Epistola de nihilo et tenebris
Epistola de nihilo et tenebris (Fredegisus S. Martini Turonensis), J. P. Migne Epistola de nihilo et tenebris (0751) (0751B)Omnibus fidelibus et domni nostri serenissimi principis Caroli in sacro ejus palatio consistentibus Fredigysus diaconus.
Agitatam diutissime a quampluribus quaestionem de nihilo, quam indiscussam inexaminatamque veluti impossibilem ad explicandum reliquerunt, mecum sedulo volvens, atque pertractans, tandem visum mihi fuit aggredi; eamque nodis vehementibus, quibus videbatur implicata, disruptis absolvi atque enodavi, deterosoque nubilo in lucem restitui; memoriae quoque posteritatis cunctis in futurum saeculis mandandam praevidi. Quaestio autem hujusmodi est, nihilne aliquid sit, an non. Si quis responderit, Videtur mihi nihil esse, ipsa ejus quam putat negatio compellit eum fateri aliquid esse nihil (0751C)dum dicit, Videtur mihi nihil esse. Quod tale est quasi dicat, Videtur mihi nihil quiddam esse. Quod si aliquid esse videtur ut non sit quodam modo (0752B)videri non potest. Quocirca relinquitur ut aliquid esse videatur. Si vero hujusmodi fiat responsio, Videtur mihi nihil nec aliquid esse, huic responsioni obviandum est, primum ratione, in quantum hominis ratio patitur, deinde auctoritate, non qualibet, sed ratione duntaxat, quae sola auctoritas est, solaque immobilem obtinet firmitatem. Agamus itaque ratione. Omne itaque nomen finitum aliquid significat, ut homo, lapis, lignum. Haec enim ubi dicta fuerint, simul res quas fuerint significant intelligimus. Quippe hominis nomen praeter differentiam aliquam positum universalitatem hominum designat. Lapis et lignum suam similiter generalitatem complectuntur. Igitur nihil ad id quod significat refertur. Ex hoc etiam probatur non posse aliquid non (0752C)esse. Item aliud. Omnis significatio est quod est. Nihil autem aliquid significat. Igitur nihil ejus significatio est quid est, id est, rei existentis. Quoniam (0753A)vero ad demonstrandum quod non solum aliquid sit nihil, sed etiam magnum quiddam, paucis actum est ratione, cum tamen possint hujusmodi exempla innumera proferri in medium, ad divinam auctoritatem recurrere libet, quae est rationis munimen et stabile firmamentum. Siquidem universa Ecclesia divinitus erudita, quae e Christi latere orta, sacratissimae carnis ejus pabulo pretiosique sanguinis poculo educata, ab ipsis cunabilis secretorum mysteriis instituta, inconcussa fide tenere confitetur divinam potentiam operatam esse ex nihilo terram, aquam, aera, et ignem, lucem quoque, et angelos, atque animam hominis. Erigenda est igitur ad tanti culminis auctoritatem mentis acies, quae nulla ratione cassari, nullis argumentis refelli, nullis potest (0753B)viribus impugnari. Haec enim est quae praedicat ea quae inter creaturas prima ( Sic in ms. ) prima ac praecipua sunt aestimandum non est. Quippe cum unum horum quae ex eo genita sunt aestimari sicut est aestimari non possit. Quis enim elementorum naturam ex asse metitus est? Quis enim lucis nomine aut angelicae (naturae) velamine substantiam ac naturam complexus? Si ergo haec quae proposui humana ratione comprehendere nequivimus, quomodo obtinebimus quantum qualeve sit illud unde originem genusque ducunt. Poteram autem et alia quamplura subjicere. Sed docibilium quorumque pectoribus satis his insinuatum credimus.
DE TENEBRIS, AN SINT.
