EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Vigilium
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68


Arator.EpAdVi 68 Arator Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola ad Vigilium

15 Domino sancto ac beatissimo 16 atque apostolico et in 17 toto orbe primo omnium sacerdotum, papae Vigilio, Arator subdiaconus S. 18 Moenibus undosis bellorum incendia cernens, Pars ego tunc populi, tela paventis, eram. 19 Publica libertas, Vigili, sanctissime papa, Advenis incluso solvere vincla gregi. 20 De gladiis rapiuntur oves, pastore ministro, Inque humeris ferimur, te revocante, piis. 21 Corporeum satis est sic evasisse periclum, At mihi plus animae nascitur inde salus. 22 Ecclesiam subeo dimissa naufragus aula; Perfida mundani desero vela freti. 23 Transferor ad niveas Petri, sine turbine, caulas, Et fruor optati jam statione soli. 24 Littoris ille sinus ad carbasa nostra paravit, Fluctibus in mediis, cui via sicca fuit. Esse reus potero, grates si reddere cessem. Unius officio displicuere novem. 25 Sensibus ardor inest horum celebrare labores, Quorum voce fides obtinet orbis iter. Versibus ergo canam, quos Lucas rettulit actus, Historiamque sequens carmina vera loquar. 26 Alternis reserabo modis, quod littera pandit, Et res si qua mihi mystica corde datur. 27 Metrica vis sacris non est incognita libris; Psalterium lyrici composuere pedes; 28 Hexametris constare sonis in origine linguae Cantica, Hieremiae, Job quoque dicta ferunt. 29 Hoc tibi, magne Pater, cum defero munus amoris, Respice, quod meritis debita solvo tuis. 30 Te duce tiro legor, te dogmata disco magistro; Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.