Epistola metrica (Hildericus)
Epistola metrica (Hildericus), J. P. Migne Epistola metrica
(0761A)Hic opifex mundi, verbo qui cuncta creavit, Ex nihilo finxit omnia nempe simul. Absque labore labor, cui posse et scire quod esse; Cujus opus velle est, cui labor alta quies. Laudet eum hinc coelum, cuncta et coelestia semper Luminis angelici castra beata nimis. Laudet eum tellus, omnisque creatio mundi, Omne genus hominum, reptile, belva volans, Dicunt, dicamus: Tibi sit, rex, gloria perpes, Omnia qui retines, jure regisque tuo. Te decet omnis honos, tibi virtus, gratia cessit; Quem digne metuunt, inferus, arva, polus, Une ac trine Deus, Lux et Sapientia vera, Regnum immortale ut sine fine tenes, Tempora tu condens solus, et sine tempore regnans; (0761B)Vere ut principium, sic tibi finis abest. Principium et finis, primus, novissimus es tu, Quem currunt infra tempora, saecla, dies. Cuncta arcens mutas, et non mutaberis unquam. Semper eras, qui nunc, semper erisque manens. Quem cherubim, seraphim cunctis cum coelibus orbis (0762A)Proclamant sanctum, concelebrantque, tremunt. Tu pietas, bonitas, requies, patientia, paxque, Vita, salusque, decus, castus amorque, timor. Simplicitas prudens es tu, prudentia simplex Te recte metuit mundus, adorat, amat. Quaesumus ut coeli cito des mihi tegmina, Christe, Una et laudemus te tua membra caput. Longanimis, verax, fortis, mirabilis, alme, Terribilis, mitis, suscipe vota precum. Cunctorum factor, tu censor, tutor, et altor, Rex regum, populo parce tremende tuo. Confer opem famulis, veniam da, destrue culpas, Daemones expelle, noxia cuncta fuga. Duc coelis plebem, tuus emit quam cruor Agni, Denuo quam peperit Spiritus, atque latex: (0762B)Respice propitius gemitum, suspiria, voces, Ad te clamantum, ac miserere pie. Sancte tua Jesu sic morte tuere Redemptor, Pestiferos perimat ne leo, sive draco. Sit tibi Cunctipotens benedictio, sitque potestas Saecla per immensa, sit vigor omnis. Amen. (no apparatu