EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Epistolae (Ascaricus; Tusaredus), J. P. Migne

I. ASCARICUS TUSAREDO. Directa Ascaricus episcopus ad Tusaredum Dei famulum de ipsis sanctorum dormientium, qui cum Christo surrexerunt corpora, quid exinde continet gesta nempe in gloria. (1231) Quamquam inconsonabilis luctus, intolerabilis dolor vehemensque meus meror, dum vulgi funestus personat et strepitus vos jacula insidiantum subire (1231A)exitium, tamen quia placida versa vice vos intonuit alia, vestrum incolumem benivolum persistere animum, omnis ylico convulsionis umbra a me est detersa et facti rediviba nuntii jucunditas mea usquequaque moestu perlustrare praecordia. Proinde ulnis cum voce porrectis ad aethera tota cum exaltatione Christi indignus benedixi potentiam, qui ita suos inter impiorum decipula tuetur et liberat. Denique licet scire post ergastula, post evulsionem, post lucturam, post innumera contumelia nobis secundum apostolum devita consolationis transmitterem verba, sed a prudentissimo fortissimoque viro scio eum jam esse et tempore et ratione sedata. Illa sunt solummodo qua nuper pullulant scismata in hiscis partibus (1232)germina vestrae curavi reverentiae insinuanda. Nam paene omnes abhinc Asturianis usque in ora, qui in clericatus persistunt officia uno seu vel quasi ex ore probrosa de illo quocum corpore dormientium sanctorum surrexere corpora, immo corpora vivificata nitantur impudenter sparge . . . . Et licet omnium non sint uno eodemque sensu fugate omnium tamen conlectura una terminare sententia, nam plerique ea non gloriosa resurrexisse credunt sed corrupta neque ad hoc ea suscitata quasi cum Christo perpetua (1232A)viventia hominibus, sed ut incredulis Christi ostenderent resurrectionem gloriosam. Et non in coelesti ut beatus referit Jheronimus Jherusalem sanctam sed in illa Judaeorum apparere dicunt terrena. Et sicut Lazarus et alia corpora ante Domini passionem ab ipso Domino suscitata in pristina ea subisse exitia ad propriaque remetissi bustu et ad adventum usque Domini requiescere suscitanda. Illud quasi obiter beati Isidori edicto in medium proferentes ut de Adam tresque patriarcis quod eos in locum urbe propriis narres requiescere in sepulcris non intelligentes stolidi et lirantes ut ille si patria vel quorum nesciret Domini jussu suscitata illa corpora (1233A)essent, neque propriis ea vidisse oculis si sint in suis aut non sint sepulcris, sed antiquum solummodo de patrum vitam vel obitum genesis proferat storiam.--Nonnulli vero ignorantes quod intersit inter corpus et animam propter corpora animus miseri adstruunt suscitatus ob illud quod scribitur Dominum momordisse infernum et justorum tantum animas eruisse, non peccatorum. Alii sunt qui vera resurrexisse credunt corpora, et ea hactenus vibere adfirmant sed in coelis illa esse abominant, illud sacratissimum obicientes oraculum evangelicum: nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, filius hominis et nullius hominis esse dicunt posse in coelis carnem, nisi illam quam paratam Dominus dignatus est induere salute. Volunt et isti adicere (1233B)illam jam dicti beati Ysidori sententiam, quod sit post resurrectionem sanctis in carnem habitatio in coelis promissa, et hoc pertinere noscentes ad illam quae omnium erit hominum resurrectio semel in Christi secundo adventu facta, et non ad illam de qua Jhoannes in Apocalypsin dicit: haec est resurrectio prima. Obtendunt praeter ea homines et alia plura deliramenta neutricia quae potius nobis insidendum quam sint per ordinem replicanda. Nec hoc silere debeam quod de gloriosa et semper virgine genetrice Domini nostri Jesu Christi Maria enerviter fluxidicere non erubescunt nec metuunt, quod mihi edicere pudet, tam communem interisse in conspectu hominum mortem et in sepulcro hactenus corpus ejus multis visum hominibus requiescere, et quia (1233C)me igneis omnes perfodiri quotidie non cessant jaculis et nec minimis; quidam enim qui mihi opem ferre vult aut potest ob hoc sugero et tanquam praesens humili prece deposco et per illam quae exuperat omnem sensum pacem Domini Jesu Christi obtestor, ut quidquid de hac re vestra beatitudo sentit aut legisse recolet scribere ordinetis et mihi diu non differatis dirigere. Ita regnum possideatis indeterminabilem. Et talem conscribere tua sanctitas ordinet epistolam testimoniis multorum adprobatam quae et me instruunt, et aperta fronte contentiosos redarguunt, quia si mihi ocius vestra non subvenerit cautio, puto me funditus eorum fucisci morsibus. Imitare, imitare Domine patriarcam Abraam et cum ter senis terque centenis famulis famoso victor prelio (1233D)vince, captumque fratrem a Sodomis erue, ut in vos impleatur Salomonis veridica illa sententia: frater qui adjubatur a fratre quasi civitas firma. Duplex etenim vel triplex funiculus difficile rumpitur et duo si fuerint uno sub alio substituitur quia et testudo adglomerata certantium luctus facile evadit sagittarum. Scio etenim, scio vos saepissime undique occupare angustia, sed si aliquis inpedire voluerint difficultates eas vincat illa caritas quae vincit omnia et quae non quae sunt sua, sed quae quaerit aliena. Eia, eia, mi domine, eia, scribere non differas et me a tot latrantium turmis et undique morsibus ad rectam viam eruas. Ita semper adjutorem in omnibus Christum vestra habeat sanctitas.

