Migne Patrologia Latina Tomus 96
Epistola consolatoria (Leodegarius Augustodunensis), J. P. Migne
Epistola consolatoria
1. (0373B)Dominae et sanctissimae genitrici Sigradae, quae antea per cognationem carnis, modo per conjunctionem spiritus facta est vera mater, et impletum est illud quod sancta Veritas dicit: Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est (Matth. XII, 50). Leodegarius servus servorum Jesu Christi Salvatoris nostri, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Gratias ago Deo meo, qui non abstulit misericordiam suam a me, sed dedit auditui meo gaudium et laetitiam pro fide nostra et patientia in omnibus persecutionibus et tribulationibus ejus [ Bolland., tuis], quas sustinuisti in exemplo justi Judicis Dei, ut digna habearis in regno Dei, in quo elegit te Dominus Deus noster Jesus Christus ante constitutionem (0373C)mundi, et dedit tibi non solum ut in eum credas, sed etiam ut pro illo patiaris, si qua consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si quae viscera misericordiae in ipso, implesti sanctorum gaudium, omnis tristitia versa est in laetitiam, quia nullo modo oportebat tristari, sicut ait beatissimus Petrus: Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro quod per ignem probatur (I Petr. I, 6, 7). Ita et beatus Paulus testatur dicens: Id enim quod in praesenti est momentaneum (0374B)et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternae gloriae pondus operatur in nobis, etc. (II Cor. IV, 17). Et alibi: Rememoramini pristinos dies in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, etc. (Hebr. X, 32). Et ut confirmatio et retributio maneat in aeternum, addidit dicens: Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim necessaria est ut facientes voluntatem ejus reportetis promissionem, adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet: Justus autem ex fide vivit. Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem non sumus subtractionis in perditione, sed filii in acquisitione animae (Ibid., vers. 35-39).
2. O domina, quantum guadium oportet te habere (0374C)in Domino, nec lingua effari, nec pagina valet continere. Dereliquisti quod derelinquendum erat, adepta es quod desideravit anima tua. Exaudivit Dominus orationem tuam et vidit lacrymas tuas, quas multis peractis fudisti in conspectu ejus, et quod paululum videbatur impedire ad capiendam aeternam beatitudinem truncavit a te, ut soluta a vinculo familiarium et libera ab omni compede mundi hujus vaces et vivas Domino, et gustes quam suavis est Christus. Ipse est Deus noster, ipse est Rex noster, ipse est Redemptor noster, ipse via et veritas et vita in agnitione (0375A)Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti; ipsi serviendum est in perpetuo, de quo Psalmista ait: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV, 12.) Significans quid retribuendum sit, illico adjunxit: Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo (Ibid., vers. 13).
3. O felix mors quae vitam tribuit! felix amissio rerum, quae divitias restituet sempiternas! felix tristitia, quae gaudium affert angelorum! Impraesentiarum probasti quantum clementissimus Dominus Jesus Christus misertus est tui, qui devotionem spiritualem et custodiam sanctae disciplinae et contemptum mundi tibi habere concessit, et pignora uteri tui de aerumna hujus saeculi et de errore praesentis vitae eripuit, et dedit spem vitae aeternae iis quos lugere poteras (0375B)quasi mortuos, si superstites reliquisses in mundo; de quibus non est habenda moestitia, sed multimoda gratiarum actio referenda Deo Patri et Domino Jesu Christo. Ecce ablata est caligo quae obscurabat pupillam animae, ecce abjecta est subfascinatio et cura praesentis vitae. Jam non habet nudus luctam ubi adhaereat manus sua suscepto jugo levi portans crucem Christi.
4. Sequentes itaque Dominum, ejus praecedente misericordia, intrepidi procedamus ad certamen: fidelis enim est, dabit nobis victoriam, quia ipse praeliabitur pro nobis, et conteret Satanam sub pedibus nostris velociter. En quo Deus suos milites vocat ad certamen, quibus post victoriam paratas habet coronas, et talibus armis induit, qualia inimici eorum (0375C)non habent, id est scutum fidei, loricam justitiae, galeam salutis, in quo possint omnia tela nequissimi ignita exstinguere, et gladium spiritus quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes.
