AdrIi.EpEtDe24 122 Adrianus II Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
- I EPISTOLA AD LOTHARIUM REGEM. (Anno 867.) Quod Theutbergam solutionem...
- II. AD ADONEM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 868.) Laudat eius zelum...
- III. AD SYNODUM TRICASSINAM. (Anno 868.) Probat illorum in colligendis...
- IV. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. (Anno 868.) De victoriis Ludovici...
- V. AD WALDRADAM. (Anno 868.) Waldradam, quia resipuisse dicebatur, Ludovici...
- VI. AD EPISCOPOS GERMANIAE. Asolutam a se Waldradam, et congruentibus...
- VII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 868.) Respondet litteris quas...
- VIII. AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS. (Anno 868.) Actardum episcopum, pro...
- IX. AD ACTARDUM EPISCOPUM. (Anno 868.) Pallii usum Actardo consolationis...
- X. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. Anno 868. Laudat Hincmarum, eumque...
- XI. AD HERARDUM ARCHIEPISCOPUM TURONENSEM. (Anno 868.) Ut Actardo episcopo...
- XII. AD ADONEM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 868.) Nicolaum decessorem suum...
- XIII. AD BASILIUM IMPERATOREM. (Anno 868.) Gratias agit de Ignatii...
- XIV. AD IGNATIUM ARCHIEPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 868.) Conqueritur papa quod...
- XV. Allocutio papae Adriani ad concilium quod convenit contra Photium,...
- XVI. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 868.) Commendat illi ecclesiam...
- XVII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 868.) Commendat regi Ecclesiam...
- XVIII. AD IGNATIUM ARCHIEPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 869.) Ut gradu deiiciantur...
- XIX AD BASILIUM IMPERATOREM. (Anno 869.) Gratias agit ob eius...
- XX. AD PROCERES REGNI CAROLI CALVI. (Anno 869.) Hortatur ut...
- XXI. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI CALVI CONSTITUTOS. (Anno 869.)...
- XXII. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 869.) Benevolentiam suam Hincmaro...
- XXIII. AD PROCERES REGNI LOTHARII. (Anno 869.) Post mortem Lotharii...
- XXIV. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 870.) Regem increpat quod...
- XXV. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. (Anno 870.) Ut...
- XXVI. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 870.) Arguit Hincmarum quod...
- XXVII. AD PROCERES REGNI CAROLI CALVI. (Anno 870.) Eadem quae...
- XXVIII. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. (Anno 870.) Commendat legatos suos,...
- XXIX. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI CONSTITUTOS. (Anno 870.) Commendat...
- XXX. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 870.) De causa Herlefridi...
- XXXI. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 871.) Ut erga comprovinciales...
- XXXII. AD HINCMARUM LAUDUNENSEM EPISCOPUM (Anno 871.) Sedem apostolicam quantocius,...
- XXXIII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 871.) Pro Carolomanno Caroli...
- XXXIV. AD PROCERES REGNI CAROLI CALVI ET LOTHARII QUONDAM REGIS....
- XXXV. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI ET QUONDAM LOTHARII CONSTITUTOS....
- XXXVI. AD BASILIUM, CONSTANTINUM ET LEONEM IMPERATORES. (Anno 871.) Quod...
- XXXVII. AD IGNATIUM CONSTANTINOPOLITANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 871.) Nihil apud Bulgaros...
- XXXVIII. AD EPISCOPOS SYNODI DUZIACENSIS. (Anno 871.) Actardum episcopum a...
- XXXIX. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 871.) Dolet regem sedis...
- XL. AD EPISCOPUM R . . . . (Anno 872.)...
- XLI. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 872.) Regem asperioribus litteris...
EPISTOLA AD LOTHARIUM REGEM. (Anno 867.) Quod Theutbergam solutionem matrimonii Romae postulantem ad Lotharium redire jusserit, donec in synodo de ea re statuat. Monet Lotharium ut eam in consortium recipiat, aut si alio in loco interim consistat, promissas illi abbatias ad vitae subsidia concedat. Quia beato Petro apostolorum principi Dominus noster oves suas, totam videlicet Ecclesiam, pretioso jam sanguine suo redemptam, post passionis vincula, post clavorum vulnera, et crucis ludibria, atque resurrectionis gloriam, tertio commendavit dicens: Pasce oves meas, pasce agnos meos (Joan. XXI), nos vice utique apostolatus illius, Domino in omnibus cooperante, fungentes, in virga aequitatis et justitiae, in longanimitate benignae humilitatis et patientiae, gregem Domini pabulo spiritalis vitae pascendum, et cura solerti custodiendum divina suscepimus voluntate. Os apostolatus nostri, septiformis Spiritus gratia plenum, pro regni tui stabilitate felicitateque perpetua, sempiterna nempe vera animae salute, qua nunc et in aeternum beate securiterque fruaris, o inclyte rex Lothari, vicibus indefessis aperientes, excellentiam tuam paterno monemus affectu, et jure apostolico exhortamur, quatenus malorum hominum consiliis relictis, et mortiferis persuasionibus omnimodo spretis, aurem cordis tui coelesti, sane clavigero beato Petro in nobis loquenti aperias, omnique animositate et inclyta mundi dilectione procul abjecta, ea quae justitiae ac rectitudini maxime congruunt praedicantes toto desiderio audias, evidentique perficias devotus affectu, quia non auditores, sed factores legis Deus fore justos approbat. Unde sedis apostolicae salubrem admonitionem et correctionem venerabili sinceraque mente suscipere stude. Duo igitur a te carnis devicto illecebra dudum commissa videntur illicita, quae ab antecessore nostro piae memoriae papa Nicolao censura fuerant emendata canonica. Unum, videlicet nefarium Theutbergae legitimae conjugis tuae divortium; alterum vero, scelestissimus Waldradae moechae concubitus: quae non solum lex omnis divina reprobat, condemnat et fieri omnimodis vetat, sed etiam mundana prohibent jura. De quibus nos iterum rescribere nullatenus studeremus, nisi vos a justitiae tramite per incentiva carnis procul dubio deviasse, bonumque conjunctionis legitimae vinculum dissolvisse, et ad illicitum ac pristinum stuprum incongruis reverti velle occasionibus agnosceremus. Theutberga itaque illustrissima regina conjux vestra, sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad limina veniens, menteque devota orationis desiderium complens, nostram faciem contemplari, causasque suae necessitatis nobis ore proprio exponere quaesivit. Quae cum a nobis, pro amore Dei et vestro, et ab omni nostra Ecclesia honorifice, sicut oportebat, suscepta fuisset, dixit se propter quamdam corporis sui infirmitatem, et quia non legitimo vobis antea fuerit conjuncta connubio, a vestro velle separari consortio, et ob amorem Dei saeculi dignitatem et gloriam abjicere, ac sub leni jugo Christi cervicem cordis submittere. Quibus profecto auditis, et Domino auxiliante diligenter consideratis, non modico fuimus turbati stupore; quod se pro talibus a vobis quaereret separare, cum scriptum sit dicente Domino: A Deo jungitur mulier viro, et iterum: Quod Deus junxit homo non separet (Matth. XIX; I Cor. VII). Et cum ipsa, sicut dixit Apostolus, sui corporis non habeat potestatem, sed vos, cui Domini est voluntate legitimo matrimonio regalique toro conjuncta. Cui sane quamvis cum vestrae voluntatis consensu atque licentia hocce supplici nimis pace deposceret, nostrum in tali voluntatis suae desiderio consensum nullo modo praebuimus. Licentiam vero illi revertendi ad magnitudinis vestrae consortium, juraque matrimonii regalis illibata custodiendi praecepimus. Super his autem, quibus se a vobis quaerit disjungere, tam repente sine multorum fratrum nostrorum consilio, et ingenti examine, finitivam nunc proferre sententiam, aut consensus nostri immaturam dare licentiam jure distulimus. Deo autem nobis salutis opem vitamque praebente, tam pro his quam etiam pro aliis ecclesiasticis causis synodum facientes, et talia subtili examine indagantes, ut secundum Deum salvi esse possitis, idonea satis intentione deliberabimus coram Deo Salvatore nostro, atque finiemus. Propter quod excellentiam tuam apostolicis monemus alloquiis, et hortamur in Domino, ne aurem nobilitatis tuae consiliis impiorum et veritati repugnantium verbis inclines; sed potius Dominicis et apostolicis praebens gratanter praeceptis, eamdem Theutbergam nobilissimam reginam conjugem tuam dilectionis amore in conjugale consortium laetus recipias, et pro amore Dei et sancti Petri, nostroque simul, honore digno eam retinere, sicuti corporis proprii membrum dilectum, procures Quod si ob itineris longitudinem et asperitatem, vel aliquam carnis incommoditatem, ad vos usque ipsa pervenire distulerit, elegeritque in alio proprietatis suae loco sibi utili magis consistere, interim, donec synodus, ut praediximus, fiat, salva et incolumis sub vestra regali tuitione atque defensione secura permaneat; habeatque in potestate sua ipsas abbatias quas ei dare ipse ore proprio promisisti, de quarum sumptibus atque reditibus necessaria possit habere stipendia dignaque subsidia. Sin vero quilibet vestrum ei aliquam fuerit molitus contrarietatem inferre, aut periculose praesumpserit nocere, sciat se a nobis perpetui anathematis vinculo esse procul dubio innodandum, et ab omni Christianorum consortio separandum; te autem, si talibus consensum praebueris, omnimodis excommunicandum.
II.
recensereAD ADONEM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 868.) Laudat ejus zelum ingeniique acumen in praecavendis insidiis impiorum. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro ADONI Viennensi archiepiscopo.
Legatus cum litteris a beatitudine tua decessori meo sanctae memoriae papae Nicolao destinatus, me in sede illius, quia sic Dominus voluit, ordinatum invenit. Et quia noluimus frustrare pium studium tuum, non illius vice, licet propter legati moram partim de his quae scripsisti fraternitati tuae respondimus. Debemus enim ei in labore succedere, cui per Dei gratiam successimus in honore. Igitur de admonitione quam per Waltarium comitem circa gloriosum regem Hlotarium exercuit sollicitudo tua grates multas rependimus. In eo quippe te praecipue industrium pastorem Dominici gregis ostendis, quo insidias lupi praecavendas esse longe positus adhortaris. Perscrutatis praeterea quaterniunculis, quos idem legatus detulit, ingenium et acumen sensus tui mirati sumus, et auctorem protinus collaudamus. Verum sicut exemplaria epistolarum, quae apostolicae recordationis decessor noster super hac te in Gallias, et ad omnes episcopos ultra . . . . positos destinavit, indicant, et sicuti nonnulli primores XX, etc., quae in ms. codice desiderantur.
III.
recensereAD SYNODUM TRICASSINAM. (Anno 868.) Probat illorum in colligendis gestis diligentiam, et pallium concedit Wulfado. Hortatur ut Nicolai nomen scribant in diptychis, caveantque ne quidquam contra ejus acta vel decreta tentetur. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, sanctae et in Christo diligendae synodo apud Trecas collectae.
Legationis vestrae scripta, beatae memoriae decessori meo papae Nicolao missa, nos jam in sede illius divina dignatione locati suscepimus, promptissimamque obedientiam vestram, quam in colligendis gestis, secundum definitionem praenominati sanctissimi praesulis exhibuistis, laudavimus. Et licet ad seriem rerum gestarum luce clarius agnoscendam non sufficiant, quae tam de Ebbonis dejectione, quam de his quae postmodum acta sunt unanimitas vestra descripsit, et nonnulla rationi vestrae desint eorum quae super his gesta sunt, quaeque jam memoratus et semper memorandus pontifex apostolicae sedi voluit ex integro reserari; pium tamen laborem vestrae sanctitatis et studium non solum laudabile, sed et longe lateque praedicabile judicamus. Innocentia quippe jam nunc fratris et coepiscopi nostri Wulfadi et collegarum ejus, quam quidam emergens casus per non brevis temporis intercapedinem obumbraverat, retractatione et refricatione vestrae sacratae et apostolicae sedis auctoritate frequenter adunatae solertiae, ecce, Deo gratias, venit ad lucem, et justitiae suae radios ad omnium omnino certitudinem foras quasi solis splendor extendit. Ideoque nos vestrum judicium, ac vestram sententiam, quam apostolicae sedis censura, sicut exegit ordo, praecessit, approbamus, admittimus et corroboramus; atque postulationi vestrae, cui quidquam negari difficillimum est, annuentes, ad pleniorem confirmationem, usum pallii jam dicto fratri nostro Wulfado Bituricensi antistiti, secundum priorem consuetudinem, ad genium et decus ecclesiae sibi commissae, et instructionem ipsius concedimus. Quod etiam saepe memoratus decessor noster jamdudum libenter annueret, si quae nunc misistis ipse reciperet, vel si is qui hoc suscipere conabatur, a Bituricensi missus probaretur Ecclesia. Sed quod ille non egit, ecce nos egimus. Quin potius, quod ille perficere deliberaverat, nos ecce Deo auctore supplevimus. Non quippe est diversitas operis, ubi est una eademque concordia voluntatis: praesertim cum debeamus ei in labore succedere, cui successimus in honore. Nimirum qui sumus ut Psalmista canit: Pro patribus nati filii (Psal. XLIV), et constituti, quamvis longe meritis impares, super omnem universalis sanctae Ecclesiae terram. Precamur autem, et obsecramus in Domino, ut sicuti nos unanimis fraternitatis vestrae precibus annuimus, et assensum de caetero non solum in hoc, sed in omnibus praebere disponimus; ita quoque vos meis nunc votis satisfacere procurantes, crebro dictum apostolicae recordationis papam Nicolaum in codicibus vel diptychis ecclesiarum vestrarum scribi, et nomen ejus inter sacra missarum solemnia impraetermisse recitari faciatis: ita ut aliis quoque fratribus, et dioeceseon vestrarum sacerdotibus, idipsum agere praecipiatis. Nihilominus vero suadere vestrae dilectioni curamus, et admonemus, ut tam Graecis principibus, quam omnibus omnino clericali fungentibus ordine contra personam ejus, vel acta seu decreta ipsius, agere vel decernere quidquam tentantibus, tam verbo, quam scripto viriliter obvietis, ac validissime resistatis. Scientes praeterea, quia quaecunque hic adversus ejus personam, vel decreta gerentur, me his nunquam praebiturum fore consensum: nec eis a quibuscunque, vel quomodocunque fiant, meum interesse mentis, vel definitionis, aut dispositionis affectum. Quanquam si quilibet apostolicae sedis misericordiam humiliter postulaverint, circa hos praemissa satisfactione mitius agere nullo modo velimus inflexibiles apparere. Tantum ne hujusmodi homines sic innocentiam suam asserere studeant, ut in accusationem tanti pontificis maximeque in Dei judicio collocati, quoquo modo prorumpere audeant: praecipue cum illum, dum advixit, nemo impetere praesumpserit, vel eum de injusto judicio arguere, vel tenuiter ausus exstiterit; nisi forte hunc quis humiliter adiit, cui ille satisfactione nondum curata jure remittere non consensit. Estote igitur circa haec vigiles, estote fortes, et ista omnibus ultra Alpes constitutis episcopis nuntiantes, ut et ipsi quoque super his solliciti et intenti propugnatores sint, salutaribus monitis incitare. (Ivo, parte V, cap. 34.) Quoniam si sedis apostolicae praesul, vel ipsius decreta, detestationi vel abdicationi habentur, nullius vestrum vel nomen vel institutum firmum aut stabile permanere valebit. Quin potius et dogmatibus, quae de sancta et individua Trinitate a praesulibus sedis apostolicae promulgantur, nonnulla possunt fieri detrimenta, si praecedentium quorumque et maxime primae sedis pontificum statuta vel ulli, quod dici nefas est, quin et ipso auditu prorsus horrendum, a subsequentibus quibusque, imo et inferioribus, abolitioni cuidam vel damnationi subjiciantur, vel impiae temeritatis ausu saltem soli derogationi prodantur. Sanctam fraternitatem vestram optamus nunc et semper in Christo bene valere. Data IV Nonas Februarii, indictione prima.
IV.
recensereAD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. (Anno 868.) De victoriis Ludovici imperatoris adversus Saracenos, cujus interim et Lotharii fratris quae sunt, tangi vetat. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LUDOVIGO glorioso regi.
Inter exordia divinitus ordinati, licet in indigno ministro, pontificatus mei, pacis studium prae caeteris virtutibus praedicandi suadendique mihi necessitas non inconvenienter incumbit. Nimirum cum etiam in ipsius Dominicae nativitatis principio coelestis exercitus militiae visae sint, quae clamarent: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. I). Ubi profecto solerter intuendum est quia sicut tunc pastores, qui super gregem suum prae caeteris vigilaverunt, tanti tripudii videre prae caeteris gaudia meruerunt: ita nos tunc procul dubio coelestium bonorum laetitiam adipisci merebimur, si super oves Dominicas sollicite vigilemus: ne videlicet has vel per insidias odii seu discordiae vorax lupus invadat, vel per cupiditatem avidus ille leo deglutiat, qui docente apostolorum principe circuit quaerens quem devoret. Ideoque nunc, fili charissime, opportune importune suadeo, admoneo et instanter adhortor ut pacis et dilectionis vinculum, quae major est omnibus virtutibus et holocautomatibus (II Petr. 1), insolubiliter in omnes et invicem observare gloria tua contendat, et inter subjectos medullitus custodiri semper admoneat. In hoc enim regni vestri status poterit incolumis tutius permanere, si vos neminem concutientes a nullo concuti dignoscamini. Praeterea nolumus ignorare celsitudinem tuam, dilectissimum et spiritalem filium nostrum Ludovicum, piissimum et a Deo protectum imperatorem, non adversus sanctae religionis filios, ut quidam, pugnare, nec contra fidei Christianae domesticos, sed adversus filios Belial, et adversus Christi nominis inimicos, pro sanctae Ecclesiae, et praecipue nostra securitate, proque fidelium liberatione multorum, qui pene jam finetenus apud Samnium periclitabantur, ita ut etiam fines nostros infestatio jam jamque Saracenorum invaderet. Egressus a summo sublimitatis proprio solio, et a pacatissimae quietis suae fundamine, nec corpori parcit, nec aestibus, nec algoribus, nec denique ullis eventibus cedit; sed omnia incommoda, omnia discrimina pro Christi nomine tolerans, nihil est quod pro Christianorum ereptione recuset arripere, nihil est quod pro fidelium quiete ac pace declinet assumere. Denique non modicam Ecclesiae sanctae quietem per eum divina jam pietas operata est, non modicae paganorum vires fortitudine superna prostratae sunt. Siquidem saepius eosdem tanquam mures e cavernis suis egressos ad sua latibula terga vertere compulit, et brachia contra nostros exerta potenti virtute resolvit. Quin et nobis omnibus, qui longe sumus et qui prope, magnae securitatis praesidium condonavit, dum scilicet nonnullos eorum prostravit, nonnullos etiam ab eorum superstitioso ritu convertens, Christi fidei et verae religionis itinera sectari perdocuit. Qua de re ratum ducimus vestram commonere magno opere celsitudinem, quo non vestris motibus, non aliorum suggestionibus incitati, quidquam quae illius sunt concutere praessumatis. Non solum autem quae illius sunt, verum etiam quae fratris ipsius, Lotharii videlicet gloriosi regis, consistunt, nullo commovere patiamini prorsus instinctu. Qui enim tangit ea quae fratris ejus sunt, illa quae ipsius sunt tangit; et qui illum livore victus commovet, hunc procul dubio commovere dignoscitur. Quamobrem suademus et dilectionem vestram his apicibus cohortamur, ut iniquis suasionibus non cedatis, nec sinistra machinantibus aures accommodetis: sed unusquisque vestrum suo jure contentus, quae alterius sunt usurpare non tentet, nec invadere quocunque modo nitatur, quod invasum non modicum potest invasori generare sine dubitatione discrimen. Provideat ergo prudentia vestra ne jam fato desiderabilissimo filio nostro semper Augusto, causam Dei exsequenti, et haereditatem Domini vindicanti, ac ipsius bella praelianti, quodlibet offendiculum praeparetur, quo sanctae Dei Ecclesiae quavis ex parte impediatur, vel profectus fidelium excludatur: sed potius tela vestra paganorum acies paveant, et jacula vestra hi qui sine Deo sunt acuta reperiant. Quin penitus, secundum Apostolum, non sit vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est homines, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Alioquin manum apostolicae sedis cum eodem piissimo principe fortiter esse cognoscite, et arma nostra illi munimina validissima conferentia, summo agonotheta nobis concertante, et beatorum principum apostolorum intercessione cooperante, praeparata sine cunctatione praenoscite. Optamus gloriam vestram nunc et semper in Christo valere, dilectissime fili. Data pridie Idus Februarias, indictione prima.
V.
recensereAD WALDRADAM. (Anno 868.) Waldradam, quia resipuisse dicebatur, Ludovici imperatoris rogatu, communioni Ecclesiae restituit, ea lege ut ad Lotharii societatem non redeat. Nemo plane dubitat nullum facinus esse, quod Ecclesia data sibi divinitus potestate ab eo desistentibus non possit absolvere, et poenitentibus relaxare, cui dicitur: Quaecunque dimiseritis super terram, dimissa erunt et in coelis: et quaecunque solveritis super terram, soluta erunt et in coelis (Matth. XVIII, Joan. 20). In quibuscunque omnia sunt, quantacunque et qualiacunque sint. Quod etiam in sententia tua rationabiliter observandum est, qua licet fuerit obligata, quia tamen, sicut multorum, sed praecipue dilectissimi filii nostri Ludovici clementissimi Augusti, cui fides in omnibus adhibenda est, relatione didicimus, a naevo, quo tenebaris obstricta, resipuisse diceris, et ab obstinatione, qua videbaris annexa, discessisse narraris, pietatis tibi viscera noveris et apostolicae sedis aperta, et tam vinculis anathematis et excommunicationis exutam, quam cunctorum Christianorum, Dei et beatorum primorum apostolorum auctoritate, societati redditam, atque communioni te gaude reductam: ita ut deinceps ecclesiam ingrediendi, et orandi, convivandique, seu cum caeteris Christianis loquendi, sit tibi auctore Deo data licentia: praefati duntaxat regis societati, propter antiqui hostis versutias, nullo pacto penitus adhaerendi. Quod tamen beneficium, quanquam hoc moderatio flagitasset ecclesiastica, quae sicut incorrectis inflexibilis, ita correctis semper debet esse flexibilis, instantiam precum et incomparabilem dilectionem desiderabilis et spiritualis filii nostri jam memorati et jugiter memorandi Augusti, tam tibi celeriter impetrasse cognosce. Cujus scilicet postulatio, sicut non nisi justa creditur, ita quoquo modo postponenda non ducitur. Verum tu sic te de caetero stude munire, ut donum solutionis, quod in terra percipere cerneris, in coelo Deo auctore veraciter capere merearis. Nam si te coram humanis oculis absolvendam exhibes, et coram Dei conspectibus obligata consistis, nec nodo cares, nec veniam impetras, quinimo et pro simulatione potiori nexu ligaberis. Etenim divino fertur oraculo (I Reg. XVI), quia homo videt in faciem, Deus autem cor intuetur. Ergo ne delecteris in infimis, sed superna cordis intuere semper obtutibus. Caduca sunt quae cernuntur, quae vero non videntur aeterna consistunt. Noli rogo pro terrenis coelestia, pro visibilibus gaudiis perdere gaudia, quae quidem nec cogitari sufficiunt. Nullus tibi blandiatur; qui enim te beatificant, ipsi te decipiunt. Denique quantiscunque velaminibus justitia et veritas occultetur, quandoque tamen splendorem foras suae claritatis emittet, nec poterit omnino diutius nubilo saevae detensionis obduci. Quod, favente Deo, tam sedis apostolicae studio, quam rectissimi principis, charissimi videlicet filii nostri, cui nunquam tortitudo quaelibet aliquando placuit, sed nec placere quoquo modo poterit, sollicitudine, radios suos ut solis candor extendet.
