Epistola de exhortatione martyrii

This is the stable version, checked on 11 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola de exhortatione martyrii
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus IV

CypCar.EpDeExM 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

I. DESIDERASTI, Fortunate carissime, ut, quoniam persecutionum et pressurarum pondus incumbit, et in fine atque in consummatione mundi antichristi tempus infestum appropinquare jam coepit, ad praeparandas et corroborandas fratrum mentes de divinis Scripturis hortamenta componerem, quibus milites Christi ad coeleste et spiritale certamen animarem. Obtemperandum fuit desiderio tuo tam necessario, ut, quantum sufficit mediocritas nostra auxilio divinae inspirationis instructa, quasi arma ac munimenta quaedam pugnaturis fratribus de praeceptis Dominicis promerentur. Parum est enim quod Dei plebem classico nostrae vocis erigimus, nisi credentium fidem et dicatam Deo devotamque virtutem divina lectione firmemus. II. Quid autem potius aut majus curae nostrae ac sollicitudini congruit, quam ut commissum 262 nobis divinitus populum et exercitum in castris caelestibus constitutum adversus diaboli tela et jacula exhortationibus assiduis praeparemus? Neque enim idoneus potest esse miles ad bellum qui non exercitatus prius in campo fuerit, aut qui agonisticam coronam quaerit adipisci in stadio coronabitur, nisi usum et peritiam virium ante meditetur. Adversarius vetus est et hostis antiquus cum quo praelium gerimus; sex millia annorum jam pene complentur ex quo hominem diabolus impugnat. Omnia genera tentandi et artes atque insidias dejiciendi usu ipso vetustatis edidicit. Si imparatum invenerit militem Christi, si rudem, si non sollicitum ac toto corde vigilantem, circumvenit nescium, fallit incautum, decipit imperitum. Si vero quis Dominica praecepta custodiens et fortiter Christo adhaerens contra eum steterit, vincatur necesse est, quia Christus, quem confitetur, invictus est. III. Ac, ne in longum sermonem meum extenderem, frater charissime, et audientem vel legentem styli latioris copia fatigarem, compendium feci; ut, propositis titulis, quos quis et nosse debeat et tenere, capitula Dominica subnecterem et id quod proposueram divinae lectionis auctoritate solidarem, ut non tam tractatum meum videar tibi misisse quam materiam tractantibus praebuisse. Quae res in usum singulis proficit utilitate majore. Nam, si confectam et paratam jam vestem darem, vestis esset mea, qua alius uteretur, et forsitan non pro habitudine staturae et corporis res alteri facta minus congruens haberetur. Nunc vero de agno per quem redempti ac vivificati sumus, lanam ipsam et purpuram misi; quam cum acceperis, tunicam tibi pro voluntate conficies, et plus ut in domestica tua atque in propria veste laetaberis, et caeteris quoque ut conficere et ipsi pro arbitrio suo possint quod misimus exhibebis, ut, vetere illa nuditate contecta, perferant omnes indumenta Christi, coelestis gratiae sanctificatione vestiti. IV. Necnon et illud consilium, frater charissime, utile et salubre prospexi, in exhortatione tam necessaria quae martyres faciat, amputandas esse verborum nostrorum moras et tarditates, atque ambages sermonis humani subtrahendas, ponenda sola illa quae Deus loquitur, quibus servos suos ad martyrium Christus hortatur. Praecepta ipsa divina velut arma pugnantibus suggerenda sunt. Illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus classica. Inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde et animi et corporis vires ad omnem passionis tolerantiam roborentur. Nos tantum qui, Domino permittente, primum Baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque singulos praeparemus, insinuantes et docentes hoc esse Baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius, Baptisma in quo Angeli baptizant, Baptisma in quo Deus et Christus ejus exultant, Baptisma post quod nemo jam peccat, Baptisma quod fidei nostrae incrementa consummat, Baptisma quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat. In aquae Baptismo accipitur peccatorum remissa, in sanguinis Baptismo corona virtutum. Amplectenda res est et optanda et omnibus postulationum nostrarum precibus expetenda, ut qui servi Dei sumus, simus et amici. CAPITULA LIBRI SEQUENTIS. I. In exhortandis itaque ac praeparandis fratribus nostris, et virtutis ac fidei firmitate ad praeconium Dominicae confessionis atque ad praelium persecutionis et passionis armandis, primo in loco dicendum est idola deos non esse, quae homo sibi facit. Neque enim quae fiunt factore suo et fabricatore majora263 sunt, aut protegere et servare quemquam possunt quae ipsa de templis suis pereunt, nisi ab homine serventur. Sed nec elementa colenda esse quae homini, secundum dispositionem et praeceptum Dei, serviunt. II. Destructis idolis, et elementorum ratione monstrata, ostendendum Deum solum colendum esse. III. Tunc addendum quae comminatio Dei sit adversus eos qui idolis sacrificant. IV. Praeterea docendum non facile ignoscere Deum idololatris. V. Et quod sic idololatriae indignetur Deus, ut praeceperit etiam eos interfici qui sacrificare et servire idolis suaserint. VI. Subjungendum post haec, quod, redempti ac vivificati Christi sanguine, nihil Christo praeponere debeamus, quia nec ille quicquam nobis praeposuerit, et ille propter nos mala bonis praetulerit, paupertatem divitiis, servitutem dominationi, mortem immortalitati; nos contra in passionibus nostris paupertati saeculari paradisi divitias et delicias praeferamus, dominatum et regnum aeternum temporariae servituti, immortalitatem morti, Deum et Christum diabolo et antichristo. VII. Insinuandum quoque ne, erepti de faucibus diaboli et de laqueis saeculi liberati, si in angustiis et pressuris esse coeperint, regredi denuo ad saeculum velint et perdant quod evaserint. VIII. Insistendum potius esse et perseverandum in fide et virtute et coelestis ac spiritalis gratiae consummatione, ut ad palmam et coronam possit perveniri. IX. Ad hoc enim pressuras et persecutiones fieri ut probemur. X. Nec timendas esse injurias et poenas persecutionum, quia major est Dominus ad protegendum, quam diabolus ad impugnandum. XI. Ac, ne expavescat quis et conturbetur ad pressuras et persecutiones quas patimur in isto mundo, probandum ante praedictum esse quod nos mundus odio habiturus esset, et quod persecutiones adversum nos excitaret, ut ex hoc ipso quod haec fiant manifesta sit fides divinae pollicitationis in mercedibus et praemiis postmodum secuturis, nec novum quid accidat Christianis, quando ab initio mundi boni laboraverint, et oppressi atque occisi sint ab injustis. XII. In novissima parte ponendum est quae spes et quae merces maneat justos et martyres post conflictationes hujus temporis et passiones, et quod plus accepturi simus in passionis remuneratione quam quod hic sustinemus in ipsa passione. DE EXHORTATIONE MARTYRII. CAP. I,--QUOD IDOLA DII NON SINT, ET QUOD NEC ELEMENTA VICE DEORUM COLENDA SINT. Ostenditur in Psalmo CXIII: Idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquuntur, oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt. Neque enim est spiritus in ore ipsorum. Similes illis fiant qui faciunt ea. Item in Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimaverunt deos; quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti in manibus ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est finxit illos. Nemo autem sibi similem homo poterit deum fingere: cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem ipse iis quos colit, quoniam ipse quidem vixit, illi autem numquam (Sap. XV, 15- 17). Item in Exodo: Non facies tibi idolum nec cujusquam similitudinem (Exod. XX, 4). Item apud Salomonem de elementis: Neque opera attendentes agnoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem aut lunam deos putaverunt. Quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto iis 264 Dominus sit speciosior. Aut si virtutes et opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis (Sap. XIII, 1-4).

