Epistola ad Theutgaudum (Adventius Metensis)

This is the stable version, checked on 2 Novembris 2023. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Theutgaudum
anno incognito

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Epistola ad Theutgaudum

Epistola ad Theutgaudum (Adventius Metensis), J. P. Migne 121.1143D

Epistola ad Theutgaudum

121.1143D| Reverentissimo ac sanctissimo nobis per omnia desiderando Patri THEUTGAUDO ADVENTIUS devotus filius, et assiduus orator, summae felicitatis pacem et gloriam.

Praesentes apices, per Deum, et propter Deum humiliter precamur, ut nullus alius mortalium videat, sed Vulcanus edax perspectos consumat. Vestrae antiquae gravitatis, et maturum consilium, ac vice fidei anchoram prudentiae tutelam figat in sapientiae firmamento [fundamento], ne aliquid nostro seniori sinistrum, vel dextrum isto tempore nuntietis, 121.1144D| quousque in Purificatione sanctae Mariae, sicut pro certo vocati sunt omnes nostri confratres, Metis conveniant: quia pro certo scitis, quod noster senior modis omnibus deliberatum habet, ut illorum communi consilio, quidquid illis secundum Deum melius visum fuerit, in omnibus se paratissimum esse promittat, aut eorum monitis, atque consiliis parens, nihil ulterius aliter agat. Quapropter oportet vos, dilectissime Pater, modo caute agere, ne, quod absit, aliqua vana spe a via Dei, et evangelicis, atque apostolicis documentis deviando, 121.1145A| laqueum incurrat Averni. Certi enim esse potestis quia si nostra culpa, aut aliqua vana fiducia modo erraverit, illud implebitur propheticum sanguinem ipsius de manu tua requiram (Ezech. III). Ista quippe ideo scribimus, quia Valtharum nostri senioris fidelem hodie excepimus de palatio remeantem, qui nobis praedictam deliberationem in sua fide, ex parte nostri senioris, ita ut praediximus, affirmavit, 121.1146A| imo multoties deprecatus est, ut propter amorem Domini, ista vobis significaremus, modisque omnibus consuleremus, ne ex vestra parte, vel vestra viva voce aliquid tale audiat, unde a sua salute vacillet. Aptius enim nobis cernitur simulari infirmitas, quam ut praeparatam a Deo medicinam languens stomachus rejiciat. Bene vos valere optamus, dilectissime Pater.