Migne Patrologia Latina Tomus 132
Epistola metrica
Epistola metrica (Hucbaldus S. Amandi), J. P. Migne 132.1048B
CAROLO imperatori Augusto HUCBALDUS. 132.1047A|
Aurea lux mundi, Francorum gloria regni,
Inclyte Caesar, ave, spes et honor patriae.
A proavis nomen retinens, pariter quoque numen,
Charus Christicolis Carolus es populis.
Cui Deus imperio mundum quem condidit almo,
Imperii sedem praebuit ipse piam.
Hinc quia nobiliter regni moderaris habenas,
Affectant cuncti flectere colla tibi.
Subque tuo totus concurrit foedere cosmus
Te rectore sibi jura petens fieri.
Quin etiam tanti congaudens principis omen,
Orbis Roma caput subdidit ipsa caput.
Plura, sed ut paucis concludit pagina verbis
132.1047B| Cujus amore cales, ejus honore potes.
Praeterea quoniam commissi jura decenter
Disponis regni tu quoque lege Dei:
Interius dum praefulget sapientia sensus.
Exteriusque domus praenitet ex opibus.
132.1048A| Cum Salomone potens, prudenti pectore pollens,
Terram laude reples, mente superna tenes.
Et quia praecelsae rimaris dicta sophiae,
Huicque frequens animus gaudet adesse tuus:
Suscipe magna quidem, parvo sed pondere, dona
Quae tibi πανδέκτες aggregat hic pariter.
Quo rudis et priscae legis congesta nitescunt
Famina, quae biblo scripsit in hoc modico
Milo poeta tuus, noster didascalus idem,
Ingenium cujus hoc bene prodit opus:
Carmine qui quondam Vitam descripsit Amandi,
Praesulis eximii, detulit atque tibi.
Hunc quoque conscriptum vestro sub honore libellum,
Dum cuperet votum percelebrare suum,
Occidit humanae persolvens debita vitae,
132.1048B| Carpens aethralem sic super astra viam.
Sed prius algentes quam vita relinqueret artus,
Jusserat ista mihi pignora chara dari.
Hinc aestu coepi, sed mox angoris aduri,
Frontis in hoc libro quid facerem titulo;
132.1049A| Non reputans illum fas demere nomine claro,
Cum foret insignis principis Ausonici.
Haec dubiam stabilis fixit tamen anchora mentem,
Ne fleret titulum pagina muta suum:
Quin vice defuncti supplex sua munia complens,
Ipse darem faustus Caesaris haec manibus.
En opus, en coeptum tanto sub nomine carmen,
Examen vestrum spectat adesse pium.
Huc ades Augusti clementia, semper in omnes
Quae virtute vales, et bonitate viges.
Sobrietatis habes laudes hic, bella, tropaea,
132.1050A| Ingenio vigili carmina scripta brevi.
Quae si forte tuo donentur nempe favore,
Ad decus Ecclesiae fers pia dona sacrae.
Hic via, vita, salus, divis hic inclyta gazis
Dona Dei rutilant, quae super astra vocant.
Quo te decursum post hoc feliciter aevum
Regna beata tenens collocet Omnipotens.
Haec igitur salebro sint quamvis carmina versu
Obscuro, ne temnas, rex pie, sed relegas.
Caesar, vive potens, felix, sine fine valeto,
Hucbaldique memor sis, rogo, posco, precor.