CAP. II.--QUOD DEUS SOLUS COLENDUS SIT. Sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Item in Exodo: Non erunt tibi dii alii absque me (Ex. VI, 13). Item illic: Videte, videte quia ego sum, et non est Deus praeter me. Ego interimam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est qui eripiat de manibus meis (Deut. XXXII, 39). Item in Apocalypsi: Et vidi alium Angelum volantem in medio caelo, habentem Evangelium aeternum, ut annuntiaret super terram et super omnes nationes et tribus et linguas et populos, dicentem voce magna: Metuite potius Deum, et date illi claritatem, quoniam venit hora judicii ejus; et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt (Apoc. XIV, 6, 7). Sic et Dominus in Evangelio commemorationem facit primi et secundi praecepti dicens: Audi Israel. Dominus Deus tuus Deus unus est; et: Diliges Dominum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota virtute tua. Hoc primum, et secundum simile huic: Diliges proximum tuum tamquam te. In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 39, 40). Et iterum: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).

CAP. III.--QUAE COMMINATIO DEI SIT ADVERSUS EOS QUI IDOLIS SACRIFICANT. In Exodo: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 19). Item in Deuteronomio: Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo (Deut. XXXII, 17). Item apud Esaiam: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curvatus est homo, et humiliatus est vir, et non taxabo illis (Isa. II, 8). Et iterum: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia. Super haec ergo non indignabor, dicit Dominus (Isa. I, VII, 6)? Item apud Hieremiam: Nolite ambulare post deos alienos ut serviatis eis, et ne adoraveritis eos, et ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperdendos vos (Hier. XXV, 6). Item in Apocalypsi: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam in fronte sua aut in manu, bibet et ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis Agni: et fumus de tormentis eorum in saecula saeculoruma scendet; nec habebunt requiem die ac nocte quicumque adorant bestiam et imaginem ejus (Apoc. XV, 9-11).

