Epistola ad Sergium

This is the stable version, checked on 9 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Sergium
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67

JusUrg.EpAdSe2 67 Justus Urgellensisfl. 540 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola ad Sergium

Domino meo vere piissimo, et praecipue Dei gratia copioso, semperque in Christo beato, domino Sergio papae, Justus episcopus.

Sciens te tam solerti studio pro refrigeriis pauperum laborasse, ut illis temporariam consolationem, tibique acquisieris aeternam mercedem, et jam satis te dijudicans totum ad Dei eloquia, ex quibus nunquam fuisti vacuus, pro animae cultura converteris; quoddam tibi in corporali specie spiritale exenium dirigere procuravi; quod si tibi Christus non ex nostro merito, sed ex suo munere fecerit esse gratissimum, forsitan proveniet, et in diebus jejunii quodammodo refectus ad mensam venies, et antequam cibum accipias quiddam praegustasse persenties. Nec hoc dicens transmissionis hujus meritum, priusquam approbes, arroganter insinuare studeo; sed intercedente charitate, in qua te totum possideo, ita de tuo tanquam de meo animo praesumens, tibi acceptum fore absque ulla ambiguitate confido. Igitur in Christo Jesu germanum cordis mei esse non nesciens libellum de tractatu libri canonici qui Cantici Canticorum praescribitur, quem nuper Christo illuminante edidimus, tibi primum censui offerendum. In quo non nostra potius, sed ea quae tua sunt, quia sic diligitis, te suscepisse cognoscas: quem precor ut cum ea sollicitudine qua in Christo viges, saepe recenseas: ut si quid illic corrigendum persenseris, integra libertate commoneas. Et sic caeteris in Christo fratribus relegendum, vel si fortasse placuerit offeras transcribendum. Itaque quia sic accidit ut membranis desistentibus, minutioribus litteris eamdem scripturam, in paribus quaternionibus susciperent, nec studiose fabrefactis lateralibus ambiretur; si memoratam rem alicujus meriti esse censueris, quia hoc ipsum, ut praefatus sum, donante Domino, tuum est, ut diligentiori studio transcriptum utilius coaptetur quantocius studebis. Quod opus si laude dignum processerit, te auctorem referam Christo; si vero reprehensioni patuerit, quia utriusque est, statim assumam socium temetipsum, quia decori sic te condecet haec quae Deus contulit coaptari, ut non de negligentia vituperium, sed de industria charitatis suscipias fructum: ut fratres nostri qui praecessorum Patrum tractatibus epulantur, etiam his neotericis quae eis ex charitate offerimus, non pro nostro merito, sed pro Dei dono et sua benevolentia vesci quodammodo delectentur. Ave nunc in Christo, piissime, nostramque pusillitatem sanctis orationibus in Domino fove.