VI.
recensereAD EPISCOPOS GERMANIAE. Asolutam a se Waldradam, et congruentibus monitis instructam significat. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris archiepiscopis et episcopis in regno Ludovici gloriosi regis constitutis.
Sicut obstinatis et incorrigibilibus debetur vindicta, ita a conversis atque correctis amovenda est ultio et adhibenda curatio. Quapropter nos Waldradae, quae multorum ut refertur attestatione a pristinis et illicitis affectibus ad salutiferum correctionis iter conversa est, remedia miserationis apostolicae sedis exhibere consensisse, illamque vinculo excommunicationis vel anathematis auctoritate Dei et principum apostolorum absolvisse cognoscite: ita ut deinceps Domini Ecclesiam ingrediendi, et orandi; convivandique, seu cum caeteris Christianis loquendi sit ei auctore Deo concessa licentia. Cui Waldradae videlicet competentia monita destinavimus, et quae conveniebant litteris inculcanda praevidimus; quarum scilicet litterarum textum sibi vestra fraternitas exhiberi summopere postulet. Et quoniam ita convenit, a vobis exigendum et agnoscendum decernimus, quatenus per hoc scire valeat vestra sanctitas apostolicae sedis austeritatis et mansuetudinis remissionis et refrenationis indicia, et moderantis simae discretionis prorsus insignia. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere. Data pridie Idus Februarias, indictione prima.
VII.
recensereAD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 868.) Respondet litteris quas ad Nicolaum de Ebbone scripserat; pallium Wlfado concedit; petit ut Actardo faveat ad vacantem ecclesiam adipiscendam. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAROLO glorioso regi.
Actardus venerabilis quondam Namneticae urbis episcopus, ad apostolica perveniens limina, vestrae celsitudinis epistolam detulit, quam quidem vos sanctae memoriae decessori meo papae Nicolao destinastis; sed nos jam vice illius in apostolica sede dignatione ac miseratione divinae magnitudinis ordinati suscepimus. Unde quae ab illo flagitata sunt, nos pro viribus, indigni licet haeredes, supplere, et opitulante Christo, forte tanquam non ingrati filii paternum debitum persolvere maturavimus. Quandiu enim merita beati Petri apostoli Deo, cui omnia vivunt, non moriuntur, nequaquam fidei suae vel sollicitudinis haeredes deficient; nec deerunt prorsus qui regulam, quam circa Deum ferventissimae charitatis ostendit, pro quantitate virium, proque capacitate divinitus collati doni sequantur. Ipse namque quidquid ab indignis ministris negligenter agitur, supplet: ipse locum, quem olim delibatione proprii corporis Domino consecravit, quibuscunque vel qualiscunque vicarius exstet, suae tamen claritatis lumine hodieque indeficienter illustrat. Cui etsi desunt merita successoris, sed adsunt beneficia decessoris, ac primi sedis ejusdem sessoris. Itaque de Ebbonis quondam Rhemensis archiepiscopi qualiscunque restitutionis negotio benignitatis vestrae litteris satis edocti, obedientiam et studium, quod hinc juxta definitionem apostolicae sedis exhibuistis, approbavimus, et auctori, a quo cuncta bona procedunt, immensas gratiarum actiones persolvimus. Verum illa si essent, apostolica sedes de Ebbone ad liquidum invenire satagebat, quae restituendis a fratre et coepiscopo nostro Hincmaro olim dejectis clericis possent aliquid generare discriminis. At vero cum nec idem Ebbo erroris alicujus defensioni, quo haereticus quis efficitur, dederit operam, nec jam memorati clerici aliud in hoc nisi humilitatem et obedientiam exhibuerint, illa quae de Ebbone dici possunt, quia, ut opinamur, nihil ad utilitatem proficiunt, jamjamque silentio contegantur: maxime cum et ipse, et omnes episcopi, praeter Rothadum, qui causae illius notitiam habuere, decesserint, et prae longitudine temporis ad liquidum indubie, quae tunc acta super hoc sunt negotio, sciri non possint, atque de his qui ad Dominum migraverunt nobis facile judicare non liceat. Cum enim in manu judicii Dei consistant, si humanis diffinitionibus quidquam de his tribuatur, non solum praesumptionis, sed et damnationis est prorsus indicium. Ille quippe Ebbo suo jam Domino aut stat, aut cecidit: quod si stat, quis hunc conetur dejicere? si vero cecidit, quis nitatur erigere? nisi forte is qui sua divino judicio praeponere impia temeritate deliberat. Relinquatur ergo hujusmodi Dei cunctarum intentionum scrutatoris judicio: nimirum qui, secundum Apostolum, constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum, quique juxta fidei nostrae stabile fundamentum judicaturus est vivos et mortuos (Act. X). Praeterea non modicas gratias vestrae benignitati referimus, quoniam praelatis restituendis clericis, quibus apostolicam sedem manum porrigere sensit, ipsa quoque ad laudem Dei, et reverentiam principum apostolorum, necnon et honorem sedis ipsorum, manum porrigere alacri studio procuravit. Quamobrem postulantibus jam vobis, ut primus eorum, Wlfadus scilicet frater et coepiscopus noster, pallii usu more decessorum suorum nostrae auctoritatis largitione decorari potuisset, merito condescensionis aures accommodavimus. Et quoniam in restituendis his cum sedis apostolicae studiis concordastis et concertastis ad percipiendum quoque quod deerat, vestram floccipendere dilectionem satis inconveniens duximus. Innumeras nihilominus pietati vestrae gratias rependimus, quoniam tanta compassionis viscera circa praedictum fratrem nostrum coepiscopum Actardum, sicut ex relatione ipsius, et ex epistolae vestrae pio affectu datur intelligi, exhibere contendit, ut dolorum et aerumnarum ipsius maximam partem vos gestare luce clarius innotescat. Verum nos votis excellentiae vestrae consonantes, non ducimus tantum virum, et Ecclesiae Christi pernecessarium, debere tantis involvi miseriis, vel tantis gravari, cum sit etiam aetatis maturitate maceratus, incommodis, praesertim cum et scientia non contemnenda polleat, et hunc vestri regni ecclesiarum praesulum relatio non parvipendenda commendet. Qua de re, si ejus Ecclesia, ut ipsius, et metropolitani proprii, ac multorum antistitum, necnon et litterarum vestrarum circumstantia innuit, funditus diruta, et per nonnulla curricula jam in solitudinem redacta esse dignoscitur; paganis videlicet non solum transitum, sed etiam stationem ibidem facientibus, ac per hoc depopulatis undique locis habitatore carentibus, sublatis etiam a Britonibus, si quae remanserant, rebus, aliam ei vacantem duntaxat concedendam decrevimus. Cujus decreti necessario instituto libenter aequum more solito praebete pro Christi dilectione favorem. Nec ei minorem, quam sua fuerat, dari volumus, cum licet hoc ipse minime postulet, ne videlicet alicujus ambitionis fama notetur, conveniat consequi potiorem. Nimirum qui inter caetera virtutum suarum insignia barbarorum rabiem saepe perpessus, Christum confiteri, non solum coram hominibus, verum etiam coram paganis et infidelibus non erubuit. Ei ergo, cujuscunque sint numeri, merito possunt oves Christi committi, qui ipsum Christum etiam inter gladios et vincula diversaque pericula praedicare non renuit. Unde et nos illius multiplici miseriae, et diutinae peregrinationi, atque continuo moerori compatientes, decus illi pallii solo miserationis affectu contulimus; quod non aliter illi, nec cuilibet absque metropolitis concederemus, nisi multoties hunc exsilia, mare, vincula passum, etiam ad capitalem sententiam frequenter tractum fuisse comperissemus; et nisi hoc ipse suis tantis ac talibus detrimentis, quin potius meritis, pro celerrimae consolationis solatio meruisset: ut scilicet habeat pro exsilio ei catena pallii ornamenta, non ad ecclesiae cui incardinandus est perpetuum institutum, sed ad suum specialem certique temporis usum. Potiatur igitur tanti decoris ornatu, qui inter sacerdotum infulas praecipuum tenere locum dignoscitur, quatenus etiam per hoc insigne vestra excellens admoneatur industria, et hujus sacrati muneris reverentia pium cor vestrum sollicitius ac salubrius urgeatur, quo tantus vir vestro quoque favore vacantis, etiamsi se metropolis obtulerit, Ecclesiae moderamina consequatur: ad excludenda videlicet cuncta contra se injecta obstacula, et peragenda divinitus sibi collata episcopalia ministeria. Siquidem indignum ducimus quemquam ad apostolicam sedem, ubi semper catholicis subvenitur, tribulatum accedere, et non consolatum recedere: praesertim cum quemdam Romanorum principum, etiam a fide Christi extraneum, non debere quempiam ab imperatore tristem discedere perhibuisse quaedam fateantur historiae. Debet enim nostra compatiendi abundantia aliorum suppleri inopia: quo valeat esse moerens cum moerentibus, et cum gaudentibus gaudens, et non in scabellum pedum in personarum acceptione cernuus, sed consolatus queat jam Deo auctore consolari eos qui in omni pressura sunt, per Jesum Christum Dominum nostrum. Oramus gloriam nostram nunc et semper in Christo bene valere, dilectissime fili. Data VII Kalendas Martias, indictione prima.
VIII.
recensereAD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONENSIS. (Anno 868.) Actardum episcopum, pro quo scripserant, ecclesiae quae vacabit, etiam metropolitanae incardinari jubet, eique ad afflictionum solatium pallii usum concedit. Reverentissimis et sanctissimis confratribus et coepiscopis nostris, qui praeterito anno apud Suessionicam urbem convenerunt.
Inter caetera quae apostolicae sedis auctoritate in idipsum convenientes, de fratre jam et coepiscopo nostro Wulfado, et collegis ipsius praeterito anno synodice definistis, etiam apostolicae sedi causam venerabilis fratris nostri Actardi, Namneticae quondam urbis episcopi, seu tribulationes exposuistis: simul etiam hunc mirifice commendantes, quo illi a tanta sede subveniretur, unanimiter ac magnopere postulastis. Quorum relationem, sive suggestionem, tanto gratanter tanto libenter nos, jam Deo auctore illius sedis licet immerito moderamine potiti, suscepimus, quanto hanc ex fraternae dilectionis affectu prodiisse luce clarius intelleximus. Praecipue cum et vobiscum praecessorum meorum, Leonis scilicet et Nicolai sanctissimorum praesulum, recensita scripta non parvipendendum perhibeant testimonium. Igitur illi omnium qui in concilio Tricassino inventi sunt legatione fungenti, et instantius pro hoc satagenti, pallium fratri et coepiscopo nostro Wulfado sanctae Bituricensis ecclesiae, sicuti jam per alia scripta significavimus, deferendum commisimus. Sed quia idem reverendus antistes, ut vestra relatio manifestat, a propria ecclesia diutino jam tempore paganorum persecutione propulsus, hac illacque peregre proficiscitur, huc atque illuc multam jam fessus aerumnis vagabundis incedens, valde dolemus, et ei fraterna vincti charitate compatimur: maxime cum apostolice dictum sit: Qui viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (I Joan. III.) Illud sane praecipue flentes quod tantae scientiae tantaeque morum probitatis viro sub hujuscemodi praetextu vagante maximum dispendium Dominicis ovibus generetur: dum scilicet utilitas, quae per hunc Ecclesiae Christi provenire poterat, tantis jam temporibus excludatur. Qua de re secuti praedecessorum Patrum instituta, et apostolicae sedis exempla pontificum, praecipueque beati papae Gregorii, qui circa hujusmodi, quae nos nunc erga praefatum antistitem Deo favente statuimus, saepe statuisse dignoscitur, decernimus hunc sanctissimum crebro jam dictum fratrem nostrum et coepiscopum Actardum ecclesiae, quae forte suo fuerit viduata rectore, penitus incardinari: quatenus in ea constitutus et officia episcopalia, quae per impositionem manus accepit, exerceat, et pastorale ministerium solemniter agens, oves Dominicas sapientiae sibi divinitus attributae sale condiat, et de hac lucrum conditori suo sine quolibet impedimento reportet. Si tamen ejus ecclesia, ut ipsius, et metropolitani proprii, ac litterarum vestrarum circumstantia innuit, funditus diruta, et per nonnulla curricula jam in solitudinem redacta esse dignoscitur, paganis videlicet non solum transitum, sed etiam stationem ibidem facientibus, ac per hoc depopulatis undique locis habitatore carentibus, sublatis etiam a Britonibus sibi quae remanserunt rebus, nec ei minorem quam sua fuerat dari volumus: cum licet hoc minime postulet, ne videlicet alicujus ambitionis fama notetur, etiamsi se metropolis fortassis obtulerit, conveniat consequi potiorem. Nimirum qui inter caetera virtutum suarum insignia barbarorum rabiem saepe perpessus, Christumque confessus jam nunc Deo jure dicere debeat: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII). Pro cujus rei obtinendo prorsus effectu, dilecto filio nostro Carolo glorioso regi preces direximus, et ecce vestram unanimem charitatem, quo pietatis hujus operis favorem et studium curetis indeficiens praestare, praesentibus hortamur affatibus. Et ut nostram vultis erga vos in opportunitatibus esse benevolentiam, ita vestra erga hunc fratrem, cui manum porrigimus, vobis quoque manum porrigentibus, donec quod decrevimus effectum capiat, promptissima patescat industria. Siquidem et nos, illius multiplici miseriae, et diutinae peregrinationi, atque continuo moerori compatientes, decus illi pallii solo miserationis affectu contulimus. Quod non aliter illi, nec cuilibet absque metropolitis concederemus, nisi multoties hunc exsilia, mare, vincula passum, etiam ad capitalem sententiam frequenter tractum fuisse comperissemus; et nisi hoc ipse suis tantis ac talibus detrimentis, quin potius meritis, pro celerrimae consolationis solatio meruisset, ut scilicet habeat pro exsilio et catena pallii ornamenta, non ad ecclesiae, cui incardinandus est, perpetuum institutum, sed ad suum specialem certique temporis usum. Siquidem indignum ducimus, quemquam ad apostolicam sedem ubi semper catholicis subvenitur, accedere tribulatum, et non ex quavis parte consolatum recedere. Debet enim nostra compatiendi abundantia aliorum suppleri inopia, quo valeat esse moerens cum moerentibus, et cum gaudentibus gaudens, et consolatus jam queat Deo auctore consolari eos qui in omni pressura sunt, per Jesum Christum Dominum nostrum Amen.
IX.
recensereAD ACTARDUM EPISCOPUM. (Anno 868.) Pallii usum Actardo consolationis causa concedit. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ACTARDO sanctae Ecclesiae Namncticae diebus vitae tuae tantummodo.
Si secundum divinae pietatis viscera circa neminem consistit reprehensibilis quantacunque miseratio, quanto potius erga illos exhibenda est totius charitatis affectio, qui circa divinum cultum irreprehensibiles apparentes, diversarum dein tentationum exercitia pertulerunt, nec tamen in tentationibus Chisto propitio defecerunt? Qua de re benedicimus Deo Patri Domini nostri Jesu Christi, Deo scilicet totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt. Tibique, frater Actarde, qui dira fatigatus, et diuturna captivitatis miseria quassatus, nec inter enses infidelium defecisti, quin etiam Dei providentia mirabiliter erutus et liberatus, circumquaque peregrinando procul a propria Ecclesia, procul a notis et proximis, propter eorumdem rabiem barbarorum, et continuam Britonum oppressionem, quibus, heu! nimium vicinus esse nosceris, et pene pejus ab eis quam a piratis insecutionem pateris, curriculis jam multis incedis, decus pallii pro Dei solius amore, quem inter furentium paganorum manus et gladios confessus es, praevidimus concedendum. Quo videlicet pallio, cum fueris auctore Deo nostroque decreto aliquem vacantem adeptus episcopatum, scias a nobis eidem te stabiliter incardinatum; vel si contigerit forsan in proprio, certis valeas uti temporibus. Quod non aliter tibi, nec cuilibet absque metropolitis concederemus, nisi multoties exsilia, mare, vincula passo, etiam ad capitalem sententiam frequenter tracto, teste tuo metropolitano, qui et id nobis litteris innotuit, et tibi spem in sede propria non superesse significavit, hoc tua ad celerrimae consolationis solatia tanta exigerent detrimenta, quin potius merita: ut videlicet habeas pro exsilio et catena pallii ornamenta, non in tuae ecclesiae perenne decretum, sed ad tuum certo tempore vitaeque praesentis specialiter usum. Utere igitur, annuente Deo, pallio a nobis tibi solo miserationis et consolationis affectu collato: et, nisi sedis apostolicae praesulibus ingratus exstiteris, praenotato tenore illius, dum vixeris, ornare decore. Quod tamen fraternitati tuae ad missarum solemnia tantum celebranda concedimus: in die duntaxat sanctae ac venerandae Domini nostri Jesu Christi resurrectionis ac nativitatis, seu ascensionis die, et in assumptione beatae Dei genitricis semper virginis Mariae, seu in natalitiis beatorum apostolorum, sive in nativitate sancti Joannis Baptistae necnon et in natali sancti Christi confessoris Martini die, pariterque in solemnitatis ecclesiae tuae die, verum etiam et in ordinationis tuae natalitio concedimus die, sicuti a beatissimo praedecessore nostro Gregorio hujus apostolicae sedis praesule sancitum est. In Secretario vero induere tua fraternitas pallum debeat ut ita ad missarum solemnia proficisci; et nihil sibi amplius ausu temerariae praesumptionis arrogare: ne, dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripitur, ordinate etiam quae licere poterant amittantur. Si quid autem de rebus Namneticae dioeceseos tam a depopulatione nefandae gentis Northmannicae, quam a Britannorum subreptione remansit, ad tuam decernimus sollicitudinem. Porro censemus, apostolicaeque institutionis auctoritate definimus, ut nullus metropolitanorum antistitum, vel caeterorum episcoporum, in controversia criminis, si sedem appellaveris apostolicam, vel ejus speciali expetieris audiri vel discuti fortassis examine, praesumat de te proferre non nostro praemisso decreto, judicium; sed apostolicae sedis tantum reserveris examinandus vel judicandus incunctanter arbitrio: cujus videlicet decreto vel largitate vacanti Ecclesiae incardinatus et palliatus esse dignosceris. Scriptum per manum Zachariae notarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Februario indictione prima. Bene vale. Quinto Kalendas Martias, per manus Anastasii bibliothecarii sancta summae sedis apostolicae; imperante domino nostro piissimo perpetuo Augusto Ludovico magno imperatore anno XIX, et post consulatum ejus anno XVIII, indictione prima.
X.
recensereAD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. Anno 868. Laudat Hincmarum, eumque hortatur ut Carolum regem ad constantiam excitet in causa Lotharii, et ut Actardo vacans Ecclesia tribuatur. Reverentissimo et sanctissimo confratri nostro HINCMARO archiepiscopo Rhemensi.
Licet frequens sanctitatis tuae fama, quae nunquam nisi cum laude semper existit, te nobis dudum fecerit manifestum; tamen ut virtutum probabiliumque morum tuorum praedicamenta liquidius agnosceremus, fratrum nostrorum, videlicet Arsenii venerabilis apocrisiarii sedis nostrae, quin et Actardi, sanctissimorum praesulum, necnon et dilectissimi filii mei, sanctae sedis apostolicae bibliothecarii, fecit Anastasii multis praeconiis plena delectabilisque relatio. Qua de re sic animam meam tuae dilectionis ardorem concepisse cognosce, tanquam si millies mutuis frueremur alloquiis. Habeto ergo nostrae repromissionis pignus, et in nobis, ut in nostris antecessoribus, fiducia tota prorsus innitere. Praeterea sanctitas tua bene novit, quanta sedes habuerit apostolica in causa Lotharii regis certamina, et per praesules suos, Benedictum scilicet et Nicolaum, quot hinc labores assumpserit. Unde et nos, habentes eumdem spiritum, quem et iidem patres nostri habuisse probati sunt, eadem hinc quae illi sequimur et decernimus. Quamobrem tuae fraternitatis industriam specialiter admonemus, uti quod super hoc olim negotio gessisti studium nullatenus enervari consentias; sed vice nostra fretus, coram regibus et praesidibus de testimoniis Domini loqui non cesses: ita ut quod auctore Deo destructum est, nullis dolose machinantium reaedificari valeat argumentis. In quo videlicet pietatis opere, quia de regibus idem dilectus filius noster Carolus, de sacerdotibus vero tu potissimum sedi apostolicae sedule laborant concurristis et concertastis, tuam proprie cohortamur insignem solertiam, quo et ipsa pravis viriliter obviet et praedictum piissimum regem, uti consummet bonum quod inchoaverat, indesinenter commoneat: quatenus et variarum virtutum vestrarum tunica usque ad talos pertingat, et sacrificium boni vestri operis Deo cum cauda oblatum holocaustum effici mereatur; necnon et illud de vobis dicatur, quod de Job sancto, dum a divinis non cessaret obsequiis, scriptis asseritur: videlicet ubi non legitur: Quia sic fecit Job per aliquot dies; sed, Sic faciebat Job cunctis diebus (Job I). Nam et sancta animalia non post se, sed ante se gradi visa sunt, cum incederent (Ezech. I). Porro Actardum venerabilem episcopum fraternae caritatis ulnis amplectere, et in opportunitatibus pro beatorum principum apostolorum amore semper auxiliari memento. Verum non haec ideo dicimus, quasi te ille sibi compassum et misertum fuisse non praedicet; sed ut quod nunc usque proxime fecisti charitatis intuitu, nunc etiam primorum perficias apostolorum, ad quorum limina festinavit, ac praesidium postulavit, dilectionis affectu. Insta igitur opportune, importune, et quia propria caret, apud dilectissimum jam fatum filium nostrum excellentissimum regem Carolum nostra vice impetrare studeto, uti suo quoque favore vacans ei episcopalis, etiamsi se metropolis obtulerit, ecclesia tribuatur. Fortis enim domini bos ipso auctore consistit, et ideo plurimae segetes ei ad trituram procul dubio commiti debent. Nam scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum (Prov. II). Optamus fraternitatem tuam nunc et semper in Christo bene valere. Data VIII Idus Martii, indictione prima.
