Epistolae (Amulo Lugdunensis)

This is the stable version, checked on 12 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 116

Epistolae

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne 116.0096B

EPISTOLA PRIMA. AD THEODBOLDUM EPISCOPUM LINGONENSEM. 116.0077B|

I.

Reverendissimo et puro dilectionis affectu excolendo THEODBOLDO Ecclesiae Lingonicae episcopo, AMULO humilis Ecclesiae Lugdunensis episcopus in Domino Jesu Christo sempiternam salutem. Mandastis nobis per dilectum fratrem chorepiscopum vestrum, nuper in castro Divionensi, apud ecclesiam beati Benigni martyris, coepisse quaedam fieri in his qui orationis et venerationis causa ex quibuscunque locis confluere videntur, et maxime, imo, ut nonnulli affirmant, tantummodo in feminis; unde animus vester quadam ambiguitate turbaretur, et necessarium judicaretis nostrum, id est, fraternum, 116.0077C| expetendum esse consilium. Dixit enim quod anno transacto duo quidam, qui se monachos esse dicerent, detulerint usque ad praefatam sancti martyris basilicam quaedam velut cujusdam sancti ossa, quae se vel ex urbe Roma, vel ex nescio quibus Italiae partibus, sustulisse affirmabant: cujus tamen sancti nomen se oblitos esse mira impudentia dixerunt. Quasi aut eum in tantum diligere et venerari potuerint, si vere sanctum esse cognoverant, ut tanto terrarum spatio tam studiose deferre satagerent, nisi ejus nomen in locis illis, unde assumptus dicitur, usitatum esset atque vulgatum, et istis ita insinuatum et cognitum, ut desiderarent illum et exposcerent, vel etiam furto auferrent in suae regionis finibus collocandum, ac venerationi fidelium commendandum. 116.0078B| Aut certe quem tanta veneratione dignum agnovissent, quem tanto amore transferendum exoptassent, quem tam longo itinere ipsi assidue pertulissent, ejus nomen saltim una hora oblivisci potuerint, ut non illum, quem tantopere diligebant et venerabantur, continuo desiderio atque oratione ad praesidium salutis suae, et ad propitiandam divinam clementiam pia et indesinenti memoria sibi adesse precarentur, aut omnino tantae ignaviae ac stoliditatis exstiterint, ut nomen ejus ad commonitionem sui nec litteris saltem signare studuissent.

II.

Unde, sicut praedictus frater noster retulit, prudenter et religiose fecistis ut istiusmodi reliquias, quarum nulla exstaret auctoritas, et ipsum quoque vocabulum esset ignotum, nec ullo modo recipiendas 116.0078C| judicaretis, nec penitus contemnendas; si tamen illi qui detulerant possent, sicut promittebant, hujus rei certitudinem ex eisdem partibus delatam sub diligenti examinatione evidenter ostendere. Dixit itaque nobis quod unus ex praefatis monachis, qui apud Divionem remanserat, jam mortuus sit; alter vero, qui ad perquirendum et renuntiandum perrexerat, nequaquam ulterius sit reversus. Attamen dum illa ossa, a tam vilibus personis delata, et nulla veritatis assertione declarata, et tam insulsa relatione Ecclesiae illata, velut causa honoris juxta sepulcrum praefati gloriosi martyris reverenter locata conservantur, coepisse in eadem basilica velut quaedam miracula fieri, non sanitatum et curationum, quibus ulla indicia divinae miserationis et propitiationis ostenderentur, 116.0079A| sed percussionum et elisionum, quibus miserae mulierculae subito in ipsa orationis domo cadere et collidi, et quasi vexari viderentur; cum tamen in nulla parte corporis laesae appareant, aut ulla plagae alicujus vestigia monstrare videantur. Qua ex causa tanta illuc velut admirantium turba concurrit, sicut non solum ab illo fratre nostro, quem misistis, sed etiam a nonnullis aliis didicimus, ut jam trecentae sive quadringentae aut eo amplius personae esse referantur, quae jam dicto modo corruentes atque elisae et per paululum velut recepto sensu sanatae, nullatenus a loco discedere posse firmantur, quia videlicet si ad domos suas redire tentaverint, statim nova nescio qua plaga percussae, ad ecclesiam de qua exierant redire compellantur. In quibus 116.0079B| esse dicuntur, non solum puellae, sed etiam conjugatae juveniores, et maturiores aetate, honestiores atque viliores.

III.

Haec autem non solum in ecclesia sancti Benigni, sed etiam in altera ecclesia intra ipsum castellum, et in aliis nonnullis per parochias vestras similiter jam fieri coepisse significastis. Nam et in Augustodunensi territorio quod Sedelocus vocatur, apud ecclesiam in qua sancti martyres Andochius, Thyrsus et Felix, conditi sunt, similia fieri vel potius simulari certa relatione comperimus. Exspectavimus autem aliquot diebus, ut sicut per praefatum chorepiscopum vestrum rogavimus, diligentius et modum et ordinem hujus rei vestris nobis litteris intimaretis, ut quanto subtilius et evidentius instructi, 116.0079C| tanto, aspirante Dei gratia, ad respondendum inveniremur parati. Sed quia nihil postea rescripsistis, melius nobis visum est ut juxta quod ex ejus relatione agnoscere vel perpendere potuimus, dilectioni vestrae debitum responsionis officium solvere non differamus. Igitur, ut ad haec omnia, prout Christus donare dignatur, breviter respondeamus, et causae ambiguum cum vestra pariter dilectione resecemus, videtur nobis in primis ut ossa illa, quae nulla ratione, nulla auctoritate, nescio cujus sancti esse dicuntur, unde primum prurigo hujus curiositatis exorta esse videtur, omnino de sacris adytis et de loco celebri tollantur et nequaquam intra ecclesiam, sed foris in atrio, aut certe sub pariete, vel circa ipsam, vel quod utilius existimamus, circa 116.0079D| aliam secreto in loco, apto et mundo, sub paucorum conscientia sepeliantur; ut quoniam et sancta esse dicuntur, aliquid eis reverentiae referatur, et quia esse penitus nesciuntur, nequaquam rudibus populis occasio erroris et superstitionis exsistant. Nec metuere debemus ne forte ex hac diligentia aliquam offensionem incurramus. Vult enim omnipotens Deus nos in rebus suis cautos esse atque discretos, juxta praeceptum Apostoli dicentis: « Omnia autem probate, quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos. » Et iterum: « Nam et ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis. » Unde et Dominus 116.0080A| monet dicens: « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. » Habemus in hac re magnum et reverendum pietatis exemplum in gestis beati Martini, ut nequaquam temere adhibeamus incertis fidem. Qui beatus et gloriosus Christi confessor et pontifex locum quemdam a praecessoribus suis sub altaris titulo consecratum et concurrentis populi frequentia celebratum, quia nec nomen sepulti illic, ut ferebatur, martyris, nec tempora passionis ejus reperit, omnino se ab illo loco abstinuit, nec auctoritatem suam vulgi opinioni accommodare ullatenus voluit, donec, rei veritate divinitus sibi patefacta, etiam populum superstitionis illius absolvit errore.

