Epistola tractoria

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola tractoria
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf


Epistola tractoria

Epistola tractoria (Prudentius Trecensis), J. P. Migne 115.1366D

Epistola tractoria 115.1365|

115.1365B| Patri venerabili et caeteris Patribus fratribusque sincerissime diligendis atque coepiscopis reverendis, PRUDENTIUS aeternam in Domino salutem.

Quantum ad meritum peccatorum meorum spectat justissimo Dei judicio, quatenus vero ad indebitas atque indeficientes ejus misericordias pertinere dignoscitur, misericordissimo ipsius munere infirmitatibus pene omnibus notis depressus, sancto desiderabilique vestro conventui adesse prohibeor. Quod autem possum praesentibus litteris atque legato nostrae Ecclesiae presbytero Arnoldo mei consensus praesentiam eatenus exhibeo, ut is qui ordinandus est, apostolicae sedis omnibus institutis, et beatorum Patrum, Innocentii, Zosimi, Bonifacii, Xisti, Leonis, Gelasii, Coelestini, Gregorii, Hilarii, Ambrosii, Augustini, 115.1365C| Isidori, Primasii, Fulgentii, Gregorii, Hieronymi, Cassiodori, Bedae aliorumque, adaeque catholicorum atque orthodoxorum virorum scriptis et dictis, ac specialiter super quatuor capitulis, quibus omnis Ecclesia catholica adversus Pelagium ejusque haereseos sequaces pugnavit ac vicit, atque ad posterorum memoriam litteris auctoritate et veritate plenissimis mandavit, confitendo subscribere, subscribendo confiteri voluerit, ejus me ordinationi consentaneum esse profiteor. Sin alias, prorsus neque assentior, neque fidelibus Christi assentiendum suadeo. Capitulorum vero quatuor praemissorum seriem, quamvis vestram prudentiam multo vivacius quam meam extremitatem compertam esse non dubitem, necessario tamen breviter annectendam judicavi. Ut facilius 115.1365D| quid sentiam, cui veritati consentiam, vestra bonitas recognoscat.

De libero arbitrio. 115.1366B|

Primo. Videlicet, ut liberum arbitrium in Adam merito inobedientiae a missum, ita nobis per Dominum nostrum Jesum Christum redditum atque liberatum confiteatur: interim in spe, postmodum autem in re, sicut dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Ut tamen semper ad omne opus bonum Dei omnipotentis gratia indigeamus, sive cogitandum, sive inchoandum, operandum ac perseveranter consummandum, et sine ipsa nihil boni nos posse ullatenus, aut cogitare, aut velle, aut operari sciamus.

De gemina praedestinatione.

Secundo. Ut Dei omnipotentis altissimo secretoque consilio credat atque fateatur, quosdam Dei 115.1366C| gratuita misericordia ante omnia saecula praedestinatos ad vitam, quosdam imperscrutabili justitia praedestinatos ad poenam, ut id videlicet, sive in salvandis, sive in damnandis, praedestinaverit quod se praescierat esse judicando facturum, dicente propheta: Qui fecit quae futura sunt (Isa. XLV, 11. sec. LXX).

De morte Christi.

Tertio. Ut credat ac confiteatur cum omnibus catholicis, sanguinem Domini nostri Jesu Christi pro omnibus hominibus ex toto mundo in eum credentibus fusum: non autem pro illis qui nunquam in eum crediderunt, nec hodieque credunt, nunquamque credituri sunt, dicente ipso Domino: Venit enim Filius hominis non ministrari, sed ministrare, et dare 115.1366D| animam suam in redemptionem pro multis (Matth. XX, 28).

De voluntate Dei. 115.1367A|

Quarto. Ut credat atque confiteatur Deum omnipotentem quoscunque vult salvare, et neminem posse salvari ullatenus, nisi quem ipse salvaverit: omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit. Ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatem illius ut salventur, dicente Propheta: Omnia quaecunque voluit Deus, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6).

Et licet quaedam sint alia quibus in Pelagio damnatis universaliter Ecclesia consenserit, satagerit 115.1368A| atque subscripserit, haec tamen specialiter adversus eum ejusque complices per apostolicam sedem, instantia beatissimi Aurelii, Carthaginensis episcopi, atque Augustini, cum aliis ducentis quatuordecim episcopis ab ejus pravissimis sensibus eruta, vindicata, et multis tam epistolis quam libris toto orbe vulgata, omnis hodieque gaudet, confitetur, praedicat, et tenet atque tenebit Ecclesia. His per omnia consentaneam, praedicabilem paternitatem, fraternitatemque vestram gratia superna invictam atque praevalidam, et suo munere gaudentem perpetuo conservare dignetur.