Migne Patrologia Latina Tomus 41
LuPrCa.EpAdOmE 41 Lucianus presbyter Caphamargalae354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM EPISTOLAM.
Luciani ad omnem Ecclesiam totiusque orbis Christianos Epistolam indicare videtur Augustinus Tractatu 120 in Joannem, cum dicit n. 4: Intelligendum est ad Jesum, non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; ventitasse autem postea, ut fieret audiendo discipulus; quod certe modo in revelatione corporis beatissimi Stephani fere omnibus gentibus declaratur. Et revelationis historiam hic relatam a Luciano confirmat magna ex parte in Sermone 318, n. 1, de Stephano sic loquens: Hujus corpus ex illo usque ad ista tempora latuit; nuper autem apparuit, sicut solent apparere sanctorum corpora martyrum, revelatione Dei, quando placuit Creatori. Verum autem revelatum fuit ei, qui res ipsas inventas monstravit. Praecedentibus enim signis locus demonstratus est; et quomodo fuerat revelatum, sic et inventum est. Multi inde reliquias acceperunt, quia Deus voluit, et huc venerunt. Item in Sermone 319, n. 6: Latuit tanto tempore corpus ejus, processit quando Deus voluit, illuminavit terras, tanta miracula fecit, mortuus vivos facit mortuos, quia nec mortuus. Sed eamdem Epistolam vicinus eorum temporum Gennadius propriis verbis memorat in libro de Viris illustribus: Lucianus, ait, presbyter, vir sanctus, cui revelavit Deus, temporibus Honorii et Theodosii Augustorum, locum sepulcri et reliquiarum corporis sancti Stephani martyris primi, scripsit ipsam revelationem ad omnium Ecclesiarum personas, graeco sermone. Superfluum est testes eos adjungere, qui Gennadii verba ipsa exscripserunt, ut Marcellinus in Chronico, Beda in libro de sex Aetatibus mundi, et posteriores alii. Nonnihil autem quod ad tempus spectat, dissentiunt invicem Marcellinus et Beda, dum hic revelationem ad septimum Honorii imperantis annum, ille vero ad Honorii consulis decimum refert. Marcellino adstipulatur Lucianus qualis a Joanne Ulimmerio primum, ac deinde a Lovaniensibus aliisque fuerat vulgatus, notans nimirum eosdem atque Marcellinus consules: quos mirum est non observatos fuisse a Beda, qui Lucianum hunc ipsum Ulimmerianum legit, et plura ex eodem in librum Retractationum in Acta cap. 8 transcripsit. Certe quidem haec consulum nota ab alio abest Luciani exemplari, quod in veteribus nonnullis codicibus reperitur. Caret etiam idem istud aliud exemplar in Floriacensi codice illis in fine verbis, n. 9, Ex his ergo reliquiis transmisi Beatitudini vestrae, quae hominis non sunt scribentis ad omnium Ecclesiarum personas. Quanquam haec forsitan dicebat Lucianus converso ad eos stilo, quorum causa scriptionem hanc edebat rogatus ab Avito, cui etiam reliquiarum partem ipsis transmittendam, sicuti liquet ex Aviti Epistola, donaverat. Porro utrumque hic damus exemplum scriptionis Luciani, Ulimmerianum (sic appellare liceat quod Ulimmerii cura pridem prodierat) ad plures manuscriptos recognitum, et aliud modo descriptum ex Floriacensi libro annos circiter quingentos habente, quod in aliis etiam manuscriptis nonnullis reperitur. Certe hoc posterius non incognitum antiquis fuit; nam Chrysippus presbyter Jerosolymitanus in Photii Bibliotheca, cod. 171, et Ado in Martyrologio id omnino sequuntur, atque ex ipso exscribunt multa, quae in Ulimmeriano exemplo desiderantur. Additur apud Photium, Gamalielem praecepisse Luciano, ne posthac reliquias illas sole et pluvia corrumpi per negligentiam sineret; quod nullo jam in exemplari legitur.
EPISTOLA LUCIANI AD OMNEM ECCLESIAM, DE REVELATIONE CORPORIS STEPHANI MARTYRIS PRIMI ET ALIORUM. EX EDITIS ULIM. ET LOV. ET RECOGNITA AD PLURES MSS. LUCIANUS misericordia Dei indigens et omnium hominum minimus, presbyter Ecclesiae Dei quae est in villa Caphargamala in territorio Jerosolymorum, sanctae Ecclesiae et omnibus sanctis qui sunt in Christo Jesu in universo mundo, in Domino salutem. 1. Visio quae apparuit meae pusillitati a Deo ter, de revelatione reliquiarum beati et gloriosi protomartyris Stephani et primi diaconi Christi, et Nicodemi qui in Evangelio scriptus est, et Gamalielis qui in Actibus Apostolorum nominatur, necessarium duxi pandere vestrae in Christo Dilectioni, imploratus ac magis jussus a sancto et Dei cultore patre Avito presbytero, ut secundum fidem consummatam interroganti quasi filius patri obaudiens, sicut cognovi, cum omni simplicitate impiger integre indicarem omnem veritatem.
