EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola synodica
Concilium oecumenicum Constantinopolitanum
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: [ Corpus Corporum]

Migne Patrologia Latina Tomus 67

Cyrillus Alexandrinus

Epistola synodica

Epistola synodica (Cyrillus Alexandrinus; Dionysius Exiguus), J. P. Migne 67.0018C

PRAEFATIO EPISTOLAE S. CYRILLI ALEXANDRINI EPISCOPI. 67.0009D|

Domino beatissimo Patri Petro episcopo Dionysius Exiguus in Domino salutem.

67.0010D| Beneficiorum vestrorum memor, venerabilis Pater, et antistitum Christi decus egregium, semperque ante oculos mentis apponens sancta nutrimentorum vestrorum studia a parvulo mihi depensa, quae nulla 67.0011A| spatia locorum poterunt oblitterare, vel temporum: quaero vicem referre gratiae, quam me scio reperire non posse. Sed quia plerumque perficitur voto quod deesse videtur officio, desiderium quod erga vestram paternitatem jugiter gero, quo possum studio pandere non desisto, atque ideo vobis epistolam synodicam sancti Cyrilli Alexandrini pontificis Nestorio quondam Constantinopolitanae urbis episcopo destinatam, cui duodecim sunt admixta capitula blasphemiae ejusdem Nestorii sub anathematis obsecratione damnantia: quam nuper de Graeco in Latinum eloquium transtuli, per veneratorem vestrum fratrem Sanctulum destinavi: opportunum prorsus hoc tempore existimans, quo tanti doctoris apostolica fides Graecis jamdudum bene comperta, sed ignorata Latinis 67.0011B| hactenus innotescat: ut Nestoriana labes evidenter agnoscatur ab hominibus, et pro sua malignitate merito respuatur, quae sub praetextu fidei perfidiam insinuare non desinit, et furore Judaico pariter et errore tranquillitatem catholicae Ecclesiae toto terrarum orbe diffusae turbare contendit. Et licet optime noverim quod praecepta salubria nequissimi homines hostiliter audiant, suaque dependere consilia prava persistant; tamen omittenda non est quantalibet instructio, 67.0012A| propter eos qui non contentionis amore, sed quadam simplicitate falluntur, quia saepe contigit ut aspirante Deo veritati commodent studium qui mendacio praebuere consensum. Memorati ergo beati Cyrilli scripta praesentia eumdem Nestorium commonent, ut unigenitum Dei Filium de Patre natum ante omnia saecula, ejusdemque cujus est Pater essentiae, qui propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine, non audeat in duos dividere, nec solita calliditate conjunctionem quamdam, et societatem Dei et hominis asseverare nitatur: quae vocabula nulla utriusque naturae inseparabilem unitatem, nec singularitatem personae, vel certe subsistentiae Filii Dei ab eo prolata significant, sed duo quaedam vel plura potius sub hac istorum 67.0012B| hominum occasione demonstrant, sceleratamque divisionem tam nefarii dogmatis conditor, qua ejus impiissimi sectatores dignitate quadam et auctoritate, nec non et relatione sic ut ipsi desipiunt connectere moliuntur. Sed jam melius ista saepe dicti Patris assertione pandantur, beatitudinis vestrae catholicae pacem redintegrare propitius, nosque in membris ejus vestris precibus custodire dignetur.

EPISTOLA S. CYRILLI ALEXANDRINI EPISCOPI, DIRECTA NESTORIO QUONDAM CONSTANTINOPOLITANAE URBIS EPISCOPO, DUODECIM CONTINENS ANATHEMATISMI CAPITULA. 67.0011|

67.0011C| Domino sancto fratri Nestorio episcopo Cyrillus episcopus, et quae convenit apud Alexandriam synodus ex Aegyptia dioecesi in Domino salutem.

