Epistola ad omnes Hispaniae episcopos

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad omnes Hispaniae episcopos
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 7

MelPap.AppIv 7 Melchiades papa Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA, MELCHIADIS PAPAE AD OMNES HISPANIAE EPISCOPOS.

De accusationibus et jurgiis, et ut nemo alteri infestus sit; de baptismo et impositione manuum episcoporum, utrum eorum aliud sine altero sufficiat, aut majus esse videatur. I. De judiciis episcoporum, sive majoribus causis ad apostolicam sedem deferendis; et ut nullus eam prohibeatur appellare. II. Quod sit majus sacramentum, impositio manus episcoporum, an baptismus. III. De jejunio dominicae diei, et quintae feriae.

Dilectissimis fratribus, Marino, Benedicto, Leontio, et caeteris Hispaniarum, ac illis in partibus constitutis episcopis, Melchiades (Melciades aut Miltiades ).

Apostolici praecepti verba sunt, apud Judaeos atque Gentiles sine offensione nos esse debere. (I Cor. X.) Hoc quisquis Christianus est, tota animi virtute custodit. Quod cum ita sit, non parum periculi illi manere poterit ante Deum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere. Nam qualiter nos, qui neminem perire volumus, ista contristent, quae auctoribus christianis percellunt animos christianos, dominicus in Evangelio sermo testatur. Ait enim ipse Salvator, quod expediat scandalizanti unum de pusillis in maris profundum demergi (Matth. XVIII; Luc. XVII). Ideo, quae sit ejus jam poena, quaeramus, cui tale supplicium legimus expedire. Quapropter ista, carissimi, verba valde sunt ponderanda, et cavenda, ne pro temporalibus aeterna, et pro caducis mansura, et pro parvissimis temporalibus perdantur (quod absit) perpetua gaudia. Unde vos rogamus, et obsecramus, ut nullus alteri noceat, neque infestus aut nocens existat, sed (juxta apostolum) alter alterius onera portet, ut legem Christi adimpleat (Galat. VI). Et nolite judicare invicem, sed (juxta eumdum apostolum) hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. (Rom. XIV.) Primo semper ante omnia diligenter inquirite, ut cum justitia et veritate ( charitate ) definiatis. Neminem condemnetis ante verum et justum judicium ( Neminem condemnantes ante ). Nullum suspicionis arbitrio judicetis, sed primum probate, et postea charitativam proferte sententiam. Et quod vobis non vultis fieri, alteri nolite facere. Mementote sermonis Domini semper, qui ait: Nolite judicare, et non judicabimini: Nolite condemnare, ut non condemnemini (Luc. VI). In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. VII). Episcopos nolite judicare, nolite condemnare absque senis ( sedis ) hujus auctoritate. Quod si feceritis, irrita erunt vestra judicia, et vos condemnabimini. Hoc enim privilegium huic sanctae sedi a temporibus apostolorum statutum est servare, ( al. servari) quod illaesum manet usque in hodiernum diem. Episcopos ergo, quos sibi Dominus tanquam oculos elegit, et columnas ecclesiae esse voluit, quibus etiam ligandi et solvendi dedit potestatem, suo judicio reservavit, hocque privilegium beato clavigero Petro sua vice solummodo commisit. Quod ejus juste praerogativum succrescit sedi ( al. Quae praerogativa successit, etc.), futuris haereditandum atque tenendum temporibus, quoniam et inter beatos apostolos fuit quaedam discretio potestatis. Et licet cunctorum par electio foret, beato tamen Petro concessum est, ut aliis praemineret ( al. praeemineret), eorumque quae ad querelam venirent causas et interrogationes prudenter disponeret. Quod Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posterorum ( al. posteri eorum) cuncta sibi vindicarent, sed semper majores causae, sicut sunt episcoporum, et potiorum curae negotiorum, ad unam beati principis apostolorum Petri sedem confluerent, ut inde suscipiant finem judiciorum, unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite.

