Lucius I (Incertus)
Migne Patrologia Latina Tomus 3
AuInLuI.EpEtDe 3 Auctor incertus (Lucius I?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA LUCII PAPAE I AD GALLIAE ATQUE HISPANIAE EPISCOPOS.
ARGUMENTUM.--
Ut duo presbyteri et tres diaconi in omni loco episcopo adhaereant propter testimonium ecclesiasticum: et de accusatione episcoporum; et de unanimitatis concordia inter metropolitanum caeterosque episcopos, et ut raptores atque ecclesiasticarum rerum ablatores, invasores, alienatores, ut fures et sacrilegi anathematizentur. I. Ut episcopus semper testes secum presbyteros ac diaconos habeat.
II. De criminationibus episcoporum, sive majorum natu, et ut audientia ad majores personas appellantibus non negetur. III. Ut metropolitanus sine consilio episcoporum nihil agat, nec ipsi sine illius, nisi quod ad proprias ecclesias pertinet. Ut metropolitanus sine episcopis causam eorum non audiat.
V. Ne posteriores episcopi prioribus se praeferant, nec eis inconsultis aliquid agant. VI. De iis qui res Ecclesiae vel oblationes fidelium auferunt, et qui eis consentiunt.
DILECTISSIMIS FRATRIBUS OMNIBUS IN PARTIBUS OCCIDENTALIBUS, TAM IN GALLIIS QUAM IN HISPANIIS CONSISTENTIBUS, LUCIUS EPISCOPUS, IN DOMINO SALUTEM:
Litteras dilectionis vestrae (S. Leo Epist. XXVIII), quas ad beati Petri apostoli Sedem pro vestra causa negotii misistis, libenter suscepimus; sed de vestris afflictionibus nonmodice contristati sumus. Significastis enim vos tam a quibusdam, non rectam fidem tenentibus, sed erroribus implicitis, quam et ab aliis eos imitantibus, persequi et infamari, atque vestras ecclesias suis dotibus et fidelium oblationibus spoliari, vestrosque ministros nimis vexari; et ideo multos a vobis et a recta fide discedere, quoniam eis non potestis defensionem impendere, nec ea quae necessaria sunt ministrare. Nolite mirari, fratres, si vos malevoli et impii persequuntur, quum ipsum Christum, caput nostrum, sint persecuti. Unde et consolatricem ipsam habetis Veritatem, quae ait: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? (Matth. X.) Ipsa iterum consolans nos loquitur, dicens: Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia non estis de mundo, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Joan. XVI).
I. Propter tales, fratres, hortamur vos, sicut et in hac sancta Ecclesia constitutum habemus ( De Consec. dist. I. Jubemus apostolica auctoritate ), ut semper testes vobiscum sacerdotes et diaconos habeatis. Et licet conscientia sufficere possit propria, tamen propter malevolos, juxta Apostolum, etiam testimonium vos oportet habere bonum ab his qui foris sunt (I Tim. III). Quoniam et in hac sancta Sede constitutum habemus, ut duo presbyteri, vel tres diaconi in omni loco episcopum non deserant, propter testimonium ecclesiasticum. II. Episcopi ergo non sunt leviter accusandi vel detrahendi, quia injuria eorum (Greg. Epist. 32, lib. XII) ad Christum pertinet, cujus vice et legatione funguntur in Ecclesia. Unde nobis et omnibus qui nobiscum sunt in nostro solatio, sicut et olim factum invenimus, constitui placuit ut criminationes majorum natu per alios non fiant (2, q. 7), nisi per ipsos qui crimina intendunt (Anianus, cap. 25, lit. I, libri IX, Cod. Theod.), si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis docuerint publicis (Conc. Arelat. c. 13) omni se carere suspicione atque inimicitia, et irreprehensibilem fidem ac conversationem ducere (Hadr. Coll. cap. 9). Unde placuit ut a quibuscumque judicibus ecclesiasticis (Conc. Carthag. III, cap. 10) ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, si fuerit provocatum, audientia non negetur. III. Item constituimus (3, q. 3; nullus autem primas sub nomine Callisti ponitur ibi), sicut et a sanctis Apostolis eorumque successoribus decretum reperimus, si quis metropolitanus episcopus, nisi quod solummodo ad propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum (Hadr. coll. c. 46), extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit; et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de comprovincialium coepiscoporum causis, eorumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus, aut de quibuscumque communibus causis agere, aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed concordi et humillima administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX; Marc. X). Et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. XXIII), et reliqua. Similiter ipsi comprovinciales episcopi