CAP. IV.--NON FACILE IGNOSCERE DEUM IDOLOLATRIS. Moyses in Exodo pro populo rogat, nec impetrat. Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande. Fecerunt sibi deos aureos. Et nunc si dimittis illis delictum, dimitte. Sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, deleam eum de libro meo (Exod. XXXII, 31-33). Item cum Hieremias pro populo deprecaretur, Dominus ad eum loquitur dicens: Et tu noli orare pro populo hoc, et noli postulare pro ipsis in prece et oratione, quia non exaudiam in tempore quo invocabunt me, in tempore afflictionis suae (Hier. XI, 14). Ezechiel quoque hanc eamdem denuntiat indignationem Dei his qui in Deum delinquunt: Et fuit, inquit, verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, terra quaecumque peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et obteram stabilimentum panis, et immittam in eam famem, et auferam de ea hominem et pecora. Et si fuerint tres viri hi in medio ejus, Noe, Daniel et Job, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 12, 14, 16). Item in libro Regnorum primo: Si delinquendo peccet vir adversus virum, orabunt pro eo Dominum. Si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)?

CAP. V.--265 QUOD SIC IDOLOLATRIAE INDIGNETUR DEUS, UT PRAECEPERIT ETIAM EOS INTERFICI QUI SACRIFICARE ET SERVIRE IDOLIS SUASERINT. In Deuteronomio: Quod si rogaverit te frater tuus, aut filius tuus, aut filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui aequalis est animae tuae, latenter dicens: « Eamus et serviamus diis aliis, diis gentium; » non consenties ei, et non exaudies eum, et non parcet oculus tuus super eum, et non celabis eum, annuntians annuntiabis de illo. Manus tua erit super eum, in primis interficere eum, et manus omnis populi postremo; et lapidabunt eum et morietur, quoniam quaesivit avertere te a Domino Deo tuo (Deut. XIII, 6). Et iterum loquitur Dominus et dicit nec civitati parcendum, etiamsi universa consenserit ad idololatriam: Aut si audieris in una ex civitatibus quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare te illic, dicentes: « Eamus et serviamus diis aliis, » quos non nosti, interficiens necabis omnes qui sunt in civitate caede gladii, et incendes civitatem igni, et erit sine habitaculo in aeternum. Non reaedificabitur etiam nunc, ut avertatur Dominus ab indignatione irae suae. Et dabit tibi misericordiam et miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris vocem Domini Dei tui, et observaveris praecepta ejus (Deut. XIII, 12). Cujus praecepti et vigoris memor Mattathias interfecit eum qui ad aram sacrificaturus accesserat (I Machab. II, 24). Quod si ante adventum Christi circa Deum colendum et idola spernenda haec praecepta servata sunt, quanto magis post adventum Christi servanda sunt; quando ille veniens non verbis tantum nos hortatus sit, sed et factis, post omnes injurias et contumelias passus quoque et crucifixus, ut nos pati et mori exemplo suo doceret, ut nulla sit homini excusatio pro se non patienti, cum passus sit ille pro nobis; et cum ille passus sit pro alienis peccatis, multo magis pro peccatis suis pati unumquemque debere? Et ideo in Evangelio comminatur et dicit: Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui in caelis est; qui autem negaverit me coram hominibus, et ego negabo eum coram Patre meo, qui in caelis est (Matth. X, 33). Item Apostolus Paulus: Si enim commorimur, inquit, et convivemus: si toleramus, et conregnabimus: si negabimus, et ipse negabit nos (I Tim. II, 12). Item Joannes: Qui negat Filium, neque Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (I Jo. II, 23). Unde nos ad contemptum mortis hortatur Dominus et corroborat dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest animam et corpus occidere in gehennam (Matth. X, 28). Et iterum: Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam conservabit illam (Joan. XII, 25).

CAP. VI.--QUOD, REDEMPTI ET VIVIFICATI CHRISTI SANGUINE, NIHIL CHRISTO PRAEPONERE DEBEAMUS. In Evangelio Dominus loquitur et dicit: Qui diligit patrem aut matrem super me, non est me dignus. Et qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 37). Sic et in Deuteronomio scriptum est: Qui dicunt patri et matri, « Non novi te, « et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, et testamentum tuum servaverunt (Deut. XXXIII, 9). Item apostolus Paulus: Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? pressura an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te occidimur tota die, aestimati sumus ut oves victimae, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 35). Et iterum: Non estis vestri: empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Et iterum: Pro omnibus mortuus est 266 Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15).

CAPUT VII.--EREPTOS DE FAUCIBUS DIABOLI, ET DE LAQUEIS SAECULI LIBERATOS, NON DEBERE DENUO AD SAECULUM REVERTI, NE PERDANT QUOD EVASERINT. In Exodo, Judaicus populus, ad umbram nostri et imaginem praefiguratus, cum, Deo tutore et vindice, evasisset Pharaonis atque Aegypti, id est diaboli et saeculi, durissimam servitutem; circa Deum perfidus et ingratus, adversus Moysen mussitat, respiciens solitudinis ac laboris incommoda, et non intelligens libertatis ac salutis beneficia divina, reverti quaerit ad Aegypti, hoc est ad saeculi, servitutem unde fuerat exutus, cum magis fidere deberet in Deum et credere; quoniam qui a diabolo et saeculo liberat populum suum, protegit liberatum: Quid hoc nobis, inquiunt, fecisti in ejiciendo nos de Aegypto? melius est nobis servire Aegyptiis quam mori in solitudine hac. Et dixit Moyses ad populum: Fidite, et state, et cernite salutem quae a Domino est, quam vobis faciet hodie: Dominus ipse pugnabit pro vobis, et vos tacebitis (Exod. XIV, 11). Quod nos admonens in Evangelio suo Dominus, et docens ne ad diabolum rursus et ad saeculum, quibus renuntiavimus et unde evasimus, revertamur, dicit: Nemo retro attendens et superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Et iterum: Et qui in agro est, non convertatur retro. Memores estote uxoris Loth (Luc. XVII, 31). Ac, ne quis aliqua vel cupiditate rerum, vel suorum dulcedine retardetur quominus Christum sequatur, addit et dicit: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non est potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33).

