Migne Patrologia Latina Tomus 137
Epistolae
Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne 137.0518A
EPISTOLA PRIMA. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. 137.0505C|
Labefactari rempublicam vestram quorumdam ignavia cum perhorrescimus, tum erubescimus, et privilegio amoris nostri circa vos, et communi patriae cognatione. Paucine creati sunt reges, qui novum filio domini vestri praeponere vultis? Forte quia Graecus est, ut dicitis, more Graecorum conregnantem instituere vultis. Quo recessit sanctissima fides? Excideruntne animo beneficia Ottonum vobis collata? Magnam intelligentiam vestram revocate, generositatem perpendite, ne perpetuo dedecori generi vestro esse velitis. Si vires vos destituere acclamatis, meliora sentientes perquirite, nos fautores, coadjutores in talibus negotiis fore confidite. In perturbatione et 137.0505D| confusione omnium rerum, quis alterius levabit onus! Postremo si salva dignitate vestri nominis urbem Trevirorum tutari non valetis, Remorum utrique nostrum sit satis: ditioresque erimus quam Eucharius quondam et Sixtus. Id vobis ratum ignominiam auferet, irritum nos liberos efficiet.
EPISTOLA II. AD VILLEGISUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM.
Magna, Pater, constantia collaborandum pro habenda ratione pacis atque otii. Regnorum perturbatio aliud quid est quam Ecclesiarum desolatio? Nos quidem pietas et multa circa nos Ottonum beneficia 137.0506C| filio Caesaris adversari non sinunt. Denique res nostras ad auxilium promovimus. Uniusque partis pactum, si placet, communi consensu in sempiternum stabiliemus. Nihil a vobis nisi salva fidelitate Domini nostri perquiremus. Haec Domino teste loquimur, et plena fide vestrae prudentiae committimus. Qui duos Ottones conatus est exstinguere, tertium volet superesse. Mementote illius Tulliani: Stultum est ab eis fidem exigere, a quibus multoties deceptus sis. Simulque etiam quod non frustra Divinitas contulit vobis nosse ac posse, quid super his approbetis, et his contraria sentiatis, quive faveant et a vobis dissideant, tutis significare rescriptis. Altitudo vestri consilii provideat rebus beati Remigii vobis vicinis, ne aut praedo rapax eas rapiat, et ne 137.0506D| Otto, qui debet esse tutor, sit devastator. In his quoque vestrum velle liceat, cognoscere.
EPISTOLA III. AD WALONEM EJUSQUE PERTINACES.
Hactenus stultitiam vestram patienter tulimus, nunc quia synodalia decreta parvipenditis, vocati contemnitis, humana divinis praefertis, ad conventum nostrorum fratrum apud Gualdonis cortem habendum in Kal. Juliis, vos iterum audiendos vocamus. Eo autem venite aut sententiam damnationis eadem die, quo animo vultis, vestris confautoribus exspectate.
EPISTOLA IV. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODICENSEM. 137.0507A|
Ne male mereri, quaeso, mi Pater, de nostra existimetis amicitia fratrem meum Godefridum non ex condicto regem adiisse, et ex condicto quo voluistis non venisse. Bona quippe deliberatio rapuit, sed occasione laesi pedis fortuna retardavit. Sit ergo vestrae prudentiae amici causam agere, pro se stare, de eo ut nostis, et ut aequum est, ex fide promittere. Nos quidem rem herilis vestri pueri juxta quod statuistis effecimus et si in melius commutaveritis, Divinitate propitia in melius compensabimus. Vestra negotia ut nostra compensabimus. Is quem nostis nobis intimus, vobisque fidissimus, interpres apud regiam majestatem ut decuit fuit, quod expetistis 137.0507B| firmiter obtentum sine inimicorum respectu. Et quia totum non est credendum chartis, indictum conventum vos adire voluimus, vestramque praesentiam usque in III Kal. Junias praestolari faciemus. Opportuno tempori occurrendum, ne cum te subtraxeris fiat importunum.
EPISTOLA V. AD WIDONEM ABBATEM GANDAVENSEM.
Frustra sibi arcem religionis attribuunt, qui praecipuas religionis partes evertunt. Qui charitatem non habet, qui fidem promissam negligit, isne religionem tuetur? Si fraterna colloquia nobis exhibuistis, et qualibuscunque nuntiis laetari fecistis, tanto temporum intervallo (conscientia testis est) arctius sua retinent, quam aliena concupiscunt. Ex 137.0507C| vestris fratribus quemdam adoptavimus, sed noster qui redire debuit retentus est. Rescribite ergo saltem quid ex his animo sederit, et si qui nostrorum puerorum penes vos institui possint, et si est, quando id fieri debeat.