2. Die igitur Parasceve, hoc est sexta feria, quae est tertio nonas decembris, consulatu Honorii decies et Theodosii sexies Augustorum, adveniente nocte dormiens in cubili meo, in loco sancto baptisterii, in quo consuetudo erat mihi dormire, et custodire ecclesiastica quae erant in ministerio, hora tertia noctis quae est prima custodia vigiliarum, quasi in ecstasi effectus semivigilans, vidi virum senem, longum, hieroprepen, hoc est dignum sacerdotem, canum, barbam prolixam habentem, palliatum alba stola, cui inerant gemmulae aureae habentes intrinsecus sanctae crucis signum, et virgam auream in manu habentem. Et veniens stetit ad dexteram meam, et aurea virga pulsavit me, ter vocans nomine meo, dicens: Luciane, Luciane, Luciane. Et dixit mihi graeco sermone, Vade in civitatem quae dicitur Helia, quae est Jerusalem, et dic sancto Joanni qui est in ea episcopus: Quandiu clausi sumus, et non aperis nobis? Et maxime, quia in temporibus tui sacerdotii oportet nos revelari. Aperi nobis festinanter monumentum, ubi in negligentia positae sunt nostrae reliquiae, ut per nos aperiat Deus et Christus ejus et Spiritus sanctus ostium clementiae suae in hoc mundo. Periclitatur enim saeculum hoc ex multis casibus, qui fiunt in eo quotidie. Et non tantum sollicitus sum pro me, quantum pro his qui sunt positi mecum, sancti et multi honoris digni.
3. Et respondi ei dicens: Quis enim es tu, domine, et hi qui tecum sunt? Respondit mihi: Ego sum Gamaliel, qui Paulum apostolum Christi nutrivi, et Legem docui in Jerusalem. Et qui mecum est in orientali parte monumenti jacens, ipse est domnus meus Stephanus, qui lapidatus est a Judaeis et principibus sacerdotum in Jerusalem pro Christi fide foris portam quae est ad aquilonem, quae ducit ad Cedar: ubi die ac nocte jacuit projectus, ut sepulturae non daretur, secundum mandatum impiorum principum, ut a feris consumeretur corpus ejus. Ex Dei autem voluntate non tetigit eum unum ex his, non fera, non avis, non canis. Ego Gamaliel compatiens Christi ministro, et festinans habere mercedem et partem cum sancto viro in fide, misi per noctem quantos noveram religiosos, et in Christo Jesu credentes, habitantes in Jerusalem in medio Judaeorum, et hortatus sum eos, et necessaria substantiae ministravi, ac persuasi illis ire occulte, ut portarent corpus ejus meo vehiculo in villam meam, hoc est in Caphargamala (quod interpretatur Villa Gamalielis), viginti millia a civitate habens, et ibi feci illi planctum fieri diebus quadraginta et praecepi cum in meo monumento poni in orientali theca, et praecepi eis quaecumque necessaria erant pro ejus planctu de meo dari. Ipse etiam domnus Nicodemus in alia theca positus est, qui venit ad Salvatorem Jesum nocte, et evangelizatus est ab eo, audiens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum coelorum (Joan. III, 5). Et exiens baptizatus est a Christi discipulis. Et cognoscentes Judaei amoverunt eum a principatu suo, et anathematizaverunt eum, et de civitate exsiliaverunt. Et hunc ego Gamaliel quasi persecutionem pro Christo passum, sustuli eum in meum agrum, et alui et vestivi eum usque ad finem vitae ejus, et defunctum honorifice sepelivi juxta domnum Stephanum. Similiter et Abibas filius meus dilectissimus, qui mecum Baptismum Christi accepit ab ejus discipulis, viginti annorum existens, ante me mortuus est, et sepultus in tertia theca excelsiori, in qua et ego ipse postea defunctus, applicitus sum. Mea vero uxor Ethna habens nomen, et Selemias primogenitus meus, quia noluerunt esse fidei Christi cultores, in alia villa matris suae sepulti sunt, hoc est in Capharsemelia. Interrogavi autem ego humilis Lucianus presbyter dicens: Et ubi vos quaeremus? Qui dixit mihi: In medio proastio quod potest intelligi proximo de villa agro, qui dicitur Delagabri, id