CAPUT VIII.--INSISTENDUM ESSE ET PERSEVERANDUM IN FIDE ET VIRTUTE, ET COELESTIS AC SPIRITALIS GRATIAE CONSUMMATIONE, UT AD PALMAM ET CORONAM POSSIT PERVENIRI. In Paralipomenon: Dominus vobiscum est, quamdiu et vos estis cum ipso. Si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos (II Par. XV, 2). Item apud Ezechielem: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die exerraverit (Ezech. XXXIII, 12). Item in Evangelio Dominus loquitur et dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Et iterum: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31). Praemonens quoque nos paratos semper esse debere, et expeditos in procinctu firmiter stare, addit et dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes; et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis; ut, cum venerit et pulsaverit, aperiant ei. Beati servi illi, quos adveniens dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35). Item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat et crescat et ad summa perveniat, hortatur dicens: Nescitis quoniam qui in studio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occupetis. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, vos autem incorruptam (I Cor. IX, 24). Et iterum: Nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probavit. Sed et si certaverit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit (II Tim. II, 4). Et iterum: Oro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, placentem Deo; nec configuremini saeculo huic, sed transformamini in renovatione spiritus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Rom. XI, 1). Et iterum: Sumus filii Dei: si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi; si quidem compatiamur, ut et commagnificemur (Rom. VIII, 17). Et in Apocalypsi eadem loquitur divinae praedicationis hortatio, dicens: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11). Quod exemplum267 perseverandi et permanendi designatur in Exodo, ubi Moyses, ad superandum Amalech, qui figuram portabat diaboli, in signo et sacramento crucis allevabat supinas manus. Nec vincere adversarium potuit, nisi postquam stabilis in signo allevatis jugiter manibus perseveravit. « Et factum est, inquit, cum levabat Moyses manus, praevalebat Israel; ubi autem submiserat manus, invalescebat Amalech. Et accepto lapide supposuerunt sub eo, et sedebat super eum. Et Aaron et Ur sustentabant manus ejus hinc et inde; et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis. Et fugavit Jesus Amalech, et omnem populum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc ut sit memoria in libro, et da in aures Jesu: quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub coelo (Exo. XVII, 11). »

CAPUT IX.--AD HOC PRESSURAS ET PERSECUTIONES FIERI, UT PROBEMUR. In Deuteronomio: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, et ex tota anima vestra, et ex tota virtute vestra (Deut. XIII, 3). Et iterum apud Salomonem: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. II, 5). Paulus quoque paria testatur ac loquitur dicens: Gloriamur in spe claritatis Dei; non solum autem, sed et gloriamur in pressuris, scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem: spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3). Et Petrus in Epistola sua ponit et dicit: Charissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit; nec excidatis, tamquam novum aliquid vobis contingat. Sed quotiescumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete; ut et in revelatione facta claritatis ejus gaudentes exultetis. Si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis et virtutis Domini nomen in vobis requiescit: quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur (I Petr. IV, 12).