(1234A)His exemtis salutis officio mitto et meminationes sanctorum vestris sacris auribus pando, et ut pro me orare dignetis rogo, et ut mea abluantur piacula et liberer ab infidelibus qui sunt in Judaea. Per vos illos domnos et communes dulcissimos filios sospiturae exposco.

II. TUSAREDUS ASCARICO.

Recensita litterarum vestrarum serie jucundum Dominus reddidit animum meum, ob quod vestrae mihi patuere salutis indicia. Nam si mihi plures maneret lingua loquellus, non possem edicere quae meum cor inlustraberit gaudium, quove exaltaverit in jubilo ut etiam metum longinquo tempore redivibum (1234B)gaudium amoris vestri, lacrimas fluere fecerit et moerore veternum relebaberit. Mox vero ut perlecta est ipsa relatio quasi e poliandro suscitatus statim Jhoannes anxietates forinsecus et extrinsecus manibus cordis dextera laebaque abiciens ad turrem David quem canticum canticorum canit videlicet fortitudinem Scripturarum, in qua mille clippei pendent et omnis armatura fortium concito gressu cucurri, ut ex ea vel unum clippeum frumeumque tollerem, per quod tutus a bos [ Forte, ambos] te dulcem fratrem a Sodomis eriperem et suae prosperitati restituerem. Hinc mihi supra mella dilecte quia non omnes codices quos volui presto habui cum grandi audacia vestris orationibus fretrus [fretus] ex eadem turre unum clippeum primum Gregorium (1234C)adprehendi atque ex eo modicum summatim carpsi, quod ad illorum controversiam, de quo satis opponatur, quae per pauca de qua loquimur huic opellae affigenda sunt. Contemtio enim, ut ait Apostolus, ad nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. Melius isti qui sapientiae contradicunt facerent, si saperent ad sobrietatem, quae ut scisma parvulis sensu in ecclesia generarent. Praepulchre agere debuerunt, si cum apostolis sederent in civitatem quoadusque induerentur virtutem ex alto, et quum in corde suo absconderent eloquia Domini ut non peccarent, nec hoc dicimus ut non inquirant, sed ut altiora mysteria Spiritui sancto derelinquant. Sufficeretque illis cum Raab meretrice in Jherico per fenestram coccum emittere, videlicet per oris confessionem (1234D)Christum crucifixum credere et salbari, audirentque Paulum vas electionis dicentem: Non me fateor plus scire quam Christum et hunc crucifixum, nam qua isti fronte ad ampliora mansionum itinera, videlicet ad decimam, in qua manna fluitur, vicesimum, tricesimum ceterisque duabus, per quas majora intelliguntur sacramenta, jam quasi doctissimi gressum tendunt, scalam ascendere vel descendere, illum cupientes quem vidit Jacob, qui necdum tenuissimum tramitem callere primae secundae tertiae quartae quintae sextae septimae octavae nonaeque culcurrunt. Egressi de Egypto desudent primum in eremo per multis anfractis atque angustiis, pugnent cum regibus Seon et Og i. e. cum vitiis seu (1235A)cum diabolo, per quos scisma et eres in Ecclesia oriuntur, sicque ad mannam comedendum accedant. Nam et eadem manna non plus colligi praecipitur, quam quod sufficeret, si quid superfluum reponebatur vermibus bulliebat. Intelligant quae dicimus; nos vero non oportet illorum sequi vesania qui in ecclesiam per scisma et contemtiones inaniter laborant sciolos se affecturae cupientes sed declinare et ubi illorum interrogationibus non debemus in astutia neque adulterare verbum Dei, sed loqui scita in manifestatione veritatis, nescita relinquere Spiritui sancto, ut juxta Esayam usque nostrae fidelis sint ut regem nostrum videre in decore mereamur.