XI.
recensereAD HERARDUM ARCHIEPISCOPUM TURONENSEM. (Anno 868.) Ut Actardo episcopo concedat monasterium quod in ejus dioecesi olim tenuit. Sibi curae futurum, ut Britonibus contra ipsius ecclesiae privilegia nihil concedat. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, HERARDO archiepiscopo Turonensi.
Miserias et diras calamitates Actardi communis fratris et coepiscopi non est exponendi tuae reverentiae ulla necessitas. Quippe cum ipsa, utpote in his socia, et pene semper contigua, earum liquidius nobis experientiam habeat: ut sicuti de sanctimonia sua credendum est, imo ut ipso antistite referente comperimus, ejus continuis aerumnis non modice compassa sit et miserta. Verum quia nostris saepe et apud dilectionem tuam litteris adjuvari, et apostolorum principum, quorum praesidia tanto labore tantoque studio requisivit, amoris intuitu sibi quamdam proprie voluit consolationem conferri, charitatem tuam his hortamur et deprecamur apicibus, ut inter alia beneficiorum tuorum sibi collatorum insignia, monasterium illud, quod olim in dioecesi sua tenuisse dignoscitur, tua nunc consequatur ob amorem jam memoratorum apostolorum largiente benevolentia: quatenus qui suis valde destitutus esse comperitur, hinc saltem alienis sustentationibus adipisci queat suae vitae subsidium. Quod te negaturum profecto non credimus, si quam sit a fratre frater adjuvandus intenta mente consideres; si quam sit indignum, ut quod a benignitate tua intuitu tantorum apostolorum dilectionis deposcitur, petitor minime consequatur, solerti, sicut decet, perpendet industria. De his vero, quae de ecclesiae tuae, vel dioeceseos privilegiis idem venerabilis Actardus praecipue suggessit, Salomoni duci et populo Britannorum sufficienter descripsimus: quod etiam in exemplari, quod secum idem antistes deferet, experientia tua quibit agnoscere: nihilque quod contra rationem postulabunt, si fortassis ad nos eorum aliqui venerint, agnoveris eos a nobis, opitulante Domino, fore penitus adepturos Optamus fraternitatem tuam in Christo bene valere. Data VIII Idus Martias, indictione prima.
XII.
recensereAD ADONEM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 868.) Nicolaum decessorem suum miris laudibus cumulat seque excusat quod quaedam ab eo severius zelo justitiae pertractata magistra aequitate moderando mitigarit. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo confratri ADONI archiepiscopo Viennensi.
Epistolam sanctitatis tuae magna cum exsultatione suscepi, et relegens innumeras omnipotenti Deo grates exsolvi, quia creditae speculationis officium non torpori tradere consentis, sed strenue cunctis quam sit in sanctae Ecclesiae rectoribus sollicitius exercendum, studio non contemnendo demonstras. Ecce enim pro domo Dei non segnis paterfamilias satagis, cujus nimirum zelo comederis. Ecce pro civitate Dei ut fortis propugnator sollicitaris, cujus profecto quae ad pacem sunt rogare non desinis. Igitur quae pro privilegiis Ecclesiae Romanae vel decretis decessoris mei apostolicae memoriae papae Nicolai sine mutilatione servandis hortaris, laudamus, quae suades admittimus, et quae mones penitus approbamus. Siquidem acta praefati pontificis tanto a nullo patimur quolibet pacto convelli, quanto ipse nobis post longa tempora inter nubila praesentis vitae quasi quoddam novum sidus apparens, et vitae vel doctrinae suae fulgore auctore Deo errorum tenebras abigens, non quod abolendum, sed quod imitandum sit et fecit et docuit. Denique quis etiamsi nihil aliud rationis obstaret ejus aliqua cassari permitteret, nisi qui sua quandoque infirmanda docere voluisset. Nam ut beatus papa docet Gregorius, nimis est asperum, et praecipue bonis sacerdotum moribus inimicum, nisi quempiam quacunque rationis excusatione et quae bene sunt ordinata rescindere, et exemplo suo docere caeteros sua quandoque post se constituta dissolvere, sane si forte sunt quae idem sacratissimus et vere Deo plenus antistes pro temporis vel causarum qualitate magistra aequitate gessit, veluti si quemquam zelo justitiae studio corrigendi percussit, et nos ea rursus pro temporis aeque vel causarum imitatione aliter moderando mitigamus, non illa cassare, sed quae ipse coepit consummare dignoscimur. Nam etsi ille vulnus aspero medendi genere curare coepit, et nos leni fomento illud ad sanitatem perducere satagimus, utrique non diversum sed unum studium gerimus. Quia et ille quae tunc congruere prospexit adhibuit, at nos quod nunc aptum fore consideramus apponere non renuimus. Si igitur ille a denibus inciperet, non sanaret: si vero asperis nos dandam filo tenus operam judicaremus, nihilominus ad sanitatis vota nullomodo pertingeremus. Si ergo te scandalizat diversitas medicamentorum, cum magis debeat aedificare una eademque inventio medicorum, imo sanitas aegrotorum. Quia et ipse si curatio languentium accessisset inter sanos et providentia divina curatos hos recipere nullatenus contempsisset. Legerat enim et inter alia hujusmodi documenta pleniter noverat dicente Domino: Videte quoniam ego sum Deus. Ego occidam et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo. Et certe praefatus Magnus antistes Gregorius scribit: Sicut, inquiens, perseveranti culpae debetur jure vindicta, ita resipiscentibus est venia concedenda. Verum hinc hoc dixisse sufficiat. Caeterum monemus dilectionem tuam, ut si qua sunt, quae ad communem ecclesiae pertinent utilitatem, vel quae nostrae sedi spiritali genio convenire perspexerit, intente pertractet, et praesulatui nostro actutum scienda denuntiet. Quatenus per hoc, quantum beati Petri memoriam vel sedem diligat, et quantum illi haerere satagat, luce clarius innotescat. Sicque demum in ejus soliditate persistens, nullius auctore Deo fluctus paveat supervenientis incursum. Optamus sanctitatem tuam in Christo nunc et semper bene valere. Data VIII Idus Maii, indictione prima.
XIII.
recensereAD BASILIUM IMPERATOREM. (Anno 868.) Gratias agit de Ignatii in patriarchalem sedem restitutione. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio, et christianissimo imperatori BASILIO a Deo protecto, semper Augusto.
Quoniam, tranquillissime imperator, audisti vocem Dei, per apostolicae sedis officium tibi delatam, et honorasti eximios ejus apostolos, et restituisti Ecclesiae Constantinopolitanae throno proprium pastorem, repellens adulterum, benedictus sis ab omnipotente Deo, et videas subjectionem inimicorum, et temporis longitudinem, ac in solio tuo de lumbis tuis haeredem, atque in futuro vitam perpetuam; si tamen ab iis quae bene coepisti non discesseris, sed usque in finem in eis perseveraveris, o spiritalis et dilectissime fili; licet, vobis quolibet modo agentibus, a decretis sanctae memoriae praecipui decessoris mei papae Nicolai, quae de Photii depositione, et recuperatione Ignatii fratris et consacerdotis nostri promulgavit, nunquam quoquomodo discedamus. Tanto enim volumus illius decretis concordare, quanto ipse, cum haec ageret, divinis praeceptis concordare studebat. Nam et hoc necessarium est ut, custodiens praedecessorum meorum decreta, doceam post decessum meum et mea quoque ab iis qui post me fuerint nullo modo violanda. Postquam autem cognovimus quod misericors Deus imperium vestrum simul et affectum ad hoc erexerit, ut dispersa congreget, et quae ceciderant erigat, et contrita resolidet; fiducialiter possumus, Deo gratias, deposcere, ut ii qui abjecti sunt, ab imperio vestro recipiantur, et ii qui dispersi congregentur. Quapropter prudentissimum virum Theognostum honorabilissimum exarchum vestrae fiduciae remittentes commendamus; qui legatione, tam pro fratre et comministro nostro Ignatio, quam pro caeteris contribulatis functus, per septennium apud principis apostolorum limina ut peregrinus et incola vixit, et eorum confessionibus memoriam vestram assidue commendavit; et a die adventus sui usque ad praesens pietatis vestrae praeconia enarrare, et Ecclesiae manifestare vulnera, et horum medelam exigere non destitit. Nunc ergo, quoniam et iste unus ex illis est qui postquam lupus factus est pastor, continuo dispersi, et a vobis pie omnia regentibus iterum congregati sunt, revocetur et ipse petimus, et in mandra fidelium omnium a clementia vestra locetur, et inter laetantes pios filios paterno affectu post longae captivitatis reversionem connumerari mereatur; et ob amorem Dei et protectorum vestrorum principum apostolorum honorem, a quorum regimine proficiscitur, mansuetudinis vestrae auxilia sentiat, ex post turbationem serenitatem, et tempestatem tranquillitatem, et post multa adversa optatae prosperitatis effectum, quatenus per patronorum vestrorum intercessiones, principum videlicet, a quorum sede remittitur; et quorum principatum pro Ecclesia vestra, quae valde fluctuat, die ac nocte interpellare per multa curricula non cessavit; a misericorde Deo, quem in famulis ejus honoratis, et hic vobis felicitas continua, et inimicorum subjectio et in futuro aeterna gloria et infinita praemia, insuper et regnum coeleste cum sempiterna vita praestetur. Optamus imperium vestrum in Christo nunc et semper valere, o spiritualis et dilectissime fili. Data Kalendis Augusti, indictione prima.
XIV.
recensereAD IGNATIUM ARCHIEPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 868.) Conqueritur papa quod non quamprimum ab ipso de restituta dignitate certior factus fuerit; Theognastum illi commendat. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, honorabilissimo fratri et consacerdoti nostro IGNATIO, sanctissimo patriarchae Constantinopolitano.
Convenerat, sanctitatem tuam, licet nos ad sui adjutorium primum minime provocaverit, saltem nunc super restitutione sua, quae facta dicitur, laetificare nos, anhelantem proprias nobis litteras destinare. Verum, licet hoc minus studuerit agere, saltem gratiam divinae miserationis, quae in te mirabiliter operata est, non taceres. Secretum enim regis, secundum quod ab angelo Tobiae dicitur, celare bonum est, opera vero Dei enarrare, mirificum (Tob. XII). Verumtamen consolatur nos: conscientia, quae non tantum nos, quantum apostolicae memoriae decessorem meum beatissimum papam Nicolaum, non tam pro te quam pro charitatis custodia decertasse testatur. Si enim, qui diligunt nos tantum dilexerimus, quam mercedem habebimus? (Matth. V) At quoniam frater noster es, si viderimus te necessitatem habere, et clauserimus viscera nostra a te, quomodo charitas Dei manet in nobis? (I Joan. III) Igitur scito quia in iis quae decessor meus sanctae memoriae papa Nicolaus pro persona tua et iis qui tecum in tribulationibus non defecerunt, insuper et pro Ecclesia Constantinopolitana plurimum laborans statuit et definivit, et nos similiter manemus et permanebimus; et sicut ipse ad horam mortis suae usque, tam pro te, quam pro iis qui tecum sunt, in praefata Ecclaesia nequaquam cessavit procurans, ita et nos, auctore Deo, usque in finem in opere pietatis hujus nulli torpori dabimus operam; debemus enim ipsius sequi laborem, cui gratia Dei, successimus in honore. Praeterea communem filium Theognostum, reverendissimum exarchum, et dilectum nobis, ecce ad vos transmisimus, qui ex persequentibus aemulatoribus tuis illinc nudus salvatus, quin et mutato habitu vix huc pertingens vitam lucratus est, deinde apud memorias apostolorum per septem ferme annorum curricula ut hospes et advena demoratus. non tantum propriam miseriam, quantum sanctitatis tuae pressuram, et Constantinopolitanae Ecclesiae calamitates pene incessanter deflebat; ita ut non solum antea jam dictum decessorem meum, sed et me postea nocte ac die indeficienter erigere, et pro statu tantae Ecclesiae, et erectione vestra crebris suasionum stimulis latera percutere; et quemadmodum angelus quondam: Surge, Petre, accipe fortitudinem ad salvandas gentes (Act. V), per singulos dies nobis dicere non cessaret; quousque auditum, Deo praestante, suscepit, quod ardenter semper in pectore bajulabat.
Qua de re, frater dilectissime, sanctitati tuae hunc commendantes, rogamus et deprecamur, quatenus circa se sentiat beneficii tui propositum: et sicut vestrae factus est communicator passionis, ita sit et consolationis; etenim dignus est operarius mercede sua (I Tim. V); non autem, ut familiaris noster factus, sed et ut a sede principis apostolorum susceptus, hic debet ob amorem ejus, non qualemcunque in conspectu sanctitatis vestrae gratiam invenire. At vero, si ad apostolicam sedem quosdam mittere disposueris, hunc specialiter volumus prae caeteris mitti; ut et de prosperitate tua, quemadmodum et optamus, gratificari, dispositionem et ordinem et causam Ecclesiae Constantinopolitanae, secundum diligentiam quam de omnibus nos ecclesiasticis negotiis certissime scire velle cognoscit, apostolatui nostro referre maturet. Commendamus autem sanctitati vestrae et Euthymium gloriosissimum spatharium, qui Romam imperialem ferens legationem, primus nobis et Ecclesiae nostrae de fraternitate vestra quod semper optavimus annuntiavit, et divinam circa te misericordiam, et sanitatis tuae recuperationem innotescens, omnes gratulabundos effecit. Pro quo rogamus, ut et iste sentiat in opportunitate praesidium vestrum, et affectu amoris nostri protectionis vestrae solamina consequatur. Optamus tuam sanctitatem nunc et semper bene valere, dilectissime frater et comminister. Data Kalendis Augusti, indictione prima.
XV.
recensereAllocutio papae Adriani ad concilium quod convenit contra Photium, lecta per Joannem archidiaconum sanctae Romanae Ecclesiae. Cum debeamus, o fratres et filii dilectissimi, Dominici agri strenui et solertes esse cultores, et spiritualibus ad purgationem ipsius coelestium praeceptorum uti ligonibus, oportet, ut si quas in eo spinas, si qua germinare venenosa conspicimus, pari labore unanimique zelo haec radicitus exstirpare studentes, arripiamus examinis rastrum, et falcem judicii concordi certamine proferamus, ne quaeso in nos exprobrantis affectu dicatur: Messis quidem multa; operarii autem pauci (Matth. IX). Consonanter autem, charissimi, laboremus, et in agro Dominico jugiter quidem, sed nunc potissimum operemur, quando videlicet in Ecclesia, quae apertissime Dominicus ager appellatur, auctore Photio, nova praesumptio et inaudita est orta temeritas. Siquidem hic Photius, cum adhuc mundanus minister esset, genuinam quodammodo semper invidiam adversus fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium Constantinopolitanum patriarcham in pectore gestans; et ad praesulatus culmen non gradatim, vel sensim conscendere, sed praecipitibus eo superstite passibus transilire gestiens, semetipsum ab ejusdem beatissimi praesulis communione fecit extraneum: et per hoc ab universali Ecclesia, quae ipsi beatissimo patriarchae communicabat, se reddidit prorsus exsortem, atque inter schismaticos procul dubio constitutus, contra sacros apostolicos canones saecularibus usus potestatibus, Ecclesiam Constantinopolitanam tyrannica et adulterina temeritate pervasit tandem, videlicet indebita usurpando, foras ostendens, quod intus prohibita concupiscendo, cordis antro gerebat, et simulationis velamine contegebat, nil esse profecto intelligi dans causam scissionis a patriarcha suo, vel desertae communionis a tota Ecclesia, nisi pessimos anhelitus ambiendi pontificatus infulas, et sublimioris obtinendi dignitatis et potestatis habenas; quibus nimirum deinceps abusus, et repente non mente sed habitu mutatus, exsilia et diversa discrimina, sed et mortes in Christi sacerdotes et caeteros fideles, tot ac tantas intulit, ut Diocletiani saevitiam imitari per omnia videretur. Propter quae vel his similia sanctae memoriae decessor meus Nicolaus hujus apostolicae sedis antistes, fraterna victus charitate, primo quidem non solum per missos, sed et per litteras illum merito reprehendens, competenter admonuit, et nullo se pacto in ejus posse promotione praebere consensum, scriptis idoneis patefecit. Deinde vero intuens nihil se proficere, sed magis ac magis ad ulteriora ejus extendi tyrannidem, auctoritate simul divina et apostolica fretus, sedis apostolicae, cui praesidebat, pontificum morem secutus, in promptu habens, secundum Apostolum, omnem ulcisci prorsus inobedientiam (II Cor. X); hunc ad erectionem ab eo elisorum, et innumerabilium refrigerium afflictorum, regulari sententia, quia, sicut ipsi nostis, corrigere non potuit, deponendo prostravit, et anathematizando ab ordine, quem latronis more sortitus fuerat, sequestravit. Cujus rei gratia idem Photius inflammatus, non solum non est reversus ad percutientem se, nimirum qui durior silice nec dura verbera sensit, et imitatus diabolum, nec postquam e coelo cecidit, superbire cessavit, verum etiam conventicula malignorum saepe congregans, synagogam sanguinum, cui ut princeps latronum ipse praesedit, collegit: et ante quidem, ut saevissimus patricida, patrem suum Ignatium reverendissimum patriarcham proprium perculit, et ad lucem pervenire, nisi exstinctione parentis, posse desperans, hunc instar atrocis viperae perimere crudeli morsu non metuit. Post haec vero posuit in coelum os suum, et lingua ejus transiit super terram, dum videlicet contra divinam ordinationem, coelitus in beati Petri principis apostolorum primatu dispositam, putridi gurgitis guttur aperuit, et adversus ejusdem regni coelestis clavigeri apostolicam sedem, et praecipuam ac summam dignitatem et potestatem, linguam suam more serpentis exacuit; vitam scilicet decessoris mei beatae recordationis papae Nicolai lacessere nullo modo metuens, nec nobis, qui ejus vix digni famuli, ut non dicam sequaces, exstitimus, parcere utcunque consentiens, sed utrosque maledictis impetere, quantum in se fuit, et blasphemis inficere verbis existimans, falsitatis praestigia fingere conatus; et nescio quae Pythonica est somnia vel argumenta, compilando procul dubio, commentatus. Et certe quis ille Pater noster, vel quantus aut qualis exstiterit, omnes qui morum ejus insignia, vel virtutum tropaea recolitis, plenius agnovistis; quomodo scilicet in hujus tetri caliginoso saeculi cursu sero tandem sicut novum sidus apparuerit, quinimo quasi Phoebus in aethere prae cunctis astris effulserit; quomodo hunc nec blanda quaeque frangere potuerint, nec aspera perturbare; quomodo etiam nec mundi principibus, Michaeli scilicet et Bardae contra justitiam faverit; quos nimirum, se murum opponens pro domo Domini, saepe redarguit, et his inique agentibus frequenter intrepide restitit. Ergo, dilectissimi fratres et filii, considerate quid super hujusmodi temeritate sit nobis agendum, vel, quid de conciliabulo illo, vel profanis ipsius actis per ministerium nostrum existat, fore deliberandum, quid etiam de iis qui interfuerunt, vel manu propria subscripserunt, sic ab unanimitate omnium nostrum definiendum, intente tractate, et libere singuli quae sentitis edicite. Ego tamen pro lege Dei, pro paternis conservandis canonibus, pro veneratione apostolorum, pro privilegiis defendendis sedis ipsorum, proque sanctae mentionis decessoris mei papae Nicolai praedicanda memoria, et sequentibus actibus, atque celebrandis definitionibus, non solum varia incommoda perpeti, verum etiam more sanctorum praedecessorum meorum pontificum in promptu habeo, si necesse sit, mortis sustinere discrimen.
XVI.
recensereAD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 868.) Commendat illi ecclesiam Laudunensem, dum Hincmarus episcopus Romam venit: Northmannum vero, nisi ablata restituat, excommunicari jubet. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro HINCMARO archiepiscopo Rhemensi
Illustrem Hincmarum Lugdunensem episcopum, desiderio visendorum sanctorum apostolorum liminum anhelantem, et libenter amplectimur, et adventum illius non solum non differimus, verum etiam ne ultra Kalendas Augusti stare audeat, gravitate apostolica, scientes illum tali voto spiritaliter posse proficere, prohibemus. Huic ergo in veniendo, sicut auctoritas apostolica, sic faveat et episcopalis humanitas: quatenus episcopatus ejus omni careat per vestram sollicitudinem detrimento, dum praediorum suorum, perverse a Nortmanno possessorum, liberalitate vestra per intercessionem nostram fuerit potitus augmento. Quapropter et Nortmannum scito auctoritate apostolica continuo ab ecclesiastica communione, nisi praesentialiter se omnibus Lugdunensis Ecclesiae rebus exuerit, per tui oris officium repellendum, et venerabilem virum Hincmarum episcopum, si proposito Romam veniendi abusus, quod bene vovit, reddere non studuerit, transgressoris judicio, quod Deus averterit, puniendum. Quicunque igitur a tempore quo Romam venire coeperit, usque in id quo, Christo duce, ad propria remeaverit, in quibuslibet rebus illius Ecclesiae quodlibet operatus fuerit detrimentum, quoniam episcopatum ejus sanctitati tuae specialiter post regem servandum committimus, tandiu se noverit sacramento corporis et sanguinis Domini fore privandum, quandiu sanctae Lugdunensi Ecclesiae, et tibi, ipsiusque pontifici, legitime, imo canonice fuerit satisfactum. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere.
XVII.
recensereAD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 868.) Commendat regi Ecclesiam Laudunensem, dum ejus episcopus Romam venit. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAROLO excellentissimo regi.