est, Virorum Dei. 4. Et evigilavi, et deprecatus sum Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, si est haec visio ex te, et non est illusio, fac ut iterum et tertio appareat mihi quando vis, et quomodo vis. Coepi ergo jejunare, et siccas escas ducere usque ad aliam Parasceven. Et iterum domnus Gamaliel eadem similitudine, eodemque schemate apparuit mihi, sicut in prima visione, dicens: Quare neglexisti ire, et dicere sancto episcopo Joanni? Et ego respondi: Timui, domine, mox ad primam visionem haec nuntiare, ne viderer seductor esse. Deprecatus sum autem, ut si a Domino missus fuisses ad me, denuo ac tertio appareres mihi. Dixit autem ad me Gamaliel: Acquiesce, acquiesce, acquiesce mihi. Et iterum ait mihi: Quoniam requisisti de reliquiis singulorum quomodo et ubi sint positae; appone sensum, et vide diligenter quae ostenduntur tibi. Et dixi: Etiam, domine. Et statim attulit quatuor calathos, tres aureos, et unum argenteum. Tres eorum pleni erant rosis: duo habebant albas rosas, et tertius rubicundas coloris sanguinei: quartus vero calathus argenteus plenus erat croco bene olente. Et posuit eos ante me. Et ego dixi ei: Quid sunt isti, domne? Et dixit mihi: Lipsana nostra sunt. Qui rubras habet rosas, ipse est domnus Stephanus, qui a dextris positus est ad orientem ab introitu monumenti. Secundus calathus, domnus Nicodemus est, positus contra ostium. Unus vero calathus argenteus, Abibas est filius meus, de utero testimonii, id est iteratus in lege, immaculatus ex utero matris suae excessit e mundo, propterea in similitudinem argenti mundissimi apparuit. Numquid non vides crocum, qui in ipso est, suavissimi esse odoris? Et ipse conjunctus est meo calatho in excelso loco, ubi ambo positi sumus quasi gemini. Et cum haec dixisset, denuo ex oculis meis evanuit. 5. Cumque expergefactus fuissem, gratias egi Deo omnipotenti, et consuetis jejuniis operam dedi usque ad tertiam revelationem. In tertia igitur septimana, eadem die et hora, venit supradictus vir comminans et fremebundus, et dixit mihi: Quare usque nunc dissimulasti, et noluisti pergere, et dicere episcopo Joanni quae tibi dicta sunt et ostensa? Quam excusationem habebis apud Deum, aut quam veniam pro hoc contemptu sperabis in die judicii? Numquid non vides quanta siccitas est et tribulatio in toto mundo? Et tu negligenter agis! Numquid non consideras quia multi meliores te sunt per eremum sancti viri, quos praetereuntes, per te voluimus innotesci? Ideo namque te ex alia in hac villa voluimus esse sacerdotem, ut per te manifestaremur. Exsurge igitur, et vade, et dic illi, ut aperiat nobis, et faciat locum orationis, ut intercessione nostra misereatur Dominus populo suo. Et cum ad verba ejus intremuissem, dixi: Non negligens fui, domne mi, sed praestolabar tertium adventum tuum. Nunc vero sine crastina die pergam, omnia quae mihi mandasti dicturus. Et cum indignans adversum me staret, videbar mihi quasi in altero mentis excessu devenisse Jerosolymam, et quasi in conspectu adstarem episcopo Joanni, narrans ei omnem visionem. A quo videbar audire: Si haec sic se habent ut dicis, charissime, et Dominus tibi revelavit haec temporibus nostris, oportet me colligere de possessione illa bovem illum maximum aratorem, qui et carro et aratro aptus est, dimittere tibi possessionem cum omnibus caeteris. Ad quem aio: Utquid mihi possessio, domne mi, si non habeo bovem illum per quem regatur et aretur possessio? Et dixit mihi episcopus: Ita placuit, charissime, quoniam civitas nostra vehiculis ministratur, et unum bovem ad illum maximum carrum minus habemus, quem tu diceris in possessione tua celare. Oportet namque ut in civitate celeberrima sit magis quam in parvula possessione. Numquid non tibi sufficiunt duo residui boves minores ad excolendam terram vehiculi tui?