5. Nihil vult Rex noster in suis militibus de veteribus armis, nec de veteri vestimento reperire, sed innovatos vult probare ad praelium; et si aliquid fuerit (quod absit) de vetusta consuetudine, quamvis parvum videatur, maximum generat detrimentum, praecipue si aliquid odii contra inimicos fuerit in corde, quod avertat Deus ab animo Christianorum fidelium. Quae enim potest perfectior esse virtus, ut diligendo (0375D)inimicos mereatur effici filius Dei, et dimittendo debito mereatur absolvi a vinculo delictorum suorum? dicente Domino: Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. II, 26). Qualem viam Dominus docuit sequi, audi eum dicentem cum ad crucem iret: Domine Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Si auctor vitae aeternae qui carnem de Virgine absque peccati macula assumpsit, pro inimicis orabat; quanto magis nos, qui pleni sumus peccatis, oportet inimicos diligere et orare pro eis, ut imitando Dominum et sequendo illum mereamur partem habere in regno illius cum sanctis? Et si sunt nonnulli quos perversitas vitae in communione a nobis separabat, (0376A)tamen in id quod conditi sunt non sunt odiendi, sed potius propter praecepta Dei diligendi.
6. Illud namque summopere cavendum est, ut quos divina pietas de cura rerum temporalium liberavit, nullatenus nec corpore, nec animo revertantur: et si qua sint quae jure legitimo debentur, cum omni festinatione vendita aut data, vel etiam dispensata pauperibus, ad thesaurum regni coelestis et aeternam beatitudinem animus incalescat. Huic exemplo Maria obsequens, quae sedebat ad pedes Domini, audiebat verbum illius: Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Quae stetit et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea relinquit me solam ministrare; dic ergo illi ut me adjuvet, et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris (0376B)erga plurima, porro unum est necessarium: Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea (Luc. X, 39-43). Tanti amoris aestu Maria intrinsecus anhelabat, ut etiam a corporali ministerio Domini vacaret, et solam ejus potentiam deitatis, in quantum Dominus ei praestabat, contemplaretur. Ideo oportet ut quisquis ad hanc contemplationem surgere meruerit, et malis impediatur obstaculis, die ac nocte psalmis et hymnis et canticis spiritualibus vacans, et obedientiam sanctae regulae custodiens, praestoletur venientem Dominum accensa lampade, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiatur ei. Nihil melius quam timor Dei, nihil dulcius quam respirare in mandatis ejus.
7. O bona domina, quod tibi pius Dominus praeparatum (0376C)habet, nec oculis vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendere potest. Qualiter in praesentem vitam te Dominus remuneravit, audi et ausculta. Pro obsequio famularum dedit tibi omnes fratres sanctos, qui quotidie pro te orant, pro servitio ancillarum dedit tibi sorores sanctas, quarum consortio frueris; pro labore praesentis vitae, quietem in congregatione monasterii; pro amissione rerum Scripturam divinam et meditationem sanctam et orationem assiduam; pro amissione parentum, habes venerabilem et sanctam dominam Itheriam abbatissam: est tibi mater, est tibi soror, est tibi filia. Tu itaque ei vicissitudinem redde, quia, ut certus sum in Christo Jesu, est vobis cor unum et anima (0376D)una. Ideo te confido ita omnia accepisse, quia non meis meritis, sed sola misericordia Christi per tuam orationem et sanctitatem omnia mihi a Christo collata sunt. Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum, sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me clementissimus Jesus ostenderet patientiam suam ad consolationem omnium peccatorum et spem veniae (I Tim. I, 15, 16). Quod minus apud nos terrena habetur substantia, de thesauris sacrarum Scripturarum vobis direximus; et cum legeritis et audieritis, gratias agite Domino per saecula aeterna. Amen.