Epistola ad Ursum Beneventanum (Hildemarus)

This is the stable version, checked on 7 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Ursum Beneventanum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf


Epistola ad Ursum Beneventanum

106.0395B| Ut magis magisque patefiat, epistolam quam Hildemarus magister Urso praedestinato atque electo episcopo sanctae Beneventanae Ecclesiae de ratione bene legendi scripsit, prius subjungere curamus. 106.0395C| Deinde caetera quae ad lectionem pertinent, tam ex tradizionee quorumdam modernorum magistrorum, quam ex auctoritate Augustini et caeterorum doctorum inferius subnectemus. Haec est praefata epistola:

Suo sanctissimo domino Urso, Hildemarus inutilis servus salutem.

Noverit denique vestra, o dulcissime Pater, sancta beatitudo, nullum plus me mortalem quam vos diligere: unde quia modo alio vobis prodesse nequeo, divinam clementiam super vestrae salvezzae indesinenter exposco animae: quatenus ipsius piae miserationis rispettou a cunctis versutiis antiqui hostis eruti, et hic multarum ubertate virtutum frui, et post hujus mortalis vitae cursum supernorum collegio civium 106.0395D| potiri mereamini. Ego quippe miserrimorum cunctorum satis quoque miserior, studio hic consistens quietis, difficile absque cordis anxietate quae mandatis scribere possem: praesertim cum vobis plura scientibus haec non sint necessaria, nisi divinae charitatis beneficiorum vestrorum, vestra quae lata charitas magnopere nobis impendere studet, memor existerem. Vestrae igitur dilectionis causa, scientiae officiique mei modum excedens, vestro parere curabo praecepto. Quamvis itaque ars distinte legendi potissimum in posituris consistat, sunt tamen et illi accentus ineruditis lectoribus aliquo modo utiles, quos Donatus enumerat. Nullus nempe ignorat quod 106.0396B| pars illa, cujus titulus est de Accentibus, ob enuntiationem syllabarum praecipue fuerit edita: quoniam quidem per accentuum vim ratio sonandi in sermonibus demonstratur. Nescimus enim quomodo sonare 106.0396C| debeamus syllabam longam vel brevem, utrum circumflexo an gravi, nisi per accentum, ut Isidorus dicit. Accentus autem dictus, quasi ad cantus, quod juxta cantum sit. Et quamvis Pompeo dicat duos tantum accentus necessarios apud Latinos, id est acutum et circumflexum, Sergius tamen dicit: Sunt omnes accentus Latini octo, scilicet acutus, gravis, circumflexus, longus, yfen, diastole, apostrophus, his adduntur dasian , et psilen , id est, aspiratio et siccitas. Et quia horum accentuum virtus vobis manifesta est, pauca de posituris loquar, maxime quia artem distintie legendi epistola vestra pandere monuerit, id est signa, per quae possit lector cola et comata atque periodos nosse. Horum quippe notitia in particula, cujus titulus est de Posituris, 106.0396D| plenio continutur. Tres quippe sunt positurae, ut Donatus ait: id est distintio, ubi finitur plena sententia; hujus punctum ad summam litteram ponimus. Subdistinctio, ubi non multum superest de sententia; hujus punctum ad imam litteram ponimus. Media distintio est, ubi fere tantum de sententia superest quantum jam diximus; hujus punctum ad mediam litteram ponimus. Distinctio, ut Isidorus dicit, positura est figurae ad distinguendos sensus per cola et commata et periodos, quae dum ordine suo ponitur, sensum nobis lectionis ostendit. Sergio dicit colon esse ubi duo liberi pedes sunt, ut terruit urbes; comma vero quando post duos vel tres 106.0397A| pedes sequitur praesyllaba, quae partem terminat orationis, ut est in primo versu primo libro Eneidos: Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris. Sed haec in metropolitana. Nam prosa his tribus punctis hoc modo