I. Si vero se viderit quisquam vestrum praegravari, hanc sedem appellet, huc recurrat, ut semper instituta fuit consuetudo; quia et voluntarie eis compatiemur, et libentes, prout Dominus dederit, adminiculum feremus. Nec a quoquam, fratres, inhibeatur aut objurgetur, qui nostrae consors communionis esse voluerit, sed magis ei veniendi auxilium praestetur quia sufficit unicuique objurgatio quae fit a plurimis, ut (juxta apostolum) magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui in angustia est (II Cor. II). Propter quod obsecro vos, ut ipse ait, ut confirmetis in illo charitatem. Eorum enim os accusandi sacerdotes, vel testificandi in eos, obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quoniam infidelis (Sixti sent. 6 ex versione Rufini) homo mortuus est in corpore vivente. Nec in suspicionem veniat homo fidelis, (ejusdem sent. 168 et 169) ut dicat aut faciat ea quae pati non vult. Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Facile (sent. ejusdem 176, 291, 203) est ergo hominem fallere, non tamen Deum. Sapiens non est qui nocet. Et nihil mali vult qui est fidelis. In his enim fidelem et infidelem hominem cognoscere possumus, in nocendo et adjuvando, ut ipsa veritas ait: Bonus homo ex bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo ex malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. XII). Ex abundantia enim cordis os loquitur (Luc. VI). Pro nobis enim dicit Dominus per prophetam: Eos vero qui judicant vos, ego judicabo (Isa. XLIX). Et iterum ad servos suos dixit: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis (Isa. XXXI). De talibus quoque propheta canit dicens: Non sic impii, sed tanquam pulvis quem projicit ventus. Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in congregatione justorum: quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal. I). Quare conturbatae sunt gentes, et plebes meditabuntur inania? Consurgent reges terrae, et principes tractabunt pariter adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Habitator coeli ridebit, et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos (Psal. II). Et alibi dixit: scelus impii in medio cordis ejus, non est timor Dei ante oculos ejus. Quoniam (ex vers. Hier. pleraque quae hic citantur) dolose egit adversus eum in oculis ejus, ut inveniret iniquitatem ejus ad odium. Verba oris ejus iniquitas et dolus: cessavit cogitare, ut benefaceret. Iniquitatem cogitat in cubili suo, stabit in via non bona, malum non abjiciet. Domine in coelo misericordia tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei, judicia sua abyssus multa. Homines et jumenta salvos facies, Domine: quam pretiosa misericordia tua, Deus? Et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur de pinguedine domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Quoniam tecum est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Attrahe misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam rectis corde. Non veniat mihi pes superbiae, et manus impiorum non me commoveat. Ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt, et non potuerunt surgere (Psal. XXXV). Audivimus a quibusdam fratribus, quibus infesti eratis nimis, quod jurgia et discordiae sint inter vos. Propterea ista scripsimus vobis mandantes, ut ita teneatis, sicut et ab apostolica sede vobis tenenda mandantur. Unde et Domini praecursor in evangelio militibus interrogantibus respondit dicens: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, sed contenti estote stipendiis vestris (Luc. III). Concutit enim hominem, qui illum injuste conturbat. De his haec vobis interim sufficiant. Si autem majoribus indigueritis, vita comite, mittite et mittentur vobis. II. De his vero, super quibus rogitastis vos informari, id est, utrum majus esset sacramentum, manus impositio episcoporum, aut baptismus; scitote, utrumque magnum esse sacramentum. Et sicut unum a majoribus fit, id est, a summis pontificibus, quod a minoribus perfici non potest, ita et majori veneratione venerandum et tenendum est. Sed ita conjuncta sunt haec duo sacramenta, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest. Nam unum (praeveniente morte) salvare sine altero potest, aliud autem non potest. Unde scriptum est. In diebus illis, dicit Dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II). Advertamus summas divitias bonitatis Dei. Quod in confirmandis neophytis manus impositio tribuit singulis, hoc tunc Spiritus sancti descensio in credentium populos (al. populo ) donavit universis. Sed quia diximus, quod manus impositio et confirmatio ad baptismi perfectionem pertineat, et qui jam regeneratus in Christo est, confirmare aliquid possit, forte cogitat sibi aliquis: quid mihi prodest post mysterium baptismatis mysterium confirmationis (al. ministerium confirmantis )? Aut quantum video, non totum de fonte suscepimus, si post fontem adjectione novi generis indigemus. Non ita dilectissimi. Attendat charitas