CAPUT X.--TIMENDAS NON ESSE INJURIAS ET POENAS PERSECUTIONUM, QUIA MAJOR EST DOMINUS AD PROTEGENDUM, QUAM DIABOLUS AD IMPUGNANDUM. Joannes in Epistola sua probat dicens: Major est qui in vobis est, quam qui in isto mundo (I Jo. IV, 4). Item in Psalmo CXVII: Non metuam quid mihi faciat homo, Dominus mihi auxiliator est (V\ 6).Et iterum: Isti in curribus et isti in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimus. Ipsi obligati sunt et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus (Ps. XIX, 8). Et adhuc fortius docens et ostendens Spiritus sanctus castra diaboli non timenda, et si bellum nobis hostis indixerit, in ipso magis bello spem nostram consistere, et congressione illa justos ad divinae sedis et salutis aeternae praemium pervenire, in Psalmo XXVI ponit et dicit: Si directa fuerint in me castra, non timebit cor meum: et si exsurrexerit super me bellum, in illud ego sperabo. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Item in Exodo declarat Scriptura divina pressuris multiplicari nos potius et augeri, dicens: Quantoque eos deprimebant, tanto plures fiebant, et invalescebant magis (Exod. I, 12). Et in Apocalypsi protectio divina promittitur passionibus nostris: Nihil, inquit, eorum timeas quae passurus es (Apoc. II, 10). Nec alius securitatem nobis et protectionem pollicetur, quam qui et per Esaiam prophetam loquitur dicens: Noli timere, quia te redemi, et vocavi te nomine tuo; meus es tu. Et si transieris per aquam, tecum sum, et flumina te non inundabunt, et si transieris per ignem, non combureris et flamma te non comburet, quoniam ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, qui te salvum facio (Is. LXIII, 11). Qui et in Evangelio promittit auxilium divinum 268 Dei servis in persecutionibus non defuturum, dicens: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quo modo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris qui loquitur in vobis (Matth. X, 10). Et iterum: Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare: ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere adversarii vestri (Luc. XII, 11). Sicut in Exodo ad Moysen cunctantem et ad populum ire trepidantem Deus loquitur dicens: Quis dedit os homini? et quis fecit mogilalum? et quis surdum? et quis videntem et caecum? nonne ego Dominus Deus? Et nunc perge, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid loquaris (Exod. IV, 11). Nec difficile est Deo aperire os hominis devoti sibi, et confessori suo inspirare constantiam et fiduciam loquendi, qui in Numeris adversus Balaam prophetam etiam asinam fecerit loqui (Num. XXII, 30). Quare in persecutionibus nemo cogitet quod periculum diabolus importet, sed immo consideret quod auxilium Deus praestet: nec mentem labefactet humana infestatio, sed corroboret fidem divina protectio: quando unusquisque, secundum Dominica promissa et fidei suae merita, tantum accipiat de Dei ope quantum se credat accipere; nec sit quod Omnipotens praestare non possit, nisi si accipientis fides caduca defecerit.

