Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicaena permisit. » Hoc multa concilia, hoc multorum doctorum non tacuere sententiae. In hoc ecclesiasticus honor, in hoc clericorum dignitas 134.0119C| perseverat: hinc crescit charitas, avaritiae rubigo abstergitur. Sic sancta Ecclesia unitur, dissensionis, et invidiae rima nulla conspicitur. Quod ut observare possitis, adjuvet trinus et unus Deus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA X. AD EOSDEM.

ATTO gratia Dei humilis episcopus, cunctis sacerdotibus eorumque ministris in nostra Vercellensi dioecesi commorantibus aeternae felicitatis coronam.

Quae saepius usurpantur, charissimi, saepius detestando reprimenda sunt, donec exinanita et penitus abolita deficiant: si autem post interdictum 134.0119D| neglecta fuerint, et silentio contecta permanserint, magis armari quam abdicari videntur. Vae enim nobis erit, qui hujus ministerii onus suscepimus, si veritatem praedicare neglexerimus. Vae nobis erit, si silentio oppresserimus, quae erogare nummulariis jubemur. Quid in futuro dicturi sumus examine, si veritatem confundimur praedicare? negligere enim qui potest deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere. Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifeste facinori desinit obviare.

De castitatis etenim bono, fratres mei, jamdudum vobis aliqua verbis intimavimus; quaedam vero scriptis suggerere non omisimus. In quibus quaedam incentiva descripsimus, ejusque calamitates partim 134.0120A| enumerare curavimus. A meretricibus vos cavere docuimus, et extranearum penitus interdiximus contubernia feminarum; quae etiam sanctorum Patrum confirmavimus testimoniis, ne impune transgredi putassetis; sed quia aliquibus profecisse cognoscimus, Deo Patri devotas primum laudes persolvimus: vobis etiam immensas per eum grates referimus; exorantes, ut de virtute in virtutem conscendere, et Deum deorum in Sion mereamini prospicere. Quapropter, charissimi, si aliqui adhuc tantae nequitiae coeno demersi involvuntur, lacrymosis gemitibus Dominum exorare non differant; manus elevare non omittant, ut de tanta voragine citius liberari valeant; scriptum est enim: Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit; et pulsanti 134.0120B| aperietur (Matth. VII, 2). Tanta ergo Domini promissione, fratres, nihil haesitantes, castitatis tramitem incunctanter arripite. Dabit nempe perseverantiae profectum, qui continentiae dedit mandatum. Si quis autem superbiae stimulis elatus, vel desperationis tabe profligatus assurgere neglexerit, non hoc absque sui periculo gradus omnino transibit, quod nullorum doctorum . . . . . . . . . malis actibus divino examini occurrant, quem infelicem propriae nimium iniquitates gravant, sed potius de vestra bona conversatione nobiscum gratulari, et ab innumerabilibus delictis merear excusari, Jacobo dicente apostolo: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvavit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). Vobis 134.0120C| vero, fratres, quos oculus Domini misericorditer jam respexit, et a talibus eruit, pro aliis jugiter Omnipotentem expedit exorare, ipsosque salutaribus monitis ad meliora convenit exhortari, ut eos quoquo modo vobiscum pariter valeatis sublimare, dicente Domino: Si frater fratrem adjuverit, ambo exaltabuntur. Et Paulus apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2). Et Jacobus ait: Orate pro invicem ut salvemini (Jac. V, 16). Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre sanctoque Spiritu vivit et gloriatur Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA XI. AD SUFFRAGANEOS SUOS.

134.0120D| Sanctissimis et dilectissimis confratribus illis venerabilibus episcopis, Atto gratia Dei humilis episcopus, fideles in Christo orationes cum devoto famulatu.

Novit charitas vestra, quia nostri principes et domini, gloriosissimi scilicet reges, dum hostilem se dicunt suspicari impetum, nostra, scilicet episcoporum contra haec quaerunt suffragia, nec nostris contenti pollicitationibus, nec de fidelitate juramento firmata confisi, obsides insuper a nobis pro eo accipere ut nuper audistis omnino laborant. Quid vestrae sanctitati super hoc visum fuerit, nobis exponere vestris sacris apicibus, quia simul nunc apte loqui non possumus, non dedignemini. 134.0121A| Si praefati obsides a nobis dandi sunt, vel si denominati se pro nobis obligari noverint, quid agendum sit, aut si consenserint, quo pacto, aut cum qua securitate hoc fieri oporteat, Si scriptis haec conventio adnotari conveniat, vel si verbis tantummodo credatur communibus, si terminus sit imponendus, vel in quantum, aut si subreptum in aliquo principibus de nobis fuerit, quod violaverimus propositam sponsionem, pro qua praefati obsides dari jubentur, qualiter convinci vel defendi debeat, aut quae lex vigorem in talibus obtineat, utrum ecclesiastica, an etiam mundana, vel quibus testibus eadem conventio approbetur, si inter se diversae partes dissenserint manifestissime propalari, si fieri potest, humiliter exposcimus. Plurimum 134.0121B| etenim et nunc et in futuro valebit, si tam grandis seu inaudita causa in ipso exordio saluberrimis fuerit pertractata consiliis, ejusque definitio paginis commendata, nullam ulterius ambiguitatem admittat. Me quoque tam desidem et imperitum, confiteor hactenus non reperisse ab ecclesiasticis doctoribus tale quid auctoritate firmatum, vel exemplo propositum. Sed si quis studiosissimus hoc invenire potuerit perscrutator, ego quod a sanctis Patribus statutum est, inviolabiliter assero observandum. Fidelitatem quoque nostrorum dominorum et regum pleniter in omnibus judico observandam. Nullo modo enim ante oculos divinae majestatis puri inveniri possumus, si eis infideles ullatenus existimus. Ait enim Dominus in Evangelio: Si hominem 134.0121C| quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo potes diligere? (I Joan. IV, 7, 8.) Et ideo pro illorum fidelitate regnique statu et pace nobis satagere convenit, quemadmodum sanctissimos praesules, nostros siquidem praedecessores, pro religiosorum principum novimus laborasse salute. Alioquin nil ultra novum adjicere censeo, nisi maxima utilitate vel necessitate cogente, sumni pontificis sententia, vel prudentium fuerit episcoporum deliberatum consilio. Novimus enim quia, ut ait Dominus per prophetam: Quid est hoc, quod vertitis in proverbium dicentes: Patres comederunt uvas acerbas, et dentes filiorum obstupescunt. Vivo ego, dicit Dominus, quia non erit ultra hoc proverbium in Israel: ut anima patris, ita et anima filii mea est (Ezech. XVIII, 2). Anima 134.0121D| quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii (Ibid., 20). Quis ergo religiosus contra Dominicam sententiam dicere audeat, quod aliquis fidelis pro patris damnetur iniquitate, aut pro filii, cum audiat ipsum Dominum dicentem: Filius non portabit iniquitatem patris, nec pater filii? Quamvis enim filii a parentibus noxam primi hominis trahant, sacri fontis baptismate expiandam, tamen aliquid postea peccati parentes admittunt, ubi filii participes non sunt, ad eos non pertinere quis ambigit? Sed et si fieri etiam potest, ut patres comedant uvas acerbas, et dentes filiorum obstupescant, tamen non inter nos, non in Israel. Ait enim Dominus: Vivo ego, quia 134.0122A| non erit ultra hoc proverbium in Israel (Ezech. XVIII, 3). Fieri quippe potest, ut sit inter gentes, inter Aegyptios, sed etiam in Babylonios, sed non in Israel. Utique qui hanc postponit sententiam, et filium patris, vel pro alicujus parentis culpa damnaverit, reus erit, et non in Israelitico populo computabitur.

