Epistola dedicatoria (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola dedicatoria
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 108

Epistola dedicatoria (Rabanus Maurus), J. P. Migne 108.1001B

Epistola dedicatoria

108.0999B| Domino beatissimo veraeque charitatis officio plurimum venerando, Friduricho episcopo, Rabanus vilissimus servorum Dei famulus in Christo salutem.

Studium tuum ac diligentiam in sacrarum Scripturarum meditatione, plures qui sanctitatem tuam noverunt, laudant, et merito, quia assiduus es in lectione et frequens in doctrina, prout ratio ordinis tui postulat; quem lucem mundi cum apostolis Salvator nuncupat, ac de vero lumine illustratam lucernam super candelabrum posuit, ut luceas omnibus qui in domo Dei sunt. Unde plurimi fratrum venerationem 108.0999C| tuam colunt, atque colendo diligunt: nobisque inde valde amabilis es quod non tantum praesentes, sed etiam absentes fraterno provocas amore, ac salubri incitas exhortatione, ut legis Dei commune tecum exerceamus negotium. Nec absurdum est quod facis, licet nos ad hoc officium impares atque indigni simus, cum ibi quaeris sacrae legis confirmationem, unde accepisti Christianae religionis exordium. Sanctissimus ergo antistes et beatissimus Christi martyr Bonifacius gentem Fresonum, cui tua dilectio praeest, non solum verbo, sed etiam sanguinis sui effusione ad fidem Christi convertit. Unde rationabiliter agis quod ab illo ministerii tui patrocinium quaeris a quo ordinis tui ac sedis primam accepisti functionem. Ideo quoque 108.1000B| memoratus martyr per famulum suum dignanter impendit quod ab illo quaerebas solatium. Porro quia lectionis divinae a nobis petisti solamen, direximus tibi codicem, quem ex sanctorum Patrum dictis in historiam Jesu Nave sensu allegorico prolatis collegeram. In quo opere, in aliquantis locis, pro parvitate sensus nostri, ubi necesse fuit, divina concedente gratia, aliqua inserueram; petens ut fratrum qui tecum sunt utilitatibus illum accommodes, ut discant ex typo Jesu historici, mysterium veri Jesu, Domini videlicet Salvatoris, qui sanguine suo nos 108.1000C| redemit, ac de infirmitate qua peccatis nostris exigentibus gravabamur, salvavit. Ante annos ergo aliquot, tractatum in Evangelio Matthaei, quem rogante bonae memoriae Haistulfo archiepiscopo confeceram, tibi ad rescribendum accommodavi. Sed quia illum necdum recipere potui, remunerationis vice praesens opus transmisi, ut saltem hoc beneficio admonitus, remittas fenus quod acceperas. Lege diligenter Jesum Nave, qui non solum nomine, verum etiam gestis Jesum Christum typice praefiguravit. Transiit Jordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes atque confinia, Ecclesiae coelestisque Jerusalem spiritalia regna descripsit. Sicque cognoscis ipsius libri textum evangelicae lectioni concordare, 108.1001A| quae Domini Salvatoris ostendit adventum, praedicationem, passionem, triumphum atque victoriam, qua mortem vincendo, coelestium, terrestrium atque infernorum acquisivit sibi dominationem: qui ascendens in coelum, sedensque ad dexteram Patris, judex est venturus vivorum atque mortuorum, et secundum Judae apostoli attestationem non solum homines, sed et angelos judicaturus est; qui in Epistola sua ita scripsit, dicens: « Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit; angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium diei magni vinculis aeternis sub caligine reservavit (Jud. 5). » De cujus diei 108.1001B| certitudine primus apostolorum Petrus nos in sua Epistola instruit, dicens: « Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Deum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Cum haec igitur dissolvenda sint omnia, quales oportet vos esse in 108.1002A| sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini, per quam coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Novos vero coelos, et novam terram, et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. Propter quod, charissimi, haec exspectantes, satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace, et Domini nostri longanimitatem salutem arbitremini (II Petr. III, 8). » Hujus ergo sacratissimi adventus diem, sancte Pater, ante oculos semper habe, tuosque laetum in occursum superni Judicis praepara cum lampadibus bonorum operum lucentibus, quatenus ejus gratiam inveniens, cum his qui a dextris ejus stabunt audire merearis: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod 108.1002B| vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34); » quod nos promissum laetum audire, donumque illud simul percipere ipse concedat qui nos a potestate tenebrarum eruere et in regnum suum convocare dignatus est Jesus Christus Dominus noster. Bene valere te cupimus, sancte Pater, nostrique m