Illustrem Hincmarum Lugdunensem episcopum, desiderio visendorum sanctorum apostolorum liminum anhelantem, et libenter amplectimur et adventum illius non solum non differimus, verum etiam ne ultra Kalendas Augusti stare audeat, gravitate apostolica, scientes illum tali voto spiritaliter posse proficere, prohibemus. Huic ergo in veniendo, sicut auctoritas apostolica, sic faveat et humanitas regia: quatenus episcopatus ejus omni careat per vestram sollicitudinem detrimento: dum praediorum suorum, perverse a Nortmanno possessorum, liberalitate vestra per intercessionem nostram fuerit potitus augmento. Sicut enim gaudemus cum serenitatem tuam erga statum ecclesiasticum, more praedecessorum principum, liberalem tam litteris audimus quam vocibus: sic nimirum, cum eam in aliquo distrahentem extra consuetudinem suam comperimus, tota valetudine contristamur. Quapropter et Nortmannum scito auctoritate apostolica continuo ab ecclesiastica communione, nisi se praesentialiter omnibus Lugdunensis ecclesiae rebus exuerit, repellendum; et venerabilem virum Hincmarum episcopum, si proposito Romam veniendi abusus, quod bene vovit, reddere non studuerit, transgressoris judicio, quod Deus averterit, puniendum. Quicunque igitur a tempore, quo Romam venire coeperit, usque in id quo, Christo duce, ad propria remeaverit, in quibuslibet rebus illius ecclesiae quodlibet operatus fuerit detrimentum, quoniam episcopatum ejus gloriae vestrae specialiter servandum committimus, tandiu se noverit sacramento corporis et sanguinis Domini fore privandum, quandiu sanctae Lugdunensi Ecclesiae, et vobis, ipsiusque pontifici legitime, imo canonice fuerit satisfactum. Optamus regiam excellentiam vestram sanctae sedis apostolicae scita consuetudinaliter observantem in Christo semper valere.
XVIII.
recensereAD IGNATIUM ARCHIEPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 869.) Ut gradu dejiciantur episcopi a Photio ordinati. Joannem metropolitam Silaei commendat. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri et comministro nostro IGNATIO patriarchae Constantinopolitano.
Nec scriptura pandere, nec profecto lingua sufficit enarrare, quantas, o dilectissime frater, pro Ecclesiae Constantinopolitanae statu, atque pro tua specialiter erectione, certaminum palaestras decessor meus sanctae memoriae papa Nicolaus cum subjecta sibi Ecclesia indesinenter exercuit, et usque ad melioris vitae transitum toleravit, adeo ut in ipso suae migrationis articulo pro commendanda causa tua, vel Ecclesiae tibi divinitus commissae, nec scribendo sibi pepercit, nec pro hac, si non loquendo, saltem innuendo, cessaverit; donec officium duntaxat oris amitteret, et oculos penitus obseraret. Cujus affectum et nos quoque sumentes, sicut divina gratia ei successimus in honore, ita et merito successimus in labore, et sicut sudorum ejus et dispositionum tunc exstitimus communicatores, ita quoque nunc optamus et satagimus esse in cunctis observatores. Quanto vero gaudio quantaque simus exsultatione repleti, percipientes auditu, quod de sanitatis tuae recuperatione jugi gestabamus affectu, nec os exprimere nec calamus praevalet exarare. Unde benediximus Deo, et totius cordis jubilatione laudavimus, excitanti videlicet dilecti filii nostri Basilii principis et Augusti ferventissimum spiritum, non solum ad vindictam malefactorum, verum etiam ad laudem bonorum scilicet qui eripuit Ecclesiam Dei, dum quotidie, quia non consensit adultero, traheretur tam ad corporis quam ad animae mortem, instar utique Danielis sanctissimam eripientis Susannam a sententia mortis, quam impudici presbyteri, qui videbantur regere populum Domini, non autem regebant, sed potius Photii more perdebant, nequiter extorserunt. Praeterea quae praefatus apostolicae recordationis pontifex regulariter ac synodice tam de schismatico et moecho Photio, et ordinatione, imo exsecratione ipsius, atque Syracusano Gregorio, quam etiam de te specialiter et de compatientibus tibi sanxerit et definierit, tenore valebis ejus epistolarum, quas super his diverso tempore Constantinopolim destinavit, patenter ediscere. Verum si ad notitiam tuae beatitudinis non pervenerunt, a missis nostris has accipiens, ad instructionem tuam et monumentum futurorum reserva; cognoscens interim, et certissime sciens nos a decretis ejus nullo modo discessuros, sed ejus sicut locum, ita et studium possidentes, ipsius, quantum ratione magistra possumus, vestigia secuturos: quatenus ad lucernam mandatorum ejus in hujus caliginosi saeculi loco gradientes, inoffensis pedibus, Deo duce, incedere valeamus. Quamobrem et in his, super quibus a nobis dispositiones et discretiones exigis, nil sequendum praeter ejus divinitus inspirata decreta conspicimus; prae omnibus et super omnia Gregorium Syracusanum; et Photium tyrannum et quos idem Photius in gradu quolibet ordinasse putatus est, ab episcoporum numero vel dignitate, quam usurpative ac ficte dedit, merito sequestrantes. Primo, quia Photius Maximo, et ordinatio ejus, vel potius exsecratio, istius ordinationi pene in cunctis videtur esse simillima. Secundo, quia sic se habet per decessorem meum apostolicae sedis decretum, cujus judicium nusquam praecipiunt sacri canones retractari, dum tamen censeant eam in aliorum quaeque renovanda seu definienda negotia perscrutari: nosque convenit, ut praetulimus, ejus in omnibus constituta sectari. Tertio, quia Photius vir forensis, curialis, neophytus, invasor, atque adulter, nec non et anathemate condemnatus existens, nihil habuit se [ f., quam se] sequentibus propinaverit. Photio certe, praesidente auctore, dictum est ab anathematizatis: Consecratus non solum non accipit Spiritum sanctum, sed et quod antea habuit flamen aufertur ab eo: verum quamvis hoc tyranni Photii dictum favore, ipseque super hujusmodi sententia delectatus, cum male a se promotis, ei consensum praebuerit, quamvis etiam non iis, de quibus hoc frustra dictum est valeat coaptari: quia tamen veraciter dictum est, eorum magis damnationi procul dubio congruit, qui ab anathematizato et damnato Photio, per impositionem manus, non lucrum, sed vulnus in capite susceperunt. In quo ergo judicio judicaverunt, secundum Evangelium (Matth. VII), judicandum est de eis, et in qua mensura mensurati sunt, est eis utique remetiendum, atque pro magno illis habendum, si saltem sero ad te pastorem suum, quem post Christum olim jam, et per Christum utique consecuti sunt, repedantes, ac sine majori temporalique promotione, Domino contrito corde humiliatoque spiritu famulantes, bona studuerint exspectare futura. Caeterum de Paulo Caesariensi, de quo sermo a te multus est habitus, interim, quod de caeteris qui a Photio promoti sunt, decrevimus observandum, jure statuimus. Praeterea persecutionum tolerantia, vel palaestrae certaminum quas adversus tyrannum vel moechum pro veritate multipliciter exercuisse testaris, suam habent profecto mercedem, et immarcescibilem praestolantur a coelestium bonorum largitore coronam. Sane caetera Ecclesiae beneficia largissime consequatur, et honore competenti, tam apud sanctimoniam tuam penes omnes, merito perfruatur. De his autem sacerdotibus vel clericis qui a beatae memoriae patriarcha Methodio, vel a sanctimonia tua consecrati sunt, haec forma servabitur, ut siquidem sunt inter eos qui, gratia Dei, confortante invasori Photio restiterunt, per nullumque modum inhonorantiae vel contumeliae fraternitatis tuae, aut putativae depositioni communicaverunt, sed et varias tecum ob hoc tribulationes et exsilia, quin et depositiones pertulerunt; hos beatos, et ter beatos dixerim, et inter Christi confessores connumerandos decreverim; adeo ut habeant insignem in ea, quae apud vos est, Ecclesia locum, et praecipua circa dilectionem tuam fiducia perfruantur; ita ut secundum multitudinem dolorum ipsorum, consolationes tuae animas eorum laetificent, more scilicet Dei qui reddet singulis secundum opera ipsorum. Porro caeteris qui ex consecratione fraternitatis tuae sunt, et sive sponte sive vi se ad Photium contulerunt, si sub satisfactione libelli, cujus exemplar missis nostris commisimus, ad te remeaverint, quamvis contra professionem vel subscriptionem suam egerint, ac multipliciter adversus summum sacerdotium tuum, et in contemptum sedis apostolicae exarserint, eos generaliter in suis gradibus confirmantes, ignoscendum decrevimus. Discipuli enim sumus mitis et misericordis Magistri, qui, apostolorum principe teste, passus pro nobis, nobis reliquit exemplum ut sequanmur vestigia ejus, qui peccatum non fecit, ut nos scilicet lucrifaceret, nec inventus est dolus in ore ipsius: et tamen cum malediceretur, non remaledicebat, et cum pateretur, non comminabatur (I Petr. II). Si qui autem ex iis sunt qui aliter vel in Deum, vel adversus constituta Patrum, quia et ipsa Dei Spiritu prolata consistunt, deliquisse vel excessisse probantur, hos volumus, adhibita sibi nostra quoque auctoritate, a pontificio tuo regulariter examinari, et paternis definitionibus amodo et deinceps omnino submitti. Cum enim beatus Petrus Domino non dicat: Si peccaverit in te, sed in me, frater meus, dimittam ei usque septies? (Matth. XVIII) apte datur intelligi ea nos fratribus impunita posse dimittere, quae in nos, non quae in Dominum, vel in Dominica constituta, patrantur. Dicit enim Scriptura: Si peccaverit homo in hominem, rogabit pro eo sacerdos; si autem in Deum peccaverit, quis rogabit pro eo? (I Reg. II.) Sane hos qui in nefando conciliabulo, quod in injuriam et derogationem sedis apostolicae Constantinopoli factum est, voluntarie subscripsisse probantur, cujuscunque sint ordinis vel professionis, nulla venia dignos esse, nisi multa miseratio ejusdem, quam laedere nisi sunt, apostolicae sedis occurrat, evidentissima ratio docet, et multifaria majorum sanctio manifeste demonstrat
Quin et universalis Chalcedone habita synodus adeo hujusmodi temeritatem detestata est, ut in sententia quam in Dioscorum protulit, hoc maxime memorare videatur, cum de ipso dicit (conc. Chalced., act. III): Secundis excessibus priorem iniquitatem valde transcendit: praesumpsit enim et excommunicationem dictare adversus sanctissimum et beatissimum archiepiscopum magnae Romae Leonem Priorem autem iniquitatem, pravitatem utique dicit haereticam. Unde nota quod Dioscorus secundis excessibus, quos in excommunicatione Romani papae dictata patravit, etiam haeresim Eutychianam valde transcendisse referatur: hinc et Anatolius ait: Propter fidem non est damnatus Dioscorus, sed quia excommunicationem fecit domino archiepiscopo Leoni.
Nam et adversus reverentiam tuam inter caetera hanc unam calumniarum in te illatarum, quasi accusationem texuerunt aemuli tui, opinantes videlicet, tanquam in contemptum reverendae mentionis papae Benedicti erectus, in contumeliam illius, nec epistolam ejus suscipere, dicti Dioscori more, consenseris. Quia ergo in causa, quam in te impingere fallacibus accusationibus tentaverunt, illi veracibus probationibus inveniuntur obnoxii, idcirco ipsi potius judicium quod judicaverunt subire, et sententiam quam protulerunt incurrere, Simonis nexibus irretiti, jure debent. Ergo fraternitas tua curet necesse est, ut sententiarum capitula, quae synodice in Ecclesia Dei, ubi sanctum corpus apostolorum principis Petri requiescit, pro abolendis profanis conciliis, Constantinopoli a Photio, tam adversus sedis apostolicae reverentiam, quam adversus sanctimoniam tuam congregatis, communi consonantia promulgavimus, apud vos in synodo cunctorum subscriptione roborentur, et in singularum archivis ecclesiarum provide recondantur. Postremo reverendissimum et sanctissimum communem fratrem nostrum Joannem metropolitam Sylaei beatitudini tuae magnopere commendamus: de quo videlicet fraternitatem tuam nolumus ignorare, quoniam quibuscunque moeroribus vel molestiis ex tot accidentibus vobis incommodis cor nostrum fuerit vulneratum: quia sicut scriptum est: Legatus fidelis sanitas (Prov. XIII); ita medicamento ipsius fidelis legationis, quod in vobis hinc turbide diuturna hucusque moestitia sauciaverat, est sanatum: ut pene nil residuum, quod exinde sanitate indigeat, idem vir prudentissimus in pectore nostro reliquerit. Quamobrem consolatione multa dignus habendus, et a sancta fraternitate tua quiete, refrigerio, et omni est veneratione ditandus, atque in ecclesiasticis negotiis diligentissime moderandis irremote tenendus; propter quae videlicet ipse pericula infinita, non solum per mare, sed et per aridam gradiendo sustinuit; quin potius penes nos demorans, et causa tui jugiter pulsans, et continuas nobis molestias irrogans, neque quaslibet sibi ferias contulit, nec ullam quotidiano labori nostro requiem dedit. Sanctam fraternitatem vestram optamus nunc, et semper, et in Christo bene valere, dilectissime ac sacratissime comminister. Data quarto Idus Junii, indictione secunda.
XIX
recensereAD BASILIUM IMPERATOREM. (Anno 869.) Gratias agit ob ejus pietatem erga sedem apostolicam. Delinquentibus indulgeat, excepto tamen Photio schismatico. Capitula Romana contra Photii pseudosynodum Constantinopoli in synodo cunctorum subscriptione roborentur. Basilium Petrum, Zosimum et alium Basilium petit sibi tradi. A bono proposito nolit recedere. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, Deo amabili ac piissimo imperatori BASILIO Augusto Christianissimo et desiderabilissimo filio.
Legationis excellentiae tuae praestantissimos gerulos ad antecessorem meum apostolicae recordationis papam Nicolaum destinatos, nos licet indigni, quoniam ita Dominus imperavit, vices ejus adepti suscepimus innumerasque laudes et gratiarum actiones tota mente totaque prorsus intentione Deo persolvimus; nimirum, qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus, quique omnia jura regnorum, omniumque continens potestatem, his tuum diebus suscitavit coelitus protectum imperium, per quod apostolica sedes ipso auctore coeptum pro Ecclesia Constantinopolitana pietatis opus consummaret, et ejus jam jamque removens funditus casum instauraret, tandem aliquando gratulabunda, qui male ceciderat, statum, et mercenario, quinimo lupo rapace non parcenti gregi, penitus sequestrato, rectorem ei redderet proprium, et pastorem reformaret legitimum. Igitur, o quam vobis est illa laudabilis et omnibus veneranda, quam, inquam, est sedes apostolica laudabilis, et merito, a cunctis mortalibus efferenda, quae semper catholicis subvenire consuevit, quae semper gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus non cessavit! Sed et tu, felix imperator, et multis praeconiis dignus, qui verborum semina divinorum, non ut ager petris, aut spinis, aut vepribus occupatus, sed ut terra bona corde bono suscipiens, fructum multiplicem attulisti, et quasi verus Ecclesiastes, mox perceptis habenis imperii, Ecclesiae paci consulere magis quam ad caeteras res humanas attendere procurasti, ac per id alter quodammodo Salomon, id est pacificus, temporibus nostris apparuisti: audisti quippe verba Dei Patris tui, et non dimisisti legem Ecclesiae matris tuae; adeo ut, quod decessori tuo pro ea suggerebatur, ipse perfeceris. Et quia, secundum Scripturam, nemo est qui possit corrigere quem Deus despexerit (Eccle. VII), eo incorrecto, divina permissione deficiente, ipse correctiones ejusdem ecclesiae operari satagis. Intellexisti enim, ut litterae tuae mansuetudinis innuunt, quibus vulneribus sauciata, te coelitus consecuto imperium, quae apud vos est, manebat Ecclesia; et quod haec sedes hujuscemodi mederi posset vulneribus, magistris fidei nostrae scrutatis, liquido didicisti. Atque ideo haec curare cupiens apostolicae sedis decreti remedium sanissime requisisti; cujus nimirum medicamentis Ecclesia Constantinopolitana, saepe praesulibus ejus languentibus, infirmata, pristinam sospitatem vigoremque resumpsit. Nam quibusdam ipsorum nonnunquam errantibus, quibusdam vero imminentis persecutionis injuriam sustinentibus, haec semper subvenire non destitit, illis scilicet tramitem directionis ostendens, istis pietatis manum semper extendens.
Itaque, fili charissime et venerabilis semper Auguste, noveris, quidquid erga sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium, vel circa schismaticum Photium, divinitus inspiratum et justitiae zelo succensum te litteris intimas peregisse, nobis et universae Occidentalium Ecclesiae per omnia placuisse; praesertim cum nil egeris praeter quod [ fort., praeter ea quae] apostolica sedes cum totius Hesperiae praesulibus jamdudum agendum [agenda] decrevit, et, nulla mora interveniente, perficiendo mandavit: quae videlicet cum his omnibus propter id coelitus protecto imperio tuo grates multifarias reddunt, et humillimae obedientiae tuae praeconia laudibus eximiis indagare [inclamare] non desinunt. Porro de sacerdotibus vel caeteris qui contra pacem Ecclesiae facientes, unitatem ejus scindere praesumpserunt, et in fratrem et coepiscopum nostrum multifariam commisisse probantur; super quibus etiam decretum ab apostolica sede clementia tua more priscorum principum postulat: sciat dilectio tua quia sicut diverso modo deliquisse referuntur, ita diversis eos definitionibus subjici non inconvenienter oportere perpendimus. Quorum tamen differentias apostolicae sedis legatis, una cum fratre et comministro nostro Ignatio convenientibus, quemadmodum nobis desuper datum est, moderandas commisimus. Verum quia pietas tua cum ecclesiastica misericordia nos circa illos ad id quod humanius est exhortatur, te nolumus ignorare quoniam ultra quam dici possit hinc, fateor, moerore comprimimur immensoque dolore constringimur, eos nimirum non solum beatae memoriae decessoris mei papae Nicolai, quibus et ipse subscripsi, justis sanctionibus creberrime percellentibus, verum etiam sanctorum Patrum regulis severissime, seu quodammodo peremptorie punientibus. Verumtamen propter pacem Ecclesiae facilius obtinendam, propterque tantam multitudinem, si tamen resipuerint, misericorditer liberandam, ut cum sancto Gelasio papa dicamus (epist. 6): Necessaria rerum dispensatione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum praedecessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus; quod et nos aequa possumus pro lucrandis fratribus ratione prosequi, et temporum necessitati consulendo penitus imitari; Photii duntaxat ordinationem ab hujus moderamine pietatis interim prorsus excipientes, eamque [ fort., eumque] passim et praeter examen nullatenus admittentes. Dicit enim altisona Ecclesiae tuba, sanctus videlicet sedis apostolicae papa Leo, cujus sententiam quidquid ubique catholicum est, velut coeleste miratur, celebrat, et veneratur oraculum: Cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum quod non doceatur fuisse collatum? Neque enim inter Photium moechum et Maximum Cynicum, a synodo secunda damnatum, vel inter ordinationes hujus et illius distinctionis aliquid esse conjicimus. Atque ideo pari fine constringi debere videntur, qui par habuisse cum eo principium modis omnibus comprobantur. Siquidem et juxta quod praefatus magniloquus pontifex universis per Caesariensem Mauritaniam constitutis episcopis scribit (epist. 91): Difficile est ut bono peregantur exitu, quae malo sunt inchoata principio. Et infra: Non ergo in cujusquam persona praetermittendum est, inquit, quod in statutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerat contra divinae legis praecepta collatus. Et certe fidelissimus et prudentissimus vir Basilius imperialis spatharius et preces vestras nobis pro his in perceptis ordinibus recipiendis multiplices detulit, et adeo constans et continuus penes nos in precibus perstitit, ut si non legitime recipi posse quoquomodo crederentur, ipsius, ut ita dicamus, insolentia victi, recipiendos esse profecto statueremus.
Verum et circa hos post reversionem missorum nostrorum, postque rerum gestarum nobis expositas differentias, et indagatas liquidius personarum, culparum et provectionum qualitates, atque distantias, si quid miserationis impartiendum, docente Deo, apud quem omnia possibilia sunt, nobis fuerit reseratum, non erimus penitus inflexibiles; nimirum qui semper ad omne bonum cupimus existere suasibiles. Volumus ergo, per vestrae pietatis industriam, illic numerosum celebrari concilium, cui nostri quoque missi praesidentes, et culparum personarumque differentias liquido cognoscentes, juxta quod in mandatis acceperunt, singulorum libere discretiones exerceant: in quo videlicet sacro coetu exsecrando vanitates concilii, quod adversus sedis hujus actum est prorsus injuriam, cuncta decernimus exemplaria, prorsus a possessoribus suis ablata, in mediumque delata, contemplantibus cunctis, igni cremari; nec superesse apud quemlibet ex his omnibus saltem unum iota, vel unum apicem, nisi forte quis totius clericatus, imo totius nominis Christiani dignitate, anathemate perculsus, carere voluerit. Non enim nos tam detestandum collegium, nisi Ariminensi sub Constantio, vel Ephesino a Dioscoro congregato latrocinio comparandum decernimus. Accendatur circa protectorum tuorum reverentiam, beatorum videlicet apostolorum principum, fili dilectissime, tuae zelus pietatis, et tantorum ficta commenta praestigiorum remanere nullo modo penes aliquem patiatur: sed et si quisquam haec defendere, vel occultare, sibique in posterum fortasse reservare tentaverit, tua publicis legibus promulget multiplex sapientia, quid hujusmodi persona post imperiale debeat edictum redargutionis incurrere, vel quantum conveniat, si non correctionis, saltem correptionis incidire; quatenus per hoc, pura de caetero conscientia, cum Psalmista veraciter canere valeas: Odivi congregationes malignorum, et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas, etc. (Psal. XXV). Insuper exhortamur, et salubri suadere studio procuramus, ut imperatoriae instantiae vestrae annisu, sententiarum capitula, quae synodice in ecclesia Dei, ubi sanctum corpus apostolorum Petri principis requiescit, pro abolendis profanis conciliis, Constantinopoli a Photio, tam adversus sedis apostolicae reverentiam, quam contra fratris et comministri mei Ignatii pontificium congregatis, communi consonantia promulgavimus, apud vos in synodo cunctorum subscriptione roborentur, et in singularum archivis ecclesiarum provide recondantur. Porro divinitus protectum imperium tuum precamur, ut Basilium, Petrum, Zosimum, et alterum Basilium, qui scelerum suorum conscii, et cupiditatis ardore succensi propositum deseruerunt, et sine commendatitiis litteris Constantinopolim properaverunt, ad nos per praesentes apostolicae sedis missos remittat; quatenus dum professionem, et loca, quae propter Deum primitus elegerunt, repetierint, et tibi coeleste praemium conferatur, et illis suarum lucrum animarum, divinitate propitia, concedatur: alias autem, si sanctorum Patrum regulae calcari minime, vel contemni tentantur, eos impune profecto nullus penes se retinere prorsus audebit: apud nos quippe a rudimentis ablactati, et sanctae sunt conversationis habitum consecuti, quin et in monasteriis nostris officium presbyteratus adepti: interim tamen eos, quod sint excommunicati, donec ad nos redierint tanquam sacrorum violatores canonum, cognoscere volumus.