Et fortasse dicit aliquis: Quidquid in hujusmodi hominem fecero, ad eum pertinet, qui eum mihi tradidit. Certe revera quia ad eum pertinet; sed nec tu ideo excusaberis. Non enim suo peccato tuum evacuare poteris, sed si ille male dedit, et tu male accepisti, ambos tenebit iniquitas. Ille Christianum tuo supponit gladio, tibi Christiano non ideo eum ferire licebit. Quid ut percuteretur peccavit? Quid 134.0122B| male fecit? Nempe si charitatis causa se objecit, ut alterum liberaret, honorandus est, non perimendus. Ait enim beatus Petrus apostolus: Ante omnia mutuam in vosmetipsos charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Et Dominus in Evangelio: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 17). Moyses autem semetipsum pro populo Israel opponens, ait ad Dominum: Aut dimitte illis, Domine, hanc noxam, aut dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 31). Cui ait Dominus: Qui peccaverit in me, delebo eum de libro meo (Ibid., 33). Ac si diceret: Tu bene postulas; quia pie postulas; ego autem non ita faciam, sed rectum judicium judicabo. Si vero pro alterius gratia aliquis 134.0122C| se taliter opposuerit, ut alter exinde lucrum acquirat, vel gloriam, hoc minime laudo. In isto jam si venerit, revera triplicabitur homicidium, nec alieni erunt a crimine tam ipse qui homicidium perpetraverit, quam ille qui hominem sub tali conventione tradidit, seu et ipse, qui hoc de se fieri permisit, si ad intelligibilem jam pervenit aetatem. Nam de parvulis quid aliud dicendum est, nisi quod innocentes pereunt, et insontes existunt? Audi quid de ipso Domino actum sit. Vinctum illum Judaei Pilato obtulerunt, ut crucifigeretur, dicentes: Crucifige eum. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori (Joan. XIX, 7). Et iterum: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 23). Sed quamvis ipse dixerit: Mundus sum a sanguine hujus (Ibid., 24); 134.0122D| et quamvis manus laverit, tamen quia homicidium improbe perpetravit, nullatenus poterit a crimine excusari. Nam Dominici effusio sanguinis et illos maculavit, et hunc in perpetuum damnavit. Sed et hoc de omnibus innocentibus ad poenam traditis sentiendum est. Quidam pro angustia, ut se ab aliquo liberare possint, alterum opponunt, vel etiam pro commodo, ut pro tali adulatione ditari vitant videantur. Quidam vero nimium in se confidentes, ea quidem promittunt, quae suae non sunt potestatis, et pro tali pollicitatione obsides ponunt, quam illis vix adimplere permittitur. Quis enim de se praesumere audeat, vel quis de se poterit esse securus? Quis promptior de alicujus unquam poterit esse fidelitate 134.0123A| beato Petro, qui ait ad Dominum: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo? (Matth. XXVI, 35.) Et tamen Domino praedicente, antequam gallus cantaret, ter eum negavit. Christus enim ut Deus cognovit Petri fragilitatem; Petrus autem considerat suae fidei ardorem. Quod autem Dominus dicit praevidendo, iste denegat amando. Ubi moraliter instruimur, ut quantum confidimus de ardore fidei, tantum timeamus de carnis fragilitate, quia, si nostrum sit velle, Dei autem est perficere. Neque nos secundum beatum Augustinum (in Joan. tract. 66) cum ista dicimus, primum apostolorum accusare delectat, sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus confidat. Nam quid aliud pertinuit ad doctorem Salvatoremque nostrum, nisi ut nobis 134.0123B| nequaquam de se quemquam debere praesumere in ipso primo apostolorum demonstraret exemplo? In anima itaque contigit Petri, quod offerebat in corpore. Ille enim mortem corporis offerebat, sed mortem animae incurrit: quia sicut vivere est confiteri Christum, sic et mori est negare eum. Quid etiam et beatus Thomas dixerit novimus: Eamus et nos et moriamur cum eo; similiter autem et caeteri omnes dixerunt (Joan. XI, 16); et tamen omnes relicto eo fugerunt (Matth. XXVII, 59).

Et certum est apostolos eo jam tempore plus eos diligere Dominum, quam vos omnes propinquos. Et ideo qui pro illius tunc non sunt retenti amore pro nullis utique starent obsidibus. Multos quoque audivimus et vidimus post datos obsides irritam fecisse 134.0123C| sponsionem. Quosdam vero etiam absque datis obsidibus usque ab mortem fidem servasse. Verumtamen si talis expetenda est obligatio, a stolidis et perversis Deumque non curantibus tantummodo exigenda est. Vir autem prudens et catholicus, quae pro Dei omnipotentis timore suaeque animae periculo non custodit, pro nullis poterit servare obsidibus. Cavendum est ergo hoc omnibus Christianis, sed pontificibus nullo modo aestimo praesumendum. Sicut enim apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum rursus ad paganorum ritus, et idolorum convertuntur culturam, sic etiam apostatae dicuntur et sacerdotes, qui Ecclesiam deserentes censuram, ad militarem se conferunt actionem. 134.0124A| Quomodo enim pro se alios objicere periculo poterunt, qui se pro illis opponere debent? Legimus namque de beato Paulino episcopo, quia cum se pro uno tantum viduae filio captivitati, imo et servituti tradidisset, multos in hoc liberasse captivos. Quo etiam in facto tam a beato Gregorio, quam et a multis aliis sanctissimis laudatus est Patribus.

Unum tamen scio procul dubio, quod ubique dicetur, quia si illud fidei vinculum, quod olim inter principes nostrosque valuit praedecessores, minime apud nos servari creditur, aut principes deteriores, aut nos nequiores esse probamur. Quia aut illi sua saevitia adeo exosi videntur, ut ad popularem jam non possint redire amorem, aut nos adeo perfidi suspicamur, ut nullum in nobis fidei robur consistat, 134.0124B| aut utrumque. Quaeque tamen pars hoc meruisse convincitur, oporteret ei magis subsistere, quam ad tale diu protrahi dedecus, quod absit.

EPISTOLA II. AD OMNES FIDELES DIOECESIS SUAE ATTO gratia Dei humilis episcopus, cunctis fidelibus in nostra parochia consistentibus salutem et gaudium.

Nuper in vigilia octavae Domini quemdam sermonem his qui praesentes erant, Deo donante, retulimus, quem vobis dirigere necessarium aestimamus. Heu! quia sunt multi in vestris partibus, qui divina servitia contemnunt, et auguria, vel coeli signa, seu vanas praecantationes intendunt, nec metuunt 134.0104B| illud quod Dominus de Judaeis ait: O generatio incredula et perversa, signum quaerit (Matth. XVI, 4), etc. Beatus quoque Paulus clamat apostolus: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditiones hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum (Coloss. II, 8). Et alibi: Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Dies observatis et menses, et tempora et annos; timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV, 9). Psalmista quippe dicit: Filii hominum, usquequo graves corde; ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3); et iterum: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). 134.0104C| Valete in Domino.

EPISTOLA III. AD PLEBEM VERCELLENSEM ATTO Christi misericordia humilis episcopus, cuncto populo nostrae dioecesis sanctae matris Vercellensis Ecclesiae, nostris dilectissimis filiis pax, salus et gaudium in Christo Jesu Domino nostro.

Noveritis igitur quia et per ipsum Christum Dominum atque sanctos apostolos seu prophetas, sive sanctos reliquos doctores, audivimus plurimos venturos esse pseudoprophetas, qui, quod gravissimum est, subvertere a via veritatis multos studebunt, ita ut eos in perniciem perducant, qui illis crediderint. Unde quia non solum prodigia diversaque signa tunc temporis facientibus seu philosophicis 134.0104D| dogmatibus falsa defendentibus, verum etiam non tam facile justum habetur cor, ut etiam quibusdam simplicia atque bruta referentibus tantummodo verba credere omnino festinetis, eosque, heu miserrimi! diabolico errore decepti, prophetas nominetis, relinquentes sanctam matrem vestram Ecclesiam, seu sacerdotes per quos ad aeternam pervenire debetis salutem. Quocirca his visis litteris, auditis vel cognitis, si quis vestrum forte, quod absit, deinceps hujuscemodi nefas perpetraverit, sciat se omnimodis damnandum, et non habeat licentiam manducandi quid coctum, nisi panem, nec 134.0105A| bibendi vinum, quousque ad suam sanctam matrem, scilicet Vercellensem Ecclesiam, nostramque praesentiam ad satisfactionem, veramque poenitentiae humilitatem judicandus adveniat. Si quis autem superbia inflatus contra hoc agere tentaverit, sciat se ab Ecclesiae liminibus pellendum, et a sancta communione extraneum; omnibusque fidelibus abominandum, donec sanctae Ecclesiae susceperit correptionem, tam ipse quam omnes qui ipsi communicant, postquam eum talem cognoverint; sacerdotum vero si quis fortasse, quod Deus avertat, tali abominatione pollutus fuerit, nullum divinum audeat usurpare mysterium, donec dignam Deo, nostro judicio persolvat satisfactionem.

EPISTOLA IV. AD OMNES FIDELES SUAE DIOECESIS. 134.0105B| ATTO gratia Dei humilis episcopus, universis fidelibus nostrae Ecclesiae, nostrisque dilectissimis filiis pax sit et gaudium.

Si enim sincero corde quae a sanctis Patribus tradita cognoscuntur, a vobis inviolata servantur, magnam nobis in hoc praeparatis laetitiam. Si autem, quod absit, diversis erroribus vos cognoverimus depravatos, grandis inde moeror nostro cordi accumulabitur. Nam si abjectio discipuli, magistri est detrimentum, quanto magis praevaricatio filiorum patris valet esse periculum? Sic nos omnipotens pater degere concedat, ut utrique de utroque remuneremur, ne damnandi judicemur. Igitur audivimus inter vos novum quemdam surrexisse errorem, 134.0105C| ut dicatis sexta feria otio esse vacandum, et epulis, vel conviviis abutendum; et cum ipse omnium Redemptor eumdem diem tristiorem prae cunctis duxerit, et tanta pro nobis opprobria sustinuerit, vos jocis incumbere, et otia sectari studeatis. Apostoli etiam caeterique fideles tam tristem eumdem duxerunt diem, ut per diversas latebras fugitantes vix duo simul reperirentur. Nec epularum poterat fieri mentio, quibus vitae jam pene adhaeserat desperatio. Eadem quoque die sol tenebris amictus lumen obduxit, et ipsa elementa turbata turbationem totius ostenderunt mundi. Nam si diem Dominicum ob venerabilem Resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, seu apostolorum caeterorumque fidelium laetitiam non solum in Pascha 134.0105D| celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus; demens est, qui sextam feriam, qua Dominus crucifixus est, per omnes hebdomadas ob illius imaginem cum abstinentia et compunctione moeroris abnegat celebrandum. Labor denique impedimentum dicitur. In magno ergo eo die Christus fuerat labore, qui tanta ab impiis tormenta pertulerat. Similiter etiam omnes ejus fideles, quod fugientes intus dolor, a foris premebat angustia, nec feriandi dabantur induciae, quibus talis parabatur 134.0106A| injuria. Fugite ergo, fratres, ab hac stultitia: sufficit enim vobis diem Dominicum, et alias celeberrimas et a sacerdotibus approbatas festivitates observare. In quibus ideo feriare debetis, ut a saecularibus negotiis expediti, liberius Dominum ejusque sanctos collaudare vel praedicare, eisque deservire possitis. Nam sexta feria melius est laborare panem, unde et tuam et alienam reficere possis esuriem, quam otiosis manibus sedens inanes fabulas garrulo ore jactare.