CAPUT XI.--ANTE PRAEDICTUM ESSE QUOD NOS MUNDUS ODIO HABITURUS ESSET, ET QUOD PERSECUTIONES ADVERSUM NOS EXCITARET, ET QUOD NIHIL NOVUM CHRISTIANIS ACCIDAT, QUANDO AB INITIO MUNDI BONI LABORA VERINT, ET OPPRESSI ATQUE OCCISI SINT JUSTI AB INJUSTIS. Dominus in Evangelio praemonet et praenuntiat, dicens: Si mundus vos odit, scitote quoniam me primo odiit (Joan. XV, 18). Si de mundo essetis, mundus quod suum esset amaret: sed, quia de mundo non estis, et ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus, Mementote sermonis quem dixi vobi: Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur. Et iterum: Veniet hora ut omnis qui vos occiderit, putet se officium Deo facere: sed hoc facient, quoniam non cognoverunt Patrem neque me. Haec autem locutus sum vobis, ut, cum venerit hora, eorum memores sitis, quia ego dixi vobis (Ib. XVI, 4). Et iterum: Amen amen dico vobis, quoniam vos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit: vos tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet (Ib. 26). Et iterum: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite, quoniam ego vici saeculum (Ib. 38). Et cum a discipulis suis interrogaretur de signo adventus sui et consummationis mundi, respondit et dixit: Cavete ne quis vos fallat; multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; et multos fallent (Matth. XXIV, 4). Incipietis autem audire bella et auditus bellorum: videte, nolite tumultuari: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum; et erunt fames et terrae motus et pestilentiae per singula loca; omnia autem ista initia parturitionum sunt. Tunc tradent vos in pressuram, et interficient vos; et eritis odibiles omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent et odient invicem. Et multi pseudoprophetae exsurgent et seducent multos: et eo quod facinus abundet, refrigescet charitas multorum. Qui autem toleraverit usque in finem, hic salvus erit. Et praedicabitur Evangelium istud regni per totum orbem terrae, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis. Cum ergo videritis abominationem vastationis, quae dicta est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto (qui legit intelligat), tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; et qui in tecto est, non descendat tollere quidquam de domo; et qui in 269 agro est, non convertatur retro auferre vestimentum suum. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Orate autem ne fiat fuga vestra hyeme, neque sabbato. Erit enim tunc pressura magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, sed neque fiet: et nisi breviati essent dies illi, non esset salva omnis caro; propter electos autem breviabuntur illi dies. Tunc si quis dixerit vobis: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae: et dabunt signa magna et prodigia, ad errorem faciendum, si fieri potest, etiam electis. Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia. Si ergo dixerint vobis: Ecce in solitudine est, nolite exire; ecce in cubiculis, nolite credere. Sicut enim coruscatio exit ab Oriente, et apparet usque ad Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis. Ubi fuerit cadaver, illuc colligentur aquilae. Continuo autem post pressuram dierum illorum sol tenebricabit, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum movebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et lamentabuntur omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute magna et claritate. Et mittet Angelos suos cum tuba magna. Et colligent electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad summitates eorum (Matth. XXIV; Luc. XXI). Nec nova aut repentina haec sunt quae nunc accidunt Christianis, cum boni semper et justi, et Deo innocentiae lege ac verae religionis timore devoti, per pressuras et injurias, et graves ac multiformes infestationum poenas angusti itineris difficultate gradiantur. Sic in origine statim mundi Abel justus a fratre primus occiditur: et Jacob fugatur, et Joseph venundatur, et David misericordem Saul rex persequitur, et Heliam majestatem Dei constanter ac fortiter asserentem rex Achab opprimere conatur; Zacharias sacerdos interficitur in medio templi et altaris, ut illic hostia ipse fiat ubi Deo hostias immolabat. Tot denique martyria justorum saepe celebrata, tot edita in posterum fidei et virtutis exempla. Tres pueri, Ananias, Azarias, Misahel, aetate compares, dilectione concordes, fide stabiles, virtute constantes, flammis ac poenis urgentibus fortiores, soli se Deo servire, solum nosse, solum colere proclamant, dicentes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens nos eripere de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi quia diis tuis non servimus, et imaginem auream quam statuisti, non adoramus. Et Daniel, Deo devotus et sancto Spiritu plenus, exclamat et dicit: Nihil colo ego nisi Dominum Deum meum, qui condidït coelum et terram (Dan. XIV, 4). Tobias quoque, sub regali licet ac tyrannica servitute, sensu tamen ac spiritu liber, confessionem suam Deo servat, et virtutem majestatemque divinam sublimiter praedicat, dicens: Ego in terra captivitatis meae confiteor illi, et ostendo virtutem ejus in natione peccatrice (Tob. XIII, 6). Quid vero in Machabaeis, septem fratres et natalium pariter et virtutum sorte consimiles, septenarium numerum sacramento perfectae consummationis implentes? sic septem fratres in martyrio cohaerentes, ut primi in dispositione divina septem dies annorum septem millia continentes, ut septem Spiritus et Angeli septem qui assistunt et conversantur ante faciem Dei, et lucernae septiformes in tabernaculo martyrii, et in Apocalypsi septem candelabra aurea, et apud Salomonem columnae septem, super quas aedificavit domum Sapientia (Prov. IX, 1): ita et istic septem fratrum numerus, Ecclesias septem numeri sui quantitate complexus, secundum quod in primo Regnorum270 libro legimus, sterilem septem peperisse (II, 5). Et apud Esaiam: Septem mulieres unum hominem apprehendunt, cujus invocari super se nomen exposcunt (Is. IV, 1). Et apostolus Paulus, qui hujus legitimi numeri et certi meminit, ad septem Ecclesias scribit. Et in Apocalypsi (I, 19-21) Dominus mandata sua divina et praecepta coelestia ad septem Ecclesias et earum angelos dirigit, qui nunc istic in fratribus numerus invenitur, ut consummatio legitima compleatur. Cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix; quae Ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super Petrum Domini voce fundata. Nec vacat quod in passionibus sola cum liberis mater est: martyres enim, qui se Dei filios in passione testantur, jam non nisi Deo patre censentur; sicut in Evangelio Dominus docet, dicens: Ne vocaveritis vobis patrem super terram, unus est enim pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII, 9). Quae vero ediderunt confessionum praeconia, quam praeclara, quam magna documenta fidei praebuerunt! Rex Antiochus infestus, immo in Antiocho antichristus expressus, ora martyrum gloriosa et spiritu confessionis invicta, contagio suillae carnis maculare quaerebat, et cum flagellis graviter verberasset, ac nihil promovere potuisset, sartagines jussit igniri: quibus ignitis et accensis, eum qui primus locutus fuerat, et magis regem virtutis et fidei constantia provocaverat, admoveri praecepit et frigi, producta et exsecta prius lingua, quae confessa Deum fuerat: quod martyri gloriosius contigit; lingua enim confessa nomen Dei, prior ad Deum debuit ipsa proficisci. Post in secundo excogitatis acrioribus poenis, antequam caetera membra torqueret, cutem capitis cum capillis detraxit, odio scilicet certo. Nam cum caput viri Christus sit, et caput Christi Deus; qui caput laniabat in martyre, Deum et Christum persequebatur in capite. At ille in martyrio suo fidens, et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens, exclamavit et dixit: Tu quidem impotens ex hac praesenti vita nos perdis; sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit (II Machab. VII, 9). Tertius linguam postulatus cito protulit: nam poenam linguae exsecandae jam didicerat a fratre contemnere; manus quoque amputandas constanter extendit, multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis Dominicae instar imitari. Nec non et quartus, pari virtute tormenta contemnens, et ad retundendum regem coelesti voce respondens, exclamavit et dixit: Potius est ab hominibus morti datos exspectare spem a Deo iterum, ab eo suscitandos in vitam aeternam: tibi enim resurrectio ad vitam non erit (Ib. 14). Quintus, praeter quod carnificinam regis et duros variosque cruciatus fidei vigore calcabat, ad praescientiam quoque et notitiam futurorum spiritu divinitatis animatus, prophetavit regi indignationem Dei et ultionem velociter secuturam: Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis. Noli autem putare genus nostrum a Deo derelictum esse. Sustine et vide magnam potestatem ejus, qualiter te et semen tuum torquebit (Ibid. 16). Quale illud levamentum fuit martyri, quam grande solatium, in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare, sed tortoris sui supplicia praedicare! In sexto vero non virtus sola, sed et humilitas praedicanda est; nihil sibi martyrem vindicasse, nec confessionis suae honorem superbis vocibus ventilasse, peccatis potius suis adscripsisse, quod persecutionem a rege pateretur; Deo vero dedisse quod postmodum vindicaretur. Docuit esse martyres 271 verecundos, de ultione fidere, et nihil in passione jactare: Noli, inquit, frustra errare: nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum. Tu autem, ne te existimes impune futurum, aggressus pugnare cum Deo (Ib. 18). Admirabilis quoque mater, quae nec sexus infirmitate fracta, nec multiplici orbitate commota, morientes liberos spectavit libenter, nec poenas illas pignorum, sed glorias computavit, tam grande martyrium Deo praebens virtute oculorum suorum, quam praebuerant filii ejus tormentis et passione membrorum: cum sex punitis et occisis superesset unus ex fratribus, cui rex divitias et potentatus et multa pollicebatur, ut crudelitas ejus ac feritas vel unius subacti solatio foveretur, et peteret ut ad filium dejiciendum secum deprecaretur et mater; deprecata est illa, sed ut decebat martyrum matrem, ut decebat legis et Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate sed fortiter diligentem. Deprecata est enim, sed ut Deum confiteretur: deprecata est ne a fratribus suis frater in consortio laudis et gloriae separaretur: tunc se septem filiorum computans matrem, si sibi contingeret filios septem Deo potius peperisse, non saeculo Armans itaque eum et corroborans, et feliciore tunc partu filium generans: Fili, inquit, miserere mei, quae te in utero mensibus decem portavi, et lac triennio dedi, et alui, et in aetatem istam perduxi. Oro, fili, aspicias in coelum et terram; et omnibus quae in eis sunt aspectis, intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus. Itaque, fili, ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus effectus excipias mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (Machab. VII, 28). Magna laus matris in exhortatione virtutis, sed major in Dei timore et in fidei veritate, quod nihil sibi, aut filio, de sex martyrum honore promisit, nec fratrum precem profuturam credidit ad negantis salutem: persuasit potius participem passionis fieri, ut in judicii die posset cum fratribus inveniri. Posthaec liberis suis commoritur et mater; neque enim aliud jam decebat, quam ut quae martyres pepererat et fecerat, in consortio illis gloriae jungeretur; et quos ad Deum praemiserat, ipsa quoque sequeretur. Ac, ne quis, vel libelli vel alicujus rei oblata sibi occasione qua fallat, amplectatur decipientium malum munus, nec Eleazarus tacendus est, qui, cum sibi a ministris regis offerretur facultas ut, accepta carne qua liceret sibi vesci, ad circumveniendum regem, simularet se illa edere quae de sacrificiis atque illicitis cibis ingerebantur, consentire ad hanc fallaciam noluit, dicens: nec aetati suae, nec nobilitati convenire id fingere, quo caeteri scandalizarentur et in errorem inducerentur, existimantes Eleazarum nonaginta annos natum, ad alienigenarum morem, relicta et prodita Dei lege, transisse: nec tanti esse lucrari brevia vitae momenta, ut offenso Deo incurreret aeterna supplicia. At ille excruciatus diu, et in extremo jam constitutus, cum inter verbera et tormenta moreretur, ingemiscens ait: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia, cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero flagellis vapulans; animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior (Machab. VI, 22). Sincera prorsus fides et virtus integra ac satis pura, non regem Antiochum cogitasse, sed Deum judicem; et scisse proficere sibi ad salutem non posse, si hominem derideret ac falleret, quando Deus, qui conscientiae nostrae judex est et solus timendus est, nec derideri possit omnino nec falli. Si igitur et nos dicati ac devoti Deo vivimus, si supra justorum antiqua et sancta vestigia iter facimus, 272 per eadem documenta poenarum, per eadem passionum martyria pergamus; hoc ampliorem gloriam computantes temporis nostri, quod, cum vetera exempla numerentur, exuberante postmodum copia virtutis ac fidei, numerari non possunt martyres Christiani; testante Apocalypsi et dicente: Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni gente, et ex omni tribu et populo et lingua, stantes in conspectu throni et Agni: et erant amicti stolas albas, et palmae fuerunt in manibus eorum, et magno clamore dicebant: Salus Deo nostro sedenti super thronum, et Agno. Et respondit unus ex senioribus dicens mihi: Hi qui amicti sunt stolas albas, qui sunt, et unde venerunt? Et dixi ei: Domine mi, tu scis. Et ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni: propter hoc sunt in conspectu throni Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus (Apoc. VII, 9). Quod si tantus ostenditur et probatur Christianorum martyrum populus, nemo difficile vel arduum putet esse martyrem fieri, quando videat martyrum populum non posse numerari.