6. Cumque hoc in exstasi, hoc est in excessu mentis, audissem, statim expergefactus benedixi Dominum, et perrexi ad civitatem ad sanctum episcopum Joannem. Et cum illi omnia quae videram narrassem, reticui de visione bovis, exspectans quid audirem ab eo. Intellexeram enim quia sanctus Stephanus ipse esset bos maximus, et quia carri illi de quibus dicebat sanctae essent Ecclesiae, et Sion prima Ecclesia, ipsa esset carrus major. Et quia habebat sanctus episcopus a me petere benedicti Stephani reliquias, ideo de visione bovis episcopo dicere nolui. Cumque haec audisset Joannes episcopus, lacrymatus est prae gaudio, et dixit: Benedictus Dominus Deus Filius Dei vivi. Si haec ut dicis, charissime, et audisti, et Deus tibi revelavit, oportet me inde transferre beatum Stephanum primum martyrem et archidiaconum Christi, qui primum adversum Judaeos dominica bella bellavit, et Deum in sua majestate in terris positus in coelo vidit stantem, et tanquam angelus in concione hominum apparuit. Haec autem omnia ut vidi, ita evenerunt et consona sibi apparuerunt universa. Dixit autem mihi sanctus episcopus: Vade, fode in acervo, qui est in ipso agro: et si inveneris, nuntia mihi. Et ego dixi ei: Deambulavi agrum, et vidi acervum minutorum lapidum in medio, ubi arbitratus sum eos esse. Et dixit mihi papa: Jam dixi tibi, Vade, fode; et si inveneris, sedens custodi locum, et manda mihi per diaconum ut veniam ad locum. Et ita me dimisit. Et cum venissem in villam, misi praecones, ut omnes habitatores villae diluculo consurgerent, et foderent in acervo. 7. Eadem vero nocte, apparuit ipse domnus Gamaliel cuidam monacho nomine Migetio, innocenti et simplici viro, eadem similitudine qua mihi apparuit, et dixit ad eum: Vade, dic Luciano presbytero, Vane laboras in acervo illo; modo non ibi sumus, sed tunc ibi positi fuimus, cum lamentarentur nos secundum consuetudinem antiquorum, propter quod ibi acervus in testimonium planctus factus est. Sed quaere nos in alia parte, quae est ad boream, et loco qui dicitur syra lingua Debatalia, quod interpretatur in graeco ἀνδρῶν ἀγαθῶν, quod nos possumus dicere, Virorum fortium. Diluculo vero consurgens ad hymnos, inveni monachum illum praedicantem omnibus fratribus. Hymnis deinde dictis, coepi dicere: Eamus ad acervum illum, et fodiamus in illo. Tunc quidam dixerunt mihi: Audi primum quid dicat monachus Migetius. Et advocato monacho Migetio, exquisivi ab eo quid esset quod vidisset. Ille autem universa signa quae videram domni Gamalielis dixit mihi, et quemadmodum vidisset contra austrum agrum situm, et monumentum in eo quasi neglectum et ruinosum, ubi vidisset tres lectos aureos stratos, et unum ex eis altiorem caeteris in quo erant duo jacentes, unus senex et unus juvenis, et in aliis duobus lectis erant singuli. Et respondit qui erat in excelsiori lecto, et dixit: Vade, dic presbytero Luciano, quoniam nos domini loci istius fuimus: si vis magnum et justum invenire, ipse ab orientali plaga positus est. Et haec audiens a monacho, glorificavi Dominum, quoniam inventus est alius testis in revelatione. 8. Nos igitur ivimus ad acervum, et fodientes nihil invenimus. Convertimus autem nos ad monumentum illud, ubi monacho ipsa nocte apparuerat, et fodientes invenimus tres thecas, secundum quod apparuerat mihi in typo calathorum. Invenimus igitur altissimis litteris scriptum lapidem obrutum, habentem, Keayea Celiel, quod interpretatur Servus Dei; et Apaan Dardan, quod interpretatur Nicodemus et Gamaliel. Hoc interpretatus est papa Joannes, sicut et ipse audivi ab ipso sancto episcopo. Statim ergo renuntiavi episcopo, cum esset in Lidda, quae est Diospolis, synodum agens. Qui assumpsit secum duos alios episcopos, Eleutherium de Sebaste, et Eleutherium de Jericho, et venerunt ad locum. Qui cum apparuissent domni Stephani thecam, statim terrae motus factus est, et tanta suavitas et fragrantia odoris