IV.

Invenimus etiam in decretis beati papae Gelasii 116.0080B| graviter notari episcopos et pene alienos a Christianitatis affectu designari, qui in quocunque nomine defunctorum, et fortassis nec omnino fidelium, aedificatas sacris processionibus audacter instituere praesumunt ecclesias. Sed et quorumdam venerabilium valde sanctorum corpora novimus, vel inter agrorum sepulturas, vel in angulo ecclesiae annis plurimis jacuisse, donec se dignis revelationibus manifestarent. Quapropter juxta apostolicam atque evangelicam auctoritatem et venerabilia sanctorum Patrum exempla atque instituta, removeatur de medio et congruenti modo habeatur unde tanta pullulavit occasio superstitionis, et nulla probatur existere utilitas salutis. Nam etsi unum aut multo duo vel tria istis ipsis temporibus, quibus talia geruntur, sanitatum 116.0080C| vel curationum signa in eadem beati Benigni martyris ecclesia veraciter et probabiliter celebrata sunt, haec profecto cum omni gaudio et veneratione ac debita gratiarum actione ad Dei gloriam et beatissimi atque gloriosissimi martyris merita referenda sunt. Nec tamen ob hoc caetera quae sive in ejusdem martyris ecclesia, sive in plerisque aliis fieri dicuntur, approbanda sunt; quia, quantum ipsius rei gestae ordo ostendit, potuit fieri ut haec primum ex vana opinione, tanquam nuper allati sancti corporis locum inveniret occasio, dum in diebus quadragesimalibus, confluentibus fortasse, ut in multis locis consuetudo est, ad orationem popularibus turbis ostenderetur, commendaretur, et venerationi habendus qui penitus ignorabatur, supervacue inculcaretur; 116.0080D| atque ex hoc jam superveniente solemnitate Paschali, quando talia inchoasse perhibentur, viles et nequam homunculi, accepta occasione, sive necessitate famis cogente, sive cupiditate lucri instigante, istiusmodi velut percussiones, et collisiones, et dementationes, ac rursum sanationes, fingere atque ostentare coeperint, sive sint viri, sive mulieres.

V.

Quod cum populus, supervacua opinione delusus, in admiratione vel terrore habere coepisset, tanta illuc conferre et quasi male habentibus velut ex misericordiae compassione administrare coeperunt, ut omnino qui talia pati videbantur, non solum 116.0081A| a loco recedere nollent, sed tanquam nova plaga ac debilitate percussi, nullatenus se recedere posse simularent. Quando enim unquam in Ecclesiis Dei, in memoriis beatissimorum martyrum, talia signa increbuerunt, quibus nequaquam aegri sanarentur, sed sani percuterentur et dementarentur? Quando istiusmodi sanitates sanctorum oratio apud Dominum obtinuit, quibus simplices et innocentes puellae in sanctuario Dei incolumes reddantur, sed si de salute sua gaudium parentibus facere voluerint, continuo iterum percussae ad domos eorumdem parentum suorum redire prohibeantur? Quando autem martyres sancti ita conjugatas quasque fideles in suis sanctuariis sanitati restituerunt, ut eas a maritis sejungerent, et ne ad virorum suorum domos reverti possent, 116.0081B| repentinae cladis animadversione percuterent? Quis haec non videat vel fallaciis hominum nequissimorum, vel deceptionibus et ludibriis daemonum concinnata, qui hebetes sensu, et inanes fide, et plenos curiositate, et attonitos vanitate, facile opprimunt, vel etiam invadunt ut in eis, Deo juste permittente, et propria nequitia saeviente, talia etiam veraciter exercere sinantur? Atque ita velut ex uno loco per astutiam hominum et nequitiam daemonum pessimorum, qui humanae saluti libenter illudunt, per alia atque alia loca se pestilentia ista superstitionis atque illusionis diffudisse videtur, dum in sacris locis et sanctorum martyrum basilicis sunt etiam quidam qui turpis lucri gratia non solum ista non prohibent, nec errantem populum ad sinceram et puram religionis 116.0081C| observantiam instituunt, sed etiam instigant ad talia sectanda, eosque tanquam religiosos praedicant, ac suis adulationibus supplantant, tantum ut ex eorum votis atque donariis vel marsupia sua repleant, vel epulis et potationibus vacent. De quibus recte per Prophetam dicitur: « Peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. » Haec de fictione talium illusionum et insana quorumdam cupiditate nequaquam in hujus responsionis nostrae serie diceremus, nisi talia tempore pii patris et antecessoris nostri ita certissime in quibusdam homunculis, tam viris, quam feminis, intra paroeciam nostram experti essemus, ut de his nullatenus dubitare permittamur.

VI.

Vidimus namque aliquoties coram illo qui se 116.0081D| daemoniacos advexaticios esse simularent; sed cum plurimis plagis atque verberibus distringerentur, confestim de miserrima simulatione confessi, et necessitates atque egestates suas, quibus supplendis talia ostentaverant, publice exponentes, ab omni invasione daemoniaca, sicuti et erant, illaesi apparuerunt. Scimus etiam civitatem quamdam haud longe a nostris finibus, quae Ucetia nuncupatur, sita in provincia Narbonensi, ubi cum ejusdem piae memoriae praedecessoris nostri tempore ad sepulcrum sancti Firmini episcopi istiusmodi percussiones et elisiones fieri coepissent, ita ut in membris cadentium reperirentur quaedam stigmata ultionis, tanquam illic sulphur arsisset, et ex hoc territi atque obstupefacti 116.0082A| vulgares, cum votis ac donis plurimis gregatim ecclesiam frequentarent, accepto ab eodem patre nostro consilio praedicavit eis atque praecepit Narbonensis qui nunc superest Bartholomaeus episcopus, ut omnino locum illum, quem superstitiose frequentare coeperant, nequaquam amplius ita frequentarent, et quaecunque illuc conferre consueverant, magis in usus indigentium et misericordiae opera erogarent. Quod cum factum fuisset, statim et ibi et in aliis locis in quibus jam similiter fieri incipiebat, tota illa deceptio cessavit, et populus fidelis optata incolumitate ac tranquillitate, respiravit.

VII.