EPISTOLA V. AD AZONEM EPISCOPUM. Summa devotione colendo domno AZONI reverendissimo et sanctissimo praesuli ATTO gratia Dei humilis 134.0106B| episcopus, vesterque fidelissimus, orationum instantiam cum devoto famulatu.

Deus omnipotens, qui vos in pastorali throno locare dignatus est, ipse vos jugi opitulatione adeo custodire dignetur, ut sacerdotalis honor cunctos vestros dirigat actus, rursumque vestris sacris actibus sacerdotalis ordo praefulgeat. Quod autem vestra prudentia nostram hebetem dignata est parvitatem, quare quemdam nostrae Ecclesiae filium a filiae suscipientis se de sacro fonte prohiberemus nuptiis. Insuper si aliquod capitulum repertum haberemus, vobis dirigere mandastis. Scitis, domini mei, quia in carnalibus nuptiis non tantum spiritualis, sed etiam saecularis lex est inquirenda. Igitur Luitprandus catholicus rex hujus in qua degimus patriae, 134.0106C| tale cum consensu illius temporis procerum vel judicum capitulum promulgavit (Leg. Long. lib. II, tit. 8, l. 5): « Hoc censuimus atque praecepimus, ut nullus praesumat commatrem suam uxorem ducere, sed nec filiam quam de sacro fonte levavit; neque filius ejus praesumat filiam illius uxorem ducere, qui eum de fonte suscepit; quia spirituales germani esse noscuntur: et qui hoc malum facere tentaverit, perdat omnem substantiam suam. Et filii qui de tali illicito matrimonio nascuntur, haeredes esse non debent, sed propinqui parentes. Ubi autem inventi fuerint, qui supra scripta illicita conjugia contraxerint, in praesenti separentur, et poenae suprascriptae subjaceant. »

Lex etiam, quae Salica dicitur, hoc continet. 134.0106D| « Uxorem patris si quis acceperit, mortis periculum incurrat, et de praeteritis conjunctionibus, quae incestae esse videntur, per precationem episcoporum jussimus emendare. Qui vero episcopum suum noluerit audire, et excommunicatus fuerit, perennem conditionem apud Deum sustineat, et de palatio nostro omnino sit extraneus, et omnes res suas parentibus legitimis amittat. » Romani quoque principes totius pene monarchiae dominantes, quorum legem etiam nobis sacerdotibus in multis convenit observare, talia instituta de conjugiis loquentes dedere. 134.0107A| « Sed si qua per adoptionem soror tibi esse coeperit, quandiu quidem constat adoptio, sane inter te et eam nuptiae consistere non possunt. » Et item: « Si adversus ea quae diximus aliqui coierint, nec vir, nec uxor, nec nuptiae, nec matrimonium, nec dos intelligitur. Itaque qui ex tali coitu nascuntur, in potestate patris non sunt, sed tales sunt, quantum ad patriam potestatem pertinet, quales sunt ii quos mater vulgo concepit. Sequitur ergo ut et dissoluto coitu, nec dotis exactioni locus sit, et alias poenas patiantur, quae sacris constitutionibus continentur. » Nulla denique adoptio talis esse poterit, quam haec per quam homines filii Dei efficiuntur. Haec est enim adoptio, quae emancipari non potest. Unde beatus Paulus ait apostolus: Qui praedestinavit 134.0107B| in adoptionem filiorum per Christum Jesum, in ipsum secundum propositum voluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae (Ephes. I, 5). Cujus adoptionis participem nemo ambigit eum qui secundum sacramentorum ordinem pueros baptizantibus offert, quique pro ipsis secundum catholicae fidei normam, non quemadmodum de altera, sed sicut de propria, in prima persona respondent, quia per sacram adoptionem jam illorum conjunctus est spiritus. Rursumque ex sacro fonte, quasi ex matris utero post baptismum a sacerdotibus ipsis ad instruendum committuntur. Nam sicut carnales nostri parentes nostrae generationis ministri sunt, secundum quod beatus Clemens in suis Decretalibus asserit, sic hujusmodi ministri sunt sacrae regenerationis. Deus auctor in 134.0107C| utrisque consistit, sicut scriptum est: Unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6). Illi namque, qui, ut superius diximus, erga pueros agunt, spiritualiter plantant, et patres sunt. Qui autem rigant, ministri ecclesiarum sunt, sacramenta conferentes baptismatis. Dominus autem incrementum dat in omnibus, sive in spiritalibus, sive in carnalibus profectibus.

Legitur etiam in libro Codicum, quod est Romanae legis, ita: « Nihil aliud sic inducere potest paternam affectionem, et justam nuptiarum prohibitionem, quam hujusmodi nexus, per quem Deo animae eorum copulatae sunt. » Item ex Novella (Nov. 12, c. 1): « Si qui nefarium atque damnatum matrimonium 134.0107D| contraxerint, et ex priori matrimonio liberos non habuerint, statim suis facultatibus careant, et dos fisci juribus vindicetur. Post publicationem autem, et cinguli sui patiantur amissionem, et in exsilio puniantur. Quod si vilior sit persona, corporali quaestioni subsistat, et uxor ejus contra leges nupta easdem poenas patiatur. Haec post biennium valeant; nam biennii indulgentia illis praestita est, qui jam contraxerunt contra leges matrimonia, ut infra biennium separentur. Quod si non fuerint separati, sed perseveraverint in toto biennio, poenis in primo capite dictis subjiciantur. » Valde enim turpe est, ut quod religionis causa saeculares leges custodire contendunt, hoc sacerdotes Dei infringere 134.0108A| quaerant. Sed neque summi pontifices saeculares leges adeo respuendo contrivere, cum noster atque ipsorum Dominus ac Magister dicat: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Item sanctissimus papa Calixtus (epist. 2, ad omnes Galliarum episc.): « Nec eos viros, quos leges saeculi rejiciunt, suscipere debemus. Ipsam quoque infamiam, qua aspersi sunt, delere non possumus, sed animas eorum per poenitentiam publicam et Ecclesiae satisfactionem sanare cupimus. » Item Dionysius: « Infames omnes esse censemus qui suam Christianam praevaricantur legem. » Item Entychianus: « Similiter prohibemus ut nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur quae legibus non continentur vel quae prohibitae esse noscuntur. » Hic et sanctissimus Julius papa confirmat. 134.0108B| Beatissimus etiam Gregorius multa Romanae legis capitula confirmans, suo inseruit registro. Ergo, domine mi, absonum esse videtur, ut spiritalis affinitas carnalibus amplexibus deservire cogatur: ait enim beatus Paulus apostolus: Vos enim in libertate vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasione detis carnis (Gal. V, 13), et iterum: Qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8). Et rursus: Ubi spiritus, ibi libertas (II Cor. III, 17). Et in Levitico: Omnis consecratio quae offertur, ab homine non redimetur (Levit. XXVII, 29), ne nostris usibus succumbendo, sacratum exsecrabile fiat.