EPISTOLA VI. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.
Periculosa tempora non omnia committunt chartis, quae fidissimis credentur legatis. Ea quae per nostrum G. nobis significastis, laetitiae et jucunditatis plena fuerunt, de statu Ecclesiarum Dei atque regnorum, et per quem virum haec fieri possent. Quem si ut tyrannum timui, sed nunc plenum fidei et sapientiae miramur. Quae circa nos de eo spopondistis efficite. Quae a nobis de eo vobis exposcitis stabilita 137.0507D| sunt, et cum maximo silentio vestrorum secretorum, et cum maxima fide nostrorum factorum.
EPISTOLA VII. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODIENSEM.
Ex condicto quidem legatum, sed praesentis negotii omni scientia vacuum, frater meus vobis dirigit, ne aut mendacio, aut inertia denotetur. XV. Kal. Januar. Trevirensem archiepiscopum allocuturi, quod plenius pernoscemus, plenius prudentiae vestrae quamproxime significare curabimus.
EPISTOLA VIII. AD LOTHARIUM REGEM
Epistola vestri nominis impressione ignota, signis incognitis, tantummodo per certum nuntium perlata, 137.0508A| nobis moerorem pertulit. Jubet enim ambitum monasterii sancti Pauli penitus avelli, quasi hostilis munitionis castrum. Unde sacerdoti injungendum non est, quod cuivis etiam tyranno formidabile esse potest: maximeque cum plurimi sint qui talibus gaudeant, si id efficiendi tanta inest voluptas. Porro hunc locum non esse aptum hostibus ea res probat, quod natura circa urbem plures fabricavit aptiores, atque si ita hostibus placuerit, ad muniendum expeditiores. Noveritis autem nos vestrae saluti ac fidelitati et semper velle prospicere, et semper velle obtemperare, divino respectu ante praelato. Sed quod de urbium custodia prolonganda imperastis, milites audire non sufferunt, suique eos promissi poenitet, egestate et inopia omnia conficiente.
EPISTOLA IX. AD TREVIRENSEM ARCHIEPISCOPUM. 137.0508B|
Priorem epistolam pro solo imperio domini mei, me vestrae paternitati minime celare volo, cui omnia debeo. Et quoniam quam fidem domino meo promisistis, eam nepos meus promittere et servare paratus fuit, eam a nobis obtinuit licentiam, quam majorum promulgavit auctoritas. Sed quonam pacto ejus sorduerit fidelitas, nostram intelligentiam latet. Hunc ergo Adalberonem quomodo aut vocabimus, aut excommunicabimus: aut ut idem faciant alios orabimus? Ergo quia id legibus non valemus, nec ipsi facimus, nec alios ut faciant, hortamur: ne aut nos, aut de nobis bene meritos in praecipitium trahere videamur. Et quia Rex coelestis dicit: 137.0508C| Reddite quae sunt Caesaris Caesari, quae sunt Dei Deo, nostris legibus puram fidem, purum servitutis obsequium semper impendemus, in nullo deviabimus, Domini tamen partes priores faciemus. Sed quoniam quae Domini sunt hoc tempore pauci providerunt, si quando legem Domini zelamus, aut perfidia aut alio quolibet vitio denotamur: eoque fit, ut (ita dicam) inter malleum et incudem positis sine jactura animae et corporis spes evadendi sit difficilis. Si qua ergo vobis sunt viscera pietatis, si semper vos ut fratrem ac potius ut patrem coluimus, suscipite onus amici consilio et auxilio, ut qui in prosperis de vobis bene speravimus, in adversis ne desperemus. At ea quae dicimus non homini, sed fidei magni sacerdotis celanda confitemur, Dominum testem adhibemus, 137.0508D| terribilem ultorem dupliciter inclamantes his proditis in nostri laesionem.
EPISTOLA X. AD EUMDEM.