Unde omnino videtur nobis, prout ratio ipsa dictat, et bonorum nos exempla informant, ut arripiatis pium studium et sacerdotalem sinceritatem 116.0082B| ac severitatem; et ne domus Domini, quam oportet esse domum orationis, fiat domus negotiationis et spelunca latronum, eliminetis ex ea istiusmodi commentum et figmentum diabolicum, quo tanta infelicium hominum et maxime mulierum multitudo nimis dolende ac pudende, velut captiva et mente capta, obligata tenetur; annuntiando omnibus fideliter atque obtestando, ut intermisso hujusmodi vano et pernicioso concursu, unde nulla animae salus, nulla corporis incolumitas, nulla vitae utilitas provenire cognoscitur, unaquaeque plebs in paroechiis et ecclesiis, quibus attributa est, quieta consistat; ubi sacrum baptisma accipit, ubi corpus et sanguinem Domini percipit, ubi missarum solemnia audire consuevit, ubi a sacerdote suo poenitentiam de reatu, visitationem 116.0082C| in infirmitate, sepulturam in morte consequitur, ubi etiam decimas et primitias suas offerre praecipitur, ubi filios suos baptismatis gratia initiari gratulatur, ubi verbum Dei assidue audit, et agenda ac non agenda cognoscit; illuc, inquam, vota et oblationes suas alacriter perferat, ibi orationes et supplicationes suas Domino effundat, ibi suffragia omnium sanctorum quaerat, qui, ut scriptum est: « Sequuntur Agnum quocunque vadit, » et idcirco fideliter invocantibus ubique praesto sunt, et per ipsos atque in ipsis omnipotens Deus, qui populo suo promittit dicens « :In omni loco in quo memoria fuerit nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. » Ibi itaque unaquaeque plebs pupillis et viduis, pauperibus et peregrinis, 116.0082D| de facultatulis quas Deus tribuit eleemosynarum largitionem exhibeat, hospitalitatis officia impendat, et quodcunque comessationibus et ebrietatibus et quaestu hominum vanorum consumere solebat, in istiusmodi suis et proximi salubribus utilitatibus expendat. Haec est enim legitima et ecclesiastica religionis forma; haec antiqua fidelium consuetudo, per quam et novitatum vanitas amputatur, et vetusta ac recta evangelicae atque apostolicae institutionis semita custoditur. Si autem et languores aliqui ac debilitates accidunt, juxta evangelicum et apostolorum praeceptum praesto habet unusquisque ut « inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum (Jacob. V, 14). » 116.0083A|

VIII.

Cum haec largiente vobis Domino fideliter atque instanter annuntiata fuerint et observata, confidimus in ipsius pietate, quoniam cessante inani ac supervacua largitione munerum ac votorum, cessabit etiam multitudo illa simulantium et simulatio percussionum ac dementationum, cum unusquisque non vana et falsa ostentare, sed ad corpusculi sustentationem necessaria quaerere vel etiam mendicare cogetur; ita ut si forte aliqui obstinatiores in tali facto apparere voluerint, duris omnino verberibus coerciti, ad confessionem veritatis compellendi nobis esse videantur. Nam etsi illud verum esset ut discedere a locis illis tentantes confestim novo morbi genere corriperentur, quanto esset manifestius hoc ex diaboli impugnatione fieri, tanto 116.0083B| confidentius Domino miserante ac protegente erat discedendum, et contemptis fideliter inimici terroribus, in locis legitimis more ecclesiastico illius misericordiae supplicandum. Neque enim inter sanctos martyres et spiritus atque animas justorum cum Domino jam regnantium illic invidia suspicanda est, sed plena charitatis unitas, et pietatis societas; et ideo simul sibi oblatos aegros, si vitandae tentationis gratia fideliter ad aliorum sanctorum limina deducantur, nequaquam indignari, sed potius favere et congaudere atque congratulari credendi sunt. Quorum unus praecipue, magnus videlicet apostolus Paulus, propter hanc unitatem spiritus caeteris sanctis dicit: « Si cui autem aliquid donatis, et ego. Nam et ego si quid donavi, propter vos in persona Christi. » 116.0083C| Quod si votum et desiderium est populorum fidelium, diversorum martyrum et caeterorum sanctorum limina suppliciter frequentare, sunt dies certi et legitimi, quibus id juxta antiquam Ecclesiae observantiam devote exercere conveniat, tempore videlicet generalium rogationum, et pro diversis tribulationibus ac necessitatibus indictarum litaniarum, seu quadragesimalium jejuniorum, sive etiam in vigiliis et natalitiis martyrum.

IX.

Quae omnia et ex universalis Ecclesiae lege descendunt, et sacerdotum praedicatione ac denuntiatione commendantur, et omnium fidelium obedientia et pietate attentius observanda sunt, quanquam et caeteris diebus cum silentio et puritate devotionis, non in ostentatione et tumultu, sacra loca 116.0083D| probabiliter visitentur. Nunc vero quanta absurditas est haec tam legitima, et tam assidue annuntiata ac justa a plerisque popularibus aut negligenter omitti, aut vix et coacte observari, et ad illa esse promptissimos quae, nullo praedicante ac docente, imo etiam obsistente, tantum animi sui supervacuitate sequuntur; quibus saepe beati Pauli apostoli voce inculcandum est: « Fratres, nolite pueri effici sensibus; sed malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis. » Et illud beati Jacobi dicentis: « Religio munda et immaculata apud Dominum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, 116.0084A| et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. » Quatenus haec atque hujusmodi apostolica hortamenta attendentes tam presbyteri quam populi, atque in locis suis devote, instanter ac fideliter Domino servientes, sinceritati mentis et fructibus misericordiae potius studeant quam vanitati vel ostentationi. Nam etsi quidam illorum fallacium atque fallentium vere energumeni et arreptitii essent, more ecclesiastico vel in locis suis a sacerdotibus suis, vel in quibusque martyrum sanctuariis a propinquis et amicis tranquille debuerant tractari atque, opitulante Dei gratia, purgari, non populorum turbis ac tumultibus inaniter prosequi. Haec, prout Dominus dedit, juxta auctoritatem divinam et institutionem paternam ad interrogationem vestram sedulo respondere curavi. 116.0084B| Vos et ista libenter accipite; et si qua meliora Deus inspiravit, prompta intentione et vigilanti cura peragite; quatenus grex Dominicus vestrae gubernationi commissus, eodem Domino auxiliante, et erroris effugiat offendiculum, et religionis ac sinceritatis consequatur augmentum. Misimus vobis etiam exemplar epistolae praefati pii patris et nutritoris nostri ad jam dictum Narbonensem episcopum, ut si quis de hujusmodi causis subtilius et plenius nosse voluerit, illius lectione uberius ac profundius instruatur. Deus omnipotens reverendam dilectionem vestram ad aedificationem Ecclesiae suae jugiter protegere et custodire dignetur.

EPISTOLA II. AD GOTHESCALCUM.