inde ingressa est, quantam nullus hominum se meminit vel audisse vel sensisse: ita ut putaremus nos in anroenitate paradisi esse positos. Multitudo namque populi aderat nobiscum, inter quos erant plurimi infirmi variis languoribus. Et ipsa hora mox de odore suavitatis ejus septuaginta et tres animae curatae sunt. Ab aliis fugati daemones, aliorum fons restrictus est sanguinis, alii a strumis et furunculis liberati; alii a syringio sanati, alii a tertianis et quartanis; alios febris reliquit, alios morbus regius; alii a cephalalgia curati et hemicrania nonnulli a viscerum occulto dolore liberati. Et multas alias curationes senserunt homines, quas enumerare longum est. Et osculantes sanctas reliquias iterum clauserunt. Et tunc cum psalmis et hymnis portaverunt reliquias beatissimi Stephani in sanctam ecclesiam Sion, ubi et archidiaconus fuerat ordinatus: derelinquentes nobis de membris Sancti parvos articulos, imo maximas reliquias, terram cum pulvere, ubi omnis ejus caro absumpta est, caetera asportaverunt. 9. Ex his ergo reliquiis transmisi Beatitudini vestrae: quas cum susceperitis, orate pro exiguitate mea, ut dignus inveniar in conspectu Domini, fultus beatissimi martyris Stephani meritis, et vestris orationibus. Translatae sunt autem reliquiae ipsius Martyris septimo kalendas januarias. Et tunc in tempore jugis et infinita siccitas erat: sed eadem hora pluvia magna descendit, et abundanter inebriata est terra: et omnes glorificabant ibi Dominum, propter sanctum ejus Stephanum, et propter coelestem ejus thesaurum misericordiae et pietatis, quem periclitanti saeculo aperire dignatus est Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu saneto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
EX FLORIACENSI CODICE ET ALIIS MSS. LUCIANUS misericordia indigens et omnium hominum minimus, presbyter Ecclesiae Dei quae est in villa Caphargamala in territorio Jerosolymitano, sanctae Ecclesiae et omnibus sanctis qui sunt in Christo Jesu in universo mundo, in Domino salutem. 1. Revelationem sancti Stephani, quae mihi per gratiam Domini et Salvatoris nostri ostensa est, dignum duxi ut vestrae panderem Sanctitati, non jactantia quadam, sed ad confirmationem audientium.
2. Tertia enim vice mihi ostensum est, dum quiscerem in basilica baptisterii in stratu meo, die sexta feria illucescente, circa horam noctis tertiam, dum adhuc prope vigilarem, tanquam in excessu mentis effectus, vidi virum aetate senem, statura procerum, vultu decorum, promissa barba, in vestitu candido, amictum pallio, in cujus summitate erant tanquam aureae cruces intextae (et manu tenebat virgam auream), calceatum caligis in superficie deauratis, deambulantem coram me, et tacentem. Et cum hoc viderem, haesitans intra memetipsum dicebam: Quis putas est? de Deo est, an de adversa parte? Nec enim oblitus fueram verbi Apostoli dicentis, Nam et ipse satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). Cum ergo viderem eum deambulantem, cogitare coepi in corde meo, et dicere: Si hic homo de Deo est, tertia vice me nomine meo clamabit: quod si me semel vocitaverit, non illi dabo responsum. Qui nihil dubitans, dissimulata deambulatione venit ad me: et de virga, quam manu tenebat, pulsans me, tertio me nomine meo clamavit, dicens: Luciane, Luciane, Luciane. Cui ego respondi: Quis es, domine? Dixit mihi: Surge, et vade, et dic Joanni episcopo Jerosolymitano: Usquequo clausi sumus? usquequo non aperis nobis? maxime cum temporibus tuis revelandi simus. Aperi nobis velocius, ut per nostram orationem aperiat Deus generi humano ostium misericordiae suae. Instat enim tempus, ut hic mundus intereat, prae multitudine iniquitatum suarum, quas quotidie faciunt. Et post haec ait: Non solummodo mei causa sollicitus sum, sed et pro illis qui mecum sunt: digni enim sunt maximis honoribus cumulari in terris; quia locus in quo jacemus, valde despectus est.