Cum litteris vestris multitudine curarum absolvamur, aliis rursus involvimur. Ecce enim de constantia vestri amoris, de fide et pietate circa nos gratulamur. Sed quis vestram intelligentiam eo detorsit, ut quaecunque nostri affines sentiunt, eadem putares nos sentire? Dominum Henricum cum oderim nescio, cur diligam scio. Sed ejus dilectionis nunc quis fructus exterior? aliis quippe rebus Divinitas necessitatem imponit, aliis caeca fortuna interstrepit. Denique tanta mole rerum pressi non poetice, 137.0509A| sed sapienter dictum putamus: « Levius fit patientia, quidquid corrigere nefas: et si non potest fieri quod vis, id saltem velis quod possis. » In votis hoc habemus, brachia peccatorum conterantur, confirmet autem id Deus. Unum est enodationis indigens, qui vestrae matris ac reginae olim eram fidissimus interpres, cur hoc negotio privor, potiusque per alios quam per vos plurima rescisco? et quoniam, ut professus sum ac profiteor, omnia vobis debeo, ut mihi sic vobis timeo. Diverso quippe modo in commune nobis dicitur: « Qui stat, videat ne cadat. » In commune itaque consulendum, quod ut fieri possit omnium me participem faciatis, qui vestrorum conventus adinvenit Diusburch. Id quoque quod regalis potestas a duce Beatrice ac vestris primatibus 137.0509B| exigit, si vestram intelligentiam latet, ut rumor est, diligenter investigatum significate, quidve animi vobis in eo sit. Caeterum de vobis, ut coepimus, optime sentimus, et qua fide vobis nostra committimus, eadem vestra suscipimus.
EPISTOLA XI. AD EUMDEM.
Gozbertum monachum sicut nunquam contra vestrum velle tenere tentavimus, sic ex nostra sententia prima die Rogationum usque Mosomum reducemus. Et quia tanto tempore eo usi sumus, non erimus apud vos tanti immemores beneficii. Si ergo non placet eum diutius fore nobiscum, illic a vestris suscipiatur, quoniam nostris longius progrediendi facultas non datur, cum propter hostium copiam, 137.0509C| tum propter zelum callide nobis adversantium.
EPISTOLA XII. OBJECTIO IN ADALBERONEM.
Perfidiae ac infidelitatis crimine in regiam majestatem arguor detineri, eo quod nepotem meum, clericum videlicet meae Ecclesiae, licentia donaverim, quia et palatium adierit, et dono alterius regis episcopatum acceperit, ejus regni quod senior Lotharius rex in proprium jus revocaverat, quodque gradus ecclesiasticos ei postmodum contulerim, absque licentia et auctoritate senioris mei.
EPISTOLA XIII. PURGATIO.
Cum senior meus rex Lotharius Lothariense regnum non haberet nec revocaret fratris mei filium, 137.0509D| vix tandem sic obtinui, fide interposita, ut si usus aliquando exposceret, sibi suisque absque pertinacia redderem. At cum ageretur ut senior meus filio imperatoris advocatus foret, eaque de causa dati obsides essent, fratris mei crebris legatis filium repetivit, me segniter accipientem, fidei violatorem increpitans, rem suam a multis interturbari, eum se statum prodere dicit, terribilem judicem extremi judicii ultorem spretae fidei ac consanguinitatis proclamat. Ergo quia senior meus de revocatione regni nihil mihi dixerit, sed de sola advocatione, nec dandi licentiam clerico interdixerat, sed insuper benevole consenserat, ut a legatis meis intellexi, si ea facere vellet quae pater suis spoponderat, et proficiscentem 137.0510A| absolvi, et ut id pro quo obsides dati erant sincerissime conservaret, fidem exegi, quam et hactenus obtulit, et adhuc ut credimus offert. Gradum diaconatus ac presbyteratus ei contuli, ne a nobis emancipatus in accipiendo alteri manciparetur, et ne Ecclesia nostra invidiae pateret, subdiacono ex se ad episcopalem apicem assumpto, simulque quod hi gradus, nec provincias, nec civitates, nec villas quae regnorum sunt conferunt, sed quae potius coelestis sunt regni, id est adversari vitiis, coli virtutes. In quo mihi crimen perfidiae ac infidelitatis protendebatur, ostendi, ut arbitror, et me fidem maxime habuisse, et fidelitatem seniori meo inprimis conservasse.
EPISTOLA XIV. AD BEATRICEM DUCEM. 137.0510B|
Super his quae certius vobis significari quaeritis, nil amplius novimus quam aut praesentes diximus, aut legatione nostra accepistis. Caeterum vobis liberis amicis ad votum prosperari salvo honore regio et optamus, et si fit congratulamur. Nostra negotia vestra putate. Apud ducem Hugonem de vestra mente pura, fide constanti absque haesitatione praesumite. Denique quod a vobis exigimus, suo tempore vestro obsequio impendemus. Inprimis quoque gratias habemus, quod de plurimis a vobis certiores existimus. Meing. monachum ex petitione abbatis Rai. diu perquisitum Corbeiam liquisse, Rothomagum adisse audivimus. In quo, si dabitur facultas, vestrum velle in omnibus exsequi conabimur.