CAPUT XII.--QUAE SPES ET MERCES MANEAT JUSTOS ET MARTYRES POST CONFLICTATIONES HUJUS TEMPORIS ET PASSIONES. Per Salomonem Spiritus sanctus ostendit et praecinit dicens: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est. Et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace, probavit illos, et quasi holocausta hostiae accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus eorum in perpetuum (Sap. III, 4). Item apud eumdem vindicta nostra describitur, et persequentium nos atque infestantium poenitentia praedicatur: Tunc stabunt, inquit, justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum: videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter se, poenitentiam habentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est! Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. Lassati sumus in iniquitatis via et perditionis, et ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. III, 1). Item in Psalmo CXV (v. 3) pretium et merces passionis ostenditur: Pretiosa est, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Item in Psalmo CXXV ( v. 8), tristitia conflictationis et laetitia retributionis exprimitur: Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio metent. Ambulantes ambulabant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient in exultatione portantes gremia sua. Et iterum in Psalmo CXVIII: Beati qui immaculati sunt in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui perscrutantur martyria ejus, in toto corde exquirunt eum. Item Dominus in Evangelio, ultor ipse persecutionis nostrae et remunerator passionis: Beati, inquit, qui persecutionem passi fuerint propter justitiam, quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Et iterum: Beati eritis cum odio vos habuerint homines, et separaverint vos, et expulerint, et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa 273 die et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis (Luc. VI, 22). Et iterum: Qui perdiderit animam suam propter me, hic salvabit illam (Luc. IX, 24). Nec solos animadversos et interfectos divinae pollicitationis manent praemia, sed, etiamsi ipsa passio fidelibus desit, fides tamen integra atque invicta perstiterit, et, contemptis ac relictis suis omnibus, Christum se sequi Christianus ostenderit, ipse quoque a Christo inter martyres honoratur, pollicente ipso et dicente: Nemo est qui relinquat domum aut agrum, aut parentes aut fratres, aut uxorem aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Luc. XVIII, 29). Item in Apocalypsi hoc idem loquitur: Et vidi, inquit, animas occisorum propter nomen Jesu et sermonem Dei: et cum primo in loco posuisset occisos, addidit, dicens: Et quicumque imaginem bestiae non adoraverunt, nec acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua; quos universos a se in eodem loco simul visos conjungit et dicit: et vixerunt et regnaverunt cum Christo (Apoc. XX, 4). Vivere omnes dicit et regnare cum Christo, non tantum qui occisi fuerint, sed et quicumque, in fidei suae firmitate et Dei timore perstantes, imaginem bestiae non adoraverint, neque ad funesta ejus, et sacrilega edicta consenserint.

