Epistola ad Titum (Anselmus Laudunensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Titum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola ad Titum

Epistola ad Titum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0641A

ARGUMENTUM. 114.0637D|

Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii et de spirituali conversatione, et haereticis vitandis, qui in traditionibus Judaicis credunt, scribens ei a Nicopoli.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Paulus servus, etc. Conditione non tamen peccati misera servitute. sed Dei. Quidam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla. Secundum fidem electi. Id 114.0638D| est quam tenent vel qua salvantur electi Dei, et ideo per ea magis laborandum.

VERS. 2.-- In spem vitae aeternae. Haec res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. Ante tempora, etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium saeculorum.

VERS. 3.-- Manifestavit. Congruis hoc factum est temporibus, scilicet Verbum, id est Filius: Haec est vita aeterna.

114.0639A| VERS. 4.-- Filio secundum communem fidem. Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Graece, commune vel universale dicitur Latine.

Hujus rei gratia. Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, hujus rei gratia. Dum haec recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi.

VERS. 5.-- Presbyteros. Pluraliter dicit presbyteros, non autem singulariter, ut scilicet pastoralis curae onus facilius sustineatur, per multos divisum.

VERS. 6.-- Sine crimine. Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate 114.0639B| non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitae infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato.

Unius uxoris virum. (HIERON. Epist. ad Oceanum. ) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire.

Filios habens fideles. Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator.

VERS. 7.-- Oportet enim. Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine, id est irreprehensibilem episcopum. 114.0639C| Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.

VERS. 9.-- Eos qui contradicunt, arguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt, paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati. Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere bonum opus est, grandis sarcina, clivus arduus.

VERS. 12.-- Dixit quidam ex illis. (AUG., lib. II contra adversarium leg. et prophet.) Iste fuit Epimenides Cretensis, in cujus libris hoc invenitur, etc., usque ad ad ministerium domus Dei assumendum est.

VERS. 14.-- Mandatis. Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata 114.0639D| sunt.

VERS. 15.-- Omnia munda mundis. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quaedam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes quaedam immunda sunt Judaeis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanae societatis.

VERS. 16.-- Factis autem. Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus 114.0640A| Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est daemoniorum.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Haec sunt quae ad bonos mores pertinent.

VERS. 2.-- Senes ut sobrii sint. (CHRYS.) Habet senectus vitia quaedam propria, et morbos quibus juventus caret. Et ipsa quoque senectus morbus est, 114.0640B| inest illi tamen praeterea segnities quaedam ac tarditas, oblivio profunda, obtusio sensuum et iracundia. Sunt enim plurima quae in hujusmodi aetate vix fieri patiantur.

VERS. 3.-- In habitu sancto. Ut scilicet earum incessus, motus, vultus, sermo praeferant sanctitatem. Non vino multo. Solent enim esse quaedam, quae corporis frigescente luxuria, vino se pro libidine dederunt.

VERS. 4.-- Ut viros suos. Quos naturali affectu naturaliter diligunt, ament etiam pudica dilectione, ut scilicet cum pudore viris debitum potius reddant, quam exigant.

VERS. 5.-- Ut non blasphemetur. Hoc ad senes et ad omnia superiora potest referri, quasi dicat: Hortare senes, et anus, et adolescentulas, ut ita se habeant 114.0640C| ut dixi, quod ideo facere debent ut non blasphemetur, etc.

VERS. 7.-- In omnibus, etc. Omnis enim qui male vivit in conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est occidit eos; etiamsi illi vivunt, de misericordia Dei vivunt.

VERS. 10.-- Ut doctrinam Salvatoris. Hoc refertur ad omnia praedicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes praedictos, ut ita se habeant sicut praescriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. Ornent. Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.

VERS. 11.-- Apparuit enim. Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, Gratia, id est Christus qui est 114.0640D| gratia Dei. Vel, gratia Dei et Salvatoris, etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.

VERS. 13.-- Et adventum gloriae magni Dei, etc. Qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet praemia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit, quod non solum erudivit, sed etiam dedit semetipsum. Sectatorem bonorum operum, etc. Quia ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis, Dei haeredes esse possimus.

VERS. 15.-- Argue cum omni, etc. Ut non aspere accipiatur, cum pro salute fieri scitur.

CAPUT III. 114.0641A|

VERS. 1.-- Ad omne opus, etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.

VERS. 3.-- Eramus enim et nos aliquando. Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.

VERS. 4.-- Benignitas, etc. Per quam dona nobis spiritualia abunde tribuit.

VERS. 10.-- Haereticum hominem. Haereticus est qui per verba legis legem impugnat: proprium enim sensum astruit ex verbis legis, ut pravitatem mentis 114.0641B| suae legis auctoritate confirmet, qui vitandi sunt: 114.0642A| quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum.

VERS. 11.-- Proprio judicio. Se damnat qui errorem laudat, et veritatem vituperat.

VERS. 13.-- Zenam legisperitum. Hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia hujus professionis erat in Synagoga. Apollo. Episcopus fuit Corinthiorum, qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudo-apostolis discesserat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum. Sed Corinthiis jam sedatis per epistolas Pauli mandat Tito, ut priusquam veniat Nicopolim, praemittat eos ita solite, ut nihil in viatico illis desit. Ut nihil, etc. Ideo jubet sumptus illis necessarios dari, quia dignum erat, ut qui spiritualia 114.0642B| tradebant, non illis deessent carnalia.