His ita praelibatis, obsecramus divinitus redimitum tranquillitatis tuae caput, in coepto pietatis opere circa fratrem et consacerdotem meum Ignatium persistere, atque a decretis apostolicae sedis in nullo quoquomodo deviare, sed promulgationibus ejus arctius haerens, a proposito noli recedere, et quousque unitas fiat Ecclesiae, nulli stude, quaesumus, desidiae cedere. Nemini quippe profuit unquam bonum ut coepisse, et minime consummasse. Quamobrem, regnum quod temporaliter assecutus es, perenniter adipiscaris coronamque pro corruptibili capias incorruptam, hoc pietatis opus perficere satage, perfectumque coram summo agonotheta Christo repraesentare decerta. Postremo dilectos fratres meos, Donatum scilicet sanctae Ecclesiae Ostiensis, et Stephanum sanctae Ecclesiae Nepesinae reverendissimos et sanctissimos episcopos, atque filium meum Marinum apostolicae sedis diaconum, consiliarios nostros, tuae commendantes pietati, precamur ut eos ob amorem praecipuorum apostolorum Petri et Pauli, a quorum sede mittuntur, benigne suscipias, et tanquam nobismetipsis aures credulitatis accommodes; familiaritatis videlicet tuae fiduciam illis impendens, et praefatos in eis eximios intercessores tuos apostolos reverenter attendens, quos ut celeriter ad nos remittas obnixe deposcimus. Cupimus enim tam de sanctae Ecclesiae redintegrato statu, quam de incolumitatis tuae concesso divinitus dono, semper in domino gratulari; ac per [propter] hoc hortamur et deprecamur, ut apud vos nullam moram sustinere faciatis, sed tuae benignitatis solatio freti velociter de omnibus, quae illic secundum Deum geruntur, nos adventu suo constituant laetiores.
Commendamus etiam clementiae tuae tam reverendissimum et sanctissimum fratrem nostrum Joannem metropolitanum Sylaei, qui a fratre et coepiscopo nostro Ignatio ad sedem apostolicam directus est, quam etiam gloriosum et spectabilem virum Basilium imperialem spatharium, qui cum eo a Deo conservando tranquillitatis tuae imperio destinatus est, qui tanta, postquam illinc profecti sunt, offendicula (ut didicimus, pertulerunt, ut nullum properantes pene periculorum, quae Paulus in Epistolis suis dinumerat (II Cor. XI), evasisse videantur. Quapropter dignis sunt vicissitudinibus a pietate vestra remunerandi, qui pro ecclesia Christi, proque injuncta sibi a pietate tua legationis consummatione tot ac talia subire promptissime consenserunt. Alterum vero nominatum in scriptis tuis metropolitam, Domino dispensante, non vidimus; quia enim, sicut iste a reverendo patriarcha Ignatio, ita seorsum ille a Photio tyranno mittebatur. Volens Deus ostendere non in duo Ecclesiam suam fore scindendam, quod videlicet malum Jeroboam quondam in Israel rex impius egit (III Reg. XII). Nolens etiam nos auctoris hujusmodi schismatis nec ipsam quoque visionem percipere, antequam ad nos perveniret, justo judicio suo pelagus cooperuit eum; et qui populum diviserat, Dei divisa est super eum aqua, devenitque in profundum tanquam lapis. Verum si forte movetur a Deo redimitum imperium vestrum, quia praefati legati penes nos diutissime morati sunt, precamur, et obnixe flagitamus, non eis imputetur, nimirum qui, ut dimitterentur, non horis, non momentis, non denique clamantes atque pulsantes ullis intervallis parcere consentiebant, sed instantibus et irremotis laboribus, et sollicitudinibus omnium ecclesiarum Dei, quas secundum Apostolum circumferimus (II Cor. XI), ascribatur.
Non enim requies ulla nobis nec otium fuit, a die perventionis eorum, tunc videlicet Ecclesiae, quae apud vos est, causam tractantibus; nunc aliarum quoque partium mundi negotia more [motu] perpeti disponentibus; praesertim cum ad hanc solam controversiam, qua pro Ecclesiae Constantinopolitanae commotione petimur, digne modificandam, licet prolixum fuerit, ipsum tempus non sufficere crederetur revera, quam interius, et omni diligentia nos oportebat examinare, ac eorum quoque qui longe sunt fratrum et coepiscoporum nostrorum super hoc consensus, imo consilia praestolari. Salus enim, teste Salomone, ubi multa consilia (Prov. XI). Non enim in aliquem horum hinc indignetur vestra tranquillitas, nos non propriae voluntatis impedivit aliqua tarditas, sed multiplex prohibuit numerosarum ecclesiarum per industriam nostram sublevandarum properare necessitas. Piissimum imperium vestrum gratia superna custodiat, eique omnium infidelium gentium ferocitates ad exaltationem sanctae Ecclesiae potenti virtute substernat.
XX.
recensereAD PROCERES REGNI CAROLI CALVI. (Anno 869.) Hortatur ut Carolum regem deterreant ne invadat regnum Lotharii, et ut Paulum ac Leonem legatos suos benigne suscipiant. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus gloriosis ducibus, comitibus, et caeteris primatibus in regno Caroli excellentissimi regis constitutis.
Omnes quidem virtutes Christi cultoribus sectandae sunt, sed nulla utilius quam pax cum dilectione mutua inter omnes, et maxime inter sublimiores personas, custoditur et colitur. Quanto enim quis sublimior, tanto ad mores suos quosque trahendum constat esse facilior. Ideoque his praesentibus opportune moneo, suadeo, et exhortor apicibus, quo pacis bonum in omnes, sed praecipue inter sublimiores mundi principes, aedificare et construere satagatis. In hoc enim dilecti filii mei regis vestri regnum citius poterit incolume permanere, si neminem ille concutiens, a nullo concutiatur. Non autem ignorare vos credo, qualiter desiderabilissimus et spiritalis filius meus Ludovicus, piissimus et a Deo protectus imperator, non ut quidam adversus sanctae religionis filios, non contra fidei Christianae domesticos, sed adversus filios Belial, adversus Christi inimicos, praecipue pro nostra securitate, proque multorum liberatione fidelium, qui finetenus apud Samnium, et circumquaque regiones, jam jamque periclitabantur, ita ut etiam fines nostros infestatio propemodum Sarracenorum invaderet, egressus a summo sublimitatis propriae solio, et a pacatissimae requiei suae fundamine, non corpori parcat, non aestibus, non algoribus, non denique ullis eventibus cedat: sed omnia incommoda, omnia discrimina pro Christi nomine tolerans, nihil est quod pro Christianorum ereptione recuset arripere, nihil est quod pro fidelium quiete ac pace declinet assumere. Denique non modicam Ecclesiae sanctae quietem per eum divina pietas operata est; nec modicae paganorum vires fortitudine superna prostratae sunt. Siquidem saepius hostes, tanquam mures cavernis suis egressos, ad sua latibula terga vertere compulit, et brachia contra nostros exerta potenti virtute dissolvit. Quin et nobis omnibus, qui longe fuimus et qui prope, magnae securitatis praesidia contulit: dum scilicet nonnullos eorum postravit, nonnullos etiam ab eorum superstitione convertens, Christi fidei et verae religionis itinera sectari perdocuit. Qua de re ratum ducimus, vestram commonere dilectionem, quo praefato glorioso regi vestro, et filiis ejus suggerere satagat, et prudenti consilio suadere contendat, quatenus nec suis moribus, nec aliorum suasionibus impulsus, quae tanti principis et tam pii Augusti sunt, invadere vel sollicitare consentiat; eorum videlicet, quae cum sint in regno gloriosae memoriae Lotharii quondam regis germani sui, ad se suffragantibus cunctis legibus, non tam pro fraterna successione, quam pro paterna dispositione, haereditario jure pertinere probantur. Qui enim concutit fines, et sollicitat homines, qui sub moderamine quondam jam nominati regis erant, illa quae Dei sunt, et Ecclesiae utilitati conveniunt, concutit: et qui hunc avaritia victus commovet, magnum procul dubio Ecclesiae dispergit augmentum. Iniquum praeterea est ut quod fratres sibi mutuo, pro integra inter se ac nepotes suos custodienda parte regnorum, quam singuli distincta sorte perceperant, juramentis terribilibus spoponderant, impia praevaricatione violetur, vel cujusquam cupidinis fomite temeretur: cum potius pio conveniat affectu fratrem fratri, ac patruos nepotibus, totius praesidium conferre juvaminis, et secundum promissam invicem juramento fidem, omnis auxilium praestare solatii. Praecipue jam fatum inclytum regem vestrum, qui hunc nepotem suum, magnum scilicet Augustum, de patris proprii dextra, cum omnibus quae ad eum pertinere viderentur, ad fovendum roborandumque pro viribus veluti secundus pater accepisse dignoscitur. Iniquum autem et instar sacrilegii est, ut qui se ultro pro salute fidelium, et maxime pro sanctae Romanae Ecclesiae matris suae defensione, tot periculis offert, a coepto pietatis alicujus factione stimulatus recedat opere, atque ad patriam coactus vindicandam procedat haereditatem. Verum quisquis suo vitio tam sancto labori, cupiditatis aestibus accensus, aliquod impedimentum praestiterit, condignam profecto, apostolica sede sanciente, luet cum suis fautoribus ultionem. Unde si quisquam vestrum hujus diabolicae ambitionis auctorem sectatus fuerit, vel ei quoquomodo in rapinis concupiscenti favorem contulerit, anathematis vinculis innodabitur, ac pro hoc a regno Domini separatus, cum impiorum omnium capite, quod est diabolus, merito deputabitur. Attendat ergo rex prudentissimus, vestris quoque probabilibus consiliis adhortatus, ne iniquorum suasionibus cedat, nec sinistra machinantibus aures accommodet: sed proprio jure contentus, quae sua non sunt usurpare non tentet, nec invadere quocunque modo nitatur, quomodo invasum non modicum potest invasori generare discrimen. Ne itaque jam memorato dilectissimo filio meo, domino semper Augusto, causam Dei exsequenti, haereditatem Domini vindicanti, ac ipsius bella praelianti, quodlibet offendiculum praeparet, quo sanctae Dei Ecclesiae quavis ex parte impediatur utilitas, vel profectus fidelium excludatur. Alioquin manum apostolicae sedis cum eodem piissimo principe fortiter esse comperiat, et arma nostra illi munimina validissima conferentia, summo agonotheta nobis concertante, et beatorum principum apostolorum intercessione cooperante, praeparata sine cunctatione praenoscat. Hos praeterea missos apostolicae nostrae sedis, Paulum et Leonem venerabiles episcopos, dilectos consiliarios nostros, quod pro pace et concordia sanctae Dei Ecclesiae illuc destinavimus, ab reverentiam principum apostolorum Petri et Pauli benigne suscipite, et ea quae vobis pro utilitatibus Christianae fidei atque religionis dixerint, aure cordis percipientes, ad effectum perducere festinate. Optamus gloriam vestram in Christo bene valere. Data Nonis Septembris, indictione III.
XXI. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI CALVI CONSTITUTOS. (Anno 869.) Ut Carolum regem deterreant ab invadendo regno Lotharii, et Paulum ac Leonem missos a se legatos benigne suscipiant. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis fratribus et coepiscopis nostris in regno Caroli gloriosi regis Ecclesiam Domini gubernantibus.
Inter exordia pontificatus mei pacis studium prae caeteris virtutibus praedicanti suadendique arripuisse memini. Quippe qui noverint quod in Dominicae nativitatis principio coelestis militiae visus sit exercitus, qui clamavit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. X). Ubi profecto solerter attendendum est, quia sicut pastores, qui super gregem suum prae caeteris vigilaverunt, tanti tripudii videre prae caeteris gaudia meruerunt: ita nos qui pastores dicimur, tunc coelestium bonorum laetitiam adipisci merebimur, si super oves Dominicas sollicite vigilemus; ne videlicet has vel per insidias odii seu discordiae vorax lupus invadat, vel per cupiditatem avidus ille leo deglutiat, qui, ut princeps apostolorum scribit, rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. I). Ideoque, fratres charissimi, nunc etiam id ipsum repeto, id ipsum oportune vel importune suadeo, prorsus efflagito. Quamobrem ut pacis seu dilectionis vinculum, quae major est omnibus virtutibus et holocautomatibus, vestra quoque sanctitas insolubiliter inter omnes, sed praecipue inter sublimiores personas observari doceat, indesinenter adhortor. Quapropter illud a vobis exigo, ut solliciti existentes, si quos senseritis velle filii nostri gloriosi regis vestri Caroli fortassis animos ad invadendum regnum, quod defuncto quondam inclyto rege Lothario, ad dominum desiderantissimum filium nostrum piissimum imperatorem rediit, jureque hereditario illi debetur, nequiter incitare; vos, qui spirituales estis, horum carnales voces, quin potius et ipsum excellentissimum regem, ac filios ejus tanquam veri episcopi, a tanto compescere piaculo studeatis. Quinimo ad favorem et opem ejus hunc inflammantes hortemini, atque sicut eum in fide sua tanquam alter pater suscepit, ita foveat, et hunc ut proprium genitum amplectatur. Iniquum enim, et instar sacrilegii est, ut qui se ultro pro salute fidelium, et maxime sanctae Romanae Ecclesiae, matris scilicet omnium Dei ecclesiarum, defensione, tot mortis casibus offert, alicujus factione stimulatus, a coepto pietatis recedat opere, atque ad patriam vindicandam procedat haereditatem. Non enim debet paternam haereditatem ille dimittere, qui, Deo gratias, non ignorat Naboth Jezrahelitam pro sola paterna vinea, etiam contra regem impium defendenda, usque ad mortem lapidum pervenisse (III Reg. XXI). Verum si et labor alicujus ambitione impediatur, quoniam paternum deseri patrimonium subripientibus non oportet, per quem quid tale contigerit, una cum fautoribus et sectatoribus suis, dignam paremque animadversionem exsolvet. Et si quis vestrum tam nefariae temeritatis auctorem vel tacendo fugerit, vel non resistendo consenserit, non jam pastoris, sed mercenarii nomine se noverit fore censendum: et quia jam non pertinebit ad eum de ovibus, non pertinebit consequenter de pastoralibus dignitatibus. Hos praeterea missos apostolicae nostrae sedis, Paulum et Leonem venerabiles episcopos, dilectos consiliarios nostros, quos pro pace et concordia Dei Ecclesiae illuc destinavimus, ob reverentiam principum apostolorum Petri et Pauli benigne suscipite, et ea quae vobis pro utilitatibus Christianae fidei atque religionis dixerint, aure cordis percipientes, ad effectum ducere festinate. Optamus sanctam fraternitatem vestram in Christo bene valere. Data Nonis Septembris, indictione III.
XXII. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 869.) Benevolentiam suam Hincmaro pollicetur, eumque hortatur ut operam suam interponat, ne regnum Lotharii quisquam invadat. Legatos denique Paulum et Leonem commendat. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro HINCMARO archiepiscopo Rhemensi.
Sanctimonia tua quam fuerit apostolicae memoriae papae Nicolai familiaris, non forte dedit oblivioni. In cujus videlicet familiaritatis sinu nos quoque te recipientes, fiduciam penes apostolatum nostrum fraternitati tuae gratanti mente offerimus. Praeterea noveris misisse nos epistolas quasdam in Gallicanarum partium regiones, tam reges, quam praesules, et omnes omnino regnorum primates, ad comprimendum ambitum, et unicuique jus proprium reservandum, competenter admonentes, cohortantes, suadentes, contestantes, prohibentes, et deterrentes. Cujus rei sollicitudinem sanctitas tua speciali quodammodo certamine suscipiens, vice nostra tam reges quam caeteros Dei vel mundi ministros, admonendo, suadendo, et prohibendo, a cupiditatis vel avaritiae vitio comprimat et compescat: ut scilicet unusquisque suis contentus alienum non subripiat, non sollicitet, non usurpet. Praecipue ut regnum quondam regis Lotarii, quod charissimo filio nostro domino imperatori jure debetur, vel homines in eo degentes, mortalium nullus invadat, nullus commoveat, nullus ad se conetur inflectere. Quoniam si per hujuscemodi temeritatem charitatem scindere, concordiam dividere, invidentiae facibus inardescere, cupidatis aestibus anhelare, propinquitatem telo crudelitatis percellere, scandalum in Ecclesia Dei generare non pertimescit, non solum per mediocritatis nostrae ministerium, Deo auctore, viribus infirmabitur, verum etiam vinculis anathematis obligatus, nomine Christianitatis privatus, cum diabolo, quem super hoc imitatur, omnino locabitur. Tua vero reverentia, si in hoc strenue secundum datam sibi divinitus sapientiam laboraverit, nostrae sibi, ut praetulimus, familiaritatis fiduciam non dubitet modis omnibus tribuendam, nec diffidat benevolentiae nostrae benignitatem, cum necessitas exegerit, suis opportunitatibus adfuturam. Hoc praeterea missos apostolicae nostrae sedis, Paulum et Leonem venerabiles episcopos, dilectos consiliarios nostros, quos pro pace et concordia Dei Ecclesiae illuc destinavimus, ob reverentiam principum apostolorum Petri et Pauli benigne suscipe, et ea quae tibi pro utilitatibus Christianae fidei atque religionis dixerint, ore cordis percipiens, ad effectum ducere festina. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data Nonis Septembris, indictione III.
XXIII. AD PROCERES REGNI LOTHARII. (Anno 869.) Post mortem Lotharii regis, hortatur ut fideles sint Ludovico imperatori illius fratri, cui regnum haereditario jure debeatur. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus primatibus et gloriosis comitibus consistentibus in regno domni Lotharii, quondam magni imperatoris, et genitoris domni Ludovici imperatoris.
Perfectae procul dubio charitatis est bonum, secundum Apostolum, gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus (Rom. XII). Unde quia Lotharius quondam rex vester divina de hoc saeculo jussione migravit, vos de obitu ipsius valde tristes effectos, et lugubri doloris ingentis amaritudine, utpote viros fideles, repletos esse cognoscimus, carnalique affectu ejus nunc transitum flere: noster non minus apostolicus animus vobis compatiens et condolens, non solum pro aeterna illius requie atque salute, sed etiam pro praesenti consolatione vestra, pro pace, concordia, et unitate, quam vos ex toto corde sequi, et fideli omnino devotione amplecti ceu Christi membra nullam habentia maculam, quae instantem aut futuram mortis perniciem vobis possit inferre, incunctanter, ut oportet, flebilibus. Dominum precibus precati sumus. Et quotidie suppliciter exoramus ut et illi, qui carnali obiit conditione, vitam perpetuam, et vobis misericordiae largitate consolationis, pacis, et unanimitatis affectum et desiderium inspirare donareque dignetur. Quoniam ipse est, qui nos paterno more virga justitiae corripit, ac purgationis moerore affligit et ipse nos in omni tribulatione nostra clementer consolari dignatur, ut possimus sustinere, nunquamque deficere. Quamobrem, filii charissimi, apostolicae sedis magisterio plurimum debentes, nos, qui per supernam gratiam apostolorum principis fungimur vice, omniumque ecclesiarum Dei curam et sollicitudinem nobis a Domino prae caeteris delegatam habentes, antequam antiquus noster adversarius mentes vestras occultis et impiis nequitiae suae versutiis corrumpat, et morbo insanabili sauciet, armis praecincti divinis, occurrere, salubribusque vos informare praeceptis debemus: quibus humiliter obedientes, sicut omnes qui ab initio Deo placuerunt, salvi esse possitis, dicente Domino in Evangelio: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Quapropter charitatem vestram, o charissimi in Domino filii, apostolica tuba monemus, et coelesti magisterio exoramus, ut pro regni stabilitate, vos nunc in eadem fide, mentisque sinceritate, generaliter omnes satagatis consistere circa dilectissimum ac spiritalem filium nostrum, domnum Ludovicum imperatorem Augustum, quam circa divae memoriae quondam Lotharium imperatorem patrem illius mundo pectore conservastis: ut nullus mortalium, cujuscunque sit dignitatis et gloriae, vos ab apostolicae sedis praecepto monituque salubri possit modis aut argumentis quibuslibet revocare, vel a via veritatis in obliquum deflectere, nec ullius praecepta magis quam beati Petri apostoli, per os nostrum prolata, vobisque utiliora, jucundis percipere auribus studeatis. Quoniam ipsi et paterno et haereditario jure secundum legem et rationem hoc regnum debetur, et per paternae haereditatis successionem summopere pertinet: quippe cum eum praefatus genitor illius, quondam imperator, constituerit imperatorem, regnique totius haeredem prae caeteris sublimaverit natis. Sicut Isaac quondam Jacob filio suo benedicens, dominum illum Esau constituit (Gen. XXVII): ita et huic caeteris praelato totum omnino est a patre concessum imperium. Quem ipse adhuc vivens imperiali voluit et consensit una vobiscum ab apostolica sede diademate coronari, sceptroque potiri sine dubio augustali permisit. Ideo nobilitatem vestram monemus et obtestamur in Domino, ut nullatenus ab eodem vos spiritali filio nostro Augusto quibuslibet promissionibus vel minis alicujus separare, dividereque tentetis; sed illi quandiu superna vixerit voluntate, in omnibus veluti proprio seniori, proprio imperatori, justoque haeredi regni obedire, fidemque illaesam more solito conservare, studioque sagaci semper attendite, ut Dei omnipotentis et sancti Petri gratiam, nostramque plenariam habere mereamini benedictionem, et apostolicae communionis consortium. Nam quem ex vobis contraria tentare nitentem, atque apostolicae sedis monitis in contemptum beati Petri apostoli coelestis regni clavigeri spretis, ad aliam se partem conferre cognoverimus, velut infidelem, et ecclesiasticae paci ac saluti contrarium, a nostri apostolatus communione non solum alienum habebimus, sed etiam anathematis vinculo jure meritoque alligare omnino curabimus, et nos secundum apostolicae privilegium dignitatis et potestatis, ipsum excellentissimum ac spiritalem filium nostrum, domnum Ludovicum imperatorem Augustum, regni hujus provinciae, scilicet Galliae totius, regem, dominum et imperatorem, sicuti jam olim a Deo praeordinatum esse constat, et ab antecessoribus nostris pontificibus statutum multis videtur indiciis, habemus, et quousque superfuerit ipse, eum habere studebimus. Quod sane regnum si tyrannus aliquis, contra divinam et apostolicam voluntatem, invadere praesumpserit, apostolicae sine mora sustinebit ultionis censuram. Optamus nobilitatem vestram unanimi devotione consistere, et in insolubili charitatis vinculo manere conjunctos.