Cum Salvator noster aperte pronuntiet dicens, Qui diligit patrem aut matrem super me, non est me dignus; et qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus: quid nos patiemur qui deposcimus a tua religione ut te super Christum Salvatorem omnium diligamus? Quis enim nobis in die judicii subvenire poterit, aut quam satisfactione II reperire poterimus, ita diuturnum silentium de prolatis a te contra eum blasphemiis continentes? Etiam siquidem te tantummodo laederes, docens ista vel sentiens, sollicitudo nobis minor existeret: cum vero totam scandalizaveris Ecclesiam, et fermentum insolitae 67.0011D| pravitatis et novae haeresis miscueris in populis, non tantum ibidem positis, sed ubique consistentibus. Nam tuarum expositionum libri per cuncta vulgati sunt quae super nostro silentio ultra vel excusationis sermo sufficiat, aut quomodo non necesse sit meminisse Christi Domini sic dicentis: Non putetis quod venerim pacem mittere in terram, sed gladium; veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam. Nam cum laeditur fides, parentum reverentia velut inutilis et periculosa despicitur, et amor erga filios fratresque vitatur: ad postremum super ipsam vitam mors potius a piis viris eligitur, ut meliorem resurrectionem, sicut scriptum est, consequantur. Ecce itaque te simul cum sancta synodus, quae apud amplam urbem Romam congregata 67.0012C| est, praesidente sanctissimo fratre et consacerdote nostro Coelestino episcopo, his scriptis jam tertio convenimus, consilium dantes ut te a tam pravis abstineas distortisque dogmatibus, quae et sentire cognosceris, et docere. Recipias vero fidem rectam Ecclesiis per beatissimos apostolos et evangelistas ab initio traditam, qui et oculis inspexerunt, et ministri verbi fuisse monstrantur. Quod si hoc religio tua facere distulerit, juxta dilationem litteris praefinitam sanctissimi et venerandissimi consacerdotis nostri Romanae praesulis Ecclesiae Coelestini: scias te nullam sortem habere nobiscum, nec locum aut colloquium meum de sacerdotibus et episcopis obtinere: non enim fas est contemnere nos Ecclesias ita turbatas, et scandalizatos populos, fidemque rectissimam 67.0012D| violatam, dissipatum quinetiam gregem quem custodire debueras, et juxta nos amatores recti dogmatis exstitisses, et sanctorum Patrum vestigia pia consectans. Omnes itaque quos, propter fidem, tua religio a communione removit, aut a suo ordine deposuit, laicos et clericos, in nostra communione recepimus, non justum est eos tuis decretis opprimi, qui noverunt recta sentire, qui etiam bene facientes tibi prudentissime restiterunt: hoc idem namque in epistola quam misisti ad praesulem amplae Romae sanctum et coepiscopum nostrum Coelestinum significare curasti: non autem sufficit tuae religioni solummodo fidei symbolum confiteri, quod expositum est per idem tempus, sancti Spiritus largitate, a venerando et magno concilio apud Nicaeam congregato; 67.0013A| hoc enim nec intellexisti, nec recte interpretatus es, quinimo perversae licet sono vocis eadem verba protuleris, sed consequens est et jurejurando fateri te quod anathematizes fidem tuam pollutam, et profana documenta qua sentis et doceas quae nos universi sive per Orientem, seu per Occidentem episcopi et magistri praesulesque populorum, credimus et docemus. Epistolis autem ab Alexandria tuae religioni directis, Ecclesiae consensum praebuit, tam ea quae apud urbem Romam convenit sancta synodus, quam etiam nos omnes velut recte interpretabiliterque conscriptis. Subdidimus autem his nostris litteris quae te sentire oportet et docere, et a quibus abstinere conveniat. Haec est enim fides catholicae et apostolicae Ecclesiae, cui cuncti consentiunt orthodoxi per Orientem Occidentemque 67.0013B| pontifices: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et caetera. Sequentes itaque per omnia sanctorum martyrum confessiones, quas, loquente in eis sancto Spiritu, protulerunt, et intentioni quae est in eorum intellectibus, aequis vestigiis inhaerentes, atque iter ambulantes regium, profitemur quod ipsum unigenitum Dei Verbum, Dominum natum ex ipsa Patris essentia, de Deo vero