vestra. Sicut exigit militaris ordo, ut cum imperator, quemcumque in militum receperit numerum, non solum signet receptum, sed etiam armis competentibus instruat pugnaturum: ita in baptizato benedictio illa munitio est. Dedisti militem, da ei adjumentum militiae. Numquid prodest, si quisquam parentum magnam pupillo (al. parvulo ) conferat facultatem, nisi providere studeat et tutorem? Itaque Paracletus regeneratis in Christo, custos et consolator et tutor est. Ideo dicit sermo divinus: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXXVI). Ergo Spiritus sanctus, qui super (De consecr. dist. 5, Spiritus sanctus qui super) aquas baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestat ad gratiam. Et quia in hoc mundo tota aetate victuris, inter invisibiles hostes et pericula gradiendum est, in baptismo regeneramur ad vitam, post baptismum confirmamur ad pugnam: in baptismo abluimur, post baptismum roboramur. At si continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen necessaria sunt confirmationis auxilia. Regeneratio per se salvat mox in pace beati saeculi recipiendos: confirmatio autem armat et instruit ad agones mundi hujus et praelia reservandos. Qui autem post baptismum cum acquisita innocentia immaculatus pervenit ad mortem, confirmatur morte, quia non potest peccare post mortem. Hic, si forte illud etiam requirere velimus, post passionem et resurrectionem Christi, quid apostolis profuerit adventus Spiritus sancti, ipse Dominus eis evidenter exponit. Quae dico, inquit, vobis, non potestis ea portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, ipse docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI.). Vides, quia cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur? Itaque ante descensionem Spiritus sancti, usque ad negationem, apostoli deterrentur: post visitationem vero ejus usque ad martyrium, contemptu salutis armantur. Secundum hoc per Christum redimimur, per Spiritum vero sanctum dono sapientiae spiritualis illuminamur, aedificamur, erudimur, instruimur, consummamur, ut illam sancti Spiritus vocem audire possimus: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris (Psal. XXXI). De Spiritu sancto accipimus, ut spirituales efficiamur, quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II). De Spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum malumque discernere, justa diligere, injusta respuere, ut malitiae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris, et foedis indignisque cupiditatibus resistamus. De Spiritu sancto accipimus vitae amorem et gloriae ardorem, ut succensi divinitus, erigere a terrenis mentem ad superna et divina valeamus. III. Jejunium vero dominici diei et quintae feriae nemo celebrare debet, ut inter jejunium Christianorum et Gentilium, veraciter credentium atque infidelium et haereticorum, vera et non falsa discretio, habeatur. Unde scriptum est. Quae pars Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Quae autem participatio justitiae cum iniquitate (II Cor., VI). Et iterum. Nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cor. VI). De caetero, fratres, videte, ne quis vos decipiat inanibus verbis, neque per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo et circumcisi estis circumcisione, non manufacta, in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversum vos erat, chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, et affigens illud cruci, expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Nemo ergo vos judicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, ex quo totum corpus per (Vulg. nexus et conjunctiones) nexum et conjunctionem subministratum et constructum, crescit in augmentum fidei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in supserstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis (Coloss, II). Igitur si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis, in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis cum illis. Nunc autem deponite et vos omnem (Vulg. omnia) iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum, ut ubi non est Judaeus et gentilis, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. Induite ergo vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Christus donavit vobis, ita et vos. Super autem omnia haec charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. Et pax Christi vigeat in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore, et grati estote. Verbum Dei habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et patri per ipsum (Colos., III). Vos, charissimi, nolite deficere benefacientes. Quod si aliquis fuerit, qui non obedierit verbis apostolicis, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem (II Thess. III). Deus autem pacis det vobis idipsum sapere in alterutrum, et in omnes, et ipse sit semper vobiscum in omni loco. Amen (Rom., XV). Data Kalendis Martii, Volusiano et Rufino viris clarissimis consulibus.