XXIV. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 870.) Regem increpat quod Lotharii regnum invaserit, et sedis apostolicae legatos contempserit: mandatque ut regno illo excedat, et alios legatos benigne suscipiat, Joannem videlicet, Petrum, Wibbodum ac Joannem episcopos, et Petrum presbyterum cardinalem. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAROLO glorioso regi.
Sacrorum itaque dogmatum evidentissimis documentis et apostolicis informamur exemplis, ut mitius agere debeamus cum mitibus, et severius per justitiam delinquentes corripiamus. Sed neque nos Deo placere possumus, si pastoris vicem suscipientes, non opus pastoris, sed mercenarii latibula praestolamur, et veniente lupo fugimus, ne solatium conferamus. Super quibus illud cavere debemus, quod Dominus per prophetam loquitur, dicens: Canes muti, non valentes latrare (Isai. LVI); et rursum: Vae pastoribus, inquit, qui pascebant semetipsos (Ezech. XXXIV), et reliqua. Quod si cunctis pastoribus Dominici gregis Dominus pro desidia vae generaliter dicit, tanto magis nos illam sententiam formidare debemus, quanto prae omnibus et pro omnibus, non solum honoris, sed etiam oneris in humeris nostris pondera quoque gestamus. An non pro te, rex, rationem coram Domino ponere compellemur? si, ut illud interim sileamus, quod missos apostolicae sedis more regali recipere contempsisti, sanctum tuum non reprehendimus, et spiritali zelo redarguere desistimus, quando contra divinam, sanctorumque Patrum auctoritatem, atque contra propriae fidei sponsionem, qua jurejurando pollicitus es, ne aliena, et praecipue fratrum tuorum regna concupisceres, aut invaderes, regnum quondam Lotharii imperatoris, quod spiritali filio nostro, domno Ludovico Augusto filio ejus, juxta divinas et humanas leges debetur, praesumpsisti invadere, et in reatum perjurii incidere non formidasti. Nunquid a mente excidit, quod vestra vestrorumque juramenta sedi apostolicae destinata discussimus, roboravimus, et in archivo nostro hodie illa recondita retinemus? Quod si nec tibi ista sufficiunt, tunc ad majoris reprehensionis tuae cumulum tuis te specialibus sententiis convenimus, et ut ad cor tuum redeas, ex oris tui professionibus incitamus. Quando igitur Ludovici, fratris tui filii, superatus viribus, regnum perdidisti, nunquid non epistolam, quam habemus prae manibus, sedi apostolicae direxisti? in qua inter caetera confessus fuisti dicens: Cum fratribus nostris post Fontanicum bellum in unum convenimus, et, inter nos divisione regnorum facta, pacem fecimus, et jurejurando juravimus, quod nemo nostrum regni alterius metas invaderet. Nunc autem regno meo juramentis spretis invaso atque sublato, misereatur vester apostolatus, et ne nomen Christi blasphemetur in gentibus, sine vindicante facinus non relinquatur. Ecce qualiter aliena tibi concupiscere minime convenit: ecce tibi ostensum est, quod juramenta publice facta contempta sunt. Postremo ad fortioris tuae reprehensionis indicium, aliquantisper monstratum est, quod et te impunitum dimittere non debemus. Qui quod alii facere precabaris, nunc in simili opere tibi facere justo nos oportet judicio, et te de tuis actibus increpare: praecipue cum apertius demonstraris, quod labiis tantum, et non corde, devotum sunctae Romanae Ecclesiae, veluti in epistolis ad decessores nostros et nobis a te directis continetur, te jactitares esse filium. Et nunc adeo devotio fidei tuae cassata est, ut jam, quia convenientibus responsis missos nostros a te minime dimisisti, nobisque rescribere callide omisisti, missos tuos vel epistolas, quas te missurum indicasti, hactenus ad contemptum apostolicae sedis non direxisti. Quod si quis alius tale tibi dedit consilium, fidem circa te minime veram servavit: si autem in hoc tuo tantum consilio usus es, minus regalis excellentia quam debuit fecit. De pacis vero et concordiae unitate, cujus nos inter piissimum Caesarem et te mediatores esse debere suggesseras, libentissime suscepimus, et agere coepimus. Sed illi contra hostes Christiani nominis dimicanti, pro liberatione populi Dei multis laboribus insistenti, et bella Domini praeliando, Sarracenorum multitudinem superanti, ut pax fieret, cedere noluisti: quin potius non ut pacis amator, sed ut scandali concitator, etiam et tyrannidis manifestissimus exsecutor, pacis tempus non es praestolatus: quia postquam haec illi callide mandare curasti, domni imperatoris regnum magis ac magis invasisti, sollicitasti, ordinasti, et homines ipsius regni ad tuam fidelitatem jurare fecisti. Cui talia facere pertimesceres, nisi ipse tantis laboribus ad perpetuam pacem sanctae Ecclesiae diu noctuque pro Christi amore fidenter haereret. Qui a coeptis bonis, in quibus illi te solamina oportebat conferre magis, quam Christianum populum contra fidem debitam persequi, manum et opus non subtrahens, dubium non est quod omnipotentem Dominum ad haec peragenda sibi propitium faciet, et de hostibus Christiani nominis triumphum cito percipiet. Sed his succincte prolatis, quoniam, ut praediximus, sicut omnium pondera in humeris nostris gestamus, ita omnium actus praevidere debemus, ne pro humanis favoribus nos haec dicere quis existimet, si forte accideret ut principes nostri, quibus a te pervasum regnum jure debetur, sibi illatas injurias non vindicarent; nos usque ad veram emendationem, quia omnes salvare volumus, perjuria illa, atque invasionum tyrannides impunitas nullo pacto dimitteremus: quia non ambitione regni, sed justitia commovemur, et non terrarum spatia quaerimus, sed ex debito vitiis ac pravitatibus quibuscunque resistere vigilamus. Igitur ut interim perpaucis gloriam tuam conveniamus, monemus, et auctoritate apostolica quibus possumus modis spiritaliter suademus, paternoque affectu praecipimus, ut jam tertio monitus ab invasione regni spiritalis filii nostri Christianissimi principis te penitus subtrahas et compescas, aliena non concupiscas, et quod tibi non vis fieri, illi non facias. Noli justis tuis competentibusque tibi rebus injuste captas tyrannice sociare, ne et juste possessas amittas, et injuste pervasas justo Dei judicio te ambisse poeniteat. Nos etenim, quoniam salvum te consistere cupimus, et ut anima corporeque felici successu polleas anhelamus, nisi saltem nunc nostris, aliisve salubribus parueris monitis, ut et prius inobediens nostrae spiritali censurae constiteris, nullo pacto, nulloque praetermittemus ingenio, quominus, Deo juvante, partes illas nosmetipsi petamus, et quod nostri est ministerii penitus peragamus. Postremo magnopere commonemus, ut hos apostolatus nostri praecipuos missos, Joannem videlicet, atque Petrum, Wibbodum, et Joannem, reverendos episcopos, nec non et Petrum religiosum presbyterum cardinis nostri, dilectumque familiarem nostrum, pro principum apostolorum ab omnibus praeferenda reverentia et amore, benigne suscipias, et utpote a tanta sede digressos, honorifice receptos colas. Ipsis enim, quae pagina reticuit, tibi dicenda injunximus: et ideo quidquid verbotenus exposuerint, sine scrupulo prorsus admitte: et ut efficaces ad nos reverti valeant, omnimodis vigila. Optamus gloriam tuam in Christo nunc et semper bene valere. Data V Kalendas Julii, indictione III.
XXV. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. (Anno 870.) Ut regem moneant, ut a regno Lotharii abstineat, et legatos benigne suscipiant. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris archiepiscopis et episcopis in regno Caroli gloriosi regis constitutis.
Nuper apostolatus nostri missis atque epistolis reverentiam vestram salutiferis exhortationibus, ut vobismetipsis consuleretis, monuimus, et juxta quod vos oportuit, fraternitatis affectu non immerito corripuimus. Sed tantum apostolica monita contempsistis, quantum nec nostris epistolis respondistis, nec regem vestrum Carolum grave facinus incurrentem procul dubio doluistis. An non grave scelus incurrit, quando, sicut multi vestrum noverunt, sui oblitus, jusjurandum, quod olim cum fratribus suis pepigit, quo nemo illorum regnum alterius invaderet vel usurparet, ut evidentissime patefactum est, regnum quondam Lotharii imperatoris, quod jure divo imperatori domno Ludovico filio ejus semper Augusto debetur, spretis juramentis invasit, et perjurii incidit crimen? Unde valde miramur, obstupescimus, et dolemus, ut si vos fidem illi promisistis, quare vosmetipsos perditis, et non eum modo suggerendo, modo illud aut illud opponendo, ut resipiscat circumvenitis: quin potius vobis consentiendo, et illi, tam detestabilia faciendo, quod vestri non fecere parentes, gehennam paratis. Praefatus siquidem imperator, terrena regna non ambiens, pro liberatione populi Dei multis laboribus fatigatus, triumphales in Sarracenorum cervices potius manus, quam in eum regnum suum tollentem extendit. Redite ergo ad vos, dilectissimi, et ut olim foedera inter seniorem vestrum, fratresque illius, cum juramentis habita, sed modo corrupta reformentur, sine cessationibus laborate. Commonete jugiter illum juxta vestrum ministerium, et ut episcopalis in vobis non refrigescat charitas, providete. Et si eum salvum consistere vultis, ut regni jura ad se non pertinentia desistat invadere, opportune importune insistite. Aliena non concupiscat, aliena non rapiat, et quod sibi non vult fieri, alii prorsus non faciat. Reminiscatur Scripturae dicentis: Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX); et rursum: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII). Nos enim non tantum regnum cuicunque augendo, quam justitiam requirendo, ista prosequimur, et ne quis pro temporali regnum perdat aeternum, non indebite contestamur. Quod si et nunc his salubribus nostris exhortationibus atque monitionibus tam jam fatus rex quam vos parere contempseritis; scitote quia ducti paterno affectu, ferventissimoque zelo justitiae, statim, Christo opifice, partes illas penetrabimus, et in contemptores dignam dabimus ultionem. Postremo magnopere commonemus ut hos apostolatus nostri praecipuos missos, Joannem videlicet, atque Petrum, seu Wibbodum et Joannem reverendos episcopos, nec non et Petrum religiosum presbyterum cardinis nostri, dilectumque nostrum familiarem, pro principum apostolorum ab omnibus praeferenda reverentia et amore, benigne suscipiatis, et utpote a tanta sede digressos, honorifice receptos colatis. Ipsis enim quae pagina reticuit, vobis dicenda injunximus. Et ideo quidquid verbotenus exposuerint, sine scrupulo prorsus admittite, et ut efficaces ad nos reverti valeant, omnimodis vigilate. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere. Data V Kalendas Julii, indictione III.
XXVI. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 870.) Arguit Hincmarum quod Carolum regem a regni Lotharii pervasione non revocarit, litterisque apostolicis non rescripserit. Hortatur ut regem ab eo concilio deterreat, et alios legatos ea de causa missos ei commendat. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro HINCMARO Rhemensi archiepiscopo.
Si beneficiorum Domini, quae sedis apostolicae instantia consecutus es, memor esses; aut si ita de proximi, sicut de propriis, casibus juxta quod scriptum est condoleres, profecto aut amor Dei, aut timor gehennae, ad pastoralis curae ministerium peragendum a somno desidiae excitaret, et ad annuntiandum iniquo iniquitatem suam vel modicum invitaret. Sed ut in multis cernimus, et oculo mentis nostrae conspicimus, abundante iniquitate, et multorum charitate refrigerante, ipsi pastores mercenariorum morem sequuntur, qui vident lupum venientem, et dimittunt oves, et fugiunt. Primum tamen reminisci debes, si unquam apostolicis epistolis non rescriptum sit, et convenientibus responsis de negotiis unde agebatur, apostolicae sedi remissum: sicuti tuam reverentiam pro nostro contemptu fecisse penitus constat, quando nuper per nostros missos in Galliarum partes epistolas tam tibi quam aliis destinavimus, et nullum inde responsum recepimus. Sed quia de his alio loco dicendum est, restat ut de tuis actibus per justitiam, ex charitate tamen, reprehendere non omittamus. Quis igitur melius te novit, quod filii quondam Ludovici imperatoris, in unum convenientes regnum inter se diviserunt, jureque jurando sibi invicem promiserunt, ut nullus eorum regnum alterius fratris sibi usurparet, aut omnino pervaderet? et tunc Carolus rex, sacramentis illis contemptis, regnum, quod, Lothario imperatore defuncto, domino serenissimo imperatori filio ejus debetur, invasit, et fidem debitam violavit. Tu vero, quia siluisti, et contra tale facinus saltem leviter non insurrexisti, non solum consors, sed etiam, quod est deterius, hujus tyrannidis auctor esse videris. Et ideo, ne et nosipsi pro taciturnitatis silentio apud Deum redditorem unicuique juxta opus suum, reprehensibiles esse videamur, apostolicis somnolentiam vestram excitamus affatibus, et qui aliter non debemus, ut ad te revertaris praecipimus. Memento quod Dominus tales per prophetam increpet dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII). Quocirca ut ab invasione regni spiritalis filii nostri Ludovici principis rex vester jam tertio monitus procul recedat, insiste; ut amplius perjurium non incurrat, invigila, et ut pro retro culpis peractis apostolatus nostri jaculis non feriaris, praecave. Quia neque tu, qui honore et dignitate caeteris illius regni episcopis es sublimior, silentiis opprimi debes: neque, si non regi prave agenti restiteris, coram nobis excusabilis poteris inveniri. Mone igitur eum ut se corrigat, regnumque quondam Lotharii imperatoris, quod ad eum non pertinet, invadere jam desistat. Jam vero, si in obstinationis suae perfidia post vestram conventionem persistere maluerit, quam juxta nostra monita resipiscere, ab illius vos communione atque consortio sequestrate, et secundum Apostolum, nec Ave ei dicentes (II Joan. X), si nostrae communionis vultis esse participes, praesentiam ejus modis omnibus devitate. Nam et nos ita uniuscujusque justitiam volumus et exquirimus, ut si idem rex nostris apostolicis exhortationibus, salubribusque praeceptis mox susceptis his litteris non obedierit, et a tantis tyrannicis factionibus non declinaverit, adjuvante Deo, nec mora, continuo iter nostrum nostros subsequetur legatos, et quidquid de talibus tantisque viris, Deum per nos omnino spernentibus, oportet peragere, praeveniente gratia sancti Spiritus, praesentialiter peragemus, nullo pacto, nulloque retractationis impedimento, talia sine ultione digna praetermittentes. Postremo magnopere commonemus ut hos apostolatus nostri praecipuos missos, Joannem videlicet, atque Petrum, seu Wibbodum, et Joannem, reverendos episcopos, nec non et Petrum religiosum presbyterum cardinis nostri, dilectumque nostrum familiarem, pro principum apostolorum ab omnibus praeferenda reverentia et amore, benigne suscipias, et utpote a tanta sede digressos, honorifice receptos colas. Ipsis enim quae pagina reticuit, tibi dicenda injunximus. Et ideo quidquid verbotenus exposuerint, sine scrupulo prorsus admitte, et ut efficaces ad nos reverti valeant, omnimodis vigila. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data V Kalendas Julii, indictione III.
XXVII. AD PROCERES REGNI CAROLI CALVI. (Anno 870.) Eadem quae in epistola 25 ad episcopos. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus optimatibus regni Caroli gloriosi regis.
Nuper apostolatus nostri missis atque epistolis reverentiam vestram salutiferis exhortationibus, ut vobismetipsis consuleretis monuimus, et juxta quod vos oportuit, paternitatis affectu non immerito corripuimus. Sed tantum apostolica monita contempsistis, quantum nec nostris epistolis respondistis, nec regem vestrum Carolum grave facinus incurrentem procul dubio doluistis. An non grave scelus incurrit, quando, sicut multi vestrum noverunt, sui oblitus, jusjurandum, quod olim cum fratribus suis pepigit, quo nemo illorum regnum fratris alterius invaderet vel usurparet, ut evidentissime patefactum est, regnum quondam Lotharii imperatoris, quod jure divo imperatori domno Ludovico filio ejus semper Augusto debetur, spretis juramentis invasit, et perjurii incidit crimen? Unde valde miramur, obstupescimus, et dolemus, ut si vos fidem illi promisistis, quare vosmetipsos perditis et non eum modo suggerendo, modo illud aut illud opponendo, ut resipiscat circumvenitis: quin potius vobis consentiendo, et illi tam detestabilia faciendo, quod vestri non fecere parentes, gehennam paratis. Praefatus siquidem imperator, terrena regna non ambiens, pro liberatione populi Dei multis laboribus fatigatus, triumphales in Sarracenorum cervices potius manus, quam in eum regnum suum tollentem extendit. Redite ergo ad vos, dilectissimi, et ut olim foedera inter seniorem vestrum, fratresque illius, cum juramentis habita, sed modo corrupta, reformentur, sine cessationibus laborate. Et si eum salvum consistere vultis, ut regni jura ad se non pertinentia desistat invadere, opportune insistite. Aliena non concupiscat, aliena non rapiat, et quod sibi non vult fieri, alii prorsus non faciat. Reminiscatur Scripturae dicentis: Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX). Et rursum: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII). Non enim tantum regnum cuicunque augmentando, quam justitiam acquirendo, ista prosequimur, et ne quis pro temporali regnum perdat aeternum, non indebite contestamur. Quod si et nunc his salubribus nostris exhortationibus atque monitionibus tam jam fatus rex, quam vos parere contempseritis; scitote quia ducti paterno affectu, ferventissimoque zelo justitiae, statim, Christo opifice, partes illas penetrabimus, et in contemptores dignam dabimus ultionem. Postremo magnopere commonemus, ut hos apostolatus nostri praecipuos missos, Joannem videlicet, etc.; usque ad finem, ut in epistola 25 ad episcopos. Optamus industriam vestram in Christo bene valere. Data V Kalendas Julii, indictione III.
XXVIII. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. (Anno 870.) Commendat legatos suos, et Ludovici imperatoris, propter Lotharii regnum a Carolo invasum missos. Episcopum Coloniae sine suo consultu ordinatum fuisse conqueritur. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LUDOVICO glorioso regi.
Sicut saepe per missos et epistolas vestras comperimus, de exaltatione matris vestrae Romanae Ecclesiae jucundamini, et cum charissimo filio nostro domino Ludovico Augusto omnem concordiam, omnemque pacis dilectionem et fidei possidetis, et insolubiliter, quemadmodum idem serenissimus imperator nobis innotuit, vos retinere multis coram positis profitemini. Unde gloriosae vestrae serenitati nonnullas grates referimus, et ut in coeptis bonis perseveretis, apostolicis affatibus, fili charissime, incitamus: quoniam scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Sed et laudanda est plane vestra constantia, quae, sui non immemor, fidem promissam merito custodivit, et velut frater vester Carolus, alterius regni jura, Lotharii quondam scilicet imperatoris, quae juxta divinas atque humanas leges eidem piissimo imperatori filio ejus debentur, nec invasit, nec concupivit. Pro quibus scilicet iniquissimis actibus, quos idem Carolus, Deo contempto, peregit, et pro juramentis quae corrumpere non trepidavit, valde obstupescimus et miramur. Quia et illorum, quos deviare cognoscimus, tantum animarum pericula gemimus et dolemus, quantum pro omnibus illi, qui nos suo gregi praeesse dignatus est, rationes ponere procul dubio compellemur. Verumtamen missos nostri apostolatus, cum ejusdem spiritalis filii nostri Augusti legatis, tam ad vos quam ad eumdem Carolum, sicut nos nuper facere proposuimus, ecce direximus. Quos benigne ac honorifice pro amore apostolorum suscipientes, omnes utilitates et opportuna in opere praesenti negotia cum eis tractetis: quatenus, his peractis, sicut nos et saepe dictus Augustus speramus, iidem missi salvi atque illae si per vestrum adjutorium, ad praedictum regem, duce Deo, perveniant, et regredi valeant. Jam vero si idem rex ab invasione illa cessaverit, et suae tyrannidi cesserit, ecce bene. Sin autem, scitote quia per nos illuc iter veniendi accelerabimus, et velut in contemptorem Dei, ac apostolicarum monitionum, ultionem debitam inferemus: ne nobis imputetur, si ille impunitus remanserit, et si se a pravis actibus, perjuriis scilicet ac concupiscentiis, aliisque nefandis sceleribus non correxit, venturus judex eum de manibus nostris requirat, et pro desidia merito reprehendat. Miramur praeterea gloriam vestram in praeficiendo episcopo Agrippinae Coloniae tam indiscrete praebuisse consensum: cum evidentissime scires quod apostolicae sedis judicio atque consultu ibidem debuerit ordinari antistes, cujus censura nuper fuerat eadem Ecclesia suo privata rectore. Et quidem quod post judicium sedis apostolicae factum est, dure suscepimus: sed quod tua super hoc devotio, quam circa nos habere probaris, omnimodis tacuit, durius aestimamus. Praecipue quia Guntharii dudum archiepiscopi causam, antequam in locum illius substitueretur episcopus, nos iterum audituros, et vocem ejus admissuros fore spopondimus. Praefatam quippe ordinationem nec confirmamus, nec ratam habere decernimus, quousque ille qui ordinatus est, nostrae exhibeatur praesentiae, et utraque pars coram nobis discussa, conventus synodalis perpendatur audientia. Postremo magnopere commonemus, ut hos apostolatus nostri praecipuos missos, Joannem videlicet, atque Petrum, seu Wibbodum, et Joannem, reverendos episcopos, nec non et Petrum religiosum presbyterum cardinis nostri, dilectumque nostrum familiarem, pro principum apostolorum ab omnibus praeferenda reverentia et amore, benigne suscipiatis, et utpote a tanta sede digressos, honorifice receptos colatis. Ipsis enim quae pagina reticuit, vobis dicenda injunximus. Et ideo quidquid verbotenus exposuerint, sine scrupulo prorsus admittite, et ut efficaces ad nos reverti valeant, omnimodis vigilate. Optamus gloriam tuam in Christo nunc et semper bene valere. Data V Kalendas Julii, indictione III.
XXIX. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI CONSTITUTOS. (Anno 870.) Commendat legatos, monetque ut regi suo perpetuam pacem cum imperatore suadeant. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris, archiepiscopis et episcopis in regno Ludovici gloriosi regis constitutis, salutem.