Deus verus, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt, sive in coelis, sive in terra, salutis nostrae causa descendens ad exinanitionem esse dignatus est inclinare: incarnatus autem et homo factus, id est carnem de Virgine sancta suscipiens, eamque propriam faciens, nativitatem nostram ex vulva sustinuit, homo de muliere procedens, nec quod erat abjiciens. Nam licet factus sit in assumptione carnis et sanguinis, tamen etiam 67.0013C| sic quod erat Deus, natura scilicet et veritate persistens. Nec carnem itaque dicimus in naturam deitatis esse conversam, nec in substantiam commutatam: inconvertibilis etenim est et incommutabilis, idemque ipse juxta Scripturas jugiter permanens. Visus est autem et parvulus, sed positus adhuc in cunabulis et in sinibus genitricis Virginis constitutus, universam creaturam replebat, ut Deus genitori suo indivisus existens; quod divinum est enim sine quantitate et sine mole cognoscitur, nec ullis terminis continetur. Unitum ergo carne Verbum Dei, secundum substantiam confitentes, unum adoramus Filium et Dominum Jesum Christum, non seorsum ponentes et determinantes hominem et Deum velut invicem sibi dignitatis et auctoritatis unitate conjunctos: 67.0013D| hoc enim novitas vocis est, et aliud nihil. Nec item Christum specialiter nominantes Deum Verbum, quod ex Deo, etc., nec alterum similiter Christum specialiter qui de muliere natus, etc, sed unum solummodo Christum Dei Patris Verbum cum propria carne cognoscimus: tunc enim etiam juxta nos unctus est, quamvis spiritum dignis ipse contulerit, et non ad mensuram, sicut beatus evangelista Joannes asseruit. Sed nec illud dicimus quod Dei Verbum velut in homine communi, qui de sancta Virgine natus est, habitarit, ne Deum homo Christus habitatorem possidere credatur. Quamvis enim Verbum habitaverit in nobis, et dictum sit in Christo habitare omnem 67.0014A| plenitudinem deitatis corporaliter, attamen intelligimus eum, quod caro factus, non sicut in sanctis habitare dicatur, nec talem in ipso habitationem factam definere tentavimus, sed unitus juxta naturam, nec in carnem penitus commutatus talem sibi fecit habitationem qualem et anima hominis habere creditur ad proprium corpus. Unus igitur est Christus Filius Dominus noster non velut conjunctione qualibet, ut in unitate dignitatis et auctoritatis hominis habentis ad Deum: non enim potest unire naturas sola dignitatis aequalitas. Denique Petrus et Joannes aequalis sunt alteruter dignitatis, propter quod et apostoli et sancti discipuli esse monstrantur: verumtamen, uterque non unus est, nec juxta collationem, vel connexionem, modum conjunctionis advertimus: 67.0014B| hoc enim ad unitatem non sufficit naturalem, nec secundum participationis affectum, sicut nos etiam adhaerentes Domino, unus cum eo spiritus sumus, imo potius conjunctionis nomen evitamus, tanquam non existens idoneum quod significet unitatis arcanum: sed neque Deum aut Dominum Christi Verbum Dei Patris asserimus, ne iterum manifestius in duo dividamus unum Christum Filium et Dominum, et in crimen sacrilegii recidamus, Deum illi seipsum facientes et Dominum. Unitus quippe, sicut superius diximus, Deus Verbum carni secundum subsistentiam, Deus quidem est omnium et dominatur universitati, verumtamen nec servus et sibi ipse, nec dominus, quia ineptum est vel potius impium hoc sentire vel dicere. Quamvis enim Deum suum patrem dixerit, cum Deus sit etiam 67.0014C| ipse natura, et de illius essentia, tamen nullatenus ignoramus quod manens Deus, homo quoque factus sit, qui sub Deo juxta debitam legem natura humanitatis existeret, ipse vero sibi vel Deus poterat esse vel Dominus: ergo sicut homo quanto decenter exinanitionis mensurae congruit, sub Deo se nobiscum esse disseruit, hoc etiam modo sub lege factus est, quamvis ipse promulgaverit legem, et legislator ut Deus exstiterit. Cavemus autem de Christo dicere, Propter assumentem veneror assumptum, et propter invisibilem adoro visibilem. Horrendum vero super hoc etiam illud adjicere, Is qui susceptus est cum eo qui suscepit quod nuncupatur Deus: qui enim haec dicit, dividit iterum in duos