Sed et si haec cuncta quae superius tale reprehendentes 134.0108C| conjugium diximus, deficerent, satis ad id reprimendum etiam remanerent. Nam adeo hujus religionis causa hactenus est abolitum, ut non tantum litteratis, vel prudentibus, sed etiam ipsis rusticis moris causa profanum jam videatur, ut sicubi peccatis exigentibus aliquid tale audierint, ideo scandalizentur. Unde grave committentibus peccatum exoritur. Ait enim Dominus: Vae homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7); et beatus Paulus: Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21); et item: Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 32); et rursus: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizent (I Cor. 134.0108D| VIII, 13); et iterum: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X, 24). Plures nempe offendit, qui antiquas consuetudines a religiosissimis et prudentibus observatas immutare vel abradere praesumit: cum beatus dicat Isidorus (lib. II Orig. c. 10): « Consuetudo est jus quoddam moribus institutum, quod per legem suscipitur cum deficit lex. Non differt utrum scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendat. Porro si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constiterit, duntaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. » Beatus quoque papa Gregorius, cujus institutionibus pene totus regulatur orbis, ait registri parte prima (lib. 134.0109A| I, epist. 75): « Et nos juxta seriem relationis vestrae consuetudinem, quae tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus, sive de primatibus constituendis caeterisque capitulis, exceptis his qui ex Donatistis ad episcopatum perveniunt. » Sed et beatissimus Augustinus, de cujus prati oleribus omnis Dominicus pascitur grex, scribit ad inquisitionem Januarii (epist. 118, ad Januar.): « Ipsa quoque mutatio consuetudinis, etiam quae adjuvat utilitate, novitate perturbat. » Quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa, consequenter noxia est. Apparet ergo quod consuetudo quae fidei catholicae, vel saecularibus legibus non obest, omnimodis servanda sit, quod Theodosiano confirmatur edicto. Sed haec 134.0109B| de qua nunc agitur consuetudo, nec catholicae fidei, nec ulli Christianorum legi penitus impugnat. Licet tamen quaedam leges sint in quibus haec specialiter non contineantur, sed nulla est quae huic impugnare videatur. Quapropter ideo de hac multos tacuisse antiquitus credimus, quia in nova quasi religione baptismatis, nullus Christianus talia praesumere conabatur; nec judicavere interdicendum, quod non credebant praesumendum. Nam justo lex non est posita, sed injustis (I Tim. I, 9). Attamen nobis, quibus licet indignis discernendi imposita est conditio, ut dividamus inter mundum et immundum, et lepram, talia convenit declamare, ne tacentes a Domino per prophetam arguamur, dicente: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10), ne populi 134.0109C| consentire flagitiis videamur, et reprehensibiles efficiamur, dum aliorum reprehendere nequitiam dissimulamus. Sed in omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros (II Cor. VI, 4); quia scriptum est: Ne communicaverit peccatis alienis (I Tim. V, 22); et rursus: Et immundum ne tetigeritis (II Cor. VI, 17).

Quod autem ex Domini sententia dicitis: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6), haec religio modis omnibus custodienda videtur; sed non omnes qui conjuncti sunt Dominus conjunxit. Eorum tamen quos ipse conjunxit bona est copula, quippe nec legibus obest, nec catholicorum usus conturbat. Sed est honorabile connubium et torus immaculatus (Hebr. XIII, 4), sicut beatus Paulus ait apostolus: His namque qui matrimonio juncti sunt, praecipio, non ego, 134.0109D| sed Dominus, uxorem a viro suo non discedere: et vir uxorem suam non dimittat (I Cor. VII, 10). Videte quod dicit his qui matrimonio juncti sunt. Matrimonium enim est conjugum justa conventio et conditio; eos vero qui nefario et exsecrabili coitu contra leges et mores permiscentur, omnino separari oportet, quoniam nec vir nec uxor poterit esse in hujusmodi. Ait enim Dominus in Evangelio: Si dextera manus tua scandalizet te, abscide eam et projice abs te (Matth. V, 30). Quid enim melius per scandalizantem dexteram quam male appositam uxorem intelligimus? Et iterum: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem propter nomen meum, centuplum 134.0110A| accipiet et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29); et Paulus apostolus: Non est enim servituti subjectus frater aut soror in ejusmodi; in pace autem vocavit nos Dominus (I Cor. VII, 15). Dominus etiam divortium prohibens, fornicationis causam excepit, dicens: Excepta fornicationis causa (Matth. V, 32), cujus, ut scitis, duo sunt genera, de quibus nobis per omnia modo non convenit disputare. Vestrum unde fidelem, nostrum scilicet filium, o domine mi, verbis affabilibus et mellifluis, sicut bene nostis, consulere non dedignemini: quatenus relictis prioribus ad meliora pertingere queat. Bene namque scitis quia omnis disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 134.0110B| 11). Et Jacobus apostolus: Scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvavit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20).

Quod autem vestra nobis innotuit magnificentia, quia multi majores et inferiores in hoc regno sint, qui tales uxores habent, quos etiam nobis intimare polliciti estis, Deo teste, hoc incognitum manet apud nos, et valde novum videtur. Sed si qui sint qui talia agunt, aut raritate nobis obscurum est, aut dissimulatione contectum. Verumtamen in istis partibus nullum praeter hunc aliquando audivimus: tamen et si multi essent qui hoc agerent, Dominica debuerat praecellere sententia: Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in judicio plurimorum 134.0110C| acquiesces sententiae, ut a vero devies (Exod. XXIII, 2); et Paulus: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10); et Jacobus apostolus ait: Quicunque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Et Moyses negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jocunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi (Hebr. IV, 24). Secundum decretum autem Coelestini papae, docendus est populus, non sequendus. Sed et si nec lex valet, nec consuetudo proficit, saltem ipsa ratio procedat.

Inter compatres et commatres interdicta esse conjugia evidenter omnes testificant. Cum hujus sacramenti 134.0110D| mysterium non specialiter in ipsis, sed in eorum filiis celebratur. Nam et ipsi sequestratim esse possunt. Quis ergo hoc dicere audeat, quod absentes hoc sacramentum constringat? Praesentibus autem, in quibus celebratur non pertineat? Quod etiam ipsius vocabuli vis manifestat. Quid enim compater vel commater sonat, nisi simul pater, aut mater? Si ergo simul patres aut matres sunt, cui simul patres vel matres sunt, omnes eorum filii vel filiae fratres vel sorores ipsius erunt. Increpans enim Dominus Scribas et Pharisaeos ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, stulti, et caeci, qui dicitis: Quicunque juraverit in altari nihil est, quicunque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. Caeci, quid 134.0111A| enim majus est; donum, an altare quod sanctificat donum? Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt. Et qui juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso (Matth. III, 17). Videtur ergo nobis, quod hujusmodi adoptio, si pertinet ad parentes, magis pertineat et ad filios, et si nec ad filios, profecto nec ad parentes pertinere videtur. Haec itaque intendentes, praedictum Theodericum a tali toro suspendimus, non tamen conjugium penitus interdiximus, nec aliter excommunicavimus, donec in domini archiepiscopi et vestram, caeterorumque nostrorum venerabilium confratrum audientiam veniamus. Non quod de rectitudinis dubitemus modo, sed ut majori auctoritate firmetur assertio plurimorum. Saepe etenim 134.0111B| delinquentibus, dum vulnus facinoris premitur, reproba videtur sententia medicantis; et dum perversi criminis naevum diluere nolunt, ad diluentis injurias currunt. Quorum detractiones a nobis extorquemus, cum plurimorum sententiam interim exspectamus, sicut beatus Paulus ait ad Timotheum: Irreprehensibilem te exhibe, ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis (Tit. II, 8). Dum enim, domine, cum isto agitur, non solum cum ipso, sed pro omnibus hujusmodi laboratur. Lex enim non admittit personam; si enim huic licet, evidenter omnibus licet; et si huic prohibitum sic erit, nullus se in postmodum de ignorantia excusabit.

Innotuistis etiam nobis esse aliquos talibus nuptiis 134.0111C| perplexos, qui pro nullius excommunicatione suas deserant copulas. Utinam, domine, nos injunctum officium implere valeamus. Illi quidquid faciant, nos saltem nosmetipsos liberare curemus. De talibus quippe Joannes clamat apostolus: Qui autem non est ex Deo, non audit nos (I Joan. IV, 6). In hoc ergo cognoscimus spiritum veritatis et spiritum erroris. Deus pacis et charitatis ita vos sibi copulare dignetur ut in his quae ejus sunt boni procuratores existentes, nullius caliginis obscuritate torpeat; sed divino illustrati fulgore, sic in praesenti valeatis vinea laborare, ut in futuro mereamini euge Dominicum audire.

EPISTOLA VI. GUNZONIS LEVITAE NOVARIENSIS AD ATTONEM.

134.0111D| Domno ATTONI pontificali reverentia colendo, GUNZO Novariensis Ecclesiae levitarum extimus, debitae venerationis servitium.

De eo quod celsitudo vestra parvitatem meam 134.0112A| consulere dignata est, ideo hactenus respondere distuli, ut diutina meditatio firmiora daret responsa. Et, quamvis dignitati vestrae omnimodo pateat, clarissimum rescriptum ab apostolica sede Theodoro Ticinensi episcopo in medium proferri placuit. Zacharias episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo fratri Theodoro episcopo ecclesiae Ticinensis. Pittacium, quod nobis tua veneranda fraternitas obtulit, per quod nos sciscitari curasti, si licet filium, cujus pater alterius filiam ex sacro baptismate susceptam, id est, spiritualem ejusdem patris filiam, quod dici crudele est, in matrimonio accipere, quod apud te enormiter asseruisti contigisse. Sed bene tua sancta fraternitas compertum habet, quod Dominus per Moysen praecepit, 134.0112B| * dicens: Turpitudinem patris tui non revelabis. Turpitudinem matris tuae non revelabis. Turpitudinem sororis tuae, et turpitudinem filiae patris tui non revelabis. Turpitudo enim tua est (Levit. XVIII, 7). Turpitudinem enim revelare dicitur, dum a propria consanguinitate praecipimur abstinere: multo magis a spiritali patris nostri filia, omni occasione aut argumento seposito, sub nimia districtione nos cavere convenit, ne in iram divini examinis incidat, si quis tali facinori * mistus, minime restrinxerit frena luxuriae. Unde et omnes omnino cavere debent talis sceleris commistionem, ne in aeternum pereant. Sed hos qui hujus perniciosae temeritatis, animae suae salutem despicientes, impiissimo se miscuere matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat 134.0112C| separare, et poenitentiae dignae submittere, quatenus ab aeterna erutas damnatione animas eorum lucreris, praestante Domino et Deo Salvatore nostro Jesu Christo.