116.0084C| AMULO humilis Ecclesiae Lugdunensis episcopus dilectissimo fratri GOTHESCALCO salutem. Quod te in hujus sermonis exordio fratrem nomino, quem fraternae unitati contrarium non ignoro, ea, in quantum Deus largitur, facio charitate, quam Scriptura nobis praecepit dicens: « Dicite his qui oderunt vos: Fratres nostri estis. » Quia etsi ex illorum parte qui ejusmodi sunt fraternitas deperit, non idcirco etiam in nobis frigescere aut perire debet ipsius fraternitatis affectus. Quod autem non solum fratrem, sed etiam dilectissimum dico, Dominus novit quia te fideliter diligo, hoc tibi cupiens quod et mihi. Unde et salutem tibi veraciter opto, praesentem pariter et futuram, per eam divini cultus pietatem, quae, sicut Apostolus testatur: « Ad omnia 116.0084D| utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. » Audiens sane et agnoscens quae in scriptis tuis misisti, et per quemdam fratrem nostrum mihi innotescenda vehementissime flagitasti, diu haesitavi utrum tibi respondere deberem, homini de novis contra Ecclesiam praesumptionibus, et non parvis erroribus jamdudum accusato, et propter contumaciam, ut audio, episcopalis concilii auctoritate damnato. Importunum namque et impudens videri posse existimabam, si de causa, quae prudentium et reverendorum fratrum nostrorum inquisitione, cognitione et sententia definita est, aliquid 116.0085A| ultro dicere vel respondere aggrederer: et rursum tantam deprecationem et supplicationem tuam contemnere et praeterire silentio non videbatur Christianae esse pietatis et charitatis, per quam praecipue lex Christi adimpletur in nobis, testante et commendante Apostolo: « Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. » Unde et cum de seipso dixisset: « Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrarer: omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos; » et post aliqua: « Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant, » continuo, ut nos ad exemplum sui, et per hoc ad exemplum Christi, instrueret et informaret, adjunxit: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. » Ipse est enim verus et pius ille Samaritanus, 116.0085B| qui descendentem ab Jerusalem in Jericho, et a latronibus in itinere spoliatum, et vulneratum, ac semivivum derelictum, clementer miseratus est, alligans vulnera ejus, et vini atque olei infusione curans: tantaeque misericordiae et pietatis suae nos imitatores esse desiderans, in fine hujus parabolae unicuique nostrum dicit: « Vade, et tu fac similiter. » Manifeste ostendens illum vere esse proximum fratri, illum vere imitatorem sui, qui fraternis necessitatibus atque infirmitatibus prompta pietate et compassione succurreret. Istiusmodi igitur consideratione provocatus, et de venerabilium fratrum atque consacerdotum nostrorum sincerissima charitate confisus (per quam in Domino unum sumus, et invicem commissi nobis ministerii onera et officia 116.0085C| communicare debemus, quatenus et illorum bona per unanimitatis spiritum nostra, et nostra, si qua divina misericordia esse possunt, illorum sint), melius et salubrius existimavi aliquid tuae fraternitati rescribere, quam inutili taciturnitate, et de illis viderer diffidere, et tibi tam angustiato, tam afflicto, tam anxio et conturbato, nihil consulere. Quapropter omnipotentis Domini et Salvatoris largissimam et indeficientem oro gratiam, ut nobis tribuere dignetur utilem et veracem tuam consolationem et instructionem, sermonem et animum tuum praeparet ac tranquillet, ut quae dicturi sumus, pia mansuetudine et humilitate suscipias, ac seposita animositate et studio contentionis, libenter quae vera sunt audias, et non nostra, sed Dei et sanctorum 116.0085D| Patrum dicta obedienter suscipias, eisque animum tuum et sensum sincera pietate submittas, quia, ut verax veraciter Scriptura dixit, « Sunt viae quae videntur homini rectae, et novissimum earum ducit ad mortem. » Et: « Qui confidit cogitationibus suis impie agit. » Unde et alibi eadem Scriptura admonet, dicens: « Et ne innitaris prudentiae tuae. » Hoc namque malum, quantum cavendum sit homini, etiam beatus Ephrem admirandae sanctitatis et illustrissimae doctrinae pater ostendit, cum in hora exitus sui, astanti sibi uni ex discipulis, magni et acuti et nimis curiosi ingenii, sollicite admonens dixit: Cave, Pauline, ne unquam te submittas cogitationibus tuis. Quantum vero bonum 116.0086A| sit obedientiae, et quantum malum contentionis et contumaciae, docet nos iterum sermo divinus, ubi per Samuelem prophetam dicit: « Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. » Itaque et tu, si bonus, et utilis, et pacificus Ecclesiae filius esse desideras, noli te sensui tuo committere, sed majorum judiciis atque sententiae, imo divinis et ecclesiasticis auctoritatibus facile cede, libenter acquiesce et obedienter subdere, ut possit in te Dei Spiritus habitare, dicente Domino per Prophetam: « Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea? » Videmus 116.0086B| certe tempora novissima et periculosissima, ab Apostolo olim praedicta, plena ignorantiae et infirmitatis animorum, in quibus illud Domini terribile dictum semper est reminiscendum, atque tremendum: « Qui scandalizaverit unum de pusillis his qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profondum maris. » Et iterum: « Vae mundo ab scandalis! Necesse est ut veniant scandala: verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit! » Sed et aures et linguas prurientes cavere debemus, ne vel ad audiendas vel ad loquendas novitates prompti et faciles simus. Quia et prurientes auribus, et profanas vocum novitates pariter Apostolus condemnat, et oppositiones falsi nominis scientiae 116.0086C| admonens devitandas, continuo de eadem falsi nominis scientia subjungit, dicens: « Quam quidem promittentes, circa fidem exciderunt. » Cum adhuc esses in partibus regni Germaniae, audivimus in primis super nomine tuo famam dolendam: quod videlicet novitates sereres, et stultas ac sine disciplina quaestiones ventilares. Deinde perlata est etiam ad nos studio ecclesiasticorum virorum quaedam scriptura tua, in qua apertissime, et prolixo sermone, atque ut tibi visum est etiam testimoniis Scripturarum, sive sanctorum Patrum, quid sentires sive doceres multipliciter exsecutus es. Nunc quoque accepimus et alia scripta tua non parva, quae ad episcopos, vel contra episcopos, qui in concilio 116.0086D| damnationis tuae affuerunt, scripsisse vel protulisse videris. In quibus quanta potuisti intentione, de una tantum quaestione, id est, praedestinatione divina, quid teneas, diligenter explicare curasti. Ita factum est, ut ex utraque scriptura tua, sive quam per alios, sive quam te mittente accepimus, plenissime nobis cognoscere videamur, in quibus quaestionum periculis fluctuet, vel, quod nimis dolendum est, naufragetur sensus tuus. Quapropter compendiose nobis et utiliter fieri posse videtur, ut ex illa tota serie scriptorum tuorum, ea quae nobis fidei catholicae maxime contraria esse videntur, brevibus et distinctis capitulis ordinemus, adjungentes, sive subjungentes per singula, quid e contrario Scriptura sancta doceat, et Ecclesia Dei firmissime teneat, et 116.0087A| ubique fideliter ac salubriter doceat. Cujus doctrinae et sensibus te, quasi devotum et pium filium, irrefragabiliter obtemperare oportet, si cupis in ejus corporis unitatem vivum et sanum membrum inveniri, et non cum putribus et emortuis justae severitatis judicio abscissionem mereri. Hunc autem sermonis nostri tenorem, servato in omnibus legitimo ordine ac ecclesiastica auctoritate, non tibi, qui infelici et miserabili lapsu excommunicationem ab Ecclesia excepisti, sed principaliter reverentissimo et charissimo nostro metropolitano antistiti direximus tuo, confidentes in Domini pietate, quia cum haec legerit et nostrae erga te compassionis affectum cognoverit, non indignatione aliqua adversum te, sed boni patris et pii pastoris visceribus 116.0087B| commovebitur, ut his congruenter perlectis et tranquille apud te tractatis, si divina gratia aspirante acquiescere volueris veritati, nequaquam diutius aberres a caulis, sed boni et summi pastoris humeris reportatus, unitati inventae ac redemptae ovis, cum gaudio coelestium et terrestrium, feliciter restituaris. Haec sunt igitur quae in scriptis tuis merito reprehendenda, et reprehensa, tanquam verae fidei catholicae inimica, notavimus, et qualiter ad regulam veritatis sint corrigenda perstrinximus.