EPISTOLA XV. AD EAMDEM. 137.0510C|
Rebus vobis ad votum cedentibus non immerito congratulamur. Et quia ignorata frequenter per vos addiscimus, vestrumque affectum circa nos sincerum experimur, inter praecipua ponimus. Sed quae res institutum colloquium dominarum sic commutavit, ut solus dux veniat Henricus? Id an dolo alterius partis agatur, et qui principum eo venturi sunt si novistis, orantibus nobis plena fide perorabitis.
EPISTOLA XVI. AD EAMDEM.
Excellentiam acuminis vestri videor videre, pace 137.0510D| inter principes stabilita, republica bene disposita ac per vos in melius commutata. Unum tantum est quod plurimos movet, Trevirensem archiepiscopum tanto molimine ordinationem differentem, aut se cum duce ac Lothariensi regno manibus Francorum velle tradere, vosque celare quod colloquium Virduni habendum verisimile facit, aut his majora velle machinari, jubetur amico vestro A. ordinationem nepotis destruat. Num rex aut primas est Trevirensium? Factionem archiepiscopi hoc negotium undecunque continere videtur. Invigilet ergo vestra prudentia, et quo se tantarum rerum pondera vergant, perquirite, et an dux Henricus fidem vobis servaturus sit providete.
EPISTOLA XVII. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODICENSEM. 137.0511A|
Collectionem episcoporum propter quae significatum est, non esse factam, tarditati perlatae epistolae imputandum. Disputabitur autem de his in adventu vestro, et si ita visum fuerit, amplius postmodum privatim et in commune deliberabitur. Caeterum, qui frater meus se suaque ad vos pertinere putat, multumque spei suae salutis vobis attribuit, Gualterum militem a pervasione praediorum sui Wazonis cohibere debetis: eoque facto et sinistrum rumorem vitabitis, et proprio officio non defuisse videbimini.
EPISTOLA XVIII. AD EUMDEM.
137.0511B| Ei qui cum sapiente rationem instituerit non multa oratione inlaborandum. Quod vestris vi ereptum est restituetur. Fidei spondentis amici credite. Si id satis non est, obses accipiatur ab his quibus sua rursus restitui oravimus, nec differendum propter instantis fori necessitatem, et quia de vobis optime praesumimus. Dum haec dictavimus, obsides ab obsesso castro, ut in crastinum reddendo, nos accepisse significamus. Metis colloquium dominorum habendum est, vos quam plurimum interesse optamus. Si relictum ut institutum est, causam effectricem per vos nosse laboramus. Quid privatim vos scire oportebit, privata docebunt tempora.
EPISTOLA XIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. 137.0511C|
Non exsecutum esse quod ab urbe Virdunensi de reditu fratris G. mandavimus, acrior cura praesentium tempore effecit, dum et quod nolumus necessitas infert, et quod volumus aufert. Nunc tandem ne bene meritis appareamus ingrati, clementiae vestrae ut possumus remittimus, hoc unum a solita benevolentia vestra expetentes, ut experiatur vestram affabilitatem ob nostram commendationem, et, si pace vestra fieri potest, ne careat studiis quibus impensius operam dare disposuit.
EPISTOLA XX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM.
Quamvis sciam ex voto meo nulla beneficia vestris meritis respondere posse, aestuat tamen animus, et 137.0511D| quod re nequit, sequitur affectu. Privilegium vestri amoris circa nos saepenumero litteris, saepenumero nuntiis, saepenumero rebus ipsis experti sumus. Et quoniam sanctas petitiones pro nobis Domino obtulistis, quam non inaniter eas effuderitis, testis est benevolentia dominae Augustae nobis reddita VI Nonas Martias. Qua die gloriosissimus rex Lotharius, Francorum clarissimum sidus, mundo subtractus est. Is, quem caruisse regali gratia putastis, nulla familiaritate seclusus est.
EPISTOLA XXI. AD THEOPHANIAM IMPERATRICEM. Et si hactenus vos ob merita vestri viri excellentissimi Augusti semperque memorandi, ut dominam 137.0512A| colui, specialia tamen nunc beneficia vestra vestrique filii, et praeteritam continent dilectionem, et fidem nostram ad vos ac vestros plurimam augent. Fovet nostra Ecclesia inter praecipuos thesauros pignus vestrae amicitiae circa nos. Sentiat ergo beatus Remigius tantae dominae favorem, si fieri potest, in recipiendis rebus amissis, cum propter sui merita, tum propter nostra si qua placebunt exhibenda servitia. Sentiamus et nos gratiam jam bene fundatam, scilicet ut legato, et melius scriptis, de pace et pacis conditione cum nostro rege habenda dignemini significare nobis, per omnia paratis, quantum fas est fidem sincerissimam exhibere. Sicque saluti vestrae ac nostrae in commune melius poterimus consulere.