His praefatis quia de illorum sanctorum quos ab inferni claustra mediator Dei et hominis Christus (1235B)Jesus eruere dignatus est in vestra epistola mentio est facta, ideoque ex majorum nostrorum codicibus sententias quas carpsimus huic paginae, ut nos vestra sanctitas facere maluit, licet non ut volui sed ut potui scriptas protrahi.

1. Quod ante adventum mediatoris Dei et hominis omnes et boni et mali ad inferni claustra descenderint. 2. Quod bonorum animae quamvis ad infernum descenderent poenas non luebunt. 3. Quod electorum animus solummodo dominus ab inferni claustra eruit, non reproborum. 4. Quod sancti, qui cum Christo surrexerunt gloriosa, i. e. spiritalia percepti sunt corpora, qualia nos excepturos in futura resurrectione expectamus. 5. Quia glorificata illorum sanctorum, de quis agimus surrexerunt corpora. (1235C)6. Quia Jherusalem ubi visi sunt celestem illum devemus intelligere. 7. De eadem Jherusalem, ut utrumque intelligamus coelestem atque terrenum. 8 Quod non omnes sancti quos ab inferni claustra eruit Christus in carne resurrexerunt, sed ut secundum ait evangelium multi. 9. De eo quod in apocalipsin dicitur haec resurrectio prima et cetera. 10. De eo quod evangelium ait: nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius hominis. 11. De gloriosa Maria quod nulla storia eam doceat passione aut qualibet morte multari.

1. Quod ante adventum mediatoris Dei et hominis omnes et boni et mali ad inferni claustra descenderint F. Gregorius in libris moralium sic loquitur: Omnis homo quamvis mundae probataeque vitae fuerit (1235D)ante adventum mediatoris Dei et hominis ad inferni claustra descendere dubium non est, quum homo qui per se cecidit, per se ad paradisi requiem redire non potuit, nisi veniret ille qui suae incarnationis mysterio ejusdem nobis paradisi iter aperiret. Unde recte beatus Job Dominum postulat dicens: quis mihi tribuat ut inferno protegas me, Psalmista quoque ait: eripuisti animam meam ex inferno inferiori.-- Item ipse: Omnes electi qui ante adventum redemptoris nostri venerunt in hoc mundo quantumlibet virtutum justitiaeque aberent, e corporibus educti in sinu coelestis patriae statim nullo modo poterant (1236A)ingredi, quia nec dum ille venerat qui inferni claustra sua descensione solberet et justorum animas in perpetua sede conlocaret. Item ipse in eisdem dictis: Priores sancti ab inferni locis liberari non potuerunt, quia nec dum venerat qui illuc sine culpa descenderet ut eos qui ibi tenebantur pro originali peccato a culpa liberaret.

2. Quod bonorum animae quamvis ad inferna descenderint poenas non luebunt, idem doctor in ipsis tractatibus dicit: Ante redemptoris nostri incarnationem justorum animae non ita ad infernum descendisse creduntur, ut in locis poenalibus tenerentur, ut in superioribus justi requiescerent et in inferioribus injusti crucientur. Item ipse: Justorum animae per mediatoris adventum quandoque erant (1236B)ab inferni locis quamvis non poenalibus liberandae, ob hoc B. Job dicit: constitue mihi tempus, in quo recorderis mei; Agustinus quoque ait: priusquam redemptor noster morte sua humani generis poenam solveret, eos qui coelestis patriae vias sectati sunt, post egressum carnis inferni claustra tenuerunt, non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut eos per ingressum mediatoris reatus primae culpae absolveret.

3. Quod electorum animus solummodo ab inferni claustra eruit, non reproborum, sanctus ipse Gregorius in his dictis moralium loquitur: non enim ab inferno rediens Dominus electos simul et reprobos traxit, sed ille exinde omnia substulit, quae sibi inhaesisse praescivit. Per Oseam prophetam Dominus (1236C)dicit: ero mors tua, o mors, ero morsus tuus inferne. Quod enim occidimus agimus ut penitus non sit; ex eo enim quod mordemus, partem abstrahimus partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus dominus occidit mortem, mors mortis exstitit; quia vero ex inferno partem abstulit partemque reliquit, non occidit funditus sed momordit infernum. Ergo inquit mors tua o mors, i. e. in electis meis te funditus perimo. Ero morsus tuus, inferne, quia sublatis eis te ex parte transfigo.