Non igitur latet prudentiam tuam non solum illos ecclesiastica censura feriendos qui nefario se conjugio polluere, sed illos quoque qui hujus sceleris auctores fuerunt: illum videlicet qui alterius carnalis et alterius spiritualis pater cognoscitur. Hic etenim tanto majori poenitentiae debet submitti quanto majorem auctoritatem in causa habuisse probatur. De filiis autem horum isdem venerabilis pater eidem Theodoro episcopo rescribit, non teneri eos crimine parentum.

EPISTOLA VII. AMBROSII MEDIOLANENSIS PRESBYTERI AD ATTONEM. 134.0112D| Invictissimo curiae coelestis athletae, ac supernorum civium coetibus aggregato, ATTONI ter beatissimo pontifici, humilis Christi famulus, vesterque fidelissimus 134.0113A| AMBROSIUS presbyter licet indigne sanctus honore in sancta Mediolanensi Ecclesia, continuum debitae servitutis obsequium cum felicitate perenni.

A vestra sanctitate nuper delegati apices, quibus vestra sanctitas nostrique memoria in sacris vestris orationibus signabatur, ineffabili nos jocunditate undique munitos reddidere; cum nos videlicet abjecti et repudiati * sanctorum pedum vestris nec simus * aequandi calceamentis; quomodo ergo tam religiosi et tam potentis domini ac patris digni sumus memorari orationibus? Sed vos illius credimus memores sententiae quae dicit: Deus non laborat in magnis, nec fastidit in minimis. Caeterum nulli dubium est, quod divinus Spiritus in pectore vestro habitans, ad cuncta sancta opera vos reddat promptissimos.

134.0113B| Conjugium denique illud, super quo nostram pusillitatem consuluistis, a nostris doctoribus et sacerdotibus scitote omnino prohiberi, quia spirituales fratres, quod vos quoque asseruistis, vocantur: saecularis quoque lex, veluti a quodam legislatore audivi, hoc interdicit. In decretis nihilominus Zachariae papae capitulo 3 continetur: « Ut neque presbyteram neque diaconam, nec commatrem spiritalem quis in conjugium ducat. » Ubi datur intelligi, quod neque spiritalis patris filiam cuilibet in matrimonium liceat sortiri. Verum si placet dominationi vestrae, vestris rescriptis pandite nobis quas debemus intelligere eas, quas praedictum capitulum presbyteram aut diaconam appellat, quia nos omnimodo 134.0113C| latet. Assiduis orationibus vestris sibi commendatos vos longo Christus tempore salvet.

EPISTOLA VIII. ATTONIS AD AMBROSIUM SACERDOTEM. ATTO gratia Dei humilis episcopus, domno AMBROSIO reverendissimo et sanctissimo sacerdoti, devotas in Christo orationes cum vinculo charitatis.

Vestrae sanctitati, quoniam pro nostra imbecillitate Omnipotentem novimus exorare, immensas coram Deo mercedes exposcimus. Sacris prostrati vestigiis id ipsum instanter fieri in postmodum imploramus. Nos quoque, licet imparibus meritis, vestris tamen confisi virtutibus, hoc etiam pro vobis omnimodis agere non omittimus. Crebrae namque 134.0113D| vestri corporis, cum audivimus, infirmitates quasi proprios terebrant artus. Sed beatum Paulum vos intendere credimus, ubi ait: Cum enim infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10). Deus Pater Domini nostri Jesu Christi sic vos sustentet et verberet, ut nec adversa dejiciant, nec prospera reddant elatum. Plures denique iterum grates referimus, quia de his omnibus quae vobis mandavimus, abunde nos instruere curastis. Praeterea miramur omnino, cur ingens fons inter tantos profluentes constitutus, vicinum alicujus vix desudantis venae perquirat liquorem. Nam et si inibi aliquis reperiatur humor, 134.0114A| a potiore distillatus liquido comprobatur. Igitur quod vestra prudentia consulere judicavit, quid in canonibus presbyteram, quidve diaconam intelligere debeamus: videtur nobis quoniam in primitiva Ecclesia, quia secundum Dominicam vocem: Messis multa, operarii pauci (Luc. X, 2), videbantur, ad adjumentum virorum etiam religiosae mulieres in sancta Ecclesia cultrices ordinabantur. Quod ostendit beatus Paulus in epistola ad Romanos, cum ait: Commendo vobis Phoebem sororem meam, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est Cenchris (Rom. XVI, 1). Ubi intelligitur quia tunc non solum viri, sed etiam feminae praeerant Ecclesiis, magnae scilicet utilitatis causa. Nam mulieres diu paganorum ritibus assuetae, philosophicis etiam dogmatibus instructae, bene per has familiarius convertebantur, et de religionis 134.0114B| cultu liberius edocebantur. Quod Laodicense postmodum prohibet concilium cap. 11, cum dicitur: Quod non oportet eas quae dicuntur presbyterae vel praesidentes, in Ecclesiis ordinari. Diaconas vero talium credimus fuisse ministras. Nam diaconum ministrum dicimus, a quo derivatam diaconam perspicimus. Denique legimus in concilio Chalcedonensi, cap. 15 (can. 15) diaconam non ordinandam ante annum quadragesimum, et hanc cum summo libramine. Talibus etiam credimus baptizandi mulieres injunctum esse officium, ut absque ulla penitus verecundia aliarum corpora ab his tractarentur. Nam in statutis Orientalium scriptum est (Concil. Carthag. IV, c. 12): Viduae vel sanctimoniales quae ad ministerium mulierum baptizandarum eliguntur, 134.0114C| tam instructae sint ad officium ut possint apto et sano sermone docere imperitas et rusticas mulieres tempore quo sunt baptizandae, qualiter ad interrogata respondeant, et qualiter accepto baptismate vivant: sicut enim hae quae presbyterae dicebantur, praedicandi, jubendi vel edocendi, ita sane diaconae ministrandi vel baptizandi officium sumpserant: quod nunc jam minime expedit. Nam in tanta parvitate ob parentum religionem infantulae baptizantur, ut nulla eis verecundia, nullus baptizantibus voluptatis possit stimulus impedire. Unde jam statutum est, ut mulier baptizandi usum assumere non praesumat.

Sunt etiam, qui eas priscis temporibus diaconas asseruere appellatas, quas nunc abbatissas nominamus, quod nobis minime congruere videtur. Abbas 134.0114D| namque Pater dicitur; unde secundum normam aliorum nominum in genere feminino derivatum abbatissa eadem significatione manente. Cujus vocabuli vis, timoris pariter et amoris, reverentiae et affectionis explicat qualitatem. Diaconam vero nihil aliud quam ministram intelligimus. Quapropter si hujus officii nomen nunc etiam quoquomodo perduraret, in his quae per mulieres adhuc dispensari videntur, illas diaconas putaremus, quae aetate senili devictae, religiosam vitam cum castitate servantes, oblationes sacerdotibus offerendas fideliter 134.0115A| praeparant, ad ecclesiarum limina excubant, pavimenta detergunt.

Possumus quoque presbyteras vel diaconas illas existimare, quae presbyteris vel diaconis ante ordinationem conjugio copulatae sunt: quas postea caste regere debent, sicut in canonibus promulgatum est, qui apostolorum titulo annotantur, cap. 6: « Episcopus aut presbyter aut diaconus uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat: si vero rejecerit, excommunicetur. Sed si perseveraverit, dejiciatur. » Item ex Decretis Leonis papae cap. 17: « Lex continentiae eadem est altaris ministris quae episcopis atque presbyteris, qui cum essent laici sive lectores, licite et uxores ducere et filios procreare potuere, sed cum ad 134.0115B| praedictos pervenere gradus, coepit eis non licere quod licuit. » Unde ut de carnali fiat spiritale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant, sic habere, quo et salva sit charitas connubiorum, et cesset operatio nuptiarum. Libentius tamen, charissime doctor, secundum superiorem sensum quae explicata sunt accipimus, donec a vobis mereamur certius informari. Omnibus vero istis, sicut mandastis, denegata sunt conjugia, ut ecclesiasticus honor servetur in omnibus.

Praeterea sinceram charitatem vestram humiliter exposcimus, de epistola quae in canonibus reperitur, quae etiam canonica dicitur, cujus capitula 11, esse noscuntur, quae nobis utilissima esse videntur, 134.0115C| quorum initium est: « Primum omnium fidem catholicam omnes presbyteri et diaconi seu subdiaconi memoriter teneant, ut si quis hoc faciendum praetermittat, quadraginta diebus a vino se abstineat; et si post abstinentiam neglexerit commendandam, duplicetur in eo sententia; » sive de statutis antiquis Orientalium, quorum capitula centum dinumerantur. Ex quibus primum apud nos in omni episcoporum consecratione perquiritur, cujus initium est: Qui episcopus esse debet, necesse est ut antea examinetur, etc. Ut de his omnibus nos certificare dignemini, quo tempore vel loco constituta, sub quo principe vel a quibus Patribus, quomodo habenda, vel si penitus recipienda, aut in aliquo refutanda, dijudicentur. Omnipotens 134.0115D| Dominus vestram prudentiam nobis conservare dignetur, ut ab ea regulati, recto tramite incedere valeamus.