Christos, eum qui unus est, hominem seorsum in parte, et Deum similiter 67.0014D| in parte constituens. Evidenter enim dividet unitatem, quod non alter cum altero coadoratur, aut quod nuncupatur Deus, sed unus intelligitur Christus Jesus Dei Filius, unigenitus, una servitute cum propria carne venerandus. Confitemur etiam quod idem ipse qui ex Deo Patre natus est Filius unigenitus Deus, licet juxta naturam suam expers passionis exstiterit, pro nobis tamen secundum Scripturas perpessus sit, et erat in cruce fixo corpore propriae carnis impassibiliter ad se referens passiones: gratia vero Dei, pro omnibus gustavit mortem, tradens ei proprium corpus, quamvis naturaliter ipse vita sit et resurrectio mortuorum. Nam ut mortem ineffabili potentia proculcaret, ac primus in sua carne primogenitus ex mortuis fieret, et primitiae dormientium, 67.0015A| viamque faceret humanae naturae ad corruptionis recursum, gratia Dei, sicut supra dictum est, pro omnibus gustavit mortem, et tertio die resurgens spoliavit infernum. Idcirco quamvis dicatur quod per hominem facta sit resurrectio mortuorum, tamen intelligimus hominem factum Verbum quod ex Deo est, et per ipsum mortis imperium fuisse destructum: veniet autem temporibus praefinitis, sicut unus est Filius et Dominus, in gloria Patris, ut judicet orbem terrarum in aequitate, sicut Scriptura testatur. Necessario igitur et hoc adjicimus; annuntiantes enim secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est Jesu Christi, et resurrectionem ejus, et in coelis ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem; sic etiam ad 67.0015B| mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur, participes sancti corporis et pretiosi sanguinis Christi omnium nostrum redemptoris effecti, sicut communem carnem percipientes, quod absit: nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem, sed ut vere vivificatricem, et ipsius Verbi propriam factam; vita enim naturaliter ut Deus existens, quia propriae carni unitus est, vivificatricem eam esse professus est. Et ideo quamvis dicat ad nos, Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus, quomodo nihil juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit: sed ut vere propriam ejus factam, qui propter 67.0015C| nos filius hominis et factus est et vocatus. Eas autem voces quas Salvator noster in Evangelio protulit, non in duabus subsistentiis aut personis omnino partimur. Non enim duplex est unus Christus et solus, quamvis ex duabus diversisque rebus ad unitatem cognoscatur individuam convenisse: sicut homo quoque ex anima constans et corpore non duplex potius, sed unus est ex utroque. Humanas ergo et divinas insuper voces ab uno Christo dictas animadvertentes recte sentimus. Cum enim Deo dignissime loquitur de seipso: Qui me vidit, vidit et Patrem; et, Ego et Pater unum sumus, divinam ejus intelligimus ineffabilemque naturam, secundum quam unum est cum Patre suo, propter unam eamdemque substantiam, imago et character, splendorque gloriae ejus 67.0015D| existens. Cum vero humanae naturae mensuram nullatenus inhonorans Judaeos alloquitur, Nunc me quaeritis occidere hominem qui veritatem vobis locutus sum, item non minus eum qui in similitudine et aequalitate Patris est, Deum Verbum etiam in mensuris humanitatis ejus agnoscimus. Si autem necessario creditur quod natura Deus existens factus sit caro, imo potius homo animatus anima rationali, quae causa est ut in ejus quilibet vocibus erubescat, si eas homine dignas effatus est? Quod si sermones homini congruentes abjicit, juxta nos hominem fieri quis coegit? Cum vero se propter nos ad exinanitionem spontaneam misericorditer inclinaret, quam ob causam 67.0016A| dignos exinanitione sermones effugerit? Uni igitur personae cunctas ejus in Evangelio voces ascribimus, uni subsistentiae, Verbi scilicet et incarnati, quia unus est Dominus Jesus Christus, ut scriptum est. Appellatum vero Apostolum et Pontificem confessionis nostrae tanquam sacrificante Deo et Patri fidei nostrae confessionem, quam a nobis ipsi et per ipsum Deo et Patri incessanter offertur. Iterum cum dicimus, qui ex Deo est secundum naturam