EPISTOLA XXII. AD MAIOLUM ABBATEM CLUNIACENSEM. 137.0512B|
Praeclara quidem exhortatio vestra in pervasorem. Sed cum scriptum sit: Quae coepit Jesus facere et docere, cur diversa imperia, diversa coeli climata praetenditis, ut ei, quem reum statuistis, aliis non communicantibus communicetis? Restiterunt sancti Patres haeresibus, nec putaverunt ad se non pertinere quidquid alicubi male gestum audiere. Una est quippe Ecclesia catholica toto terrarum orbe diffusa. Verba vestra sunt, imo per vos sancti Spiritus. Nec erit Christi fidelis, cui haec ambitiosa audacia non fiet detestabilis. Detestamini ergo pervasorem, sentiat vos sibi non favere, non sibi communicare, ac per vos non solum quosque religiosos vestri ordinis, 137.0512C| sed etiam si fieri potest Romani pontificis se maledictis urgeri. Et quomodo rem ut erat cognovistis, cognitam secundum dignitatem vestri nominis dijudicastis: nos nostrique omnes velut fidissimi comites tantum ducem sequemur, nec unquam huic pervasori ac tam probo improbo approbato, vestro sine jussu communicabimus.
EPISTOLA XXIII. AD ECBERDUM [EBRARDUM] ABBATEM TURONENSEM. Quae morum gravitas vobis insit, quam integer vitae actus, quam purum eloquium, litterae vestrae palam fecerunt. Itaque studium pietatis ac severitatis vestrae movit nos ire in vestram sententiam, virque ille Deo plenus, ad quem multam fidem habemus. Submovebimus ergo illum perfidum a societate nostra 137.0512D| nostrorumque judicio tantorum Patrum, isque nobis habebitur hostis, qui in sententiam reverendi patris Maioli, colendi patris Ecberdi dicere non dicenda attentabit. Quod si Divinitate propitia favorem principum obtinebimus, ad haec utilia majora jungemus.
EPISTOLA XXIV. AD IMPERATRICEM THEOPHANIAM ET AD FILIUM OTTONEM. In quem cumulum ira furorque regis in nos proruperit, testis est impetus ejus repentinus et inopinatus, vixque sine multa caede partium repulsus. Qui fidi internuntii erant, castra diruere, quae sub vestro regimine sunt, nobis imperabant: offerre 137.0513A| jusjurandum secundum eorum libidinem, aut urbe regnoque excedere. Interserebant antiquam benevolentiam divi augusti O. circa nos, nostrumque familiare obsequium. Haec et his similia propriae saluti in praesentiarum obstitere. Ferte ergo certum solatium tempore incerto, nec dubia spe deludamur, qui in conservanda vobis fide nunquam dubitavimus. VI Kal. April. conventus in Francorum indictus est, ibique crimine infidelitatis pulsabimur, quod episcopum Virdunensem licentia donaverimus, quodque in presbyterii honorem promoverimus, et ut res fiat impossibilis a nobis idem repetendus. Si haec ita se habuerint, vestri nostrique fideles, Gerbertus ac Renierus, secundum quod voluistis, Noviomago vobis minime occurrere poterunt. Sed vestra clementia 137.0513B| Coloniae, quo post venturi sunt, tanto ducem aptum itineri eis provideat. II Kal. Mart. Ottonem et Heribertum comites alloquemur, iterumque datis obsidibus quos recepimus, fratrem meum vestrae servituti remittere attentabimus. Quibus angustiis ob fidem vobis servatam semperque servandam premamur, paucis expressimus. Salutare vestrum auxilium vestra ex parte constanti animo exspectamus, et ut hoc ipsum hostes lateat obsecramus, ne acrior eorum in nos exardescat ira.
Distichon in calice.
Hinc sitis atque fames fugiunt, properate fideles. Dividit in populos has praesul Adalbero gazas.
In donariis.
Virgo Maria tuus tibi praesul Adalbero munus.