In primis displicet nobis valde, quod dicis et asseris neminem perire posse Christi sanguine redemptum. Hoc enim dictum dupliciter fidei catholicae adversatur. Si aut neminem ex numero Christianorum, postquam semel in Christo baptizatus 116.0087C| et particeps redemptionis Christi effectus est, perire posse confirmas, contra Apostolum apertissime praedicantem et contestantem: « Quoniam iniqui regnum Dei non possidebunt. » Et quoniam qui illa vel illa crimina admiserint, regnum Dei non consequentur, et non habent haereditatem in regno Christi Dei, inter quos etiam illi sunt negatores Christi, de quibus ipse terribiliter testatur: « Quicunque negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in coelis. » Et illi infructuosae fidei, de quibus ait: « Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. » Sed et illae fatuae virgines, quae non sumpserunt oleum in vasis suis cum lampadibus, quibus clausa janua regni dicturus est: « Amen dico 116.0087D| vobis, nescio vos. » Aut si non credis, omnes, qui vera fide et devotione per baptismi gratiam regenerantur, Christi esse sanguine redemptos, imo in Christi morte et sanguine baptizatos, licet postea plurimi ex eis, vel per haereses, vel per alia diversa crimina pereant, manifestissime contrarium est beato Paulo apostolo dicenti: « Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. » Et beato Joanni similiter de eodem Domino contestanti: « Qui dilexit nos, inquit, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. » Et beato Petro etiam de pessimis haereticis, qui post baptismum redemptionis Christi de Ecclesia recesserunt, ita dicenti: « Et eum qui emit eos Dominum negant, 116.0088A| superducentes sibi celerem perditionem. » Et ipsi Domino de eisdem haereticis per Prophetam: « Et ego redemi eos, et contra me locuti sunt mendacia. » Itaque juxta fidem catholicam et apostolicam, propheticam et evangelicam, omnes isti, fideliter ad baptismum Christi accedentes, non utique alio pretio, sed Christi sanguine redempti sunt. Sed cum plurimi ex eis eamdem gratiam in se irritam fecerint, et idcirco in aeternum pereant, qua ratione verum est neminem perire posse sanguine Christi redemptum?

Secundo loco displicet nobis valde, quia verissima et sacratissima Ecclesiae sacramenta, videlicet exorcismi, et baptismi, chrismatis, et Eucharistiae ac manus impositionis, perfunctorie et frustratorie omnibus, qui post perceptionem eorum pereant, dari 116.0088B| confirmas, dum eos sanguine Christi, sine quo ipsa mysteria, sed quaedam velut vacua et inania ludibria sunt habenda, redemptos negas: cum e contrario Apostolus, et veritatem redemptionis Christi, et verum divinorum mysteriorum effectum, etiam in eis qui irreparabiliter pereunt doceat esse collata, cum ait: « Impossibile enim est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei, etc. » Et iterum: « Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum 116.0088C| duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? » Et alio loco: « Et peribit, inquit, infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est! » Ita veritas mysteriorum peragit virtutem suam, cum fideliter accipitur, etiam in illis qui non permanent in veritate eorumdem mysteriorum. Sed et in illa regula intelligendarum Scripturarum de corpore Christi vero atque simulato, unde tu hunc errorem velut confirmare niteris, veraciter nosse debes, simulationem denotari vitae et morum, non, quod absit, divinorum mysteriorum et sacramentorum.

Tertio loco displicet nobis valde, quia et divinarum Scripturarum testimoniis et sincerissimis sanctorum Patrum dictis tam perverse abuteris, ut 116.0088D| haec omnia quae manifestissime adversus divinam veritatem et paternam fidem disputas, ex illis non recte intellectis multipliciter affirmare contendas. In tantum ut illos qui ex numero fidelium pereunt, nec tunc, quando imprimis ad percipienda mysteria regenerationis et Dominicae oblationis, vel in parvula aetate ab aliis oblati sunt, vel ipsi in majori fideliter accesserunt, affirmes Christo et Ecclesiae non incorporatos, nec membra illius quaesitae et salvatae ovis effectos, ac per hoc nec unquam fuisse Christianos. Nam quomodo est Christianus, qui non pertinet ad corpus Christi, qui non est membrum Christi? Cum e contrario Apostolus etiam illos, qui graviter peccare, et in eodem gravi peccato 116.0089A| perire possunt, membra Christi et templum Spiritus sancti esse dicat, quandiu fideliter et innocenter agunt. « Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit. » Et iterum: « Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, » etc.