Filius unigenitus, nec homini praeter eum alteri sacerdotii nomen et officium deputamus. Factus est enim mediator Dei et hominum, et reconciliator ad pacem, semetipsum Deo et Patri pro nobis offerens in odorem suavitatis: ideoque sacrificium et oblationem noluisti; holocausta pro peccato non tibi 67.0016B| placuerunt, corpus autem perfecisti mihi; tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam. Obtulit enim primum corpus non pro se, sed pro nobis in odorem suavitatis. Nam qua pro se oblatione vel sacrificiis indigeret ab omni peccato liber ut Deus existens? Quod si omnes peccaverunt et egent gloria Dei, secundum hoc quod sumus ad mutabilitatis excessum promptiores effecti, et peccatis aegrotavit humana natura, ipse vero non ita: ideoque nos gloria ejus evincimur, cur erit ultra jam dubium quod Agnus verus propter nos et pro nobis sit immolatus? Qui dicit autem quia semetipsum tam pro se quam pro nobis obtulerit, nullatenus impietatis crimen effugiet, cum nihil prorsus iste deliquerit, nec ullum fecerit omnino peccatum. Qua igitur 67.0016C| egeret oblatione nullo suo excitante facinore, pro quo si esset satis admodum convenienter offerret? De Spiritu quoque cum dicit, Ille me glorificavit, hoc rectissime sentientes quam Christum et Filium, non velut alterius egentem gloria, confitemur a Spiritu sancto gloriam consecutum, quia spiritus ejus nec melior nec superior illo est: sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suae deitatis virtute proprii spiritus utebatur, ab ipsa glorificari dicitur. Quemadmodum si quis de hominibus asseveret quod virtus sua seu disciplina quemlibet unumquemque clarificet: quamvis enim in sua sit subsistentia spiritus, et ejus intelligatur in persona proprietas juxta id quod spiritus est et non filius, attamen alienus non est: ab illo enim Spiritus appellatus est veritatis, et 67.0016D| veritas Christus est, unde et ab isto similiter sicut ex Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens Dominum glorificavit Jesum Christum postquam ascendit in coelum. Nam creditus est Christus natura Deus existens, per suum spiritum virtutes efficiens, ideoque dicebat: De meo accipiet et annuntiabit vobis. Nequaquam vero participatione alterius idem Spiritus sapiens aut potens dicitur, quia per omnia perfectus est, et nullo prorsus indigens bono. Nam paternae virtutis et sapientiae, id est Filii spiritus creditur, et ideo ipsa re et subsistentia virtus et sapientia comprobatur. Igitur quia Deum carni unitum 67.0017A| juxta subsistentiam sancta Virgo corporaliter peperit, idcirco eam Dei genitricem esse profitemur, non quod Verbi natura existendi principium de carne sortita sit; erat enim in principio Verbum, et Deus erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et ipse est conditor saeculorum, Patri coaeternus, et universitatis creator; sed quod superius diximus, juxta subsistentiam sibimet uniens humanam naturam, nativitatem sustinuerit ex ipsa vulva corporea, non quod eguerit necessario aut propter suam naturam, nativitate ista, quae est in extremis saeculi facta temporibus, sed ut ipsas benediceret substantiae nostrae primitias. Et dum eum carni unitum mulier edidisset, illa quae adversus omne genus humanum maledictio fuerat prolata desineret, nec jam morti nostra corpora destinaret. 67.0017B| Illud quoque quod dictum est, In tristitia paries filios, ipse dissolvens, verum esse monstraret quod prophetae voce praedixerat: Absorpta est mors in victoria, et iterum: Abstulit Deus omnem lacrymam ab omni facie; propter hanc etenim causam dicimus eum dispensatorie et ipsis benedixisse tunc nuptiis, cum in Canan Galileae cum sanctis vocatus apostolis adesse dignatus est. Haec sapere sumus edocti a sanctis apostolis et evangelistis, et ab omni Scriptura divinitus inspirata, nec non et a beatis Patrum confessionibus veritate subnixis. His omnibus etiam tuam religionem concordare, et praeter aliquem dolum vel fictionem consentire convenit; quae vero religio tua anathematizare necesse est, huic epistolae nostrae subjecta sunt: quod si minime, eisdem subjectis 67.0017C| sententiam consequeris.