Gratias agimus Deo omnipotenti pro vobis quod, sicut fidelium relatione comperimus, ut inter serenissimum principem nostrum domnum Ludovicum Augustum, et gloriosum regem aequivocum ejus, et patruum, seniorem scilicet vestrum, firma charitas et pax perpetua maneat, utpote fidei custodes invigilatis, et ut foedera inter eos habita inconvulsa consistant, suadere curatis. Quocirca, dilectissimi, nostris vos apostolicis monitis exhortamur, ut in hoc semper perseveretis, et idipsum ei suadere puro pectore studeatis. Tam est enim illi invictus Augustus benevolus, quantum erga omnes probatur esse piissimus. State ergo in fide, viriliter agite, et Deo odibilium facta declinate: quia non decet vos fidem vestram corrumpere, sicut illos, qui Carolo regi seniori suo pro humano favore consenserunt, ut regnum ipsius principis nostri pervaderet, et perjurii noxam incurreret. Pro quibus vos merito collaudamus, et ut in coeptis perseveretis, paternitatis affectu praecipimus: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Postremo magnopere commonemus, ut hos apostolatus nostri praecipuos missos, videlicet Joannem atque Petrum, seu Wibbodum et Joannem reverendos episcopos, necnon et Petrum religiosum presbyterum cardinis nostri, dilectumque nostrum familiarem, pro principum apostolorum ab omnibus praeferenda reverentia et amore, benigne suscipiatis, et utpote a tanta sede digressos, honorifice receptos colatis. Ipsis enim quae pagina reticuit, vobis dicenda injunximus. Ideo quidquid verbotenus exposuerint, sine scrupulo prorsus admittite, et ut efficaces ad nos reverti valeant, omnimodis vigilate. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere. Data V Kalendas Julii, indictione III.
XXX. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 870.) De causa Herlefridi presbyteri. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, glorioso CAROLO regi.
Quod praesentem presbyterum Herlefridum, potestate sui praesulis plus quam canonica veritate perculsum, ad sedem apostolicam, utpote caput omnium ecclesiarum, venire passi estis, bene quidem fecistis; sed nunc melius faceretis, si quod in civili concilio apud suum episcopum perperam gestum est, in provinciali synodo apud vos rationabiliter, et apud fratrem nostrum Hincmarum archiepiscopum cassaretur. Quapropter apostolica dilectione gloriam vestram hortamur, ut aut praesentialiter huic Herlefrido presbytero suam ecclesiam cum omnibus suis, usque ad tempus provincialis synodi hanc libere possessuro, pro tempore quod sacri canones definiere solemniter reddere faciatis, aut Erpuinum episcopum suum legatum nobis, qui haec plenius veriusque renuntiet, praesentialiter mittere cogatis: quatenus dum luce clarius cuncta noverimus, sciamus in quem apostolicae animadversionis sententiam proferamus. Deus vos incolumes custodiat, dilectissime fili.
XXXI. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 871.) Ut erga comprovinciales suos non agat negligenter. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo confratri nostro HINCMARO archiepiscopo.
Fidelium relatione comperimus quod tua fraternitas debitum vigorem in provincia Rhemensi non agitans, multa reprehensione dignissima a tuis comprovincialibus convalescant. Cujus rei gratia negligentiam vestram his apostolicis affatibus excitamus, ut secundum venerandorum canonum regulas ita omnium omnino comprovincialium tuorum synodice, salvo sanctae Romanae Ecclesiae privilegio reseces vitia, ut privilegii tui coram Deo, nostroque judicio non merearis sustinere jacturam. Optamus fraternitatem tuam in Christo bene valere. Data VIII Kal. April.
XXXII. AD HINCMARUM LAUDUNENSEM EPISCOPUM (Anno 871.) Sedem apostolicam quantocius, ut promisit, adeat. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, HINCMARO Laudunensi episcopo.
Sollicitudine pastorali super tuae remorationis negotio liquidius perscrutantes, reperimus te sanctae sedis apostolicae promissa visitatione, ambitus propriae voluntatis, quo satis tergiversatorie uti diceris, tepidum reddidisse: et aut nunquam visitare sanctorum apostolorum limina voluisti; aut Dominum vota tua non audire credidisti; aut et Dominum cui vovisti, et nos a quibus vocari voluisti, procul dubio contempsisti. Ergo ne forte, ut credimus, occasione adeundae sedis apostolicae fretus, a reverentissimi fratris nostri Hincmari metropolitani tui debita subjectione aliorsum declinans, tanto liberius libita per abusum pertinaciae tuae committas, quantum et metropolitano regulariter subjici, et ad nos de die in diem differendo venire detrectas: auctoritate sancti Spiritus tibi praecipimus, ut memor sacrorum canonum, qui jubent per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, metropolitano tuo per omnia, secundum sacros canones, subjectus existas: neque moleste feras hunc tibi esse praelatum, qui te nosti tuis ovibus esse praepositum. Quin potius, obedientiam quam a tuis exigis, etiam ipse metropolitano tuo, salvo duntaxat apostolicae sedis synodico proclamandi judicio, canonica lege dependens vota tua, si vere vota fuerunt, procrastinando tandiu non differas, ne existimationis tuae merearis, quod non optamus, sustinere jacturam.
XXXIII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 871.) Pro Carolomanno Caroli regis filio, qui a parte vexatus ad pontificem per legatos suos et litteras confugerat. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, CAROLO regi.
Inter caetera excessuum tuorum, quibus aliena usurpando invasisse crederis, illud quoque nihilominus objicitur, quod etiam bestiarum feritatem excedens, contra propria viscera, id est contra Carolomannum genitum tuum saevire minime verearis: ita ut more struthionis, quod ex libro beati Job (Job XXXIX) discimus, obduraveris ad filium tuum, quasi non sit tuus: eum videlicet non solum paterna gratia et beneficiis privans, verum etiam regni finibus eliminans, atque quod impium est, ut excommunioni submittatur, affectans. Verum quia idem Carolomannus sedem apostolicam legatis suis, tanquam quibusdam pedum suorum passibus adiit, et per proprias litteras nos appellat, quin potius interpellat: primo quidem ab hujuscemodi conatum tuum intentu auctoritate apostolica refrenamus: deinde vero, ne adversus apostolum (Ephes. VI) ad iracundiam provoces filium tuum, salubriter exhortamur. Atque ideo et gratiam ei tuam sicut convenit redde, et illum, ut revera proprium filium, paternis affectibus suscipe, nec non et pristinis beneficiis ac honoribus restituere satage, donec saltem apostolatus nostri missi ad te veniant, et salvo debito utriusque vestrum honore, quidquid de illo salubrius inventum fuerit, competenti exsecutione ac dispensatione ordinetur ac disponatur. Ergo ne adjicias peccatum super peccatum, sed et de pristinis invasionis et avaritiae pravitatibus deprecare, et correctionis ostensa perfectione, veniam ecclesiasticam recipere totis medullis exopta, et ne finetenus pereas, usquequaque decerta: quatenus per hoc finis pravitatum finis animadversionis efficiatur, et, praestante Deo, cum termino culpae terminus accedat et poena. Data III Idus Julii, indictione IV.
XXXIV. AD PROCERES REGNI CAROLI CALVI ET LOTHARII QUONDAM REGIS. (Anno 871.) Prohibet ne arma capiant contra Carolomannum. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus gloriosis comitibus et caeteris fidelibus in regno Caroli, et in regno quondam Lotharii regum constitutis.
Auditui nostro sonuit quod Carolus rex etiam belluarum furorem transcendens, contra propria viscera, id est contra Carolomannum filium suum saevierit, hunc videlicet non modo paterna gratia et beneficiis privans, verum etiam regni sui metis eliminans: quinetiam conetur adversus illum exercitum congregare, et vos omnes adversus eum totis nisibus destinare. Unde, quia per hujusmodi contentionem atque conflictum saepe sanguinis effusio contigit, providendum summopere ducimus, ne tale pronefas nostro proveniat tempore, ac per hoc nomen Dei blasphemetur in gentibus. Ideoque pacem et non bella volentes (nam Psalmista Domino dicit: Dissipa gentes quae bella volunt [Psal. VII] ), ea quae pacis sunt inter genitorem et genitum, si potestis, constituite. Porro si non potestis, saltem bellis cedite, praelia dissipate. Alioquin, quisquis vestrum contra Carolomannum castra moverit, arma sustulerit, vel laesionis exercitia praeparaverit, ac per id ut effundatur fidelium sanguis construxerit, non solum excommunicationis nexibus innodabitur, verum etiam vinculis anathematis obligatus in gehenna cum diabolo deputabitur. Optamus vos in Christo bene valere. Data III Idus Julias, indictione IV.
XXXV. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI ET QUONDAM LOTHARII CONSTITUTOS. (Anno 871.) Prohibet ne Carlomannum excommunicent. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris, archiepiscopis et episcopis in regno Caroli et in regno quondam Lotharii regum Ecclesiam Domini gubernantibus.
Praesulatus nostri auribus intimatum est Carolum regem Carolomannum filium suum gratia sua privatum, post multa dira simul et dura crudeliter irrogata, beneficiis, et ab ipsis quoque regni sui metis eliminasse: quinimo ut vos etiam in eum excommunicationis spicula jaceretis, sanctimoniae vestrae nihilominus suasisse. In quo quid aliud intelligi datur, si rei se ita veritas habet, nisi quod resti delictorum, quam multipliciter extendendo contexuit, adhuc istud quoque impietatis genus velit adjicere, et sese talibus iniquitatum captum funiculis et constrictum gestiat irretire? unde nimirum valde dolemus, et ei affectu spiritali compatimur. Et quamvis exteriorem circa illum pacem solvamus, interiorem tamen integram conservamus. Nam et ideo illum percutimus, ut sanemus: et flagella idcirco extrinsecus adhibemus, ut intrinsecus vulnera delictorum curemus. Verbera namque corrigentis sunt, non poenae damnantis. Verum quia idem Carolomannus nos missis suis, quasi quorumdam pedum suorum gressibus, adiit, et per syllabas proprias apostolicam sedem appellat, quin potius interpellat: decernimus, nullam vos in eum excommunicationis jaculaturos omnino sententiam; quousque videlicet nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, universa quae gesta sunt, veraciter agnoscamus. Alioqui invalidam apostolicae pondere auctoritatis futuram, contraque reverentiam vestram potius non immerito saevituram. Satius autem, et sine dubitatione praestantius est, ne Carolus proprium filium spernat, ne domesticos seminis sui despiciat, ne jura propinquitatis solito more corrumpat, ne pacis et charitatis foedera violet, ne caduca mansuris anteferat, ne temporalia aeternis praeponat. Praeterea praefatus Carolomannus insontem quidem se circa patrem multipliciter asserit. Verum ut nos, non astruendo, sed ratiocinando, quae animadvertimus fateamur, quid mirum, si Carolus praecepta Dei, praefixos metis suis terminos transferendo, aliena invadendo, contemnens, ex suis reperit, qui ejus voluntatibus contrairet, et de lumbis suis procederet, qui ipsius nutibus resultaret: cum non ignoremus protoplastum, contra Deum se per inobedientiam erigentem, et vetita contingentem, non solum exteriora quaeque rebellantia cognovisse, verum etiam in semetipso quae sibi obsisterent invenisse? Quod tamen non dicimus, quasi Carolomannum rebellem circa patrem fatentes, aut contumacem genitum erga genitorem fore docentes: sed quid secreto justoque divino judicio fieri possit considerantes, et ut haec rex Carolus solerter attendat, salubriter admonentes. De quibus omnibus scitote nos ipsi regi Carolo scripta nostra misisse, et exhortatoria pontificatus nostri monita direxisse. Optamus fraternitatem vestram in Christo bene valere. Data III Idus Julias, indictione IV.
XXXVI. AD BASILIUM, CONSTANTINUM ET LEONEM IMPERATORES. (Anno 871.) Quod missi sedis apostolicae, post multa pericula, nudi vix evaserint. Conqueritur quod Ignatius episcopum apud Bulgaros consecrare praesumpserit de tribus capitulis nihil immutandum. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis ac spiritualibus filiis BASILIO, CONSTANTINO et LEONI, piissimis et tranquillissimis imperatoribus.
Lectis excellentis imperii vestri litteris, dilectionis vestrae quae erga nos flagrat indicia et pietatis solita studia non tam cognovimus quam recognovimus; unde gratiarum multimodas actiones summae Divinitati referimus, et multiplices laudes ejus concinere non cessamus, ob id maxime quia circa religionis cultum accensi, postpositis caeteris saecularibus curis, ante omnia ecclesiasticae paci consuluistis; et quia sedis apostolicae decreta, sana priscaque lege super exortis controversiis exquisistis; et in colligendo magno sanctoque collegio pium studium et desiderium ostendistis; in quo, abdicato pravitatis auctore, definitio rectae fidei et catholicae ac paternae traditionis, atque jura Ecclesiae perpetuis saeculis profutura, et satis idonea, fixa sunt et firmata: in quo etiam illud mirabilius et laudabilius sublimitatis vestrae praedicatur insigne quod non judicium vel assertorum, sed consciorum tantum et obsecundatorum persona usi fuisse dignoscimini: ita ut per humilitatis arcem ad culmem virtutum pervenire dilexeritis potius quam per imperialis altitudinis fastum ad inanis gloriae ima delabi consenseritis. Praeterea nostri habitus qualitas, quam scire se velle benignitas vestra pio designat affectu, ita se habet, ut superna providentia, quae cuncta creavit et continua provisione gubernat, expedire nobis perspicit, et quod expedierit consulte dispensat. Apocrisiarios quoque nostros, super quorum nihilominus reversione scripsistis, licet sero, post multa tamen pericula, depraedationes atque propriorum hominum trucidationem, nudos tandem recepimus non cujuslibet hominis fretos auxilio, sed Dei solius praeditos adminiculo: unde audientes haec universi gemunt, et quia isti pertulerunt quae sub nullo piorum principum quemquam sedis apostolicae missum pertulisse recolunt, omnes stupefacti mirantur, fitque continui clamoris ab Ecclesia nostra murmur, quod ita dispositionis vestrae constitutio improvide prodire potuerit, ut in barbarorum gladios, nullo imperii vestri fulti praesidio, miseranter inciderint. Praesertim cum hos quos ab apostolica sede toto desiderio postulaveritis, et ab ipsis apostolorum principum tectis per legatos vestros salvos acceperitis, salvos rursus, dispositis rite propter quae missi fuerant ad propria remittere summa diligentia procurare debueritis, exemplo saltem provocati Michaelis decedentis imperatoris, qui quos ab apostolica sede suscipere meruit, idoneo sociatu praevio, ut nostrae illaesi praesentarentur ecclesiae solerti cura sategit. Et praeterea et aliud quod prima pietatis vestrae opera, vel circa sedis apostolicae prioris benignitatis indicia contra spem nostram decolorasse convincitur, imo funditus destruxisse probatur: videlicet quia favore vestro frater et coepiscopus noster Ignatius in Bulgarorum regione consecrare praesumpsit antistitem, unde mirati sumus, et quia a pia intentione vestra retro reversi sitis, admodum obstupuimus. Verumtamen saltem nunc jam dictum reverendissimum praesulem ab illius regionis dispositione salubribus monitis, quaesumus, coercete: alioquin nec ipse canonicam effugiet ultionem, nec ii qui praesulatus vel alterius officii sibi nomen illic usurpant, cum excommunicatione, qua jam tenentur astricti, etiam proprii gradus jactura carebunt.
Porro de tribus capitulis, super quibus, praefato postulante sanctissimo fratre et coepiscopo nostro Ignatio, divinitus protectum imperium vestrum nos deprecatum esse dignoscitur, nil possumus ab eo quod jam constitutum est, ordinare diversum vel disponere, maxime de Photii consecratione aliquantisper versum: nisi forte nos, quibusdam ex utraque parte in praesentia nostra repertis, contigerit scire, quae usque huc nescimus: vel discere quae nunc penitus ignoramus. Non enim est in nobis est et non est. Et si quae destruximus, eadem reaedificaverimus, praevaricatores nos legis esse constituemus. Satis enim nota sunt quae cum suo auctore destruximus, et quae construenda mandavimus. Ab illis quippe sacratissimis constitutis, quae vel apostolicae memoriae praedecessor noster papa Nicolaus antea salubriter sanxit, vel nos postea dispensatorie protulimus, nulla motione vel mutatione discedemus, aut ad dextram vel sinistram quoquo modo declinabimus. Quae videlicet jam dudum probavit Ecclesia, et immutilata servanda nuper gestum universale concilium statuit. Neque enim nobis moris est ut pro libitu proprio paternis sanctionibus abutamur, quemadmodum quibusdam, qui apud vos summa rerum ecclesiasticarum gubernacula moderantes, tunc synodorum statuta, vel etiam apostolicae sedis decreta proferunt, cum vel alios laedere, vel se juvare cupiunt: et haec tunc sub silentio tegunt, quando fortasse contra se, vel pro aliis proponerentur. Si nostra, more priorum, aequitas in vestrae urbis praesules, majorum regulis obviantes, commoveri severius voluisset, quamvis multa instantia, et certamen viri prudentissimi et religiosissimi hegumeni ac sacrorum vasorum custodis Theognosti, qui de pietatis vestrae virtutibus, et probabilium morum insignibus, et trophaeorum triumphis, atque de beneficiorum vestrorum pie sibi praestitorum multitudine, nos plurimum relatione sua laetificavit, et qualiter diebus vestris, superno brachio, atque studio, et solertia, vestra Christianitas prosperetur, enarrans, ad multimodas laudes sanctae Trinitati reddendas, et gratias, alacriores exhibuit, ad postulata divinitus muniendo imperio vestro concedenda, nos supra modum efflagitaverit, et ultra quam dici possit solito et prisco more, ac pro ecclesiasticis utilitatibus frequenter impenso, crebris suggestionibus investigarit. Super quibus tamen propter jam designatam causam, nec annuere possumus, nec quidquam praeter id quod jam evangelizatum est, ullo modo definire.
Deus autem omnipotens, per quem reges regnant, et in cujus manu omnia jura regnorum consistunt, imperium vestrum ad Ecclesiae suae sanctae pacificam constitutionem et populi Christiani perpetuam libertatem magis ac magis corroboret, ejusque potentibus plantis cunctarum infidelium nationum cervices inflectat, dilectissimi et desiderabilissimi filii. Data IV Idus Novembris, indictione V.
XXXVII. AD IGNATIUM CONSTANTINOPOLITANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 871.) Nihil apud Bulgaros tentare debuisset. Corripitur propter ordinationes repentinas laicorum in diaconos. Ἔγραψας (ἵνα τὰ πολλὰ παρεάσωμεν) ὅπως οἱ πρεσβύτεροι ἡμῶν ἐκ τῆς χώρας τῶν Βουλγάρων μετὰ ὀνειδισμοῦ μεγάλου καὶ αἰσχύνης ἐξωθῶσι, καὶ οἱ ἐπίσκοποι οὐ μετὰ μικρᾶς ἐκεῖθεν ἀτιμίας ἀπελαθῶσι· καὶ ταῦτα μηδέποτε γεγονυίας περὶ τούτου κρίσεως ἐνώπιον ὑμῶν· οὐδὲ γὰρ προσεκλὴθημέν ποτε εἰς κριτήριον διὰ τούτο. Εἰ γοῦν λέγεις προτέρους ἡμᾶσ τοὺς πρεσβυτέρους τῆς Κωνσταντινουπολιτῶν διοικήσεως εἰς τὴν προῤῥηθεῖσαν χώραν λειτουργεῖν ἀποκωλῦσαι, οὐκ ἀρνούμεθα. Ἦσαν ταῦ Φωτίου κοινωνοὶ καὶ συμμύσται, οὓς οὐ μόνον εἰς τὴν Βουλγάρων χώραν, ἀλλὰ καὶ εἰς πᾶσαν Ἐκκλησίαν ὡς ἱερεῖς ἐνεργεῖν ἐκωλύσαμεν καὶ κωλύομεν. Ἔδει οὖν σε εἰδότα τοῦτο, μηδὲν εἰς τὴν τῶν Βουλγάρων τοιοῦτον διαπράξασθαι. Ἐμάθομεν δὲ καὶ ἀλλὰ πολλὰ ἐναντία τῶν πατρικῶν ὅρων ὑμᾶς διαπράττεσθαι, ἀλλὰ δὴ καὶ τοῦτο· τινὰς γὰρ νεωστὶ ἀπὸ τῶν λαϊκῶν ἄφνω διακόνους ἐχειροτονήσατε, ἐναντία μὲν καὶ τοῖς πάλαι πατράσι, ἀλλὰ δή καὶ τῇ προσφάτως συναθροισθείσῃ οἰκουμενικῇ συνόδῳ· οὐκ ἀγνοεῖτε δὲ, ὅτι ἡ τοῦ Φωτίου πτῶσις ἐντεῦθεν τὴν ἁρχὴν ἔλαβεν.
Scripsisti (ut alia multa mittamus) ut nostri presbyteri (Constantinopolitani scilicet) jussi sint e regione Bulgarum cum gravi ignominia et dedecore expelli, ipsique illinc episcopi cum non mediocri contemptu exigi; et hoc nullo tanta de re judicio prius apud vos facto, cum in judicium ea de re nunquam vocati simus. Quod si dicas prius a nobis Constantinopolitanae dioeceseos presbyteros in ea regione sacrificare prohibitos, haud inficias imus. Erant Photiani, illiusque symmystae, quibus non solum in Bulgarum provincia, sed ubique gentium sacerdotali munere interdiximus interdicimusque. Quae cum scires, nihil tibi in eo regno tentandum fuit. Intelleximus autem et alia multa a vobis contra Patrum decreta fieri, inter quae et hoc est, nuper quosdam contra statuta Patrum priscorum, et synodi oecumenicae proxime celebratae, ex laicis repente diaconos creatos, cum sciatis Photii casum inde originem traxisse.
XXXVIII. AD EPISCOPOS SYNODI DUZIACENSIS. (Anno 871.) Actardum episcopum a Namnetica sede transfert ad Turonicam. Hincmari Laudunensis depositionem improbat, eumque Romam cum adversario ad renovandum judicium venire jubet. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris, archiepiscopis et episcopis qui apud Duziacensem Rhemensis provinciae synodum convenerunt.