Quarto loco displicet nobis valde, quia tam dure et indisciplinate et immaniter de divina praedestinatione sentis et loqueris in damnatione reproborum, ut omnes illos qui ad sinistram ponendi sunt in die judicii, et cum diabolo atque angelis ejus pro malis meritis suis aeterno igne damnandi, ita sint divinitus ad interitum praedestinati, ut eorum prorsus 116.0089B| nullus aliquando potuerit, nullus possit salvus esse. Quod sentire et dicere quid est aliud, quam in Deum graviter et horribiliter blasphemare, si illis ejus praedestinatio hanc necessitatem irrevocabiliter imposuit, ut omnino quod ad salutem suam proficeret operari non possint? Sed absit a nobis hoc recipere, ne meritum damnationis illorum Dei culpa sit, qui eos tales esse constituit, non illorum qui aliud esse non potuerunt. Huic errori, vel potius immanissimae impietati resistit Scriptura dicens de illo: « Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi. » Et ipse judex vivorum et mortuorum destruit istud insanum mendacium, qui se in illo die judicii ita illis qui ad sinistram stabunt dicturum esse praedixit: « Discedite a me, maledicti, 116.0089C| in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. » Ut cur a se inseparabiliter discedere sint digni, cur maledicti, cur diabolo et angelis ejus in aeterna poena sociati, videlicet non ex praejudicio praedestinationis suae, sed ex merito iniquitatis eorum, statim clarissime subjungat et ostendat dicens: « Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi et non dedistis mihi bibere, » etc. Ubi evidenter ostenditur quod non propterea damnantur, quia opera salutis suae facere non potuerunt, sed quia facere noluerunt. Unde et Psalmista de eodem justo et aeterno judice dicit: « Quia tu reddes unicuique secundum opera sua. » Non ait, secundum praejudicia sua, sicut ista insana et furibunda doctrina asserere conatur, ad nihil aliud 116.0089D| nisi ad subversionem audientium. Cum e contrario fides catholica firmissime teneat, nec ipsum diabolum, et angelos ejus, ad hoc unquam praedestinatos ut tales essent: sed quia tales suo vitio esse voluerunt, idcirco eis aeterni ignis supplicia praeparata. Omnipotens enim Deus non est auctor malorum meritorum, nec malorum hominum, nec malorum angelorum: sed ipsi sibi sunt auctores mali, quod propria voluntate gesserunt; Deus autem justus ultor et judex in his quae ejus aequitate passuri sunt. Praescivit ergo aeternaliter futura mala merita ipsorum, sed praescientia ejus non eis intulit necessitatem, ut aliud esse non possent, sed tantum praevidit quod aliud esse nollent. Praedestinavit eisdem malignis 116.0090A| angelis, et reprobis hominibus perpetuas poenas, non quia malignos et reprobos ipse eos facit, sed quia malignos et reprobos suo vitio futuros illos praevidit: et quos tales proprio vitio futuros praevidit, quid mirum si eos justo judicio suo aeternis poenis et incendiis praedestinavit, ut qui volentes peccaverunt, nolentes puniantur? Non itaque in illis praedestinavit omnipotens Deus quae sibi erant facturi iniqua voluntate sua, sed quae ipse de eis erat ordinaturus aequissimo judicio suo. Nulla enim praedestinavit injusta, sed tantum justa; injusta vero praescivit ut Deus futura, praedestinavit ut judex justus damnanda. Nec praescientia tamen, nec praedestinatione sua, cuiquam malorum hominum, vel angelorum, necessitatem imposuit male agendi, sed 116.0090B| tantummodo pro malis gestis aeternas poenas luendi. Unde verissime ad eum Scriptura dicit: « Deus aeterne, qui occultorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant. » Et iterum de illo: « Domino enim Deo antequam crearentur omnia fuerunt cognita: similiter et post perfectum respicit omnia. » Et alio loco: « A saeculo enim, inquit, usque in saeculum respicit, et nihil est novum in conspectu ejus. » Sunt quidem in malis et damnandis aliqui reputati, qui aliud esse non potuerunt, sicut illi parvuli recens nati, sub reatu originalis peccati defuncti, quibus per baptismum Christi non potuit subveniri; sicut etiam illi ignorantes Deum, qui non potuerunt invocare in quem non crediderunt, nec audire sine praedicante, nec praedicatorem 116.0090C| habere, quia nullum ad se mitti meruerunt. Sed et in his non est iniquitas apud Deum, quia et illos traxit ad mortem originale peccatum, et istos et originale pariter et actuale. Ipso tamen ubique justo judice, qui de tota humani generis massa, ob primae praevaricationis meritum juste damnatos, alios facit vasa misericordiae gratuita gratia, alios permisit esse vasa irae justo judicio. Sin autem hoc quaeritur, ubi in Scripturis praedestinatio in malam partem dicatur, ipsum quidem proprie verbum tali sensu positum forsitan non facile invenitur: sensus tamen verbi manifeste in pluribus locis apparet; sicut in primis de angelis refugis beatus Judas Apostolus dicit: « Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, 116.0090D| carceribus caliginis damnatos tradidit in judicium cruciandos reservari. » Et de Antichristo Paulus apostolus dicit: « Et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. » Et post pauca: « Quem Dominus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. » De Juda quoque proditore ipse Dominus, cum pro apostolis oraret: « Et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. » De quo etiam apostoli, orantes pro electione successoris ejus Matthiae, ad Dominum dicunt: « Ostende quem ex his duobus elegeris accipere locum ministerii hujus, et apostolatum, de quo praevaricatus est 116.0091A| Judas, ut abiret in locum suum, » Tale est et illud, quod per Salomonem dicitur: « Universa propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum. » Et quod in libro Job scriptum est: « Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducitur. » Et in libro Sapientiae de Aegyptiis: « Ducebat enim eos ad hunc finem digna necessitas. » Et apud Jeremiam de quibusdam: « Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in diem occisionis. » Talibus etiam Amos propheta dicit: « Qui separati estis ad diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. » Item de filiis Heli scelestis et sacrilegis dicitur: « Qui non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos. » Et ad Amasiam 116.0091B| praevaricatorem et impium regem propheta loquitur: « Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper quod non acquievisti consilio meo. » Sed haec omnia ita fideliter pensanda sunt, ut in eis et malorum, sive angelorum, sive hominum, iniquitas, et Dei vindicantis incontaminabilis justitia cognoscatur. Praeordinavit atque tradidit angelos malignos in judicium cruciandos reservari; sed, exigente eorum impietate, quia non servaverunt ordinem et honorem suum, quem sub Deo et cum Deo habere potuerunt. Et Judas praecognitus et praedictus est filius perditionis, sed merito impiae proditionis abiit in locum suum, id est, sibi in poenis destinatum et praeparatum; sed quia praevaricatus est de loco ministerii 116.0091C| et apostolatus. Ita non est mirum si Antichristus, quia praescitus est homo peccati, praecognitus etiam et praedictus est filius perditionis. Et malus atque impius praeparatus ad diem malum, servatur in diem perditionis et furoris; sed quia ipse sua sponte et malus et impius exsistet. Ducebat et Aegyptios divini judicii necessitas ad exitium et interitum praeparatum; sed digna, quia pro impietatibus et contumacia eorum justa. Sic et illi, qui velut pecora aeternae morti devoti esse voluerunt, siquidem impii manibus et verbis accersierunt illam, congregantur quasi grex perditionis, et sanctificantur, id est, quodammodo separantur ad diem malum, et ad diem occisionis. Sed et impii filii Heli, et impius rex ille Amasias, indigni habiti sunt judicio Dei, qui consilium 116.0091D| salutis suae susciperent, et Deus illos occisioni et perditioni praeparavit. Sed juste utique ob merita impietatum, quae de illis prius Scriptura commemorat, et excaecari et interire meruerunt. Ait etiam Scriptura: « Et qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus praeparavit illum ad romphaeam. » Paravit ergo et praeordinavit istiusmodi transgressorem ad romphaeam, id est, ad mortem et interitum; sed juste, quia ipse ultro transgressus est a justitia ad peccatum. Juxta hunc igitur divinae auctoritatis sensum, omnipotens Deus justo judicio suo praedestinat poenas malis, praedestinat malos poenis, nullum tamen praedestinat ut sit malus, quia non malorum, sed bonorum auctor est bonus, et malorum 116.0092A| gestorum ultor est justus, et si mala gerentes ad eum convertantur, indultor pius. Sciendum tamen quod praedestinationis verbum, in malam partem, sicut in Scripturis minus est usitatum, ita et a doctoribus rarius est usurpatum, et ob hoc nequaquam magnopere de eo certandum.