4. Quod sancti qui cum Christo surrexerunt gloriosa, i. e. spiritalia percepti sunt corpora, qualia nos excepturos in futura resurrectione expectamus omnis catholicus non ambigit credere et praedicare. (1236D)Nam dum de ipsa resurrectione Gregorius beatissimus sanctam romanensem ecclesiam vel per eam universam institueret in omelia prima libri secundi ita affatur: Forte a se aliquis dicat jure Christus surrexit qui cum Deus esset teneri a morte non potuit; ad instruendam ergo ignorantiam nostram, ad corroborandam infirmitatem nostram suae resurrectionis exemplum sufficere noluit, solus in illo tempore mortuus est et tamen solus minime surrexit. Nam scriptum est: multa corpora sanctorum, qui dormierant surrexerunt; ablata sunt ergo omnia argumenta perfidiae. Ne quis enim dicat sperare de se non debet homo, quod in carne sua exibuit homo (1237A)Deus, ecce cum Deo homines resurrexisse cognobimus, et quos puros homines non dubitamus. Si igitur membra redemptoris nostri sumus, praesumamus in nobis quod gestum constat in capite; si multum nos abjecimus sperare debemus in nobis nos membra ultima quod de membris ejus superioribus audivimus. Haec sunt illius sanctissimi verba. Dum dicit nos membra ultima talem sperare resurrectionem qualem habuerunt et illi, aperte nos instruit gloriosam illos i. e. spiritualem suscepisse carnem, qualem in futuro nos accepturi erimus. Non enim ille nisi de futura loquebatur resurrectione.

5. Quia glorificata illorum sanctorum, de quibus agimus, surrexerunt corpora in oracula septimae sabbati hoc tubarum paschae ita affatus est: Sanctorum (1237B)corpora vivificata consurgunt: abitaculum, quod paulisper jacuerat surgit gloriosa. Item in eadem ebdomada quarta sabbati: sicut olim te moriente mortua corpora surrexerunt, ita nunc in hac resurrectionis tuae festivitate; sepulti in aeternam requiem transferuntur et si corpora surrexerunt qua fronte ut aytis animas adserunt resurrexisse, dum anima substantia spiritalis sit et incorporea. Aut si corpora et non glorificata surrexerunt, qualiter ea adstruat iterum ut Lazarum moriturum. Sicut ad hoc in eadem ebdomada sexta sabbati de ipsum meminit qui dam jam dicta, gloriosa vibificata corpora perenniter regnaturum, eorum quoque suffragantibus meritis qui cum unico filio tuo sibi meruerunt resurgere de sepulcris concordia in nobis vigeat caritatis (1237C)et si pro nobis suffragantur et a quo sunt suscitati, quare non erubescunt improbi dicere eos morte secunda gustasse?

6. Quia Jerusalem ubi visi sunt hi, qui cum Christo resurrexerunt coelestem illam debemus intelligere. In eadem adhuc jam memoratam ebdomadam in tertia sabbati sicut superius dixi in oracula ea petitio quae pro oratione dominica dicitur sic affatur: ad terribilem tronum altaris cursu concito pater omnipotens properantes rogamus ut omnium peccata labentur et in indulgentiali ungento esse ecclesiastici corporis solidentur. Quo possimus nostris cum renatis infantibus respirare et cum mortuis suscitatis in Jherusalem coelestem medullatum portantes sacrificia introire.-- Item beatissimus Heronimus in epistola (1237D)ad Eliodorum pro morte Nepotiani presbyteri, quae et epitafion vocatur, inter alia plura sic orsus est dicere: Multa corpora sanctorum dormientium resurrexerunt et apparuerunt in sanctum Jherusalem coelestem; et tunc impletum est illud eulogium: surge qui dormis et inluminabit te Christus. Patent et alia plura diversorum doctorum de hac re, quae modo non sunt adlata nostris conspectibus. Sed ea quae ab praesens repperimus, si et pauca aduc testimonia proferamus; beatus Rufinus presbyter in commentariis suis exposito de symbolo ita inter plura loquitur: Quum Christus surrexit monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum dormientium (1238A)resurrexerunt et apparuerunt multis et ingressi sunt sanctam civitatem. Illam apostolus dicit: quae verum sursum est Jherusalem libera est, quae mater omnium nostrorum. Unde et Ose propheta ex persona eorum dicit: sanavit nos post biduum, die verum tertia resurgimus et vibimus in conspectu ejus.