distinguitur: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Non ergo miremini quod in medio sensu notam acuti accentus fecerint, quam, ut ab eruditis didici viris, his tribus punctis tres aptantur accentus, id est usque ad medium totius sententiae sensum, gravis; in medio quoque tantummodo sensu, acutus; deindeque usque ad plenum sensum, circumflexus. Ita ut nec ante acutum sit 106.0397B| circumflexus, nec post acutum sit ullo modo gravis. Hoc autem omnino a lectore observandum est, ut in medio solummodo totius dictionis sensu, vox ipsius paulo eminentius elevetur, et ante elevationem per singula subdistinctionis puncta gravetur, atque post praedittam elevationem per singula puncta circumflectatur, salvo illo sensu quem Donatus tractat in accentuum ratione. Ait enim inter caetera monosillaba, quae correptam vocalem habent, acuto accentu pronuntiandas, ut fax, pax, nix, nux; quae vero productam vocalem habebunt, circumflexo accentu pronuntiabimus, ut res, dos, spes. In medio quoque dictionis sensu non ultimam syllabam acuendam, quod ars nonnisi in paucis discretionis causa sinit, sed totam illam partem orationis, quae ultima fuerit, 106.0397C| altius enuntiandam vel gravandam vel circumflectendam dicimus, salvo unicuique parti et praesyllabae suo naturali sono. In interrogationibus autem atque percontationibus vox legentis necesse est acuatur, sed paulo vehementius quam in acuto accentu. Hae notae interrogandi? , haec percontandi ⸟, haec negandi η'. Inter percontationem autem et interrogationem hoc veteres, Augustino teste, interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem autem, aut non, aut etiam. Verbi gratia, 106.0398A| percontando legimus: Quis accusabit adversus electos Dei ⸟. Illudque quod sequitur sono interrogantis pronuntiatur, Deus qui justificat? ut tacite respondeatur, non. Itemque percontando; Quis est qui condannat⸟. Interrogando quod sequitur, Christus Jesus, et caetera usque pro nobis? ut respondeatur, non. Dictae autem positurae, vel quia punctis positis adnotantur, vel quia ubi vox propter intervallum distintivois deponendo vel gravatur, vel erigitur, vel circumflectitur; nota vero cujus vocabulum est yfen verba necesse est jungat male disjuncta, ut antetulit. Apostrophos autem separat male conjuncta, ut conspicitur' sus. Sed et hoc non est praetermittendum, quod propter inertes lectores inveniuntur aliquando syllabae, aliquando pedes in prosa notati, ut 106.0398B| édom o, éd oc et, sát ur o, im itor, álac er, qúand i u, Híer em iás, Is a iás, tr ucíd o, addícit, revéra, pudícus, íllicit, íbidem. Haec vero adnotatio rarissime in libris invenitur veteribus. O domine mi, ecce quod rogastis, nec brevius, nec apertius scribere potui; verumtamen videtur mihi rustico et insipienti, quod quantum ad peritiam legendi attinet, sufficiant haec: tantum sonus vocis deest, qui in variis punctis et notis varius esse debet, idcirco quod scribi non valet.Sane oculis sanctae individuaeque Trinitatis solummodo patet, quod almitati vestrae pleniter litterali indagine pandere non valeo, vel quantum precibus in vestris confido, vel quantum ego ipse vestrimet memor existo, et patri commendo Leoni, caeterisque qui sunt apud vos fratribus, deprecans per 106.0398C| communem Redemptorem, ut vel mei semel sint memores Deum orando. Mementote nihilominus flagito omnium fratrum hic degentium, ut orationibus vestris a malis omnibus tueantur, in bona devotione consolidentur, et spei fideique atque charitatis gemmis ornentur. Concedat vobis pia Omnipotentis miseratio cunctos subripientium delictorum laqueos evadere, et per viam salutis mente devota currere, consummatoque cursu tramite recto ad coelestia regna transire.