Quinto loco non minus detestamur et horremus, quod ita exarsisti adversus eos qui aeterno interitu sunt digni, ut dixeris eos tam irrevocabiliter et incommutabiliter perditioni esse praedestinatos, sicut Deus ipse incommutabilis et inconvertibilis est; et episcopos, ad quos scribis, quasi misericorditer adhortaris, ut hoc praedicent populis, ut quia jam praefinitam damnationem evadere non possunt, saltim aliquantulum Deo supplicent et humilientur, ut 116.0092B| statutum eis vel modicum mitiget et leviget poenas. Obsecro, ubi haec unquam in Scripturis sacris legisti? ubi in sanctis et catholicis Ecclesiae doctoribus invenisti? Cur non similiter diabolum et angelos ejus exhortaris, ut quia statutam damnationem evadere non potuerunt, jam nunc interim orent et deprecentur Dominum, ut eis mitiores et tolerabiliores fiant aeternae poenae? aut quid amplius istis relinquis, quos similiter irrevocabili sententia damnatos asseris? Huic tam atroci impietati contradicit Ecclesiae fides, quae diabolum cum angelis suis credit irremediabiliter corruisse: hominibus vero, etiam impiis, si recognoscant peccata sua, si defleant, si confiteantur, si divinam misericordiam implorent, indubitanter januam indulgentiae aperiri. Sic enim 116.0092C| propheta docet et exhortatur dicens: « Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. » Et iterum: « Quis ambulabit in tenebris, et non est lumen ei? speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. » Et ipse Dominus per se: « Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. » Et alio loco: « Revertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. » Et iterum: « Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conversus fuerit ab impietate sua. » Ista est fides et pietas Ecclesiae: quia diabolum novit in malis 116.0092D| suis sine poenitentia permansurum, nec ullam indulgentiam accepturum: et hominibus ad Deum conversis per ineffabilem ejus bonitatem, et poenitentiae remedium concedi, et salutis aditum non negari. Oro, quid tibi peccavit humanum genus; quid tibi peccavit Ecclesia? quid in ipsa Ecclesia tot proximi et fratres tui, ut eis tam magnam, tam patentem januam pietatis Dei obstruere et obserare coneris. Quis unquam fidelis ecclesiasticus vir ita praedicavit, ut haec tam attente et obstinate inculcare et confirmare non erubescas? Vere non est Christiana, sed pagana, imo diabolica ista duritia: quam si bene cogitare et cognoscere posses, profecto signares cor tuum, et manum tuam poneres super os tuum. Legimus 116.0093A| quidem in Evangelio beatum Joannem Evangelistam de Judaeis dixisse: « Propterea non poterant credere, quia dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum et induravit cor eorum. » Sed sicut beatus Augustinus in quinquagesimo ejusdem evangelistae tractatu fideliter et catholice exponit: « Sic dictum est, non poterant, » ubi intelligendum est quod nolebant, quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, « Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. De omnipotente dictum est, non potest. Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinae: ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae. » Non quia mutari homines in melius non possunt, sed quandiu superba sapiunt, non possunt credere. 116.0093B| Hoc de Judaeis, qui excaecati et indurati sunt, Deus praescivit, atque in ejus spiritu propheta dixit. Non ergo poterant credere, juxta sensum fidelissimi doctoris, quia hanc eorum futuram impossibilitatem, id est, superbam impietatem, per quam Domini humilitatem contempserunt, et Deus vere praevidit, et per Dei Spiritum propheta vere praedixit. Claudamus itaque aures adversus hanc inauditam duritiam, et verba praecipitationis, et audiamus praefatum doctorem dulciter orantem, et dulciter disputantem adversus profanae inaniloquia vanitatis. « Quosdam, inquit, nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam, et quosdam nimiae suae voluntatis diffidentia dejecit in negligentiam. Illi dicunt: Ut quid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est 116.0093C| potestate? Isti dicunt: Ut quid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? O Domine! o Pater qui es in coelis! ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera nos a malo. Audiamus Dominum dicentem: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua: » ne sic existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adjutorio. Audiamus et evangelistam dicentem: « Dedit eis potestatem filios Dei fieri: ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus. Verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas, et orandum ne succumbat infirmitas. »

