Epistola ad imperatricem Judith

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad imperatricem Judith
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 119



Epistola ad imperatricem Judith

Epistola ad imperatricem Judith (Florus Lugdunensis), J. P. Migne 119.0423B

Epistola ad imperatricem Judith

119.0423A| Incipit epistola Julii Flori ad Judith imperatricem uxorem (sic; leg. matrem) Karoli Calvi de sequentibus libris.

Domina Augusta et felicissima Judith, dum in humanis quo altius adcrescas non inveniatur rebus, quia, si de viro agitur, quis nobilior imperator aut sapientior in divinis seculariumve disciplinis Ludovico Cesare invicto? nec mirum talem protulisse excellentissimo Augusto secula sobolem Carolo; si autem de venustate corporis, ut absque adulationis fusco proferam quod verum est, pulchritudine superas omnes quas visus vel auditus notre parvitatis comperit reginas; sin autem de prole, nonne mundi gloria et hominum delectatio Carolus? qui elegantia corporis ac moribus optimis seu agili prudenciae studio inmaturam vincendo propriam superat etatem, ut videatur avus ejus non obiisse, sed pocius, detrusa caligine somni, novum illustrare orbem; siquidem in nepote inmortale ingenium, una cum 119.0423B| nomine decor et virtus splendeant; quamobrem dum in temporalibus nihil desit rebus ut augmento careas, studio sapiencie dilataris ut excellentior retro seculis imperatricibus reperiaris. Igitur indita a Deo vobis sapientia et naturalis ingenii scientia attonitum me reddidit inter ceteros auditores. Quam in divinis et liberalibus studiis ut vestrae eruditionis novi facundiam, obstupui, mecumque deliberans ut aliquid munusculum meo labore congestum vestrae offerrem almitatis flagrantiae, igitur ab Octaviano Augusto et Domini nativitate salvatoris nostri saeculum adgressum scribendo opus peregi usque ad regna Francorum 119.0424A| et Langobardorum, deficientibus Romanorum imperatoribus seu judicibus ab Italia, et Gallis Gothorumque regibus qui successerant ab eis etiam depulsis. Quod videlicet opus quinque distinxi in libris. His enim, velut in speculo, per vestram sanctissimae devotionis ammonicionem atque jussionem, Carolus gloriosissimus vestre filius excellencie inspicere quid agendum vel quid vitandum sit poterit. Decet enim dominam te venerabilem unicum erudire filium nostrae jocunditatis et novi seculi regem; memor Bethsabee quae itidem priscorum erudivit sapientissimum seculorum regem, ut idem de se ait: « Nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea. Et docebat me atque dicebat: suscipiat verba mea cor tuum, custodi precepta mea et vives. Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei. Ne dimittas eam et custodiet te, dilige eam, etc. » Bis autem, prout de Domini confidimus 119.0424B| pietate, sacris jussionibus vestris parebit, et inter ceteras materne dilectionis admoniciones hos libellos sue non dedignabitur contradere memorie, quibus imperatorum gestis sanctorumque triumphis, atque doctorum magnificencium doctrinis illustratus caucius quid agendum sit sive subtilius inveniet quid sit vitandum. Igitur hos codicellos vestrae dileccionis amor me, Domina semper augusta, scribere compulit, qui vestrae almitatis et inmortalis sapienciae judicium expectant. Quod si judicando consequantur laudem, vestrae reputabitur eternaliter memoriae, quoniam sacratissimum nomen vestrum Judith judicans sive laudans interpretatur.

(no apparatus)