EPISTOLA IX. AD OMNES SACERDOTES DIOECESIS VERCELLENSIS.

ATTO Dei gratia humilis episcopus, cunctis sacerdotibus eorumque ministris in nostra Vercellensi dioecesi commorantibus aeternae felicitatis coronam.

Incontinentiae, dilectissimi, multae sunt species. Quoties enim aliquod facinus perpetramus, ad id per incontinentiam labimur. Specialis tamen incontinentia, luxuria est, quae corpus simul corrumpit et animam. Nam cum multa sint vitia 134.0116A| quae, licet unum offendant, fovent tamen sed alterum, haec est qua corpus dissolvitur, mens fatigatur, anima affligitur. Haec est quae David appetiit, Salomonem prostravit. Haec est quae martyribus palmam, confessoribus insuper diuturnae macerationis coronam auferre conatur. Igitur cum caetera vitia per ministros quoque perfici possint, huic nullo modo nisi cum proprii corporis pollutione famulatur. Sunt etiam multa quae incerta sunt quo animo fiant; et licet cooperatores suos per propriam conscientiam damnent, ipsi tamen se quoquo modo aliis excusare possunt. Adulterium vero, nec bono animo fieri, nec excusandi potest aditum reperire. Quod ut beatus Clemens ait, secundum in poenis continet locum. Unde omnibus Christianis, praecipue 134.0116B| tamen sacerdotibus, qui praedicandi serviunt officio, eorumque ministris summopere cavendum est. In quod lapsi si fuerint, sit eis nihilominus in supplicium, continentibus in lamentum, conjugatis in scandalum, stultis in exemplum, sanctae Dei Ecclesiae in detrimentum. Nam secundum beatum Gregorium, cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur. Nostri denique officii nomina a talibus abstinendum esse nobis insinuant. Sacerdos namque quasi sacrum dans dicitur: minister autem a ministrando. Qua ergo nefanda praesumptione sacrum corporis vel sanguinis Domini Jesu Christi conficere vel dare caeteris audet, qui semetipsum in hujusmodi spurcitiis permanere cognoscit? Aut quomodo in talibus ministrare in ecclesia praesumat, qui libidini 134.0116C| jugiter domi deservit? Itaque sacerdotibus verbis simul et exemplis populum convenit regulare: et ideo cavendum est, ne forte cum aliis praedicaverint, ipsi reprobi inveniantur; et audiant quod Dominus hypocrisim redarguens ait: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui (Luc. VI, 42). Licet sint, quod pejus, qui nec trabem de suo ejiciunt, nec festucam fratris repellere praesumunt, sed confusi obmutescunt, dum seipsos reprobos cognoscunt. Hi dum suis peccatis aliena nutriunt, merito utrorumque portabunt. Ait enim Dominus: Si dicente me ad impium, morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse in iniquitate sua morietur, sanguinem autem 134.0116D| ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). Praeterea quod dicere pudet, tacere autem periculum, quidam in tantum libidini mancipantur, ut obscenas meretriculas sua simul in domo secum habitare, una cibum sumere ac publice degere permittant. Quarum illecebris illecti, suae domui, cunctaeque familiae ac supellectili eas praeesse dijudicant, suumque post obitum scortum haeredem constituunt, et quidquid de facultatibus ecclesiae, vel eleemosynis, seu undecunque acquirere possunt, hujusmodi manibus distrahendum relinquunt. Sicque fit, ut dum sanctae Dei Ecclesiae matri et sponsae pellicem superinducunt, Deo Patri, et fideli viro animam subtrahant, et diabolo moechandum contradant. Sunt etiam 134.0117A| qui nudi ad Ecclesiam veniunt, sed de ejus beneficiis accrescunt. Hi primum inopiae causa continentiam fingunt, et postmodum ditati, meretrices asciscunt. Qui dum penuria laborarent, ab eis despecti, sanctae Ecclesiae gremio sunt recepti. Inde quidquid postmodum subtrahere valent, ipsis non desinunt erogare. Et unde meretrices ornantur, ecclesiae vastantur, pauperes tribulantur. Hac occasione publicani clericorum domos irrumpunt, non ipsos, sed commanentes mulieres cum ipsis quos genuerant spuriis, quasi sibi commissos extrahere simulantes. Id trepidant miseri, et munera quaeque promittunt, et qui adorari poterant, cunctos adorare coguntur. Et qui omnium viriliter vitia declamare debuerant, de suis apud judicem quaerunt 134.0117B| licentiam. Sic sacrae aedes publicantur, et a vulgo deridentur, et nomen Domini blasphematur, sicut scriptum est: Vos estis per quos nomen Domini blasphematur inter gentes (Rom. II, 24). Solent etiam tali pro scelere vicinorum vicinarumque odium incurrere. Quoties namque hujuscemodi mulieres vel earum spurii cum aliquibus litigant, ipsi abjecta omni sacerdotali reverentia sese opponunt; injurias et contumelias quas possunt, inferre, et deteriora minantur. Insuper ut talis ditetur familia, ipsi cupidi, rapaces, usurarii, avari, et invidi, ac fraudulenti efficiuntur. Unde non modicum Christi Ecclesia patitur detrimentum. Nam populus hoc considerans, decimas et primitias ipsis exigentibus reddere Deo contemnunt, nullumque obsequium sanctae Dei 134.0117C| Ecclesiae persolvere volunt, unde ipsi sacerdotes aliquod consequi possint emolumentum. Et inde populus sacrilegus efficitur. Ipsi autem in tantam plerumque deveniunt paupertatem, ut vix sufficere possint. Rursus inveniuntur, qui cum ab episcopis suis tali pro crimine arguantur, paternam charitatem respuunt, et obedire contemnunt, ipsamque fidelitatem, quam jurejurando promiserant, temerare non metuunt, sed mundana adversus eum aggrediuntur defendi potentia, se quoque suamque simul familiam ejus adversariis committunt, et sic demum his freti auxiliis ecclesiasticam regulam parvipendunt, atque ad dominorum imperium quolibet loco, vel tempore missas canere, baptismata celebrare, alligatos absolvere, solutos alligare contra jus canonum, 134.0117D| sine aliqua discretione praesumunt, et qui capitalia membra sanctae Ecclesiae esse debuerant, arma hostium efficiuntur, seque in exitium, populum in errorem deducunt. Et inde saepe maximum adversus sanctam Ecclesiam oritur scandalum: quia quos vult habere filios, cernit inimicos, et quos consiliarios, duros adversarios.

Iterum sunt, qui de feminarum contubernio se excusare quaerunt, dum suam quasi necessitatem exponunt. Aiunt enim, quia nisi ipsarum manibus sustentaremur, jam fame, vel nuditate deficeremus. 134.0118A| Quod falsum esse cognoscimus, dum illarum naturas consideramus. Persecutionis igitur pressuras Dominus insinuans ait: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Matth. XIII, 17). Quod ideo dixisse intendimus, quia ipsae impeditae et graviores prae caeteris necessitatibus suis minus poterant subvenire. Quomodo ergo alium poterit sublevare, qui semetipsum non valet erigere? Certe talibus nisi ab aliis ministretur, suis laboribus nec ipsae subsistunt. Sed facinus quod voluptate perpetratur, utilitate excusari quaeritur; utilitas tamen non est servanda, quam ratio non commendat. Verum et si aliquis, ut asseritur, in hujusmodi commercio inveniretur quaestus, quia nostro ministerio contrarium videtur, omnimodis est aspernandus. Qui enim aliquando apostolorum, 134.0118B| aut caeterorum Ecclesiae doctorum cum mulieribus ad praedicandum profecti sunt? Nempe ab ipsarum connubio, quas ante vocationem legitime duxere, postmodum se subtraxere. Quod etiam beatus Clemens in apostolicis Decretalibus praecipiens ait: « Ministri altaris ad Dominica tales eligantur officia, qui ante ordinationem conjuges suas reliquerunt. » Item concilii (primi) Carthag. cap. 25 [2, sive 4]: « Placuit quod et in diversis conciliis confirmatum est, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contractant, diaconi et presbyteri, sed et episcopi secundum propria statuta etiam ab uxoribus se contineant. » Sic Innocentius et Leo Romani pontifices; sic caeteri quoque protestantur auctores. Quanto magis etenim carnalibus concupiscentiis et mundanis negotiis 134.0118C| subtrahimur, tanto expeditiores divini operis cultores efficimur, Boetio illustri viro testante, qui ait: Tu si in hanc mundi scenam nudus intrasses, securus coram latrone cantares. Latrones quippe nostri, daemones, eorumque ministri, qui nostra semper tentant diripere commoda. Et quidem si nudi, et expediti ab illicitis fuerimus, securi coram ipsis cantabimus, sive reprobis suas perversitates exponendo, et futuras miserias libere praedicando, sive daemonibus de canticulis David proclamando: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7).