Sexto loco similiter detestati sumus quod Deum, et sanctos ejus, in perditione eorum, quos aeternae 116.0093D| damnationi praedestinatos assidue repetis, dicis exsultaturos et gavisuros, cum e contrario apertissime Scriptura dicat: « Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. » Et alio loco: « Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nolo mortem impii, sed ut convertatur et vivat. » Et iterum: « Nunquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non magis ut convertatur a via sua mala, et vivat? » Quomodo ergo laetatur in morte et in damnatione impii, cum ipse jurat non esse voluntatis suae? aut quomodo gaudet ad ruinam cujusquam, qui ut nullius bono, ita etiam nullius malo indiget, ut quasi potentior vel beatior fiat? Protulisti 116.0094A| quidem, velut ad muniendum sensum tuum, testimonia de Scripturis, sed incongruenter, et non eo sensu quo ibi posita sunt. Velut est illud: « Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo. » Et illud, quod non de generali perditione impiorum, ut tu posuisti, sed proprie de miseria et calamitate infidelium Judaeorum in Deuteronomio dicitur: « Et sicut laetatus est Dominus super vos, benefaciens vobis, vosque multiplicans; sic laetabitur disperdens vos atque subvertens. » Sed grandi et pia consideratione indiget, ut qualitercunque cogitetur risus et subsannatio Dei in interitu perditorum, et laetitia sive exsultatio, non solum in profectu rectorum, sed etiam in subversione pravorum, qui, ut supra ostensum est, in nullius morte, in nullius 116.0094B| perditione laetatur, nec aliquem perire velle se jurat, quia nullius interitum velut inimicus creaturae suae desiderat, sed in eis qui pereunt, tantummodo finem malitiae et ordinem ac retributionem justitiae diligit. Sic itaque in interitu impiorum et iniquorum ridebit et subsannabit, cum eorum superbiam et contemptum digna punitione humilians atque condemnans, omnem creaturae vanitatem et elationem adversus Creatorem irrisione et subsannatione dignam esse monstrabit. Unde et divina eadem verba posita sunt, ut non diceret, de interitu vestro: scilicet non pro illo, sed in illo; id est, non pro illis qui sua culpa perierunt, sed quia in eorum justa perditione, in contemplatione rationalis et beatae creaturae, laus accrescet et gloria Creatoris, 116.0094C| exsultante omni electa creatura, non in tormentis miserorum, sed in aequitate et veritate judiciorum divinorum. Quod etiam in praesenti saeculo animabus sanctorum conceditur, dicente Psalmista: « Exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine. » Non ergo propter perditionem cujusquam, sed propter divinae aequitatis justitiam. Hoc sensu accipi potest et illud: « Laetabitur justus cum viderit vindictam. » Et illud in Salomone: « Et in perditione impiorum erit laudatio. » Laetatur autem omnipotens Deus, vel benefaciens justis, vel mala retribuens pravis. Non quod ipse diversa affectatione mutetur atque varietur, cujus gaudere, sicut et esse, aeternum atque incommutabile est, apud quem non 116.0094D| est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Sed sicut Spiritus Patris dicitur loqui in eis quos loquentes facit, quos ad testificationem veritatis instruit et informat: qui etiam postulare pro sanctis, et gemere ac desiderare dicitur, quia eis quos repleverit affectum postulandi et gemendi et desiderandi inspirat. Ita et ipse laetatur in sanctis in quibus habitare dignatur, quia eos proculdubio laetantes facit, sive in donis gratiae quae largitur piis, sive in judiciis et aequitatibus, quibus impios punit. Pro quibus etsi humano affectu, sicut Apostolus dicit de se, tanquam homines contristantur, tamen divino Spiritu regente atque illustrante, justa Dei judicia laudare et glorificare non cessant. Cum igitur tam 116.0095A| magna et ineffabiliter majori cautela, ut aliquatenus intelligi possint, divina verba indigeant, non facile a quoquam proferenda sunt velut pro se, ne forsitan bene tractata inveniantur contra se.

Septimo loco, duo prorsus gravia mala in tuis nobis moribus plurimum displicuerunt. Unum quod sacerdotes Dei, et rectores Ecclesiarum, tantis injuriis et conviciis et maledictis laceras, tanto despectu et contumacia conculcas, utique spiritu erroris et superbiae miserabiliter deceptus, ut omnino nihil Christianae patientiae, nihil Christianae reverentiae habere videaris. Nam inter caetera, omnes qui insaniae sensuum tuorum zelo fidei resistunt, haereticos appellare non metuis, eosque a bono et erudito viro atque catholico episcopo Rhabanicos nuncupare 116.0095B| praesumis. Nec times Deum, quod in tales et tantos diaboli laqueos, per vanam instabilitatem mentis et corporis, et vaniorem curiositatem atque arrogantiam incidisti. Nec erubescis, quod in tot erroribus et mendaciis ab omnibus ubique deprehenderis et confutaris. Nec doles, quod ecce tot annis a corpore Ecclesiae justae severitatis damnatione praecisus, atque omni bonorum contubernio ac solatio defraudatus, remansisti velut stirps inutilis, et palmes aridus igni destinatus. Sed adhuc insuper os tuum maledictione et amaritudine plenum est: et conversus in arcum pravum, non pro Domino, ut putas, sed Ecclesiam matrem tuam, ejusque praesules patres tuos, sacrilega audacia contemnens, adversus Dominum jacularis. Alterum vero malum est in moribus 116.0095C| tuis, quod in omnibus quae dicis et sentis, sicut Scriptura tua declarat, nullum omnino, hominum more bonorum, pie et humiliter deprecaris, nullius te sensui et auctoritati submittis, nec dicis quod saepe solet et debet pietas dicere: Obsecro, bone vir aut bone frater, si in his quae dico aliquatenus erro, ferto infirmitatem meam, instruito ignorantiam meam, et probabis obedientiam meam, quia paratus ero libenter suscipere quidquid Veritas dignabitur declarare. Sed ita te sensui tuo credis, et in ipsa veritate speculari et contemplari gloriaris, ut in scriptis tuis nec Deo ipsi supplices, ut tibi quod melius est revelet. Quapropter multum fraternitatem tuam exhortor et moneo, et paterna pietate ac fraterna charitate persuadeo, ut revertaris in temetipsum, 116.0095D| convertaris ad cor tuum, et excutias procul a te istum errorem vanum, et laborem infructuosum ac perniciosum, restituasque te sanctae matri 116.0096A| Ecclesiae, restituas te obedientiae Domini sacerdotum et patrum tuorum, restituas te fraternae omnium charitati. Ut qui modo jaces tanquam vas perditum, cooperante Dei gratia, efficiaris in domo ejus vas utile, ad omne opus bonum paratum. Nec terrearis consideratione, vel erroris quem incurristi, vel injuriarum quas in Dei sacerdotes intulisti, ne ex hoc velut implacabiles patiaris. Omnes deprecabimur pro te, et ipsi ultro propter amorem Christi obliviscentur se, eruntque apud omnes et praeterita errata in oblivionem, et praesens conversionis tuae bonum in gaudium et exsultationem. Tantum ne dubites, nec remoreris, sed erue te quasi damula de manu, et quasi avis de insidiis aucupis, ne in tali damnatione repentina morte 116.0096B| praeventus, Ecclesiae matri, cui nunc moerorem facis assiduum, luctum, quod absit, derelinquas perpetuum. Crede indubitanter quia haec ex vera et sincera erga te charitate et solo amore salutis tuae loquor. Nec omnino aestimes, quod quaedam superius, velut durius et austerius prosecutus sum, ad confusionem vel condemnationem tuam prolata. Sed scito certissime quia ad hoc tantum dicta sunt, ut ea coram oculis ponerem tanquam in speculo veraciter dijudicanda, et adjuvante Dei gratia, quantocius et studiosius emendanda. Siquidem, ut bene ipse nosti, meliora sunt vulnera amici quam fraudulenta oscula inimici. Ad extremum, breviter tuae intimo charitati, gestum esse intra Gallias, temporibus pene beati papae Leonis, sive Agapiti, concilium 116.0096C| venerabile et Ecclesiae Dei valde utile, a pluribus episcopis, quibus praefuit admirandae sanctitatis, et virtutum ac miraculorum, beatus Caesarius Arelatensis episcopus: ubi diligenter de gratia Dei et libero hominis arbitrio, de praescientia et praedestinatione divina constat esse definitum, qualiter moderatissima ratione sentiendum, tenendum et docendum sit. Unde haec ad commonitionem prudentiae tuae paucissima verba subnecto, quibus aiunt: « Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod post acceptam baptismi gratiam, omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem animae pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos non solum non 116.0096D| credimus, sed etiam, si sint qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. »

(no apparatus)