3. Cum haec igitur audissem, aio ad eum: Dicito mihi, domine, tu quis es, et qui sunt tecum? Et dicit mihi: Ego sum Gamaliel, qui nutrivi Paulum qui postea apostolus factus est. Qui autem jacet mecum, domnus Stephanus est, qui a Judaeis Jerosolymis lapidatus est, et die noctuque in exapeleo jacuit civitatis, in via euntibus Cedar, jussu impiorum sacerdotum projectus, ut a bestiis et avibus devoraretur. Et tamen nec bestiae eum, nec aves tangere praesumpserunt. Ego vero Gamaliel cum scirem sanctitatem viri et fidem et devotionem ejus, credens me partem cum eo in resurrectione habere, misi ad religiosos viros et fideles, mandans et dicens: Nullum formidantes acquiescite consiliis meis, et colligite corpus sancti Stephani, et deferte ad possessionem meam, quam nomine meo appellavi Caphargamala: et deponite eum in monumento meo novo; et facite consueta solemnia per dies quadraginta, in ipsa possessione, quae est in vigesimo secundo lapide. Et quaecumque in expensis solemnibus erogata fuerint, de meo praeberi faciam. Ille vero alius, qui cum illo jacet, Nicodemus nepos meus est, qui noctu ad Salvatorem veniebat, ut veritatis verba agnosceret, et renasceretur per aquam et Spiritum sanctum. Qui cum a Domino audisset, baptizatus est a sanctis apostolis Petro et Joanne. Pro quo baptismate indignati sunt principes sacerdotum adversus Nicodemum, et cogitabant occidere eum: sed propter honorem meum et rem consanguinitatis non fecerunt. Attamen plagis eum multis afficientes, semimortuum reliquerunt, et anathematizaverunt, et foras civitatem miserunt, diripientes omnem substantiam ejus. Ego vero et hunc feci collegi, et in possessionem meam deduci, praecipiens dispensatori meo, ut quidquid illi necessarium fuisset, praestaret. Qui cum paululum supervixisset, dormivit in Domino. Quem feci sepeliri ad pedes beati Stephani, tanquam pro nomine confessoris. Ille vero tertius, qui mecum jacet, ipse est Abibas filius meus, qui mecum pariter credidit Christi praeceptis, et mecum pariter Baptismum consecutus est a sanctis Apostolis, vigesimum circiter agens annum, Legis multam habens scientiam, castus corpore, et nullam mulieris sciens maculam: sed semper templo Dei vacans cum Paulo discipulo meo. Praecesserat enim ad Deum immaculatus. Juxta quem positi sunt de quibus supra locutus sum, cum quibus et ego jaceo. Nam conjux mea Ethna et primogenitus meus filius Selemias, qui noluerunt in Christum credere, recesserunt a nobis, et in possessione sua materna sepulti sunt, quae Capharselemia dicitur: quia indigni habiti sunt societate nostra. Ut autem credas, cum coeperis fodere, invenies locum uxoris meae et filii vacuum. Et ita ut dixit invenimus. Et cum ego miserrimus interrogassem, dicens: Ubi vos inveniemus, domine? dicit mihi: In possessione mea invenies nos, quae nunc lingua Syriaca dicitur Delangabria, sive Debathalia, quod interpretatur Possessio virorum Dei, sive bellatorum. Et cum haec omnia praedixisset, evanuit ex oculis meis.
4. Ego vero post hanc visionem surrexi, et prostratus orationi, rogavi Domini misericordiam, et dixi: Domine Jesu, si haec revelatio sive visio ex voluntate tua est, praesta ut iterum et tertio manifestetur mihi, ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem Sanctorum tuorum. Et coepi ex illa die jejunare, et ab omnibus me abstinere, et praeter panem et salem in escam nil sumere, et aquam bibere, sicut solemus in diebus sanctae Quadragesimae facere. Insequenti vero sexta feria denuo venit sanctus Gamaliel in ipso habitu, sicut prius venerat, et in ipsa noctis hora, me necdum valde soporato; et dicit mihi: Quare dissimulasti, charissime frater, et non perrexisti et retulisti Joanni episcopo? Numquid non vides quanta siccitas est super terram et tribulatio in toto mundo? Et tu negligenter agis! Surge igitur, et vade, et dic illi ut aperiat nobis, et faciat locum orationis, ut per intercessionem nostram misereatur Dominus populo suo. Ego vero aio ad eum: Non egi dissimulanter, domine mi; sed rogavi Dominum, et dixi, Domine Jesu, si ex te est haec revelatio, secundo et tertio appareat mihi. Et nunc, domine, ecce secunda vice venisti, et laetificasti me: si autem tertio veneris, plenius me exhilarabis. Cumque haec audisset, de manu significavit, dicens: Ignosco, ignosco, ignosco. Et cum haec dixisset, dicit mihi: Audi, presbyter. Cui ego respondi, et dixi: Loquere, domine, quia audio. Et dicit mihi: Quia haesitasti in animo tuo, dicens, Si fuerit ut inveniam locum, putas in uno loco positos omnes inveniam? Quod si ita evenerit, quemadmodum potero discernere reliquias singulorum? Haec ergo intra temetipsum cogitabas. Cui ego negare non potui; et dixi: Verum est, domine, ita volvebam in animo meo. Omnia nosti, et nihil te latet. Et dicit mihi: Non sumus, ut putas, in uno loco positi; sed unusquisque nostrum suum locum habet. Animadverte itaque quae dico tibi, et intende animo. Et respiciens vidi extendentem manus suas ad coelum, et orantem. Et statim deposuit inde quatuor calathos, tres aureos, et unum argenteum, plenos rosis: et unus ex ipsis plenus erat croco. Unus vero de tribus calathis rubentes valde rosas habebat tanquam sanguinem, quem et ad dexteram meam posuit. Alii vero duo pleni erant rosis albis, in modum lilii, sed rosae erant. Et quartus calathus crocum habebat, cujus odor fragrabat suavissimus. Et posuit illos in conspectu meo, et dicit mihi: Vides hos calathos? Et aio ad eum: Etiam, domine. Et dicit mihi: Isti sunt loculi nostri in quibus jacemus, et hae rosae reliquiae nostrae sunt: et sicut vides hunc calathum rosas pulcherrimas habentem ad dexteram tuam positum, ita cum aperire coeperis locum, invenies ostium sepulcri, et introgressus reperies in dextera parte loculum: ipse est sancti Stephani. Et ne dubitare velis: quia ipse solus ex nobis martyrio meruit coronari. Et ideo in orientali parte positus est. Ille vero loculus qui ad partes boreae, id est aquilonis, positus est, ipse est sancti Nicodemi neophyti. Alius vero loculus, qui paululum eminentior est, ipse est meus et filii mei: quia et nos neophyti fuimus. Et ego aio ad eum: Rogo, domine mi, quare unus calathus argenteus est? Et dicit mihi: Quoniam filius meus castus et immaculatus excessit e mundo, propterea in similitudinem argenti mundissimi apparuit. Numquid non vides crocum, qui in ipso est, suavissimi esse odoris? Et dum haec dixisset, denuo ex oculis meis evanuit.
5. Cumque expergefactus fuissem, gratias egi Deo omnipotenti, et constitutis jejuniis operam dedi usque tertiam revelationem. In tertia igitur septimana, eadem die et hora venit supradictus vir, comminans et fremebundus, et dicit mihi: Quare usque nunc dissimulasti, et noluisti pergere, et dicere episcopo Joanni quae tibi dicta sunt et ostensa? Quam excusationem habebis apud Deum, aut quam veniam pro hoc contemptu sperabis in die judicii? Et non consideras quia multi meliores te sunt per eremum sancti viri, quos praetereuntes per te voluimus innotesci. Ideo namque te ex alia basilica hic voluimus esse sacerdotem, ut per te manifestaremur. Et cum ad verba ejus intremuissem, dixi: Non fui negligens, domine mi, sed praestolabar tertio adventum tuum. Nunc vero sine crastina die pergam, omnia quae mihi mandasti dicturus. Et cum indignans adversum me staret, videbar mihi quasi in alterum mentis excessum devenissem Jerosolymis, et quia in conspectu starem episcopi Joannis, narrans ei omnem visionem. A quo videbar audire: Si haec ita se habent, ut dicis, charissime, et Dominus tibi revelavit hoc temporibus nostris; oportet me tollere de possessione illa bovem illum maximum aratorem, qui carro et aratro aptus est, et dimittere tibi possessionem cum caeteris omnibus. Ad quem aio: Utquid mihi possessio est, domine mi, si non habeo bovem per quem regatur et alatur possessio? Et dicit mihi episcopus: Ita placuit, charissime, quia civitas nostra vehiculis ministratur, et unum bovem ad illum maximum carrum minus habemus, quem tu diceris in possessione tua celare. Oportet namque ut in civitate celeberrima sit quam in parva possessione. Numquid tibi non sufficiunt duo residui boves, et unus vitulus, et utensilia bovis maximi, ad excolendam terram vehiculi tui? 6. Et cum hoc in ecstasi, hoc est in excessu mentis, audissem, statim expergefactus benedixi Deum: et perrexi in civitatem ad sanctum episcopum Joannem. Et cum illi omnia quae videram enarrassem, reticui de visione bovis, exspectans quid audirem ab eo. Intellexeram enim quia sanctus Stephanus ipse est bos maximus; et quia carri illi, de quibus dicebat, sanctae essent Ecclesiae; et Sion prima Ecclesia, ipsa esset carrus major; et quia habebat sanctus episcopus a me petere sancti Stephani reliquias, ideo de visione bovis episcopo dicere nolui. Cumque audisset episcopus Joannes, prae gaudio lacrymatus est, et dixit: Benedictus Dominus Deus Filius Dei vivi. Si haec, ut dicis, charissime, ita audisti, et Deus tibi revelavit; oportet me transferre inde beatum Stephanum primum martyrem, archidiaconum Christi, qui primus apud Judaeos dominica bella bellavit, et Dominum in sua majestate in terris positus in coelum vidit stantem, et tanquam angelus in concione hominum apparuit. Et cum haec dixisset sanctus Joannes, dimisit me. Cumque venissem ad villam, misi praeconem ad omnes habitatores villae, diluculo ut consurgerent, et foderent in acervo.