Custodite ergo vos, fratres charissimi, a contubernio mulierum, ne membra Christi membra faciatis 134.0118D| meretricum (I Cor. VI, 15): unde difficile evadere potestis, nisi ab earum consortio declinetis. Quem enim compti crines, venusta facies, nictatio palpebrarum, elisio oculorum, affabilitas sermonum, garrula modulatio, visus facilis, blanda suasio, praeclara monilia, schemata vestium, olfactio unguentorum, mollis incessus, ac totius corporis luxus non resolveret ad flagitium? Quod intuens beatus Paulus exclamat apostolus: Fugite fornicationem (I Cor. II, 18): nam cum caetera vitia resistendo vitare possimus, huic pedibus succurrendum 134.0119A| est, et ne deficiamus, divinum auxilium imploremus.

Sanctarum Scripturarum paginas, dilectissimi, perscrutate, et in his diligentius meditemini, unde haec quae a nobis dicta sunt non quasi nostra vilescent; quia quae a sanctis Patribus accepimus, haec fratribus exposuimus. Quorum exempla, quia cuncta non possumus explicare, pauca de multis quaedam proposuimus: quaedam autem subscribenda praevidimus. In primis Nicaena synodus trecentorum decem et octo sanctorum Patrum, in qua divino Spiritu fides catholica roborata, Arianorum est perfidia destructa, quae ab hominibus quemadmodum evangelica verba servatur, cap. 3 (Nicaen. concil. can. 2): « Interdixit per omnia magna synodus 134.0119B| non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. » Item ex Decretis Clementis papae: « Nemo cum extranea habitet femina, nisi soror aut proxima fuerit, et hoc cum magna sollicitudine fiat. Non enim ignoramus malitias Satanae. » Item Siricii (epist. 1, c. 12): « Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicaena permisit. » Hoc multa concilia, hoc multorum doctorum non tacuere sententiae. In hoc ecclesiasticus honor, in hoc clericorum dignitas 134.0119C| perseverat: hinc crescit charitas, avaritiae rubigo abstergitur. Sic sancta Ecclesia unitur, dissensionis, et invidiae rima nulla conspicitur. Quod ut observare possitis, adjuvet trinus et unus Deus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA X. AD EOSDEM.

ATTO gratia Dei humilis episcopus, cunctis sacerdotibus eorumque ministris in nostra Vercellensi dioecesi commorantibus aeternae felicitatis coronam.

Quae saepius usurpantur, charissimi, saepius detestando reprimenda sunt, donec exinanita et penitus abolita deficiant: si autem post interdictum 134.0119D| neglecta fuerint, et silentio contecta permanserint, magis armari quam abdicari videntur. Vae enim nobis erit, qui hujus ministerii onus suscepimus, si veritatem praedicare neglexerimus. Vae nobis erit, si silentio oppresserimus, quae erogare nummulariis jubemur. Quid in futuro dicturi sumus examine, si veritatem confundimur praedicare? negligere enim qui potest deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere. Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifeste facinori desinit obviare.

De castitatis etenim bono, fratres mei, jamdudum vobis aliqua verbis intimavimus; quaedam vero scriptis suggerere non omisimus. In quibus quaedam incentiva descripsimus, ejusque calamitates partim 134.0120A| enumerare curavimus. A meretricibus vos cavere docuimus, et extranearum penitus interdiximus contubernia feminarum; quae etiam sanctorum Patrum confirmavimus testimoniis, ne impune transgredi putassetis; sed quia aliquibus profecisse cognoscimus, Deo Patri devotas primum laudes persolvimus: vobis etiam immensas per eum grates referimus; exorantes, ut de virtute in virtutem conscendere, et Deum deorum in Sion mereamini prospicere. Quapropter, charissimi, si aliqui adhuc tantae nequitiae coeno demersi involvuntur, lacrymosis gemitibus Dominum exorare non differant; manus elevare non omittant, ut de tanta voragine citius liberari valeant; scriptum est enim: Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit; et pulsanti 134.0120B| aperietur (Matth. VII, 2). Tanta ergo Domini promissione, fratres, nihil haesitantes, castitatis tramitem incunctanter arripite. Dabit nempe perseverantiae profectum, qui continentiae dedit mandatum. Si quis autem superbiae stimulis elatus, vel desperationis tabe profligatus assurgere neglexerit, non hoc absque sui periculo gradus omnino transibit, quod nullorum doctorum . . . . . . . . . malis actibus divino examini occurrant, quem infelicem propriae nimium iniquitates gravant, sed potius de vestra bona conversatione nobiscum gratulari, et ab innumerabilibus delictis merear excusari, Jacobo dicente apostolo: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvavit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). Vobis 134.0120C| vero, fratres, quos oculus Domini misericorditer jam respexit, et a talibus eruit, pro aliis jugiter Omnipotentem expedit exorare, ipsosque salutaribus monitis ad meliora convenit exhortari, ut eos quoquo modo vobiscum pariter valeatis sublimare, dicente Domino: Si frater fratrem adjuverit, ambo exaltabuntur. Et Paulus apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2). Et Jacobus ait: Orate pro invicem ut salvemini (Jac. V, 16). Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre sanctoque Spiritu vivit et gloriatur Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

EPISTOLA XI. AD SUFFRAGANEOS SUOS. 134.0120D| Sanctissimis et dilectissimis confratribus illis venerabilibus episcopis, Atto gratia Dei humilis episcopus, fideles in Christo orationes cum devoto famulatu.

Novit charitas vestra, quia nostri principes et domini, gloriosissimi scilicet reges, dum hostilem se dicunt suspicari impetum, nostra, scilicet episcoporum contra haec quaerunt suffragia, nec nostris contenti pollicitationibus, nec de fidelitate juramento firmata confisi, obsides insuper a nobis pro eo accipere ut nuper audistis omnino laborant. Quid vestrae sanctitati super hoc visum fuerit, nobis exponere vestris sacris apicibus, quia simul nunc apte loqui non possumus, non dedignemini. 134.0121A| Si praefati obsides a nobis dandi sunt, vel si denominati se pro nobis obligari noverint, quid agendum sit, aut si consenserint, quo pacto, aut cum qua securitate hoc fieri oporteat, Si scriptis haec conventio adnotari conveniat, vel si verbis tantummodo credatur communibus, si terminus sit imponendus, vel in quantum, aut si subreptum in aliquo principibus de nobis fuerit, quod violaverimus propositam sponsionem, pro qua praefati obsides dari jubentur, qualiter convinci vel defendi debeat, aut quae lex vigorem in talibus obtineat, utrum ecclesiastica, an etiam mundana, vel quibus testibus eadem conventio approbetur, si inter se diversae partes dissenserint manifestissime propalari, si fieri potest, humiliter exposcimus. Plurimum 134.0121B| etenim et nunc et in futuro valebit, si tam grandis seu inaudita causa in ipso exordio saluberrimis fuerit pertractata consiliis, ejusque definitio paginis commendata, nullam ulterius ambiguitatem admittat. Me quoque tam desidem et imperitum, confiteor hactenus non reperisse ab ecclesiasticis doctoribus tale quid auctoritate firmatum, vel exemplo propositum. Sed si quis studiosissimus hoc invenire potuerit perscrutator, ego quod a sanctis Patribus statutum est, inviolabiliter assero observandum. Fidelitatem quoque nostrorum dominorum et regum pleniter in omnibus judico observandam. Nullo modo enim ante oculos divinae majestatis puri inveniri possumus, si eis infideles ullatenus existimus. Ait enim Dominus in Evangelio: Si hominem 134.0121C| quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo potes diligere? (I Joan. IV, 7, 8.) Et ideo pro illorum fidelitate regnique statu et pace nobis satagere convenit, quemadmodum sanctissimos praesules, nostros siquidem praedecessores, pro religiosorum principum novimus laborasse salute. Alioquin nil ultra novum adjicere censeo, nisi maxima utilitate vel necessitate cogente, sumni pontificis sententia, vel prudentium fuerit episcoporum deliberatum consilio. Novimus enim quia, ut ait Dominus per prophetam: Quid est hoc, quod vertitis in proverbium dicentes: Patres comederunt uvas acerbas, et dentes filiorum obstupescunt. Vivo ego, dicit Dominus, quia non erit ultra hoc proverbium in Israel: ut anima patris, ita et anima filii mea est (Ezech. XVIII, 2). Anima 134.0121D| quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii (Ibid., 20). Quis ergo religiosus contra Dominicam sententiam dicere audeat, quod aliquis fidelis pro patris damnetur iniquitate, aut pro filii, cum audiat ipsum Dominum dicentem: Filius non portabit iniquitatem patris, nec pater filii? Quamvis enim filii a parentibus noxam primi hominis trahant, sacri fontis baptismate expiandam, tamen aliquid postea peccati parentes admittunt, ubi filii participes non sunt, ad eos non pertinere quis ambigit? Sed et si fieri etiam potest, ut patres comedant uvas acerbas, et dentes filiorum obstupescant, tamen non inter nos, non in Israel. Ait enim Dominus: Vivo ego, quia 134.0122A| non erit ultra hoc proverbium in Israel (Ezech. XVIII, 3). Fieri quippe potest, ut sit inter gentes, inter Aegyptios, sed etiam in Babylonios, sed non in Israel. Utique qui hanc postponit sententiam, et filium patris, vel pro alicujus parentis culpa damnaverit, reus erit, et non in Israelitico populo computabitur.