EPISTOLA XXV. AD EPISCOPUM BELLOVACENSEM. 137.0513C|
Respondere scriptis vestris necessarium ad praesens non duximus, cum ad indictum colloquium de singulis pro modulo nostro accuratius vobis satisfacere possimus. Et quoniam nostrum ob amorem privata posthabetis negotia, nostrisque sedulo operam datis, inter praecipua ponimus, memori animo recondimus, praestitis non minora recompensaturi beneficia, si se infida retorserit fortuna.
EPISTOLA XXVI. AD DOMINAM THEOPHANIAM IMPERATRICEM.
XVI Kal. Junii fratre meo de inferni tenebris liberato, quaedam lux vestri honoris oriri visa est. Sed eam lucem caeco igne cupiditatis Otto et Heribertus 137.0513D| comites corrumpant, summopere elaborandum. Itaque justas et honestas petitiones fratris mei clementer audietis, cum pro sui merito, tum pro vestra benevolentia in me: injustas autem, et quas tyrannus irrationabiliter extorsit, in destructionem ecclesiarum Domini, ac in dedecus vestri generis, prudenti consilio deviabitis. Num villas Virdunensis episcopi, quas pro redemptione sua, una cum filio Adalberone episcopo invitus donat Godefridus comes, jurejurando in perpetuum ab Ecclesia alienabitis? Num castra in eisdem ad eorum votum exstruere patiemini, qui nunc furtivas delectorum militum contrahunt copias, ut in vos si apud Caprimontem estis impetum faciant? Nam quia dux Theodericus Satanacam 137.0514A| vinam pervasit, quasi in ultionem reginae, Juveniacum oppidum se invadere simulant, scelus facturi si vobiscum paucam persenserint manum. Haec dixi, mentem pro vobis omnino sollicitam habens, et plena fide exsecuturus quaecunque per G. vobis fidissimum significastis, qui hoc sibi donari petit, ut vestrae partis fuerit verissimus interpres.
EPISTOLA XXVII. AD ECBERTUM TREVIRENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Destinato operi designatas mittimus species, admirabilem formam, et quae mentem et oculos pascat, frater efficiet fratri, soror sorori. Exiguam materiam nostram, magnum ac celebre ingenium vestrum nobilitabit, cum adjectione vitri, tum compositione artificis elegantis.
EPISTOLA XXVIII. AD FRATRES BLANDINIACENSES. 137.0514B|
Quousque abutemini patientia, fidissimi quondam, ut putabatur, amici? Charitatem verborum praetenditis, rapinam exercere parati. Cur sanctissimam societatem abrumpitis? Quosdam codices nobis vestra sponte obtulistis, sed nostri juris nostraeque Ecclesiae contra divinas humanasque leges retinetis. Aut librorum restitutione cum adjuncto charitas redintegrabitur, aut depositum male retentum bene merito supplicio condemnabitur.
EPISTOLA XXIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.
137.0514C| Quia diu optato consilio vestro non perfruimur, non satis patienti animo toleramus, instamus, casusque interstrepentes revincere laboramus. Synodus in partibus Rheni, ut fama est, indicta: nostrorumque episcoporum cum validiores morbi, tum etiam regia negotia, quam una voluimus interturbant synodum. Sed ne interim otio torpeamus, beati Ottonis suffragia ad praesens expetere in animo est, unde per vos reditum habere disponimus, ut prolixam disjunctionem nostram ea conjunctione castigemus. Et quoniam per Verdunum iter nobis est, eo crucem vestra scientia ut speramus elaboratam, si fieri potest, Kal. Novembris dirigite, sitque hoc pignus amicitiae. Ita opus placens dum oculis crebrius ingeretur, indissolubilis amor in dies augmentabitur.
EPISTOLA XXX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. 137.0514D|
Etsi beneficiis vestris in animo est suo tempore respondere, tamen uti haec eadem accumulentur, sancta societas praesumit. Sit ergo nostro obtentu Hidilo fratris mei presbyter nexu excommunicationis liber, donec in proximo conventu causa ejus discussa aut innocentem reddat, aut nos ab injusta petitione absolvat. Sit etiam is qui relator nostrorum librorum esse debet, Sacramentalis auro decentissime insigniti lator. Quippe nonnulla quae placuerint quam citissime rescribemus, ac per eumdem latorem volumen nullo genere inferius deponemus.
EPISTOLA XXXI. AD EUMDEM. 137.0515A|
Omni difficultate rerum a coepto itinere interclusi, expetendum censuimus portum salutis. Nam declivium montium torrentes continui intercipiunt, campestria sic juges aquae vestiunt, ut villis cum habitatoribus sublatis, armentis enectis, terrorem ingerant diluvii renovandi: spe melioris aurae a physicis sublata. Refugimus itaque ad vos tanquam ad arcam Noe, Treverimque invisere totis viribus conamur: beati Ottonis per vim extorta obsequia in beati Petri apostolorum principis devotionem relaturi.