CAPUT XIII.--PLUS NOS ACCIPERE IN PASSIONIS MERCEDE, QUAM QUOD HIC SUSTINEMUS IN IPSA PASSIONE. Probat beatus apostolus Paulus, qui, dignatione divina usque in tertium coelum atque in paradisum raptus, audisse se inenarrabilia verba testatur; qui oculata fide Jesum Dominum vidisse se gloriatur, qui id quod et didicit et vidit, majori conscientiae veritate profitetur: Non sunt, inquit, condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Quis ergo non omnibus viribus elaboret ad tantam claritatem pervenire, ut amicus Dei fiat, ut cum Christo statim gaudeat, ut post tormenta et supplicia terrena, praemia divina percipiat? Si militibus saecularibus gloriosum est ut hoste devicto redeant in patriam triumphantes, quanto potior et major est gloria, victo diabolo, ad paradisum triumphantem redire, et unde Adam peccator ejectus est, illuc, prostrato eo qui ante dejecerat, trophaea victricia reportare, offerre Deo acceptissimum munus, incorruptam fidem et virtutem mentis incolumem, laudem devotionis illustrem, comitari eum cum venire coeperit, vindictam de inimicis recepturus, lateri ejus assistere, cum sederit judicaturus, cohaeredem Christi fieri, Angelis adaequari, cum Patriarchis, cum Apostolis, cum Prophetis caelestis regni possessione laetari? Has cogitationes quae persecutio potest vincere? quae possunt tormenta superare? Durat fortis et stabilis religiosis meditationibus fundata mens, et adversus omnes diaboli terrores et minas mundi, animus immobilis perstat, quem futurorum fides certa et solida corroborat. Clauduntur in persecutionibus terrae, sed patet coelum: minatur Antichristus, sed Christus tuetur; mors infertur, sed immortalitas sequitur: occiso mundus eripitur, sed restituto paradisus exhibetur; vita temporalis extinguitur, sed aeterna reparatur. Quanta est dignitas et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum? claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus, et aperire eosdem statim ut Deus videatur et Christus! Tam feliciter migrandi, quanta velocitas! terris repente subtraheris, ut in regnis coelestibus reponaris. Haec oportet mente et cogitatione complecti, haec die ac nocte meditari. Si talem persecutio invenerit Dei militem, vinci non 274 poterit virtus ad praelium prompta. Vel si accersitio ante praevenerit, sine praemio non erit fides, quae erat ad martyrium praeparata. Sine damno temporis merces, judice Deo, redditur: in persecutione, militia; in pace, conscientia coronatu