Et fortasse dicit aliquis: Quidquid in hujusmodi hominem fecero, ad eum pertinet, qui eum mihi tradidit. Certe revera quia ad eum pertinet; sed nec tu ideo excusaberis. Non enim suo peccato tuum evacuare poteris, sed si ille male dedit, et tu male accepisti, ambos tenebit iniquitas. Ille Christianum tuo supponit gladio, tibi Christiano non ideo eum ferire licebit. Quid ut percuteretur peccavit? Quid 134.0122B| male fecit? Nempe si charitatis causa se objecit, ut alterum liberaret, honorandus est, non perimendus. Ait enim beatus Petrus apostolus: Ante omnia mutuam in vosmetipsos charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Et Dominus in Evangelio: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 17). Moyses autem semetipsum pro populo Israel opponens, ait ad Dominum: Aut dimitte illis, Domine, hanc noxam, aut dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 31). Cui ait Dominus: Qui peccaverit in me, delebo eum de libro meo (Ibid., 33). Ac si diceret: Tu bene postulas; quia pie postulas; ego autem non ita faciam, sed rectum judicium judicabo. Si vero pro alterius gratia aliquis 134.0122C| se taliter opposuerit, ut alter exinde lucrum acquirat, vel gloriam, hoc minime laudo. In isto jam si venerit, revera triplicabitur homicidium, nec alieni erunt a crimine tam ipse qui homicidium perpetraverit, quam ille qui hominem sub tali conventione tradidit, seu et ipse, qui hoc de se fieri permisit, si ad intelligibilem jam pervenit aetatem. Nam de parvulis quid aliud dicendum est, nisi quod innocentes pereunt, et insontes existunt? Audi quid de ipso Domino actum sit. Vinctum illum Judaei Pilato obtulerunt, ut crucifigeretur, dicentes: Crucifige eum. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori (Joan. XIX, 7). Et iterum: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 23). Sed quamvis ipse dixerit: Mundus sum a sanguine hujus (Ibid., 24); 134.0122D| et quamvis manus laverit, tamen quia homicidium improbe perpetravit, nullatenus poterit a crimine excusari. Nam Dominici effusio sanguinis et illos maculavit, et hunc in perpetuum damnavit. Sed et hoc de omnibus innocentibus ad poenam traditis sentiendum est. Quidam pro angustia, ut se ab aliquo liberare possint, alterum opponunt, vel etiam pro commodo, ut pro tali adulatione ditari vitant videantur. Quidam vero nimium in se confidentes, ea quidem promittunt, quae suae non sunt potestatis, et pro tali pollicitatione obsides ponunt, quam illis vix adimplere permittitur. Quis enim de se praesumere audeat, vel quis de se poterit esse securus? Quis promptior de alicujus unquam poterit esse fidelitate 134.0123A| beato Petro, qui ait ad Dominum: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo? (Matth. XXVI, 35.) Et tamen Domino praedicente, antequam gallus cantaret, ter eum negavit. Christus enim ut Deus cognovit Petri fragilitatem; Petrus autem considerat suae fidei ardorem. Quod autem Dominus dicit praevidendo, iste denegat amando. Ubi moraliter instruimur, ut quantum confidimus de ardore fidei, tantum timeamus de carnis fragilitate, quia, si nostrum sit velle, Dei autem est perficere. Neque nos secundum beatum Augustinum (in Joan. tract. 66) cum ista dicimus, primum apostolorum accusare delectat, sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus confidat. Nam quid aliud pertinuit ad doctorem Salvatoremque nostrum, nisi ut nobis 134.0123B| nequaquam de se quemquam debere praesumere in ipso primo apostolorum demonstraret exemplo? In anima itaque contigit Petri, quod offerebat in corpore. Ille enim mortem corporis offerebat, sed mortem animae incurrit: quia sicut vivere est confiteri Christum, sic et mori est negare eum. Quid etiam et beatus Thomas dixerit novimus: Eamus et nos et moriamur cum eo; similiter autem et caeteri omnes dixerunt (Joan. XI, 16); et tamen omnes relicto eo fugerunt (Matth. XXVII, 59).

Et certum est apostolos eo jam tempore plus eos diligere Dominum, quam vos omnes propinquos. Et ideo qui pro illius tunc non sunt retenti amore pro nullis utique starent obsidibus. Multos quoque audivimus et vidimus post datos obsides irritam fecisse 134.0123C| sponsionem. Quosdam vero etiam absque datis obsidibus usque ab mortem fidem servasse. Verumtamen si talis expetenda est obligatio, a stolidis et perversis Deumque non curantibus tantummodo exigenda est. Vir autem prudens et catholicus, quae pro Dei omnipotentis timore suaeque animae periculo non custodit, pro nullis poterit servare obsidibus. Cavendum est ergo hoc omnibus Christianis, sed pontificibus nullo modo aestimo praesumendum. Sicut enim apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum rursus ad paganorum ritus, et idolorum convertuntur culturam, sic etiam apostatae dicuntur et sacerdotes, qui Ecclesiam deserentes censuram, ad militarem se conferunt actionem. 134.0124A| Quomodo enim pro se alios objicere periculo poterunt, qui se pro illis opponere debent? Legimus namque de beato Paulino episcopo, quia cum se pro uno tantum viduae filio captivitati, imo et servituti tradidisset, multos in hoc liberasse captivos. Quo etiam in facto tam a beato Gregorio, quam et a multis aliis sanctissimis laudatus est Patribus.

Unum tamen scio procul dubio, quod ubique dicetur, quia si illud fidei vinculum, quod olim inter principes nostrosque valuit praedecessores, minime apud nos servari creditur, aut principes deteriores, aut nos nequiores esse probamur. Quia aut illi sua saevitia adeo exosi videntur, ut ad popularem jam non possint redire amorem, aut nos adeo perfidi suspicamur, ut nullum in nobis fidei robur consistat, 134.0124B| aut utrumque. Quaeque tamen pars hoc meruisse convincitur, oporteret ei magis subsistere, quam ad tale diu protrahi dedecus, quod absit.

Quapropter, dilectissimi, oremus Dominum omnipotentem, ut nostros gloriosissimos reges ubique conservet, nosque illis commissos dignetur tueri, in omnibus nobis adversitatibus propitiari. Illis de nostra fidelitate donet fiduciam, et nobis in eorum obsequio perseverandi praestet constantiam. Tribuat illos nobis tranquillos, nosque eis faciat esse devotos. Et si fragilitatis causa, aut ipsi in nobis, aut nos contra illos aliquid iniquum commisimus, sic ejus clementia deleatur, ut nulla jam in posterum ultio exinde praeparetur. Dimittamus debita, ut dimittantur, non vindicemus omnia, ne omnia vindicentur. 134.0124C| Non vindicentur maxima pro minimis, sed servetur modestia et in magnis. Nullus quod alteri debetur, praesumat concupiscere, quia hinc solent jurgia semper crescere. Sufficiat unicuique quod suum est, nec invadere aliquem delectet quod non est. Qui enim injuste gaudet acquirere, solet etiam quod juste tenet amittere. Nam licet judicum poterit voces inficere, divinum non valebit judicium effugere. Det nobis Dominus ab exteris pacem, et inter nos suam conferat charitatem. Sit unum cor omnium, ut diligamus Deum et proximum. Digne semper laudemus Dominum, et benedicamus nomen ejus in saeculum. Amen.

(no apparatus)Quapropter, dilectissimi, oremus Dominum omnipotentem, ut nostros gloriosissimos reges ubique conservet, nosque illis commissos dignetur tueri, in omnibus nobis adversitatibus propitiari. Illis de nostra fidelitate donet fiduciam, et nobis in eorum obsequio perseverandi praestet constantiam. Tribuat illos nobis tranquillos, nosque eis faciat esse devotos. Et si fragilitatis causa, aut ipsi in nobis, aut nos contra illos aliquid iniquum commisimus, sic ejus clementia deleatur, ut nulla jam in posterum ultio exinde praeparetur. Dimittamus debita, ut dimittantur, non vindicemus omnia, ne omnia vindicentur. 134.0124C| Non vindicentur maxima pro minimis, sed servetur modestia et in magnis. Nullus quod alteri debetur, praesumat concupiscere, quia hinc solent jurgia semper crescere. Sufficiat unicuique quod suum est, nec invadere aliquem delectet quod non est. Qui enim injuste gaudet acquirere, solet etiam quod juste tenet amittere. Nam licet judicum poterit voces inficere, divinum non valebit judicium effugere. Det nobis Dominus ab exteris pacem, et inter nos suam conferat charitatem. Sit unum cor omnium, ut diligamus Deum et proximum. Digne semper laudemus Dominum, et benedicamus nomen ejus in saeculum. Amen.

(no apparatus)