EPISTOLA XXXII. AD COMPROVINCIALES.
Multa super statu ecclesiarum Domini, multa super 137.0515B| publicis privatisque negotiis ratiocinaturi, cum nostrae dioeceseos confratribus charissimo vos invitamus affectu, non tantum nostri, quantum vestri causa honoris ac utilitatis. Locus loquendi, Mons sanctae Mariae Terdonensis, tempus III Iduum Decemb. Valete.
EPISTOLA XXXIII. AD ROTHARDUM ARCHIEPISCOPUM CAMERACENSEM.
His litteris acceptis Balduinum, quem nuper excommunicavimus, excommunicate, ob suam uxorem male derelictam, et quod negligentia diutius est dilatum, obedientia corrigatur. Nihilque sibi profuerit Romam adisse, dominum papam mendaciis delusisse, cum Paulus dicat: Si quis vobis aliud annuntiaverit praeterquam accepistis, etiam angelus, 137.0515C| anathema sit. Estote ergo nobiscum divinarum legum defensores, qui sacerdotalis dignitatis gaudetis esse participes.
EPISTOLA XXXIV. AD. . . .
Molestia vestra dejecti relevatione relevati sumus, addidimus, etiam et addemus supplicationes quas poterimus, et si quid ars medicinae labori nostro suggeret, quam proxime dirigemus. Permovemur autem aliquantulum quod tam sero quae circa vos essent nobis significastis, et maxime super causa fratris ac nepotis nostri. Mox quippe ut vestra legimus, ac nostrum legatum a palatio accepimus, qui omnia quae fuissent, Ar. filium ejus regio dono accepisse firmaret. In quo aliud solatium non habemus, 137.0515D| nisi quod milites plurimum ab eo dissentire scimus. Porro et in hoc elaborabimus, in quibus vestrum velle cognoscemus.
EPISTOLA XXXV. AD CAROLUM DUCEM.
Si quid excellentiae vestrae nostra servitus conferre potest, in hoc plurimum gaudemus. Et quia nunc ad vos secundum imperium vestrum non venimus, militum vestrorum hac illacque discurrentium terror effecit. Porro autem, si de nostra praesentia curatis, eos mittite quorum fidei nos credere audeamus, quousque duces itineris cum securitate habere possimus. Et ut intelligatis haec dici cum magna fide, recordamini consilii nostri, et collocutionis 137.0516A| in palatio Ingelheim, et videte si quod promisi vobis de pace inter reges diu quaesita peractum est. Interim fideliter admoneo, ut reginam ac episcopum secundum dignitatem vestram lenissime tractetis et ne vos concludi inter moenia ullatenus patiamini.
XXXVI. AD DOMINAM THEOPHANIAM.
Semper quidem utilitati vestrae prospicere volumus, ac prospiciendo gaudemus: quippe qui nos nostraque omnia vestrae servituti devoverimus. Ex tanto ergo affectu tantoque amore, a vestra munificentia praesumimus petere quod scimus per fidissimos nuntios olim nobis concessum esse: id est si in regnorum confinio quolibet ecclesia vacaret pastore, 137.0516B| in ea non alium constituendum, nisi quem vestrae utilitati omnimode aptum sano judicio delegerimus. Et quia omnibus provincialibus notum Italia expulsum, sed in fide non ficta perstantem habemus abbatem Gerbertum, hunc ecclesiae praefici modis quibus possumus oramus. Qui nobis quidem est verus filius, vobis vero per omnia obsequentissimus servus. Cujus absentia etsi nimium gravamur, tamen ob communia beneficia privata posthabemus. Super his vestrum velle experiri quantocius sacris rescriptis obnixe efflagitamus.
EPISTOLA XXXVII. AD CLERUM ET POPULUM. .
Multum moeroris multumque anxietatis intulit nobis acerba mors vestri Patris nostrique dilectissimi 137.0516C| fratris. Nunc itaque Deus totis pulsandus medullis, ut vobis Patrem ac nobis idoneum restituat fratrem. Sit interim vestra pervigil cura ut secundum divinas et humanas leges res defuncti episcopi, tam mobiles quam immobiles, futuro reserventur episcopo: ne si, quod absit, mille cautum fuerit, in negligentes cum regalis censura, tum etiam gravior adhibeatur divina sententia.
EPISTOLA XXXVIII. AD TREVIRENSEM V. V. D. K.