7. De eadem Jherusalem ut utraque intelligamus coelestem atque terrenam. De his sanctus Jheronimus bethlemiticae ecclesiae doctor et presbyter in libro quarto comentariorum expositum secundum Matthaeum ita ayt: Sanctam civitatem, in qua visi sunt resurgentes aut Jerusalem coelestem intelligamus, aut hanc terrenam quae ante sancta fuerat, quae ob id sancta appellabatur, propter templum et sanctum sanctorum. Quod autem dicit « apparuerunt (1238B)multis, » ostenditur non generalis fuisse resurrectio quae omnibus appareret, sed specialis ad plurimos ut ii viderent qui cernere merebantur. Haec sunt dicta beati Jheronimi. Quum ergo in utraque Jherusalem nos intelligere maluit visuros terrenam atque coelestem, cur isti contemtiose coelestem illos negant ascendere? Nequaquam enim ut coelestem intelligeremus diceret, si in glorificata carne eos resurrexisse negaret.

8. Quod non omnes sancti quos ab inferni claustris eruit Christus in carne resurrexerunt, sed multi ut sanctum evangellum ayt. Ambrosius praeceptor Augustini in docmate Christi in homeliis exameron ita loquitur: Pars quaedam antiquorum patrum cum Christo in carne resurgit, ut nostra resurectio (1238C)absque ambiguitate veniente iterum illo obanter speretur.

9. De eo quod in apocalipsin dicitur haec resurrectio prima et cetera. Jheronimus Victorianusque ita ayunt: Resurectio prima nunc est per fidem in anima cum qua pervenitur ad baptismum absolutus ab originali peccato introitus in regnum Dei. Regnum utique non solum illud quod sine fine perpetuum sanctis erit, sed et nunc in quo Christus in ecclesia catholica regnat. Quae resurrectio non permittit homines transire ad mortem secundam. De hac resurrectione dicit apostolus: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite.

10. Illi vero, qui contradicunt dicentes: nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius (1238D)hominis, legant librum beati Juliani non Pomerii sed Toletani qui vocitatur anticimena, qui patratus est de his rebus quae contraria in Scripturis resonant, sed non contraria ab his qui vigili sensu Scripturam, si mundam inquirunt, intelligenda sunt, sicut sunt pluraque istis latet; et tunc tacere studeant et non loqui quae nesciunt.--Si anticimena abest currant ad Agustinum et ipsum inquirant in libro homeliarum cata Jhoannem, et ipsum hunc locum audiant explorantem. Dicit enim: ne qua territus in Deo sentiretur, ideo dixisse Christum credimus, nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo hominis videlicet Christus deus et homo una persona. Si quis vero amplius (1239A)scire desiderat, ad textum hujus operis recurrat, nec non Euceri vel Nicetae commentaria legat. Inter plura sanctus Eucerius dicit: Ideo ipse ascendit qui descendit, quia licet adsumserit hominem, tamen homo . . . hoc est Christus una persona est. Et utique cum ille sit caput, sancti autem membra sunt, necesse est ut sequantur membra quo caput praecessit, ut sit in coelo Christus corporis plenitudo.

11. De gloriosa Maria quod nulla storia eam doceat passione aut qualibet morte multari in fine hujus operis invenies. [ Hoc loco inseruntur Isidori libri Etymologiarum, quos excipit tractatus de coelo excerptus nisi fallor ex libro Bedae de temporibus; denique continuatur epistola Tusaredi ut sequitur: ]

(1239B)De gloriosa virgine Maria quod nulla storia eam doceat passione aut qualibet morte multari Isidorus ayt: Maria quae interpretatur Domina sive Inluminatrix a virga Jesse ortus conclusus fons signatur, mater Domini, templum Dei, sacrarium Spiritus sancti, (1240A)virgo feta, virgo ante partum, virgo post partum, salutationem ab angelo accipit et mysterium conceptionis agnoscit. Partus qualitatem inquirit et contra legem naturae obsequi fidem non rennuit. Quum Dominus ipse in cruce positus per sanguinis testamentum virginem commendat discipulis, ut ipsam mater haberet vitae comitem cum filius noverat virginitatis esse custodem. Hunc quidam corporatis nexis passionem asserunt ab hoc vita migrasse pro eo quod justus Symeon complectens brachiis suis Christum prophetaverat matri dicens: et tuum ipsius animum pertransiet gladius. Quod quidem incertum est, utrum pro materiali gladio dixerit, an pro verbo Dei valido et acuto omni gladio ancipiti.

Specialiter tamen storia nulla docet Maria gladii (1240B)animum versione peremtum, quia nec obitus ejus uspiam legitur, dum tamen repperiatur sepulcrum.

His omissis salutationis copiam dulciter mitto, et ut me scriptis saepe ac saepe reficiatis, utique a meis moeroribus sublevetis vel substoletis suggero.