(0753C)Quoniam his breviter dictis commode finem imposui, mox ad ea expedienda intentionem retuli quae curiosis lectoribus non immerito videbantur digna esse quaesitu. Est quidem quorumdam opinio, non esse tenebras, et ut sint impossibile esse. Quae quam facile refelli possit sacrae Scripturae auctoritate prolata in medium, prudens lector agnoscet. Itaque quid libri Genesis historia inde sentiat videamus. Sic enim inquit: Et tenebrae erant super faciem abyssi (Gen. I). Quae si non erant, qua consequentia dicitur quia erant? Qui dicit tenebras esse, rem constituendo ponit. Qui autem non esse, rem negando tollit. Sicut cum dicimus, Homo est, rem id est hominem constituimus. Cum dicimus, Homo non est, rem negando id est hominem tollimus. Nam (0753D)verbum substantiae hoc habet in natura ut cuicunque subjectum fuerit junctum sine negatione, ejusdem declaret substantiam. Igitur in eo quod dictum est Tenebrae erant super faciem abyssi, res constituta est, quam ab esse nulla negatio separat aut dividit. Item tenebrae subjectum est erant declarativum. Declarat enim praedicando tenebras quodam modo esse. Ecce invicta auctoritas ratione comitata, ratio quoque auctoritatem confessa, unum idemque praedicant, scilicet tenebras esse. Sed cum ista exempli causa posita ad demonstrandum quae praeposuimus sufficiant, tamen ut nulla contradicendi occasio aemulis relinquatur, faciamus palam, pauca divina testimonia aggregantes e pluribus, quorum (0754A)perculsi formidine ineptissimas ulterius voces adversus ea jaculari non audeant. Siquidem Dominus cum pro afflictione populi Israel plagis severioribus castigaret Egyptum, tenebris eam involvit adeo spissis ut palpari quirent, et non solum obtutibus hominum visum adimentibus, sed etiam pro sui crassitudine manuum tactui subjacerent. Quidquid enim tangi palparique potest, esse necesse est. Quidquid esse necesse est, non esse impossibile est: ac per hoc tenebras non esse impossibile est, quia esse necesse est quod ex eo quod est palpabile probatum est. Illud quoque praetereundum non est, quod cum omnium dominus inter lucem et tenebras divisionem faceret, lucem appellavit diem, et tenebras noctem. Si enim diei nomen significat aliquid, noctis (0754B)nomen non potest aliquid non significare. Dies autem lucem significat. Lux vero magnum aliquid est. Quid ergo tenebrae, nihilne significativae sunt, cum eis vocabulum noctis ab eodem conditore impressum est, qui luce appellationem diei imposuit, cassandaque est divina auctoritas? Nullo modo. Nam coelum et terram facilius est transire quam auctoritatem divinam a suo statu permutari. Conditor etenim rebus quas condidit nomina impressit, ut suo quaeque nomine res dicta agnita foret. Neque rem quamlibet absque vocabulo formavit, nec vocabulum aliquid statuit nisi cui statueretur existeret. Quod si foret, omnimodis videretur superfluum, quod Deum fecisse nefas est dici. Si autem nefas est dici Deum aliquod statuisse superfluum, nomen quod (0754C)Deus imposuit tenebris nullo modo videri potest superfluum. Quod si non est superfluum, est secundum modum. Si vero secundum modum, et necessaria, quia eo ad dignoscendam rem opus erat quae per id significatur. Constat itaque Deum secundum modum res constituisse et nomina quae sibi ad invicem sunt necessaria. Sanctus quoque David propheta Spiritu plenus, sciens tenebras non inane quiddam et ventosum sonare, evidenter expressit quia quiddam sunt. Ait ergo: Misit tenebras (Psal. CIV). Si non sunt, quomodo mittuntur? Quod autem mitti potest, et illo mitti potest ubi non est. Quod vero non est, mitti quolibet non potest, quia nusquam est. Igitur missae dicuntur tenebrae, quia erant. Item illud: Posuit tenebras latibulum suum (0754D)(Psal. XVII). Quod scilicet erat posuit, et quodam modo posuit tenebras quae erant, latibulum suum poneret. Item illud: Sicut tenebrae ejus (Psal. CXXXVIII). Ubi ostenditur quia in possessione sunt, ac per hoc esse manifestantur. Nam omne quod possidetur est. Tenebrae autem in possessione sunt. Igitur sunt. Sed cum ista talia ac tanta sufficiant, et arcem tutissimam contra omnia impugnamenta teneant, unde levi repulsa tela in suos jaculatores retorquere possunt, ex evangelica tamen firmitate quaedam poscenda sunt. Ponamus igitur ipsius Salvatoris verba: Filii, inquit, regni ejicientur in tenebras exteriores (Matth. VIII). Attendendum est autem quod tenebras exteriores nominat. Extra enim, (0755A)unde exterius derivatum est, locum significat. Quapropter cum dicit exteriores tenebras, locales esse demonstrat. Nam non essent exteriores, nisi essent et interiores. Quidquid autem est, id in loco sit necesse est. Quod vero non est, hoc nusquam est. Igitur exteriores tenebrae non solum sunt, sed etiam locales sunt. In passione quoque Domini evangelista tenebras esse factas commemorat ab hora diei sexta usque ad horam nonam. Quae cum factae sint, quomodo non esse dicuntur? Quod factum est, effici non potest ut factum non fuerit. Quod vero semper non est, nec nunquam fuit, id nunquam est. Tenebrae autem factae sunt. Quare non ut sint effici non potest. Item in Evangelio: Si lumen quod in te est, ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI; Luc. XI). (0755B)Neminem dubitare credo (quin) quantitas corporibus (0756A)attributa sit quae [quia] cuncta per quantitatem distribuuntur. Et quantitas quidem secundum accidens est corporibus. Accidentia vero aut in subjecto sunt, aut de subjecto praedicantur. Per hoc ergo quod dicitur ipsae tenebrae quantae erunt, quantitas in subjecto monstratur. Unde probabile colligitur tenebras non solum esse, sed etiam corporales esse. Itaque haec pauca ratione simul et auctoritate congesta vestrae magnitudini atque prudentiae scribere curavi, ut eis fixe immobiliterque haerentes, nulla falsa opinione illecti, a veritatis tramite declinare possitis, sed si forte a quocunque aliquid prolatum fuerit ab hac nostra ratione dissentiens, ad hanc velut ad regulam recurrentes, ex ejus sententiis stultas machinationes dejicere valetis.(0756B) Explicit de tenebris.