Migne Patrologia Latina Tomus 31
Epistola de Leporio (Episcopi Africani), J. P. Migne cc_id: cps_2.EpiAfr.EpDeLe, cc_idno: 7271
Epistola de Leporio
¶
Dilectissimis et honorabilibus fratribus et consacerdotibus PROCULO et CYLINNIO, AURELIUS, AUGUSTINUS, FLORENTIUS et SECUNDINUS in Domino salutem.
31.1231A| Filium nostrum Leporium apud vestram sanctitatem pro sui erroris praesumptione merito idoneeque correptum, cum ad nos postea quam inde exturbatus est venisset, salubriter perturbatum corrigendum sanandumque suscepimus. Nam sicut vos obedistis Apostolo ut corriperetis inquietos, ita et nos ut consolaremur pusillanimes ac susciperemus infirmos (I Thess. V, 14).
Cum enim praeoccupatus esset sicut homo in aliquo delicto (Gal. VI, 1), eodemque non parvo, ut de unigenito filio Dei, quod erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): Cum autem venit plenitudo temporis (Gal. VI, 4), Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), non recta quaedam saperet, nec 31.1231B| vera sentiret, negans Deum hominem factum, ne videlicet substantiae divinae quae aequalis est Patri, indigna mutatio vel corruptio sequeretur: nec videns quartam se subintroducere in Trinitate personam, quod a sanitate symboli catholicaeque veritatis prorsus alienum est: eum sicuti potuimus adjuvante Domino instruximus in spiritu lenitatis, praesertim quia cum hoc admoneret vas electionis, adjecit, Intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1): ne ita se quidam ad provectum spiritalem pervenisse gauderent, ut se jam non posse tentari tamquam homines putarent; addiditque salubrem pacificamque sententiam, ut alter alterius onera portemus, quoniam sic adimplebimus legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum sit nihil, se ipsum seducit (Ibid., 2, 3), 31.1231C| dilectissimi et honorabiles fratres. Quam tamen ejus emendationem nequaquam forte implere possemus. nisi vos ante quae in eo mendosa fuerant damnaretis. 31.1232A| Idem igitur et Dominus et medicus noster utens vasis ac ministris suis, qui dixit: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 33), per vos percussit tumentem, per nos sanavit dolentem. Idem suae domus administrator atque provisor, per vos destruxit male constructa, per nos bene composita restauravit. Idem diligens agricola possessionis suae sterilia per vos eradicavit et noxia, utilia per nos et fecunda plantavit. Non itaque nobis, sed ejus misericordiae demus gloriam, in cujus manu sumus et nos et sermones nostri. Et sicut in supra dicto filio nostro ministerium vestrum humilitas nostra laudavit, sic etiam sanctitas vestra nostro ministerio gratuletur.
Paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis misericordi severitate correctum. Et si enim aliud 31.1232B| per nos, aliud per vos; utrumque tamen fraternae saluti necessarium una charitas fecit: unus ergo Deus fecit, quoniam Deus charitas est (I Joan. IV, 1). Proinde sicut per suam praesentiam susceptus est a nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis. Cui quidem epistolae nostra etiam manu subscribendum putavimus, ipsius esse testantes.
Hanc ejus correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accipere, et eis notam facere quibus ejus error scandalum fuit: quia et illi qui cum eo venerunt ad nos cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus quae coram nobis factae sunt, tenetur expressum. Superest ut de fraterna salute laetati, rescriptis beatitudinis vestrae nos vicissim laetificare dignemini. Optamus vos, dilectissimi 31.1232C| et honorabiles fratres, in Domino bene valere memores nostri.