Non temere esse credendum rumoribus cum saepe sitis experti, nunc experimini. Divina quippe gratia praeveniente, ac precum vestrarum instantia suffragante, omnibus episcopii rebus potimur ut ante, nec quidquam ex tanta fama aliud fuit, nisi quod post 137.0516D| meridiem occupatis militibus regiis vino et somno, oppidani totis viribus eruptionem fecerunt, nostrisque resistentibus ac eos repellentibus, a mendicis cremata sunt castra; quo incendio omnis apparatus obsidionis absumptus est. Quae damna VIII Kal. Sept. multiplicius restauranda sunt. Immensas porro vobis rependimus grates, quod tam praecipuo affectu nostri geritis curam. Quod continuari cum sanctis petitionibus et optamus et oramus, eadem voto ac desiderio usque in finem protensuri.
EPISTOLA XXXIX. AD CAROLUM DUCEM.
Quomodo a me consilium quaeritis, qui me inter infidissimos hostes deputatis? Quomodo patrem nominatis, 137.0517A| cui vitam extorquere vultis? Denique non sic promerui, sed perditorum hominum dolosa consilia semper fugi, ac fugio, non de vobis dico. Recordamini, quia dicitis ut recorder, quid vobiscum contulerim de vestra salute, cum primum nos adistis, quid consilii dederim super adeundis regni primatibus. Nam quis eram, ut solus regem imponerem Francis? Publica sunt haec negotia, non privata. Odisse me putatis regium genus? Testor Redemptorem meum quia non odi. Quid potissimum vobis sit faciendum quaeritis. Hoc cum difficile dictu sit, nec satis scio, nec si sciam dicere ausim. Amicitiam meam exposcitis? Utinam adsit ea dies qua honeste liceat vestris interesse obsequiis. Quamvis enim sanctuarium Domini pervaseritis, reginam, cui 137.0517B| quae novimus jurastis, comprehenderitis, episcopum Laudunensem carceri mancipaveritis, episcoporum anathema neglexeritis, taceo de seniore meo, contra quem ultra vires negotium suscepistis: tamen beneficii, quo erga me usi estis cum telis hostium, quae subduxistis, immemor esse non possum. Plura dicerem, et quod vestri fautores inprimis sint deceptores, ac suorum negotiorum per vos, ut experiemini, effectores. Sed non est hujus temporis. Nam metus est haec eadem dixisse ac prioribus scriptis vestris non respondisse. Idem est in causa, quoniam caute tenemus scriptum. Nusquam tuta fides. Rationes harum rerum tractare, conferre, communicare quolibet modo liceret, si R. K. I. G. H. H. T. Z. V. datis obsidibus ad nos usque pervenire posset, 137.0517C| cui talia credere fas est, sine quo nihil talium agere possumus et debemus.
EPISTOLA XL. AD THIETMARUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM.
Labore obsidionis in Carolum defatigatus, ac vi 137.0518A| febrium graviter exagitatus, sincerum affectum meum circa te, dulcissime frater, explicare non satis valeo. Hoc tantum significo, impera, obsequemur, sitque nostra amicitia eadem velle atque eadem nolle. Et quia inter graves aestus curarum sola philosophia quasi quoddam remedium esse potest, ubicunque partes ejus imperfectas habemus, suppleat industria vestra. Ad praesens autem rescribite tantum quod deest nobis in primo volumine secundae editionis Boetii in libro Peri hermenias, hoc est ab eo loco ubi scriptum est. Non currit vero et non laborat. Non verbum dico cum significat quidem tempus, usque ad eum locum ubi dicitur, ipsa quidem secundum se dicta verba nomina sunt, et significant aliquid hic praeceptis, idem parte deficientis commentarii. 137.0518B| Beneficii vestri non erimus immemores, fidem mente conceptam non deseremus, quod voletis pro viribus exsequemur.
EPISTOLA XLI. AD CONSTANTINUM.
Congratulamur tibi, dulcissime frater, pervasore atque hoste monasticae religionis, ad multorum salutem humanis rebus exempto. Insta ergo, et si jam patrem tua ac fratrum dilectione dignum habes, habeamus cum et nos praesentem tua opera proxime in festo beati Remigii, ut affectus noster a Floriacensibus te faciente paululum abalienatus, te faciente sit plurimum reconciliatus. Quod si haec omnia fieri minus possint, liceat nobis et tua tantum 137.0518C| perfrui praesentia, si quid unquam praestitimus quod placuerit, et si dignaris praestare quod placere possit.
(no apparatus)