Charitatis vestrae litteras per Actardum venerabilem coepiscopum, et gloriosi regis Caroli legatum, suscepimus, et quid de eo ad suggestionem et deprecationem nostram egeritis, non solum in eis, verum et per ipsum cognovimus. Egistis enim ut decebat, ostendentes in ipso verae fraternitatis fervorem, et in nobis Ecclesiae, cui, licet indigni, vicarii tamen dignissimi principis apostolorum praesidemus, debitum cum reverentia honorem. De quo prout significastis, peregimus. Nam sicut synodus expostulavit, plebs et Turonicus clerus eum concorditer elegit, per nostrae apostolicae auctoritatis decretum constituimus cardinalem metropolitanum, et archiepiscopum Turonicae Ecclesiae, atque provinciae: quoniam dicente Antero papa in epistola sua ( epist. unica, in princip. ), quibusdam eum de mutatione episcoporum de civitate in civitatem consulentibus: Scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cujusquam, aut dominatione. Petrus namque sanctus magister noster et princeps apostolorum de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset. Eusebius quoque de quadam parva civitate apostolica auctoritate mutatus est Alexandriam. Similiter et Felix de civitate, qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio, translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate in civitatem, qui non suo libitu hoc facit, aut ambitu, sed utilitate quadam, aut necessitate, aliorum hortatu et consilio potiorum transfertur: nec transfertur de minore civitate ad majorem, qui hoc non ambitu, non propria voluntate facit; sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci aut populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est, quia homo videt in facie, Deus autem in corde. Et alios nonnullos, sicut tripartitae historiae series prodit, legimus (lib. XII, cap. 8) pro temporis necessitate de una ecclesia fuisse mutatos in aliam: quae aliter tractanda est necessitatis ratio, aliter voluntatis. Unde sancti patres Nicaeni capitulo secundo dicunt, quoniam plura aut per necessitatem, aut alias cogentibus hominibus, adversus ecclesiasticam facta sunt regulam. Et sanctus Leo papa ( epist. ad Nicetam Aquileien. ) cap. 44 decretalium suorum dicit omittendum esse, et inculpabile judicandum, quod necessitas intulit. Ita tamen hoc permittentes, ut Namneticae Ecclesiae, cui fuerat ordinatus, in eo quod remansit, quod destructa habetur, jura potestatemve nullo modo subtrahamus. Interponentes pastoralis vigoris censuram, ut si quandocunque, vel quicunque alium, ipso superstite, in praefata metropoli, et in ista, vel in earum pertinentiis, locare tentaverit, aut ordinare locare praesumpserit, ecclesiasticae duntaxat communionis consortio careat. Sane post ejus decessum, electio canonica, et ordinatio a suffraganeis episcopis ejusdem metropoleos Turonicae canonico celebretur ex more. Quod si Namneticae contigerit Ecclesiae ad priorem, Christo auxiliante, statum redire, nihil officiat ei haec necessitatis unitio, quam videlicet exigit paganorum vastatio, quominus proprium valeat habere pontificem. Sed vidimus eum valde tristissimum propter persecutionem paganorum. Et cum omnes sint pene res ipsius Ecclesiae depopulatae, vestrae dirigimus fraternitati, ut fraterna eum charitate commoti viribus totis adjuvare, apud excellentissimum regem vestrum humiliter intercedendo, viriliter satagaris: quatenus vestro ingenti certamine Christi Ecclesia quieta et secura, et propriis rebus ditata gloriosaque consistat. Igitur de Hincmari Laudunensis episcopi depositione pontificio nostro scripsistis, quatenus de eo secundum quod canonicum est vobis rescribere juberemus. Primo denique vestrae respondemus charitati, quia cum clamaret in synodo se ad sedem apostolicam velle incunctanter venire, atque in praesentia ejus pro objectis sibi ab adversario criminibus respondere, damnationis in eum non erat proferenda sententia. Tamen, sicut ipsius concilii actionibus legitur, quoniam salvo in omnibus judicio sedis apostolicae, illum ab episcopis fuisse judicatum asseritis, nos, non aliqua contra quoslibet commoti invidia, nec alterius culpam in alterum retorquere cupientes, volumus et auctoritate apostolica, nullius partis favorem aut obsequium, sed rei gestae veritatem magis invenire cupientes, jubemus ipsum Hincmarum Laudunensem episcopum vestra fretum potentia ad limina sanctorum apostolorum, nostramque venire praesentiam. Quo sane veniente, veniat pariter accusator idoneus, qui nulla possit auctoritate legitima respui. Et tunc in praesentia nostra, et totius sedis Romanae synodali collegio, causa illius prudenti ventilata examine, ac diligenter inquisita, secundum Deum et sacrorum canonum constitutiones Spiritu Dei prolatas, sine protelatione aliqua finietur: quoniam gesta synodalia quae nobis mandastis, et illius judicantur damnatione, dicente nobis beato Gregorio (lib. VIII, epist. 30) ad Constantium Mediolanensem episcopum de quodam ab eo damnato episcopo, idonee satisfacere non videntur. « Ideo temere aliquid de episcopi persona decernere nec debemus, nec possumus, ne (quod absit) reprehensibiles inveniamur in nostris, quibus aliorum jure competit retractare sententias. » Item in alia epistola sua Felici Siciliensi (lib. VII, indict. II, epist. 43): « Nec nos, inquit, contra inauditam partem aliquid possumus definire. » Hinc etiam ad Marinum quemdam scholasticum (lib. eod., epist. 61) scripsit dicens: « Quia, sicut praefati sumus, causarum origo et qualitas omnino nobis ignota est, pronuntiare aliquid definitive non possumus: ne, quod reprehensibile nimis est, de rebus non bene cognitis proferre sententiam videamur. » Unde et sanctus Leo, sedis et doctrinae apostolicae decus, dicit in epistola sua Flaviano Constantinopolitano pro Eutychete presbytero haeretico (epist. 10): « Quoniam nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis praejudicium definire, priusquam universa quae gesta sunt, veraciter audiamus. » Hinc et beatus Job dicit: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX). Inde etiam in Pentateucho Dominus dicit: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbe, utrum clamorem qui venit, opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII). Ecce Dominus omnipotens, cui nihil absconditum est, sed omnia ei manifesta sunt etiam antequam fiant, cur haec et alia multa per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret, ne praecipites in discutiendis seu judicandis negotiis essemus, et ne mala quorumquam prius quisquam praesumat credere, quam probare? Cujus exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere quoquo modo judicemus. Quibus nimirum exemplis admoniti, aliter in praesenti de praedicto Hincmaro, nisi eum Romam vieniendi, vobis mandare distulimus. Nam grave mentibus vestris videri non debet, in praesentia sedis apostolicae ut illius retractetur judicium; quia veritas exagitata saepius magis splendescit in lucem, et pernicies revocata in judicium gravius et sine poenitentia condemnatur. Nam fructus divinus est, justitiam saepius recenseri; nullumuque bonum est, quod non pulchrius elucescat, si plurimorum fuerit sententia comprobatum. Unde quousque causa illius, sicut praetulimus, fuerit iterum refricata atque finita, episcopus in ipsa Laudunensi Ecclesia nullatenus ordinetur. Quapropter quae vobis salubri et apostolica praeceptione facienda mandamus, toto annisu et fideli devotione, sicut filii charissimi, adimplere facereque debetis, si nostro illibate frui apostolico semper desideratis consortio. Generalitatem vestram optamus in Christo bene valere. Data VII Kal. Januarii, indictione V.
XXXIX. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 871.) Dolet regem sedis apostolicae monita aegrius tulisse. Hincmari Laudunensis depositionem non probat, eumque Romam ad retractandum judicium mitti jubet. Actardum vero ad Ecclesiam transfert Turonensem. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAROLO glorioso regi.
Laudabilis charitatis et sapientiae pudicae ac pacificae vigore atque decore magnitudinem excellentiae vestrae, o charissime in Domino fili, longe lateque florere, nitide splendere audimus. Sed quia literis vestris, apostolicae correptionis apices membratim retexendo, adversum paternitatem nostram quoddam indebitae reprehensionis murmur, et tumultuosum nobis clamorem misistis, nec sane patienter pontificii nostri monita et correptiones audisse comperimus; liquido patet vos adhuc perfectae aliquid charitatis minus duntaxat habere. De illa enim dicit apostolus: Charitas patiens est, benigna est, non inflatur, non irritatur, non agit perperam, omnia suffert, omnia sustinet (I Cor. XIII). Omnia igitur quae vobis a sede apostolica, castissima utique matre vestra, cui per Dei gratiam praesidemus, directa sunt, velut aliquo sedule negotio exigente mittuntur, auribus patefactis audire, alacri mente percipere, animoque grato amplecti, sicut filius charissimus debes, et patris verba dilecti, non ex voto male optantis, sed ex radice verae procedentia charitatis, humili semper debetis intentione recipere: quae sicut Salomon ait, quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi esse videntur (Eccle. XII); quod culpas delinquentium nesciant palpare, sed pungere. Unde quoniam te virum perfectum, et per omnia Deo placentem habere cupimus, ceu prudens pater, qui charissimum filium suum, etiam non delinquentem, ne quando securus existens flagitiis se audacter commisceat illicitis, flagello severo affligere non desistit, quia nec propter amorem carnis disciplinali parcendum esse virgae a sapiente monemur. Hinc etiam de ipso Deo nostro, quem coetus omnium fidelium patrem quotidie vocat, legimus scriptum: Quem diligit Dominus, castigat, et corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Quapropter scire vos decet, quia Deo permittente, justo utique, quamvis alto et secreto consilio suo, pro vestri salute talia vestrae serenitati a sede apostolica saepius monita venire videntur. Ideo magis omnipotenti Domino immensas gratias agere, nobisque deinde paternae laudis gratanter debetis praebere obsequium, et non reprehensionis vel murmurationis modicae verba dirigere. Nam nos, nullius zelo livoris, nullius subdolae calliditatis dolo, vel etiam favore alicujus transitoriae laudis, charissimam vestrae nobilitatis et magnitudinis prudentiam et dilectionem modo affabiliter monere, modo autem pro regiae potestatis gloria, vobis, quoties necessaria temporis res, vel proximi deposcit necessitas, humilis precator assistere, aliquando vero verbis severioribus fidenter corripere, ut Christi gratia in melius semper proficiatis, studemus. Igitur de Hincmari Laudunensis episcopi depositione pontificio nostro scripsistis: Et caetera quae sequuntur, ut in epistola praecedenti, usque ad temere quoquo modo judicemus. Nos in depositione illius quandiu vivimus, nullatenus consentiemus, nisi ad nostram ipso veniente praesentiam, causa ejus depositionis nostro fuerit examine diligenter inquisita, atque finita. Quibus nimirum admoniti, aliter in praesenti de praedicto Hincmaro, nisi eum Romam veniendi, vobis mandare distulimus. Actardum denique venerabilem antistitem legatum vestrum, de quo et nos olim vobis mandavimus, et vos vestris apicibus nostrae clementiae direxistis, sicut et synodus expostulavit, plebs et Turonicus clerus concorditer elegit, jam constituimus per nostrae apostolicae auctoritatis decretum cardinalem metropolitanum et archiepiscopum Turonicae provinciae: sic tamen, ut Namneticae ecclesiae, cui fuerat destinatus, in eo quod remansit, quia destructa habetur, jura potestatemve nullo modo subtrahamus. Interponentes pastoralis vigoris censuram, ut quandocunque vel quiscunque alium ipso superstite in praefata metropoli, et in ista, vel in earum pertinentiis locare tentaverit, aut ordinare praesumpserit, ecclesiasticae communionis consortio careat. Sane post ejus decessum electio canonica, et ordinatio a suffraganeis episcopis ejusdem metropoleos Turonicae canonice celebretur ex more et si Namneticae contigerit Ecclesiae ad priorem redire statum, nihil officiat ei haec necessitatis unitio, quam exegit paganorum vastatio, quominus proprium valeat habere pontificem. Sed vidimus eum valde tristem propter persecutionem paganorum; et cum omnes sint pene res ipsius Ecclesiae depopulatae, precamur largissimam munificentiam et charitatem vestram, ob amorem Dei et sancti Petri nostramque deprecationem, et hoc sit in memoriale perpetuum, quod concesseritis nobis hoc donum, ut non patiamini tantum locum pessum ire, et in desolationem, praesertim cum fuerit ex antiquo metropolis, et meritis gloriosissimi confessoris Christi Martini honorabilis, semperque venerabilis, et inter Gallicanas eadem vel secunda vel tertia provincia Turonensis, et multis quae ab ea distractae sunt, ditata villis, possessionibus et abbatiis. Et cum aliae, quae sub ea sunt, civitates jam sint pene destructae, harum matrem tantam et metropolim ne patiamini destrui, desolari, et dehonorari vestro in tempore. Quin potius studete eam de rebus vestris propriis, vel procul ab ea positis, vel tutis a paganis, ditare, continere, et extollere. Quia tunc ea vobis in aeternum confirmatis, cum quae Ecclesiarum Dei obsequiis condonatis, et reservatis omnibus sua jura metropolitanis. Nostis enim quia omne monasterium in potestate episcopi consistere debet juxta canonicam auctoritatem: et quia hoc est transgressum, ideo plurima monasteria habentur destructa, sicuti monasterium sancti Medardi Turonis, in quo jacent episcoporum primi Turonensium Lidorius et Gatianus; sicut et Monasterium majus, sicut etiam alia in eadem civitate monasteria, quae forsitan per episcopale ministerium, et vestrum sapientissimum consilium, et largissimum donum, poterunt redire ad priorem statum. Debent etiam vici omnes ecclesiae cujuslibet parochiae in potestate consistere praesulis, sicut moris est ecclesiis plurimis. Res etiam quae de eadem ecclesia noscuntur fuisse, et olim sunt abstractae, precamur vos eidem restituere, et sicut precati jam sumus, ad praesens de vestris rebus propriis per praeceptum vestrum eam ditare, construere, et vobis in aeternum propriam facere, ut non vocetur, ut antiquitus, Caesarodunum ulterius, sed Karolidonum in perpetuum. Omnipotens Dominus serenitatis vestrae regalem excellentiam salvam in omnibus atque incolumen in sui semper amore conservare dignetur.
XL. AD EPISCOPUM R . . . . (Anno 872.) Confirmatur matrimonium cujusdam absente sacerdote contractum. [Apud Baluz. Miscell., tom. I.] ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Cathal. episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Ad apostolicae sedis notitiam tua fraternitas noverit pervenisse inter quemdam parochianum tuum et filiam cujusdam viduae, utriusque partis assensu, consentientibus etiam parentibus et amicis, matrimonium quondam fuisse contractum. Sed quia sacerdos datae utrinque fidei non interfuit, cum tamen alii testes legitimi plures interfuisse noscantur, utrum hujusmodi matrimonium stare debeat, an etiam irritum habeatur, quaestio inde, sicut nobis relatum est, agitatur. Ut autem omnis quaestio super eodem matrimonio de caetero sopiatur, per apostolica tibi scripta mandamus quatenus hujusmodi connubium dissolvi nullatenus patiaris, sed firmum facias atque inviolabile permanere. Si enim alias personae convenientes et legitimae fuerint et contractus ipse legibus concordans, ita quod non videatur ei de sacris canonibus obviare, pro eo quod sacerdos absens fuerit, tale matrimonium non debet ullatenus impediri.
XLI. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 872.) Regem asperioribus litteris offensum, multa de ejus laudibus praedicans, placare studet. De Actardo ad sedem Turonicam translato. Imperium Carolo post Ludovici obitum promittit. Et de Hincmaro Laudunensi. ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio et gloriosissimo CAROLO regi, conjugique salutem in Christo.
Litteras vestrae nobilitatis per venerabilem filium et fratrem nostrum Actardum episcopum suscepimus: in quibus multa reclamatoria, resultatoria, et tumultuosa perspeximus, aliter quam optaveramus murmurantia. Regnum Dei nullus murmurans accipit, nec murmurare poterit accipiens. Audiens enim sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit (Prov. I). Nos vero, licet indigni, tamen sumus illius vicarii, cui commisit Deus Ecclesiam suam, dans ei potestatem ligandi atque solvendi: et qualescunque simus, illius primi sessoris meritis, quandiu merita ejus in coelis non moriuntur, quod operandum est in Ecclesia sibi commissa, ab ipso repletur. Et quidem quia quasi tumores et laesiones vestras palpitare sensimus, has oleo consolationis per melos dulcissimae charitatis, et sanctae dilectionis unguentum fovere, lenire, et ad integritatis sanitatem perducere medicamento quo valemus optamus. Cum noverimus omne donum optimum, et omne datum perfectum desursum esse descendens a Patre luminum, procul dubio donum sapientiae diligimus divinitus tibi collatum. Praedicatur enim de te, et longe lateque diffunditur, quod sis sapiens et Deum timens, Scriptum est enim: Principium sapientiae timor Domini (Prov. I). Narratur etiam quod sis justus quod congruit regiae potestati, cunctisque judicibus, divina praedicante sapientia: Diligite justitiam qui judicatis terram (Sap. I). Annuntiatur etiam a pluribus probis, permaxime a comministro et fratre verbotenus nostro, vestroque, et fratrum nostrorum regni vestri, Duziacensis synodi archepiscoporum et episcoporum legato, archiepiscopo jam a nobis constituto Turonensibus Actardo, quod sis amator, exaltator, et illustrator specialis in orbe terrarum, et permavimus ecclesiarum Dei: ita ut nullus sit episcopus, nullumque monasterium in regno tuo, quod non auxeris rebus propriis, et restitueris suis perplurimum, optaresque ferventer et desiderares hanc principis apostolorum Petri primam sedem exaltare, honorare, multisque muneribus vicarium ejus, et clerum sibi commissum ditare, et ab omnibus hostibus, prout posse et tempus dictaverit, defensare, Deumque totis visceribus in hoc glorificare, monente propheta ex persona Domini: Qui glorificant me, gloriabor in eis (I Reg. II). Quocirca sapientia praecellentem cum timore Dei, et diligentem justitiam, et glorificantem Deum, quis non diligat? quis non ambiat? quis non desideret? quis non optet revera, sicut regem praecellentem, sicut justitiam moderantem, sicut Deum glorificantem? In veritate credite nobis, quia tales virtutes sic diligo in vobis, sicut animam meam. Scriptum est enim: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Levit. XVIII). Et talem intelligo proximum, quem constat talibus virtutibus repletum: et a die illa, qua vobis per praefatum fratrem nostrum mandavi fideles orationes et certissimas amicitia, nunquam aliorsum declinavi. Et si quaedam litterae delatae vobis sunt aliter se habentes in superficie, vel subreptae, vel a nobis infirmantibus extortae, vel a qualibet persona confictae, durius aut acrius mordaciter sonantes: id tamen nobis fixum semper mansit in mente, quod vobis significavimus devote. Nec alienum judicavimus, judicamus, et judicabimus a nostra communione mentis devotione quem diligimus tota animi intentione, judicantes dignum laude, propheta monente: Rectos decet laudare (Psal. XXII). Quem profecto speramus, si nobis superstes fuerit, nostris omnibus propinquis et amicis manum porrigere consolationis, indolem et fidem ejus cernentes in affinitatem propinquorum nostri decessoris. Namque solet saepe uterque parens in prolem opprobria vel maledicta congerere, quam optat sine crimine et laesione manere. Cui simile solet saepe doctoribus et praedicatoribus contingere. Quapropter non ad sonum, sed oportet ad votum respicere. Praefatum vestrum denique legatum, sicut significastis, et synodus et pleds expostulavit et Turonicus clerus, jam constituimus cardinalem metropolitanum et archiepiscopum Turonicae provinciae, per ferulam, pitacium, et annulum, necnon per nostrae auctoritatis litterale decretum. Sic tamen, ut Namneticae ecclesiae, cui fuerat destinatus: et coetera, ut in epistola, usque ad Caroli donum in perpetuum. Igitur ergo integra fide, et sincera mente, devotaque voluntate, ut fermo sit secretior, et litterae clandestinae, nullique nisi fidelissimis publicandae, vobis confitemur devovendo, et notescimus affirmando, salva fidelitate imperatoris nostri, quia si superstes ei fuerit vestra nobilitas, vita nobis comite, si dederit nobis quislibet multorum modiorum auri cumulum, nunquam acquiescemus, exposcemus, aut sponte suscipiemus alium in regnum et imperium Romanum, nisi teipsum. Quem, quia praedicaris sapientia et justitia, religione et virtute, nobilitate et forma, videlicet prudentia, temperantia, fortitudine atque pietate refertus, si contigerit te imperatorem nostrum vivendo supergredi, te optamus omnis clerus et plebs et nobilitas totius orbis et urbis, non solum ducem et regem, patritium et imperatorem, sed in praesenti Ecclesia defensorem, et in aeterna cum omnibus sanctis participem fore. De pontifice Laudunensi Hincmaro a praesulibus decem provinciarum deposito, et a metropolitano suo venerabili fratre Hincmaro archiepiscopo, reservato per omnia hujus primae sedis privilegii judicio, cumulata in synodalibus litteris, et praefati metropolitani, et vestris, nec non in libello reclamationis cleri et plebis Laudunensis, seu in libello continenti seriem gestorum synodi, tanta dictu nefanda, tantaque exsecranda, et auctorem suum damnantia referuntur, ut incredibilia ab ignorantibus videantur. Sed de his nihil audemus judicare, quod possit Nicaeno concilio, et quinque caeterorum conciliorum regulis, vel decretis nostrorum antecessorum obviare. At de his quod praefati canones et decreta decernunt, ipsique cum ipsis una vobiscum congregati cum nostro spiritu similiter decernimus, et quod statuunt, statuimus; et quod judicant, judicamus. Nec in ullo deviantes a tenore canonico, servantes omnibus sua jura metropolitanis, et ut verbis loquamur beati papae Leonis (epist. 1 ad episcopos Italiae): Aliter enim, inquit, nobis commissos regere non possumus, nisi hos qui sunt perditores et perditi persequamur zelo Dominicae fidei, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscindamus, et quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, et messem Dominicam nulla zizania corrumpant (epist. 1 episcopis, Campaniae). Ita enim fructum uberem quae sunt sincera praestabunt, si ea quae natam segetem enecare consuerunt, diligentius amputentur. Sed quia non satis idonea videntur et matura nostris, et huic sanctae sedi condigna, donec ad hanc sanctissimam et apostolicam, quam appellavit, sedem spatium habeat veniendi: ideo veniat, et ostensis sibi litteris, quas nobis misistis, et libello continenti seriem synodi, libellulo etiam cleri et plebis Laudunensis proclamationem, afferens te injuste damnatum: tunc electis judicibus, non tamen eo prius in gradu restituto, aut ex latere nostro directis legatis, cum auctoritate nostra refricentur quae gesta sunt, et negotia in qua orta sunt provincia canonice terminentur. Quod si venire detrectaverit, clareat quod idem ipse dederit locum damnationis in semetipsum, nec sacer ordo differendo moram patiatur vel detrimentum. Qualiter autem, aut quomodo, vel quando veniat, vel adducatur, seu interim custodiatur, praefato confratri nostro communi legato Actardo archiepiscopo vobis in mandatis et alia clandestina commisimus manifestanda. Sanctum apostolorum Petri et Pauli intercessione, nostraque supplicatione, et pro ordine nobis a Deo collato, benedictionem mereamini, vitae praesentis prosperitatem, regiam et imperialem dignitatem, nostramque et bonorum omnium communionem et societatem, peccatorum omnium remissionem, et aeternae vitae gloriosissimam resurrectionis felicitatem. Amen.