I.

Si quis non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel, et propter hoc ipsum Dei Genitricem sanctam Virginem (peperit enim carnaliter Verbum, quod ex Deo est, secundum quod scriptum est: Et Verbum caro factum est ), anathema sit.

II.

Si quis non confitetur carne substantialiter unum esse Verbum Patris, unum quoque esse Christum cum propria carne, et eumdem ipsum sine dubio Deum simul et hominem, anathema sit.

III.

Si quis in uno Christo dividit substantias post unitionem sola eas societate conjungens ea quae secundum dignitatem est, vel etiam auctoritatem, aut potestatem, et non magis conventu ad unitatem naturalem, anathema sit. 67.0017D|

IV.

Si quis duabus personis vel subsistentiis decernat eas voces quae tam in evangelicis quam apostolicis litteris continentur, vel etiam eas quae de Christo a sanctis dicuntur, vel ab ipso Christo de se ipso, et aliquas quidem ex his tanquam homini praeter Dei Verbum specialiter intelligat, applicandas crediderit, aliquas vero tanquam Deo dignas soli Verbo Dei Patris deputaverit, anathema sit.

V.
 67.0018A| Si quis audet dicere Christum hominem ἄνθρωπον θεοφόρον, id est hominem Deo utentem se asportantem ( Sic ), et non Deum esse veraciter dixerit, tanquam unicum filium per naturam, secundum quod Verbum caro factum est, participaverit nobis similiter carne et sanguine, anathema sit.
VI.

Si quis dicit Deum vel Dominum esse Christi Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum confitetur Deum et hominem simul, propter quod Verbum caro factum est, secundum Scripturas, anathema sit.

VII.

Si quis dicit tanquam in hominem Jesum Deum Verbum fuisse operatum, et Unigeniti dignitatem, tanquam alteri praeter ipsum existenti, tribuit, anathema sit. 67.0018B|

VIII.

Si quis audet dicere assumptum hominem coadorari cum Deo Verbo oportere, et connuncupari Deum, tanquam alterum cum altero (adjectio enim unius syllabae hoc cogit intelligi), et non magis una reverentia veneratur Emmanuel, unamque ei glorificationem dependit, juxta quod Verbum caro factum est, anathema sit.

IX.

Si quis unum Dominum Jesum Christum glorificatum dicit a Spiritu sancto, tanquam ab aliena virtute, qua per eum uteretur, et ab eo acceperit efficaciam contra immundos spiritus, et per eum implesse divina signa, et non magis ejus proprium esse spiritum dicat sicut et Patris, per quem signa operatus est, anathema sit.

X.

Pontificem et Apostolum confessionis nostrae 67.0018C| factum esse Christum divina Scriptura commemorat. Obtulit enim semetipsum pro nobis Deo Patri in odorem suavitatis: si quis ergo Pontificem et Apostolum nostrum alium dixerit esse factum, praeterquam ipsum Deum Dei Verbum, quando factum est caro, et secundum nos homo, sed quasi alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere; et si quis dicit quia pro se obtulit seipsum oblationem, et non magis pro nobis solis (non enim indiguit oblatione qui peccatum nescivit), anathema sit.

XI.

Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse tanquam propriam ipsius Dei Verbi, sed quasi alterius cujuspiam praeter ipsum, conjuncti quidem secundum dignitatem, aut secundum quod solam divinam inhabitationem habuerit: et non potius 67.0018D| ut dixerimus vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi Dei, cui omnia vivificare possibile est, anathema sit.

XII.

Si quis non confitetur Deum Verbum carne passum esse, et carne crucifixum, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod est et vita, et vivificator ut Deus, anathema sit. (no apparatus)