7. Eadem vero nocte apparuit ipse domnus Gamaliel cuidam monacho Migetio nomine, innocenti et simplici viro, ea similitudine qua mihi apparuit; et dixit ad eum: Vade, et dic Luciano presbytero, In vanum laboras in acervo illo; modo non sumus ibi, sed tunc ibi positi fuimus, cum lamentarentur nos secundum consuetudinem antiquorum: propter quod acervus in testimonium planctus factus est. Sed quaere nos in alia parte, in loco qui dicitur lingua syriaca, Debathalia; quod interpretatur in graeco, Andragathon; quod nos possumus dicere, Virorum bonorum. Diluculo vero surgens, inveni monachum illum praedicantem omnibus fratribus. Hymnis dictis, deinde coepi dicere: Eamus ad acervum illum, et fodiamus in illo. Tunc quidam dixerunt mihi: Audi primum quid dicat monachus Migetius. Advocato monacho Migetio, exquisivi ab eo quid esset. Ille autem universa signa quae viderat Gamalielis, dixit mihi, et quemadmodum vidisset contra austrum agrum situm, et monumentum in eo quasi neglectum et ruinosum, ubi tres lectos aureos stratos vidit, unum ex iis altiorem ab aliis, in quo erant duo jacentes, unus senex et unus juvenis, et in aliis lectis duobus erant singuli. Et respondit qui erat in excelsiori lecto, et dixit: Vade, et dic presbytero Luciano, quoniam nos domini loci hujus sumus. Si vis magnum et justum invenire, ipse ab orientali plaga nobis positus est. Et haec audiens a monacho, glorificavi Dominum, quoniam inventus est et alius testis in revelatione. Haec autem ut vidi, ita et evenerunt; et consona sibi apparuerunt universa. 8. Statim igitur nuntiavi beato episcopo. At ille misit ad fratres suos episcopos. Qui cum occurrissent, venerunt ad locum: quem cum jussissent fodere, et pars terrae maxima fuisset egesta, invenimus lapidem, in quo sculptum erat, Celeliel, Nasoon, Gamaliel, Abbibabel; hebraica quidem verba, litteris autem graecis. Interpretatio vero nominum haec est: Celeliel Stephanus quidem dicitur, Nasoon vero Nicodemus, Abibabel filium Gamalielis significat. Cum autem pervenissemus deorsum, invenimus locum sancti Stephani in parte orientis, sicut audieram. Et statim terrae motus factus est, et tanta suavitas et fragrantia odoris inde egressa est, quantam nullus hominum sensisse se meminit: ut putaremus nos in amaenitate paradisi esse positos. Multitudo namque populi aderat nobiscum, inter quos plurimi erant infirmi variis languoribus: in ipsa hora mox de odore suavitatis ejus septuaginta et tres animae curatae sunt. Ab aliis fugati daemones, aliorum fons restinctus est sanguinis: alii a strumis et furunculis liberati; alii a secretiore infirmitate sanati, alii a tertianis et quartanis: alios febris reliquit, alios morbus regius: alii a cephalargia curati et hemicranio: et multas alias curationes senserunt homines, quas enumerare longum est. Aderant enim tunc in illo tempore episcopi, Joannes Jerosolymitanus, et Eustonius episcopus de Sebasti civitate, et Eleutherius Jerichontinus, cum omni clero. Itaque cum psalmis et hymnis asportaverunt reliquias beatissimi Stephani in sanctam ecclesiam Sion, ubi archidiaconus fuerat ordinatus: derelinquentes nobis de membris Sancti parvos articulos, imo maximas reliquias cum pulvere, ubi ejus omnis caro absumpta est. 9. Et ideo orate, precor, pro exiguitate mea, ut dignus inveniar in conspectu Domini, adjutus beatissimi martyris Stephani meritis, et vestris orationibus: regnante Christo Jesu Domino nostro, cui est cum Patre et Spiritu sancto gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Inventae sunt autem reliquiae beatissimi Stephani tertio nonas augustas.