cuncta cum ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant, juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in IV. Similiter (Hadr. coll. c. 14), auctoritate fulti apostolica, praecipimus ut nullus metropolitanus episcopus, absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas eorum; quia irrita erunt, et ipse causam pro facto dabit. V. Episcopi vero per singulas provincias observent ne posteriores se prioribus suis praeferant; nec eis inconsultis (Concil. Milev. cap. 13; Codex Afric. cap. 86), nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant: sed omnes de communibus eorum causis consonam sententiam proferant et determinent, quoniam aliter acta nullas vires habebant, nec ecclesiastica reputabuntur (Hadr. Coll. cap. 3). Bonum esset, fratres, et valde Deum timentibus et pie vivere volentibus necessarium, si intra catholicam Ecclesiam nullius mali, aut infestationis alicujus, erga Domini sacerdotes, aut juste et pie volentes vivere, germen exsurgeret. Sed quia, praevalente invidia, quod deterius est surgit et crescit, atque nimis se in omnes partes extendit, idcirco necesse est illud ecclesiastico et apostolico abscindi mucrone, ne servis Dei ac Domini sacerdotibus valeat nocere aut perdere. Exhonoravit enim Dominus, ut in Ecclesiastico legitur libro, conventus malorum, et destruxit Deus eos usque in finem. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum de terra. Perdidit Deus memoriam superborum, et reliquit memoriam humilium sensu. Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum. Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini. In medio fratrum, rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius. Gloria divitum, honoratorum et pauperum, timor Dei est. Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. Servo sensato liberi servient, et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. Noli te extollere in faciendo opera tua, et noli cunctari in tempore angustiae. Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. Peccantem in animam suam quis justificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia? Et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum considere illum faciet. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus apis, et initium dulcoris habet fructus illius. In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris; quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invita opera illius. Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. Multi potentes oppressi sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste. Priusquam audias, nec respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias loqui. De ea re quae te non molestat, ne certeris, et in judicio peccantium ne consistas. Fili mi, ne in multis sint actus tui, et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes; et non effugies, si praecurreris. Est homo laborans et festinans, et dolens impietate; et tanto magis non abundabit. Est homo marcidus, egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate; et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltabit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. Datio Dei permanet justis; et profectus illius successus habebit in aeternum. Est qui locupletatur parce agendo, et haec pars mercedis illius in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et, Nunc manducabo de bonis meis solus. Et nescit quod tempus praetereat illum, et reliquet omnia aliis, et morietur. Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opera mandatorum tuorum veterasce. Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo. Facile est enim in oculis Dei subito honestari paupertatem. Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in honore veloci processus illius justificat. Ne dicas: Quid est mihi opus? et quae erunt mihi ex hoc bona? Ne dicas: Sufficiens mihi sum, et quid ex hoc pessimabor? In die bonorum, ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum; quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae: et in fine hominis, denudatio operum illius. Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir. Non omnem hominem inducas in domum tuam; multae enim insidiae sunt dolosi. Sicut enim eructant praecordia fetantium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum; sic et cor superborum, et sicut perspector videns casum proximi sui. Bona in malum convertit insidiator, et in electis ponet maculam. A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Homo vero peccator sanguini insidiatur. Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum. Admitte ad te alienigenam, et subvertet in turbine, et abalienabit te a tuis propriis (Eccl. X, XI). Tales, charissimi, valde sunt cavendi, usquedum aut convertantur aut abscindantur verbo divino. Beatus autem est ille qui non est lapsus in verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. Felix qui non habet animi sui tristitiam, et non abscedit a spe sua (Eccle. XIV). Scriptum est enim: Melior est unus timens Deum, quam mille impii (Ib. XVI). Sapiens vero non (Sixti Sent. 292; 6, q. 1, Sapiens non est; et supra in Decret. Cornelii 6) est omnis qui nocet. VI. Res quoque ecclesiarum vestrarum (Sixti Sent. 292) et oblationem fidelium; quas significastis a quibusdam irruentibus vexari, vobisque et ecclesiis vestris auferri, indubitanter maximum est peccatum; testante (S. Bonif. Epist. 19) ipsa Scriptura, quae ait: Qui abstulerit (12, q. 2, Qui abstulerit), aliquid patri vel matri, et dicit hoc non esse peccatum, homicidae particeps est (Prov. XXVIII). Pater ergo noster sine dubio Deus est, qui nos creavit; et mater nostra Ecclesia, quae nos in Baptismo spiritualiter generavit. Et ideo, qui Christi pecunias et Ecclesiae aufert, fraudat et rapit (17, q. 4, Qui rapit) homicida in conspectu (S. Greg. epist. 36, lib. II) justi judicis esse deputabitur. Unde scriptum est: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit (Joan. XIII) qui autem pecunias vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit (Hier. epist. 2). Unde et Judas, qui pecuniam fraudavit, quae usibus Ecclesiae, id est pauperibus, quos Ecclesia pascere debet, distribuebatur jussu Salvatoris (cujus vicem episcopi tenent), non solum fur, sed fur et (S. Aug. Tract. L, in Joannem,) sacrilegus factus est. De talibus enim, id est qui facultates Ecclesiae rapiunt, fraudant vel auferunt, Dominus, comminans omnibus, per Prophetam loquitur, dicens: Deus, ne taceas tibi, ne sileas, et non quiescas, Deus: Quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te levaverunt caput. Contra populum tuum nequiter tractaverunt, et inierunt consilium adversum arcanum tuum. Dixerunt: Venite et Conteramus eos de gente, et non sit memoria nominis Israel ultra: quoniam tacuerunt corde, pariter contra te foedus pepigerunt tabernacula idumaeae et Ismaelitarum, Moab et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalec. Palestina cum habitatoribus Tyri. Sed et Assur junxit se cum eis, facti sunt brachium filiorum Loth. Fac illis sicut Madian, sicut Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson. Contriti sunt in Endor, fuerunt quasi sterquilinium terrae. Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb, sicut Zebee et Salmana. Omnes principes eorum qui dixerunt: Possideamus nobis pulchritudinem Dei: Deus meus, pone illos ut rotam, quasi stipulam ante faciem venti. Quomodo ignis comburit sylvam et sicut flamma devorat montes, sic persequeris eos in tempestate tua et in tuo turbine turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Confundantur et conturbentur usque in aeternum, et erubescant et pereant: et sciant quia nomen tuum Dominus: solus tu excelsus super omnem terram (Psalm. LXXXII, ex interpr. S. Hieronymi diversa a Vulgata). Haec fieri Prophetae, haec Apostoli, haec successores eorum et omnium catholicorum Patrum vetant decreta: et tales praesumptiones, sacrilegium esse dijudicant. Quorum nos sequentes exempla, omnes tales praesumptores, et Ecclesiae (17, q. 4, Omnes raptores) raptores, (Hincm. epist. VIII, editt. Mog. Concil. Carisiacense in epist. ad episcopos Galliae) atque suarum facultatum alienatores, una vobiscum a liminibus sanctae matris Ecclesiae anathematizatos, apostolica auctoritate pellimus, et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus. Et non solum eos, sed omnes consentientes eis; Quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I). Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. Vos ergo, fratres, vigilate et orate. Viriliter agite, et confortamini in Domino, et omnia vestra, juxta Apostolum, in charitate fiant (I Cor. XVI.) A recta ergo (14, q. 1, A recta ergo; et in decret. Felicis papae) fide et apostolico tramite propter ullam persecutionem nolite recedere, scientes quia, juxta Salvatoris sententiam, beati sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). Haec est Apostolorum viva traditio (Agatho ad imperat. Const. act. VI, concilii CP. adversus Monothelitas), haec vera charitas quae, praedicanda est, et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda. Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum Christi Ecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus depravanda succubuit: sed, ut in exordio normam fidei apostolicae percepit ab auctoribus suis, Apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est Evangeliis: Petre, inquiens, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum. Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII). Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et numquam a veritatis tramite declinare; quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit: quod apostolicos Pontifices, meae exiguitatis praedecessores, confidenter fecisse semper cunctis est cognitum. Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen, divina dignatione, ministerio, pedissequa cupit existere. Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam Apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus (1 Cor. IX). Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est Christianos populos imbuere et docere (Math. XXV). Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonum ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis cum de commissis nobis animabus et de officio suscepto rationem justus judex Christus Dominus noster districtam exegerit (Luc. XVI)? Ideo, fratres, hortor (S. Leo, Epist. I adversus Manich.) dilectionem vestram, obstestor et moneo ut qua debetis et potestis sollicitudine, vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus extirpetis; quoniam, ut habebit a Deo dignae renumerationis praemium qui diligentius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit executus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. Data kalendis aprilis anno 252, adhuc vivente Cornelio, Gallo et Volusiano viris clarissimis consulibus.
DECRETA LUCII PAPAE, EX GRATIANO DESUMPTA. I. Officio et beneficio privetur episcopus, presbyter vel diaconus, uxorem suscipiens, vel susceptam retinens. Ministri (Dist. 81) altaris, presbyteri sive diaconi, ad dominica tales eligantur officia, qui continentiam servent. Si vero post ordinationem suam ministros contigerit propriae uxoris invadere cubile, sacrarii non intrent limina, neque sacrarii portitores fiant, neque altare contingant, neque ab offerentibus holocausti oblationem suscipiant, neque ad Dominici corporis portionem accedant, neque propinquent, neque sine majoris natu auctoritate majora gerant officia, urceum sane ad altare vel calicem non sufferant.
EX EISDEM DECRETIS. II. Clericus matronarum domicilia frequentans deponatur. Clericus (Dist. 81) solus ad feminae tabernaculum non accedat, neque frequenter properet sine majoris natu sacerdotis jussione. Nec solus presbyter cum sola femina fabulas misceat. Nec archidiaconus, sub praetextu humilitatis aut officii, frequenter intret domicilia matronarum, aut forte per clericos aut domesticos matronae mandet aliquid secrete. Si quid agnitum fuerit, et ille deponatur, et illa liminibus ecclesiae arceatur.
EX EISDEM DECRETIS. III. De eodem titulo. Sed si forte (Distinct. 81, Sed si forte) aliqua intercessio fuerit episcopo, suggeratur. Et si talis est ad quam ire debeant, ipse per interventum pergat. Sin autem, de latere suo dirigat cum duobus aut tribus testibus, nemo tamen cum extranea habitet femina, nisi soror aut proxima fuerit, et hoc cum magna sollicitudine fiat. Non enim ignoramus malitias Satanae (II Cor. II.)
EX EISDEM DECRETIS.(Ex vet. Poenitentiali, apud Cantsium, vett. lect. t. II, part. II, p. 131, edit. Basnagii; ex nov. supplem. Mansi., t. I, p. 14.) IV. Quod sit simoniacus quicumque reconciliationem pro munere vel dignis negaverit, vel indignis con- Ut nemo presbyterorum xenium vel quodcumque emolumentum temporale, immo detrimentum spirituale a quocumque publice peccante vel incestuoso accipiat, ut episcopo vel ministris peccatum illius reticeat; nec, pro respectu cujusque personae, aut consanguinitatis vel familiaritatis, alienis communicans pe catis, hoc episcopo innotescere detrectet; nec a quoquam poenitente aut gratiam, aut favorem, aut munus suscipere praesumat; aut minus digne poenitentem ad reconciliationem adducat, et testimonium reconciliationis ferat; vel quocumque livore alium quemlibet dignius poenitentem a reconciliatione removeat; quia hoc simoniacum, et Deo et hominibus contrarium est.